Pagina-afbeeldingen
PDF
[ocr errors][ocr errors]

ideòque dispensatio, absolutio et relaxatio non cadunt supra votum, cùm ejus observatio sit de jure naturali et divino, sed supra ejus materiam, quæ secundùm aliquam causam et eventum particularem hic et nunc potest esse nociva, inhonesta et inutilis, proindeque inepta et indebita. Unde penès Ecclesiæ prælatos relicta fuit potestas dispensandi, tanquàm ad bonum regimen necessaria, quatenùs post causæ particularis occurrentis diligens examen, tandem judicarent in dubiis an æquum foret hujusmodi voti obligationem in casibus particularibus remittere, et materiam quæ voto subjecta erat, ex causâ subtrahere per absolutionem et dispensationem, prout-supra dictum est de relaxatione juramenti. D. Thomas loco mox citato. Adde quòd unusquisque potest cedere rebus in suum obsequium promissis, atque sibi debitum ex vi talis promissionis remittere per se vel per alium ejus vices gerentem, qui nomine ipsius illud relaxet. Cùm ergo Ecclesiæ prælati vices Dei gerant, possunt per dispensationem voti obligationem nomine illius, et potestate ab ipso acceptâ remittere ob justam et rationabilem causam, modo jam explicato. Ex D. Thomâ ibidem, art. 12, in corp. et ad 2. Nec id est verè ac propriè dispensare in jure naturali et præcepto divino, ut ostendit D. Thomas articulo 10, citato, ad 2; sicut enim ex jure naturali et præcepto divino tenemur implere votum, ita etiam tenemur ex eisdem obedire superiorum legi et mandato, et tamen dùm dispensatur in aliquâ lege humanâ, non fit ut legi humanæ non obediatur, quod est contra jus naturæ et praeceptum divinum : sed fit ut quod erat lex, non sit lex in hoc casu; ita etiam auctoritate superioris dispcnsantis fit, ut hoc quod continebatur sub voto, non contineatur, in quantum determinatur in hoc casu id non esse materiam congruam voti; et ideò dùm prælatus Ecclesiæ dispensat in volo, non dispensat in praecepto juris naturalis et divini, sed determinat et explicat id quod cadebat sub obligatione deliberationis humanæ, quæ non potuit omnia circumspicere ; seu non facit ut stante voto liceat ei contrariari, sed solùm tollit ejus vim et obligationem, judicando et determinando, ut quod ante dispensationem erat volum et obligabat, non sit ampliùs votum et careat vi obligandi.

Ad validam voti dispensationem duo requiruntur : Primum, auctoritas praelati, eò quòd sit actus jurisdiclionis; ut enim ait D. Thomas art. 12, in corpore, votum est promissio Deo facta de aliquo quod sit Deo acceptum. Quid autem in aliquà promissione acceptum sit ei cui promiuitur, ex ejus pendet arbitrio. Prælatus autem in Ecclesià gerit vicem Dei; et ideò in tommutatione vel dispensatione votorum, requiritur prælati anctoritas, qui in personâ Dei determinat quid sit acceptum, juxta illud 2 ad Corinth. 2: Nam et ego quod domavi, si quid donavi, propter vos in personâ {Christi. Et signanter dicit, propter vos : quia omnis dispensatio petita à prælato, debet fieri ad honorem Christi in cujus personà dispensat, vel ad utilitatem Ecclesiæ quæ est ejus corpus. llactenùs S. doctor; et

ibidem in argum. Sed contra, ait quòd sicut ad dis-
pensandum in præcepto legis requiritur superioris
auctoritas, ita etiam in dispensatione voti. Id tamen
non impedit quin possit quandoque aliquis propriâ
auctoritate votum suum commutare in melius, ut ex-
plicabitur infra. Secundum est justa et rationabilis
causa, ut colligitur ex D. Thomâ art. citato ad 2, ubi
refellit quosdam auctores dicentes quòd ideò prælati
possunt in votis pro libito dispensare, quia in quoli-
bet volo includitur conditionaliter voluntas prælati et
superioris; sicut ob hoc pater et dominus possunt vota
filiorum et servorum pro libito absque causâ annul-
lare, ut jam ostensum est. Ostenditque S. doctor haac
opinionem falso inniti fundamento: Quia cüm potestas
praelati spiritualis, qui non est dominus, sed dispensa-
tor, in aedificationem sit data, et non in destructionem,
ut patet ex 2 ad Corinth. 10, sicut prælatus non potest
imperare ea quæ secundùm se Deo displicent, scilicet
peccata, ita non potest prohibere ea quæ secundùm se
Deo placent, scilicet virtutis opera : et ideò potest homo
absolutè ea vovere. Ad prælatum tamen pertinet dijudi-
care quid sit magis virtuosum, et Deo magis acceptum.
Et ideò in muanifestis dispensatio prælati non excusaret
à culpâ, puta si prælatus dispensaret cum aliquo super
voto de ingressu religionis, nullâ apparehte causâ obstan-
te. Si autem esset causa apparens per quam saltem in
dubium verteretur, posset stare judicio prælati dispen-
santis vel commutantis; non tamcn judicio proprio, quia
ipse non gerit vicemn Dei, nisi fortè in casu in quo id
quod vovit csset muanifestè illicitum, et non posset oppor-
tunè ad superiorem recurrere. Hactenùs S. doct. Quam-
vis igitur vota subditorum absque causâ irritari pos-
sint ab iis qui habent potestatem dominativam super
illos, aut quia sunt de materià illis subjectâ, aut quia
voluntas personæ voventis est omninò illis subdita, et
censentur quasi una persona, non tamen ab iis qui
solam jurisdictionem spiritualem habent, utpotè in
aedificationem et non in destructionem ipsis conces-
sam; alioquin Deus non consentit in dispensationem,
sicque nedùm est illicita, sed etiam invalida et
nulla, neque sic dispensatus in conscientiâ tutus
manet.
Quænam autem sint justæ ac legitimæ causae ad
volorum dispensationem et commutationcm, id pen-
det ex variis circnmstantiis ac prudentum et probo.
rum judicio, attentis omnibus attendendis; maximè
his tribus, juxta cap. Magnæ de voto, nempè : quid li-
ceat secundùm æquitatem , quid deceat secundùm ho-
nestatem, et quid expediat secundùm utilitatem Inde
auctores istas causas generales assignam, quas desu-
munt, primò ex parte materiæ, puta si exccutio voti
efficitur impossibilis aut inutilis, aut illicita, aut ma-
joris boni impeditiva, etc. Secundò ex parte voventis,
puta ob ejus infirmitatem, debilitatem ad votum adim-
plendum : v. g., quis vovit imprudeiiter longum jeju-
nium in pane et aquâ, aut longam peregrinationem
pedestrem, et similia, quæ postea verâ complexionis
debilitate aut aliâ indispositione vel accidenti super.
veniente, nonnisi cum valdè arduâ difficultate exequi

valet. Habet iste justam petendæ et obtine:idae dispensationis causam : secùs dicendum, si difficultas solùm ex pravâ dispositione et molestiâ voventis procedat. Cum quo tamen stat quòd si adsit probabile periculum frequenter transgrediendi votum et peccandi ob statum voventis, sive ex fragilitate animi aut corporis, tunc intervenit legitima causa dispensandi vei commutandi ejus vota. Ut si quis simplex votum castitatis emiserit, et ob frequentes fortissimasque tentationes carnis quas patitur, continere non valeat, sæpèque volum violet; habet justam causam petendi et obtinendi voti dispensationem ; ipsique melius est nubere quàm uri. Tertiò ex modo faciendi votum, puta si imprudenter, ex levitate, aut metu, vel in tenerà aetate emissum fuerit, etc. Positâ justâ et sufficienti causâ, potest prælatus, vel alius habens potestatem delegatam simpliciter dispensare; tutius tamen est uti commutatione, quia sæpè evenit ut non occurrat causa sufficiens ad totam voti obligationem tollendam, sed tantùm ad eam commutandam in aliam leviorem; idque prudentis superioris judicio expendendum relinquitur. Qui tamen petit dispensationem, caveat ne veritatem occultet quoad substantialia voti, vel quoad causam requisiam ad dispensaiionem obtinendam; quia tune dispensatio foret invalida, eò quòd ad ejus va'orem requiratur vera notitia voti ex parte dispensantis : cùm enim dispensatio sit actus humanus, debet procedere ex caus;e cognitione, ex deliberatione, et veritate niti, ex Trident. sess. 25 de Reform. cap. 18. Qui semel legitimé fuit dispensatus, non adimplendo votum, nullatenùs censetur infidelis; quia, ut ait D. Thomas art. 10, ad 5, ad fidelitatem Deo debitam non pertinct quòd homo faciat id quod est malum, vel inutile, vel majoris boni impeditivum, ad quod tendit voti dispensatio : et ideò dispensatio voti non est contra fidelitatem Deo debitam. Plura circa dispensationem in lege attulimus tract. de Justitiâ, de legibus, quæ dispensationi in voto proportionaliter sunt applicanda, cùm sit quædam privata lex. Nunc agendum supcrest de personis quibus competit facultas dispensandi in votis.

§ 1. Utrùm summus Pontifer ex legitimâ causâ possit in omnibus volis etiam solemnibus I{eligionis dispensare (1).

Certum est papam in omnibus votis simplicibus,

(1) Solutio hujus quaestionis pendct ab eà- qiiam supra, expendimus circa naturam voti solemiiis; si enim h;r.c solemnitas et ejiis discrimen à voto simplici pendeat à solà lege ecclesiasticâ, ut multò probabiliiis nobis visum est, concludendum erit S. Pontificem posse ab eo voto sicut ab aliis dispensare, quùm fatentibus omnibus possit dispensare à jure pósitivo ecclesiastico. Ilaec sententiâ multùm confirmatur praxi Sedis apostolicae, quæ interdùm, sed præsertim postremis his temporibus, post perturbationem Galliarum, multas dedit dispensationes religiosis et monialibus, ut neino ignorat. (Edit.)

imò et in voto solemni continentiæ ordinibus sacris annexo, cum causâ dispensare posse; ut enim ait D. Thomas art. 12, ad 3: Cum gerat plenariè vicem Christi in totâ Ecclesiâ, ipse habet plenitudinem potestatis dispensundi in omnibus dispensabilibus potis. Quibus ultimis verbis supponit aliqua esse vota omninò indispensabilia, nempe solemne continentiæ in professione religiosâ, prout statuerat articulo 2, immediatè præcedenti. Et de hoc præsentem movemus quæstionem. Supponendo priùs ex jam dictis art. 1, §. 4, duplicem esse voti professionis religiosæ solemnitatem, unam substantialem et essentialem, consistentem in traditione sui ipsius factâ in manu superioris ad servandum illa quæ promittuntur, et in acceptatione quam superior facit nomiiic Dei, ita ut ex tunc religiosus fiat totaliter consecratus et mancipatus Deo ad castè sine proprietate propriâque voluntate vivendum, quasi mortuus civiliter mundo; aliam verò cæremonialem et accidentalem quæ consistit in quibusdam cæremoniis, benedictionibus et modis per quos ex statuto Ecclesiæ fit illa traditio et acceptatio. His positis: Dico super votum solemne professionis rcligiosæ ritè emissum, nullam prorsùs cadere Ecclesi;e dispensationem. Ita expressè D. Thomas, 2-2, q. 88, art. 11, ubi grandævus in suo ultimo testamento rctractat quod junior in 4 sent., dist. 58, q. 1, art. 1, ad 5, et ad Anibaldum eâdem dist., art. 2, opinatus fuerat. Ilic enim rejectis aliis opinionibus, imò solvens rationes quas in prædictis locis adduxerat ad probandum contrarium, evidentissimè solidissimèque nostram stabilivit conclusionem, quam adeò veram censuit, ut contra sibi innatam solitamque modestiam ac in reprehendendo parcitatem, veritus non fuerit dicere eos qui sentirent religiosum posse auctoritate papæ fieri non religiosum, ignoranter id asseruisse. Ex quâ reprehensione patet, quàm seriò et mordicùs S. Doctor hanc tenuerit sententiam. Eamque probat primò auctoritate Innocentii papæ III, de statu Monach. cap. Cùm ad monasterium, ubi ait: Quòd abdicatio proprietatis sicut etiam custodia castitatis, adeò annexa est regulæ monachi, ut contra eam nec summus Pontifex possit indulgere. Ridiculum autem ac puerile est hanc decretalem interpretari in sensu composito, seu quòd stante monachatu nequeat Pontifex religiosum dispensare à custodiâ castitatis, benè tamen in sensu diviso, seu destruendo monachatum, et religiosum reddendo non religiosum. Nam in isto sensu nulla poterat esse difficultas, nec ullam, admisisset pontifex differentiam inter votum simplex et solemne, quia etiam in voto simplici castitatis nequit papa dispensare ab ejus custodiâ in sensu composito, qnamdiù scilicet illud votum manet in suo r0bore; id enim foret dispensare in lege naturali et praecepto divino, quod nulli humanæ potestati competit. Prol)at secundò S. doctor ratione effieacissimâ. In hàc decretali apertè dicitur quòd castitas adeò est annexa professioni religiosæ, ut contra eam nec summus pontifex indulgere possit, quia nimirùm delyitum continentiæ est de substantiâ et essentiâ statûs religionis per quem homo abrenuntiat seculo, totaliter {)ei servitio mancipatus; quod non potest simul stare cum matrimonio, in quo incumbit nccessitas procurandæ uxoris et prolis et familiæ et rerum quæ ad hoc requiruntur. Unde Apostolus dicit 1 ad Corinth. 7, quòd qui est cum uxore, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodò placeat uxori, et divisus est: inde momen monachi ab unitate sumitur per oppositum ad divisionem prædictam; indèque votum solemne religionis ex naturà suà jure divino dirimit matrimonium subsequens, redditque religiosum professum jure naturæ et divino prorsùs inhabilem ad matrimonium , aut ad faciendum validè et licitè ea opera quæ contrariantur illis quæ vovit. Cùm enim per votum castitatis tradiderit Deo corpus suum ad illi castè serviendum, nequit illud alteri tradere ad actum contrarium; quia jure naturali et divino nemo potest alteri dare quod ampliùs suum non est: aliàs irrita prorsùs est talis donatio. Nec est simile de voto et debito continentiæ ordini sacro annexo : non enim essentialiter, sed tantùm lege ecclesiasticâ illi adjungitur, sicque jure tantùm humano dirimit matrimonium, sicut facit consanguinitas. Graeci siquidem sine illo voto sunt veri sacerdotes; et licel indecentissimum foret papam cum sacerdotibus occidentalibus dispensare, dispensatio tamen valeret, essentque adhuc veri sacerdotes. Atverò votum continentiæ est de intrinsecà et essentiali ratione statûs religiosi, ita ut eo sublato non esset religio, nec religiosus; proindeque nequit per Ecclesiam dispensari, quòd religiosus professus talis remanens, matrimonium validè et licitè inire valeat accedente quàcumque causâ et necessitate, eò quòd professio religiosa cum matrimonio stare ac compali nequeat jure naturali et divino. Atqui per quamcumque potestatem ecclesiasticam nequit effici ut qui semel ritè solemniter professus est religionem, non sit ampliùs religiosus professus, licet quidam juristæ ignoranter contrarium dicant. Non enim potest facere aliquis Ecclesiæ prælatus ut id quod est consecratum Domino et sanctificatum, consecrationem et sanctificationem amittat, quamdiù durat subjectum sanctificatum ut constat Levitici ultimo : Animal, quod immolari potest, si quis voverit, sanctum erit, et mutari non poterit. Quia ex hoc ipso quòd vovebatur, sanctum reputabatur, quasi divino cultui mancipatum; ideò ob hanc rationem non poterat commutari; idem patet in rebus inanimatis : nam calix consecratus retinet consecrationem, nec potest prælatus efficere quòd desinat esse consecratus, si maneat integer. Unde multò minùs potest facere aliquis prælatus ut homo consecratus, quamdiù vivit, consecratus esse desistat, puta quòd ille qui est sacerdos non sit sacerdos, licet possit ob aliquam causam executionem ordinis inhibere. Itomo autem per professio. nem religiosam consecratur et se devovet Deo, totalit-r se illi tradit ac sub speciali ejiis dominio se mancipat. Ergo quamdiù vivit nequit ab illo Dei dominio subtrahi, nec veluti mauumitti per quamcumque eccle

siasticam potestatem, neque amittere illam consecrationem et (ledicationem Deo in ,uâ solemnitas voti professionis rel giosæ consistit, ut dictum est supra: maximè cùm hujus potestatis nullum in Scripturâ nec jn traditione fundamentum habeamus, sed potius contrarium ex illo Levitici loco colligatur; quæ lex de immolandis victimis, licet fuerit cæremonialis, ex eâ tamen parte quâ præcipiebat ne id quod semel erat Deo consecratum in alios usus profanos converteretur, præceptum naturale et divinum involvebat. Quare sicut papa non potest facere ut qui se uni per verum matrimonium legitimè tradidit uxori, ab illâ semoveatur quantùm ad vinculum, ita multò nuinùs spiritualis matrimonii vinculum, quo homo per professionem religiosam sese verè tradidit ac mancipavit Deo ac in illum statum se consecravit, amovere et destruere potest. In summâ, vis hujus rationis D. Thomæ consistit in hoc quòd si Ecclesia in hujusmodi voto dispensaret, aut de religioso faceret non religiosum, aut rcligiosum uxoratum et incontinentem: utrumque autem repugnat juri naturæ et præcepto divino. Ergo votum solemne religionis est ab Ecclesià omninò indispensabile. Objiciunt priniò adversarii. Una ratio dispensandi in voto est, si sit impeditivum melioris boni. Sed tale votum potest esse impeditivum melioris boni, nam bonum commune est divinius quàm bonum unius; potest autem per continentiam alicujus impediri bonum totius multitudinis, puta per contractum matrimonii aliquarum personarum religiosarum, regnorum pax aut conversio ad fidem procurari. Ergo, etc. Itespondet D. Thomas in hoc art. 11, ad I, quòd periculis rerum humanarum est obviandum per res hu-. manas, non autem per hoc quòd res divinæ convertantur in usum humanum; professi autem religionem mortui sunt mundo, et vivunt Deo : unde non sunt revocandi ad vitam humanam occasione cujuscumque eventüs. Quare causa dispensandi in voto, quod est mera promissio facta Deo, est quidem dùm majoris boni est impeditivum; quia tunc est per Ecclesiam dispensabile: secùs dicendum de voto includente perfectam, omnimodam et perpetuam sui dedicationem et traditionem Deo ad castè vivendum, etc. Tunc enim censetur esse omninò indissolubile, perinde ac matrimonium ratum et consummatum. Quando autem aliquid est omninò indispensabile ex naturâ suâ , nulla potest suboriri et subesse causa dispensabilitatis. Item negari potest, majus bonum ex hàc dispensatione provenire in casibus praedictis : non enim debemus respicere ad bonum castitatis, uec quòd iste eam servet, sed ad jus naturale et divinum quod violaretur per hanc dispensationem, ob rationem allatam. Idque satis innuit D. Thomas hìc ad 2, dicens, quòd in voto continentiae per professionem solemnizato non possit dispensari; hoc non est in quantum est actus castitatis, sed in quantum incipit ad latrium pertin re per professionem religiosam, seu in quantum per eam religiosus est consecratus, delieatus et mancipatus Deo ad castè vivendum, proindeque nequit ab eo auferri ac manumitti per humanam potestatem absque violatione juris naturalis et divini, et alteri per matrimonium tradi; sicut unus conjugum post matrimonium ratum et consummatum, nequitabalioauferri quoad vinculum, ejusque corpusalteri tradi per humanam potestatem, et ob quamcumque causam, etiam ob boni communis promotionem; quia id esset contra naturam indissolubilem matrimonii, et contra istud præceptum divinum Marci 10: Quod Deus conjunxit, homo non separet; voti autem solemnis vinculum fortius est quàm matrimonii, cùm ipsum dirimat. Objic. secundò : Solemnitas voti est tantùm de jure positivo ecclesiastico, ut definitivit Bonifacius papa VIII, cap. unico de voto et voti redemptione. Ergo p0test auctoritate pontificiâ auferri. Resp. solemnitatem accidentalem et cæremonialem esse quidem dejure ecclesiastico : secùs substantialem et essentialem. Deinde dato quòd solemnitas voti solùm foret de jure ecclesiastico, vinculum tamen et obligatio inde inducta est dejure divino. Sicut donatio est quidem ex liberâ donantis voluntate; acceptatâ tamen ab alio factàque rei traditione, obligat jure naturae, nec ampliùs sul)jacet libertati donantis illam rescindere. Item consecratio calicis ex constitutione Ecclesiæ : ubi tamen est ritè facta, eam removere nequit, quamdiù manet integer. Item quòd aliquis sit rex aut superior pendet à voluntate et dispositione liumanâ : de jure tamen naturæ est quòd subditi teneantur illi obediere, et sic de aliis. Quemadmodùm igitur Ecclesia potest quidem, efficere ut matrimonium quod antea erat verum et legitimum, non sit ampliùs tale, apponendo aliquas conditiones, sine quibus non est validum, ut patet in matrimoniis clandestinis, quæ post Tridentinum non sunt valida; inde tamen colligi nequit, quòd substantia et essentia matrimonii ab Ecclesià dependeat: ita, quamvis votum solemne religionis ab Ecclesià dependeat quantùm ad aliquas conditiones, puta quòd fiat in tali ætate, in religione approbatâ, in manibus talis superioris, etc., ita ut siue illis professio non sit valida, inde tamen non sequitur quòd substantia hujusmodi votorum solemnium, non sit de jure divino, proindeque ab Ecclesià independens. Unde rilè emissa sunt indispensabilia, non secùs ac matrimonium legitimè contractum est omninò indissolubile per humanam potestatem. Ilinc et Matthæus potiùs subiit martyrium , quàm consentire quòd Hyphigenia filia regis Æthiopiæ nuberet Hyrtaco, contra votum solemne castitatis quod ipso hortante jam emiserat illa, et ab eo fuerat acceptatum. Objic. tertiò plura facta. Constat enim ex variis historiis aliquando pontifices dispensâsse cum aliquibus religiosis professis ut nubcrent. Resp. Sylvester, v. Votum, 4, num. 5, in fine, pontifices id fecisse non de jure, sed de plenitudine potestatis. Subditque hæc verba : Ego etiam ridi pontificem majora facientem cum scandalo totius Christianitafis. Unde aliud est facere de facto, aliud d. terminare

quòd ita possit fieri de jure. Aliàs dicendum foret, quòd posset etiam sine causâ validè dispensare, etsi non licitè. Respondent alii, pontifices in his dispensationibus secutos fuisse opinionem, quæ apud canohistas probabilior reputabatur. Respondeo aut fabulosas, vel saltem valdè dubias esse illas historias, ut ostenduni nostri theologi : aut si aliquæ veræ sint, eas licentias quoad hoc non fuisse dispensationes, sed declarationes nullitatis professionum hujusmodi monachorum, propter defectum consensùs, vel alterius conditionis.

Objic. quartò. In voto solemni paupertalis et obedientiæ potest ab Ecclesià dispensari, ut patet in religiosis professis qui ad episcopatum assumuntur. Ergo etiam in voto solemni continentiæ potest Ecclesia dispensare.

Resp D. Thomas hìc ad 4, quòd religiosus qui sit episcopus, sicut non absolvitur à voto continentiae, ita nec à voto paupertatis : quia nihil debet habere tanquàm proprium, sed sicut dispensator communium bonorum Ecclesiae! Similiter etiam non absolvitur à voto obedientiæ, sed per accidens obedire non tenetur, si superiorem non habeat; sicut nec abbas monasterii, qui tamen non est à voto obedientiæ absolutus. Wide etiam 2-2, quæst. 186, art. 8, ad 3.

Objic. quintò. Sicut volum abstinentiæ observatum, potest vergere in periculum personæ, ita etiam observatio voli continentiæ. Sed in voto abstinentiæ, si vergat in corporale periculum voventis, potest fieri dispensatio. Ergo pari ratione in voto continentiae potest dispensari.

Respondet D. Thomas hìc ad 3, quòd cibus directè ordinatur ad conservationem personae, et ideò abstinentia cibi directè potest vergere in periculum personae. Unde rae hâc ratione votum abstinentiæ accipit dispensationem. Sed coitus non ordinatur directè ad conservationem personæ, sed ad conservationem speciei; unde mec directè abstinentia coitüs per continentiam vergit in periculum personæ. Sed si per accidens ex periculum aliquod personale accidat, potest aliter subveniri, scilicet per abstinentiam vel alia corporalia remedia, etc.

Remanet igitur intacta D. Thomæ doctrina solida, nempe quòd nulli hominum potestali subjacet reliogiosum ritè professum, efficere non professum; quâ professione stante redditur omninò ad matrimonium inhabilis ipso jure naturali et divino, in quo Ecclesia nequit dispensare. Neque potest sacerdotem secularem reddere non sacerdotem, sed tantùm in hoc dispensare, quòd remanens sacerdos matrimonium contrahere valeat, eò quòd solùm jure ecclesiastico, continentia sit illi annexa.

§ 2. Utrùm episcopi valeant dispensare in votis.

Postquàm D. Thomas, art. 12, ad 3, determinavit summum pontificem habere plenitudinem potestatis dispensandi in omnibus dispensabilibus votis, statim subdit: Aliis autem inferioribus praelatis committitur dispensatio in votis quæ communiter fiunt, et indigent fre

quenti dispensatione, ut habeant de facili homines ad quem recurrant : sicut sunt vota peregrinationum et jejuniorum et aliorum ejusmodi. Vota verò majora, puta continentiae et terræ sanctæ reservantur summo pontifici. Ilæc duo \antùm vota pontifici reservata assignat D. Thomas, quia, inquit Solus lib. 7 de Just., quæst. 4, art. 5, forsan alia non erant excepta suo tempore; nunc tamen jure novo, et ex consuetudine receptâ, haec etiam tria summo pontifici reservantur, nempè votum ingrediendi religionem (1); peregrinationis roumanæ ad limina Apostolorum Petri et Pauli, et peregrinatioibis Compostellanæ ad S. Jacobum : et ita de facto servatur. Docent tamen auctores, episcopos ex justâ et rationabili causâ suos subditos dispensare posse in voto castitatis, quando non est absolutum, sed ad aliquam circumstantiam restrictum, ut si non fuerit perpetuum, sed ad tempus, puta ad annum, vel ad quinquennium, aut decennium; quia votum reservatum pontifici, est perpetuæ continentiæ aut castitatis : odiosa verò, ut cohibitiones et exceptiones, sunt restringenda prout sonant. ldem dicendum quando quis vovit certam continentiam servare, puta non committere adulterium aut aliud delcrminatum libidinis genus: potest enim episcopus in eo dispensare. Item quando votum continentiæ non est præcipuè intentum, sed in aliâ re præcipuè intentà inclusum, ut si quis voverit sacrum ordinem suscipere, cui utique annectitur continentiæ votuum, aut si quis promiserit non inire matrimonium, in quo voto castitas omninodè non continetur; potest episcopus in his dispensare, quia non est votum simpliciter castitatis; unde nec violatur votum si postea iste fornicetur quia votum est solùm de non nubendo; et qui vovet sacros ordines, non vovet castitatem præsentem, sed tantùm ad eam obligatur postquàm ordinatus fuerit. Similitcr episcopus dispensare potest cum eo qui vovit ingredi arctiorem religionem, v. g., Carthusianorum, ut su

(1) In Galliis votum ingrediendi religionem morialium non est reservatum S. P. ut decláravit S. Cong. Pœnit. in responso directo ad DD. Bouvier episcopuim Cenomanensém, anno 1836: Votum mulieris,'ait S.C., £jus intentio respererit ad monasteria prout nunc in Gallis eristunt, non est reservatum; quid scilicet monasteria eadem à Sede Apostolicâ attentis peculiaribus circuinstantiis, non tanquàm ordines rcrè et propriè religiosi, sed uti piissimarum familiæ feminarum æstimantur. Ibi£lem S. Cong. declárat suain decisionem spectare solummodò ad moniales. Circumstantiæ illæ peculiares Ad quas alluditur in responsione Pœnitentiariæ, videnlur esse modus quo inoniales voveni paupertátem Jiixta leges civiles apüd nos vigentes, atlenitâ disciplinâ pr;£sentis Ecclesiae. Ad rationem ordinis religiosi requiritur solemnitas trium votorum, castitaíis, obedientiæ et paupertatis, adeò ut unum ab altero sejungi Tegueat; votum autem paupertatis, ut sit solemne, debet à professo excludére dominiuih; porrò moniale§ apud nos ita paupertatem vovent ut nihilominùs servent dominiuim l)onorum ; unde concluditur, illarum Professiquem non gaudere privilegiis nec habere natujam professionis solem;nis. De co puucto alibi fusiùs fortassis disserenuus. (Edit.)

scipiat mitiorem : ratio est Wuia id non est dispensare in voto religionis, cùm iste semper religioni capes endæ obligatus maneat; sed tantùm in modo, circumstantiâ et qualitate illius, scu in arcuiori „i„. culo.

Præterea potest episcopus dispensare in votis istis conditionaliter factis sub conditione de futuro, dummodò conditio nondùm sit impleta; ut si quis voverit limina Apostolorum visitare, si rem amissàm recupefaverit. Ratio est quia vota papæ reservata decet é§se absoluta et perfecta ad vitanda animarum pericula et laqueos, et non extendenda ad rem odiosam, qualis est reservatio. Hujusmodi autem vota nondùm adimpletâ conditione, non sunt perfecta, cùm adhùc non obli gent. Ergo non censentur reservata. ldem dicendum de voto pœnali, v. g. : Voveo me non lusurum taxillis sub pœnâ ingrediendi religionem, cùm hujusmodi vota ante incursam pœnam non obligent, nec antea sint vota religionis, scd non ludendi taxillis, super quibus episcopus potest dispensare. Verùm si conditio jam fuerit adimpleta, tunc votum transit in absolutum, et per se loquendo solus pontifex dispensare potest. ld tamen plures limitant in casu quo votum conditionale non sit pœnale; existimant enim episcopum post incursam poenam adhuc posse in eo dispensare, quia, ut supra dictum est, in istis casibus non est votum religionis capescendæ, sed non ludendi taxillis; nec ex devotione religionis procedit, sed apponitur ex odio et pœnâ, ut sic iste deterreatur à ludo. Cùm igitur impositio illius pœnæ sit odiosa et pœnalis, est restringenda; alii tamen graves auctores contrarium docent. Insuper si votum circa reservatam materiam, non sit principale, sed accessorium, episcopus dispensando in principali potest et in accessorio dispensare, v. 3-, dispensando in voto suscipiendi sacros ordines, censetur hoc ipso dispensare in voto coutinentiæ perpetuæ illis annexo. Item si quis voveat non ludere sub poeiià ingrediendi religionem, episcopus illum dispensando à voto non ludendi, dispensabit etiam à voto religionis; quia sublato principali, aufertur accessorium. Secùs dicendum quando principale est reservatum : v. g., si quis voveat castitatem perpetuam, quam si violet, voto se obligat ad jejunium in pane et aquâ, episcopus poterit quidem dispensare in eo jejunio, sed non in voto castitatis. Item episcopus potest dispensare in his votis quando dubitatur an sint ohligatoria, et an sint reservata; ut si dubium sit an sufficiens intervenerit deliberatio. Nam casus reservati non sunt dubii sed certi; et in dubiis odia sunt restringenda. A fortiori si quis probabiliter dubitet an tale votum emiserit. Tunc enim nulla subest obligatio, neque opus est dispensatione; quia in dubiis melior est conditio possidentis; et nemo in re dubià privandus est sibi naturali et ingenitâ libertate. Item potest episeopus dispensare in votis reservatis, si per metum gravem. emissa fuerint. Tum quia rcscrvatio, cùm sit odiosa, non videtur ad hæc vota extendenda : tum quia credibile probabiliter est papam ob imperfectionem consensùs et injuriam illauam ca non sibi reservare. l*»

« VorigeDoorgaan »