Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

proindeque nequit ab eo auferri ac manumitti per humanam potestatem absque violatione juris naturalis et divini, et alteri per matrimonium tradi; sicut unus conjugum post matrimonium ratum et consummatum, nequit ab alio auferri quoad vinculum, ejusque corpus alteri tradi per humanam potestatem, et ob quamcumque causam, etiam ob boni communis promotionem; quia id esset contra naturam indissolubilem matrimonii, et contra istud præceptum divinum Marci 10: Quod Deus conjunxit, homo non separet; voti autem solemnis vinculum fortius est quàm matrimonii, cùm ipsum dirimat.

Objic. secundò: Solemnitas voti est tantùm de jure positivo ecclesiastico, ut definitivit Bonifacius papa VIII, cap. unico de voto et voti redemptione. Ergo potest auctoritate pontificiâ auferri.

Resp. solemnitatem accidentalem et cæremonialem esse quidem de jurc ecclesiastico : secùs substantialem et essentialem. Deinde dato quòd solemnitas voti solùm foret de jure ecclesiastico, vinculum tamen et obligatio inde inducta est de jure divino. Sicut donatio est quidem ex liberâ donantis voluntate; acceptatâ tamen ab alio factâque rei traditione, obligat jure naturæ, nec ampliùs subjacet libertati donantis illam rescindere. Item consecratio calicis ex constitutione Ecclesiæ : ubi tamen est ritè facta, eam removere nequit, quamdiù manet integer. Item quòd aliquis sit rex aut superior pendet à voluntate et dispositione humanâ: de jure tamen naturæ est quòd subditi teneantur illi obediere, et sic de aliis. Quemadmodùm igitur Ecclesia potest quidem efficere ut matrimonium quod antea erat verum et legitimum, non sit ampliùs tale, apponendo aliquas conditiones, sine quibus non est validum, ut patet in matrimoniis clandestinis, quæ post Tridentinum non sunt valida; inde tamen colligi nequit, quòd substantia et essentia matrimonii ab Ecclesià dependeat: ita, quamvis votum solemne religionis ab Ecclesià dependeat quantùm ad aliquas conditiones, puta quòd fiat in tali ætate, in religione approbatâ, in manibus talis superioris, etc., ita ut sine illis professio non sit valida, inde tamen non sequitur quòd substantia hujusmodi votorum solemnium, non sit de jure divino, proindeque ab Ecclesià independens. Unde ritè emissa sunt indispensabilia, non sccùs ac matrimonium legitimè contractum est omninò indissolubile per humanam potestatem. Ilinc et Matthæus potiùs subiit martyrium, quàm consentire quòd Hyphigenia filia regis Ethiopia nuberet Hyrtaco, contra votum solemne castitatis quod ipso hortante jam emiserat illa, et ab eo fuerat acceptatum.

Objic. tertiò plura facta. Constat enim ex variis historiis aliquando pontifices dispensâsse cum aliquibus religiosis professis ut nuberent.

Resp. Sylvester, v. Volum, 4, num. 5, in fine, pontifices id fecisse non de jure, sed de plenitudine potestatis. Subditque hæc verba : Ego etiam vidi pontificem majora facientem cum scandalo totius Christianita

is. Unde aliud est facere de facto, aliud d terminare

quòd ita possit fieri de jure. Aliàs dicendum foret, quòa posset etiam sine causâ validè dispensare, etsi non licitè. Respondent alii, pontifices in his dispensationibus secutos fuisse opinionem, quæ apud canonistas probabilior reputabatur. Respondeo aut fabulosas, vel saltem valdè dubias esse illas historias, ut ostendunt nostri theologi: aut si aliquæ veræ sint, eas licentias quoad hoc non fuisse dispensationes, sed declarationes nullitatis professionum hujusmodi monachorum, propter defectum consensus, vel alterius conditionis.

Objic. quartò. In voto solemni paupertatis et obedientiæ potest ab Ecclesià dispensari, ut patet in religiosis professis qui ad episcopatum assumuntur. Ergo etiam in voto solemni continentiæ potest Ecclesia dispensare.

Resp D. Thomas hic ad 4, quòd religiosus qui sil episcopus, sicut non absolvitur à volo continentiæ, ita nec à voto paupertatis : quia nihil debet habere tanquàm proprium, sed sicut dispensalor communium bonorum Ecclesia! Similiter etiam non absolvitur à voto obedientiæ, sed per accidens obedire non tenetur, si superiorem non habeat ; sicut nec abbas monasterii, qui tamer non est à voto obedientiæ absolutus. Vide etiam 2-2, quæst. 186, art. 8, ad 3.

Objic. quintò. Sicut votum abstinentiæ observatum, potest vergere in periculum personæ, ita etiam observatio voli continentia. Sed in voto abstinentiæ, si vergat in corporale periculum voventis, potest fieri dispensatio. Ergo pari ratione in voto continentia potest dispensari,

Respondet D. Thomas hic ad 3, quòd cibus directè ordinatur ad conservationem personæ, et ideò abstinentia cibi directè potest vergere in periculum personæ. Unde cx hâc ratione volum abstinentiæ accipit dispensationem. Sed coitus non ordinatur directè ad conservationem personæ, sed ad conservationem speciei; unde nec directè abstinentia coitûs per continentiam vergit in periculum persona. Sed si per accidens ex eâ periculum aliquod personale accidat, potest aliter subveniri, scilicet per abstinentiam vel alia corporalia remedia, etc.

Remanet igitur intacta D. Thomæ doctrina solida, nempe quòd nulli hominum potestati subjacet reliogiosum ritè professum, efficere non professum; quâ professione stante redditur omninò ad matrimonium inhabilis ipso jure naturali et divino, in quo Ecclesia nequit dispensarc. Neque potest sacerdotem secularem reddere non sacerdotem, sed tantùm in hoc dispen sare, quòd remanens sacerdos matrimonium contrahere valeat, eò quòd solùm jure ecclesiastico, continentia sit illi annexa.

§ 2. Utrùm episcopi valeant dispensare in volis.

Postquàm D. Thomas, art. 12, ad 3, determinavit summum pontificem habere plenitudinem potestatis dispensandi in omnibus dispensabilibus votis, statim subdit: Aliis autem inferioribus prælatis committitur dispensatio in votis quæ communiter fiunt, et indigent jre

quenti dispensatione, ut habeant de facili homines ad quem recurrant : sicul sunt vota peregrinationum et jejuniorum et aliorum ejusmodi. Vola verò majora, pula continentia et terræ sanctæ reservantur summo pontifici.

Ilæc duo tantùm vota pontifici reservata assignat D. Thomas, quia, inquit Sotus lib. 7 de Just., quæst, 4, art. 3, forsan alia non erant excepta suo tempore; nunc tamen jure novo, et ex consuetudine receptâ, hæc etiam tria summo pontifici reservantur, nempè votum ingrediendi religionem (1); peregrinationis romanæ ad limina Apostolorum Petri et Pauli, et peregrinationis Compostellana ad S. Jacobum : et ita de facto servatur. Docent tamen auctores, episcopos ex justå et rationabili causâ suos subditos dispensare posse in voto castitatis, quando non est absolutum, sed ad aliquam circumstantiam restrictum, ut si non fuerit perpetuum, sed ad tempus, puta ad annum, vel ad quinquennium, aut decennium; quia votum reservatum pontifici, est perpetuæ continentiæ aut castitatis odiosa verò, ut cohibitiones et exceptiones, sunt restringenda prout sonant. Idem dicendum quando quis vovit certam continentiam servare, puta non committere adulterium aut aliud determinatum libidinis genus: potest enim episcopus in eo dispensare. Item quando votum continentiæ non est præcipuè intentum, sed in aliâ re præcipuè intentà inclusum, ut si quis voverit sacrum ordinem suscipere, cui utique annectitur continentiæ votum, aut si quis promiserit non inire matrimonium, in quo voto castitas omnimodè non continetur; potest episcopus in his dispensare, quia non est votum simpliciter castitatis; unde nec violatur votum si postea iste fornicetur quia votum est solum de non nubendo; et qui vovet sacros ordines, non vovet castitatem præsentem, sed tantùm ad eam obligatur postquàm ordinatus fuerit. Similiter episcopus dispensare potest cum eo qui vovit ingredi arctiorem religionem, v. g., Carthusianorum, ut su

(1) In Galliis votum ingrediendi religionem monialium non est reservatum S. P. ut declaravit S. Cong. Poenit. in responso directo ad DD. Bouvier episcopum Cenomanensem, anno 1836: Votum mulieris, ait S. C., cujus intentio respexerit ad monasteria prout nunc in Galliis existunt, non est reservatum; quia scilicet monasteria eadem à Sede Apostolicâ attentis peculiaribus circumstantiis, non tanquàm ordines verè et propriè religiosi, sed uti piissimarum familiæ feminarum æstimantur. Ibidem S. Cong. declarat suam decisionem spectare solummodò ad moniales. Circumstantiæ illa peculiares ad quas alluditur in responsione Pœnitentiariæ, videntur esse modus quo moniales vovent paupertatem Juxta leges civiles apud nos vigentes, attentâ disciplinâ præsentis Ecclesiæ. Ad rationem ordinis religiosi requiritur solemnitas trium votorum, castitatis, obedientiæ et paupertatis, adeò ut unum ab altero sejungi nequeat; votum autem paupertatis, ut sit solemne, debet à professo excludere dominium; porrò moniales apud nos ita paupertatem vovent ut nihilominùs servent dominium bonorum; unde concluditur, illarum professionem non gaudere privilegiis nec habere naturam professionis solemnis. De co puncto alibi fusius fortassis disseremus. (Edit.)

scipiat mitiorem: ratio est quia id non est dispensare in voto religionis, cùm iste semper religioni capes endæ obligatus maneat; sed tantùm in modo, circumstantiâ et qualitate illius, scu in arctiori vinculo.

Præterea potest episcopus dispensare in votis istis conditionaliter factis sub conditione de futuro, dummodò conditio nondùm sit impleta; ut si quis voverit limina Apostolorum visitare, si rem amissam recuperaverit. Ratio est quia vota papæ reservata decet esse absoluta et perfecta ad vitanda animarum pericula et laqueos, et non extendenda ad rem odiosam, qualis est reservatio. Hujusmodi autem vota nondùm adimpletă conditione, non sunt perfecta, cùm adhùc non obli gent. Ergo non censentur reservata. Idem dicendum de voto pœnali, v. g. : Voveo me non lusurum taxillis sub pœnâ ingrediendi religionem, cùm hujusmodi vota ante incursam pœnam non obligent, nec antea sint vota religionis, sed non ludendi taxillis, super quibus episcopus potest dispensare. Verùm si conditio jam fuerit adimpleta, tunc votum transit in absolutum, et per se loquendo solus pontifex dispensare potest. Id tamen plures limitant in casu quo votum conditionale non sit pœnale; existimant enim episcopum post incursam pœnam adhuc posse in eo dispensare, quia, ut supra dictum est, in istis casibus non est votum religionis capescende, sed non ludendi taxillis; nec ex devotione religionis procedit, sed apponitur ex odio et pœnâ, ut sic iste deterreatur à ludo. Cùm igitur impositio illius pœnæ sit odiosa et pœnalis, est restringenda; alii tamen graves auctores contrarium docent. Insuper si votum circa reservatam materiam, non sit principale, sed accessorium, episcopus dispensando in principali potest èt in accessorio dispensare, v. g., dispensando in voto suscipiendi sacros ordines, censetur hoc ipso dispensare in voto continentiæ perpetuæ illis annexo. Item si quis voveat non ludere sub pœnâ ingrediendi religionem, episcopus illum dispensando à voto non ludendi, dispensabit etiam à volo religionis; quia sublato principali, aufertur accessorium. Secùs dicendum quando principale est reservatum: v. g., si quis voveat castitatem perpetuam, quam si violet, voto se obligat ad jejunium in pane et aquâ, episcopus poterit quidem dispensare in eo jejunio, sed non in voto castitatis. Item episcopus potest dispensare in his votis quando dubitatur an sint obligatoria, et an sint reservata; ut si dubium sit an sufficiens intervenerit deliberatio. Nam casus reservati non sunt dubii sed certi; et in dubiis odia sunt restringenda. A fortiori si quis probabiliter dubitet an tale votum emiserit. Tunc enim nulla subest obligatio, neque opus est dispensatione; quia in dubtis melior est conditio possidentis; et nemo in re dubiâ privandus est sibi naturali et ingenità libertate. Item potest episcopus dispensare in votis reservatis, si per metum gravem emissa fuerint. Tum quia reservatio, cùm sit odiosa, non videtur ad hæc vota extendenda : tum quia credibile probabiliter est papam ob imperfectionem consensus et injuriam illatam ca non sibi reservare. In

omnibus casibus supradictis absoluta perpetuæ validitatis dispensatio conceditur ab episcopis, ita ut hæc vota non reviviscant.

Tandem possunt episcopi in his votis dispensare, aut potius suspendere executionem, quando periculum est in morâ, nempe quia exspectando dispensationem papæ, imminet grave periculum offensa Dei, aut magni scandali, vel damni tertiæ personæ, aut alterius notabilis inconvenientis. Verùm tunc non perimunt votum, sed tantùm suspendunt ejus obligationem. In his enim et similibus angustiis, non censetur pontifex invitus, cùm non in perniciem, sed in utilitatem animarum ordinetur reservatio. Hinc qui absolutum perpetuæ castitatis votum transgressus fuit, dùm se matrimonio alligavit, si adsit periculum incontinentia, potest ab episcopo dispensari circa debiti conjugalis petitionem. Idem dicendum si conjuges sint ita pauperes ut non habeant unde dispensationem papalem obtinere valeant: tenetur tamen iste mortuo altero conjuge, votum castitatis servare. Verùm quamvis auctores communiter asserant posse episcopum hoc modo dispensare, tutius existimo ut iste conjugatus petat dispensationem à papà, vel per se, vel per alium, si commodè fieri possit. In cæteris autem votis quæ papa non sibi reservat nec prohibet, possunt episcopi suos diœcesanos dispensare, nisi in alicujus tertii gratiam fuerint emissa et ab eodem acceptata; ut si quis voverit tali pauperi vel xenodochio, vel Ecclesix largiri eleemosynam; quia in isto casu ille tertius privaretur jure suo quod habet in re per acceptationem et stipulationem, sicque fieret ipsi injuria. Porrò illi censentur alicujus episcopi subditi, ut ab eo possint pctere et obtinere votorum dispensationem, qui habent domicilium in illius diœcesi; qui, etsi tunc in aliâ diœcesi reperiantur, possunt ab episcopo proprii loci dispensationem votorum petere, dummodò illud domicilium omninò non deseruerint, sed sint post aliquos menses redituri; quia actus jurisdictionis voluntariæ potest extra propriam dioecesim exerceri. Item illi censentur subditi, qui, licet non habeant domicilium in illà diœcesi, incœperunt tamen ibi habitare, cum intentione majori anni parte commorandi: secùs dicendum si per illam dioecesim solummodò transeant, nisi sint vagi hi enim contrahunt dioecesim in co loco in quo pro tempore reperiuntur, et ab episcopo possunt in votis dispensari. Hoc privilegio dispensandi in votis gaudet capitulum sede vacante, cùm tunc succedat in locum episcopi, habeatque jurisdictionem etiam fori externi. Parochi et alii sacerdotes seculares non possunt in votis dispensare, nisi speciale ad hoc privilegium habeant, quia non sunt prælati, nec habent jurisdictionem fori externi.

Quod diximus de episcopo intelligendum est à pari de archiepiscopo respectu suæ dioecesis, etiam nondùm recepto pallio per confirmationem enim recipit ca quæ sunt jurisdictionis, qualis est potestas dispensandi. In votis tamen subditorum suffraganei sui dispensare nequit. Nam licet in foro contentioso sit judex

appellationis respectu illorum, quia tamen earum cura animarum ordinaria illi non incumbit, nec habet jurisdictionem ordinariam nisi in suâ diœcesi : ideò non potest suffraganei subditos in votis dispensare. Imò nec in suâ visitatione, esto possit confessiones illorum audire, à peccatis absolvere et indulgentias largiri, eò quòd id specialiter in jure illi conceditur, non aliud. Quidam tamen volunt quòd dùm adest justa causa dispensandi, et episcopus malitiosè ac injustė dispensare renuit, potest archiepiscopus et metropolitanus, per appellationem imploratus, dispensare cum subdito illius censetur autem justa causa adesse, quando grave bonum publicum aut privatum voventis, judicio prudentum, talem dispensationem exigit. Pralati possunt seipsos ex justà causâ dispensare in votis in quibus possunt subditos, prout indicat D. Thomas 2-2, q. 185, art. 8; hic enim actus jurisdictionis in seipsum, non est jurisdictionis contentiosæ, nec ex se sacramentalis, ideò jure naturæ non repugnat exerceri in seipsum, eò quòd idem secundùm diversas rationes possit esse agens et patiens. Tutius tamen est ut facultatem hanc secum dispensandi confessario committat, cùm sit actus delegabilis. Docent tamen aliqui quòd in isto confessarius non accipit jurisdictionem ab episcopo, sed à superiore mediante electione episcopi factå de tali personâ ad secum dispensandum, quia supponunt eam non habere: sicut pontifex eligendo sibi confessarium, non constituit illum judicem supra se, nee tribuit illi facultatem absolvendi à peccatis, sed seipsum constituit materiam potestatis quam sacerdos à Christo in ordinatione accepit, quamque supra papam exercere potest eo ipso, quòd papa seipsum materiam ejus potestati subjectam esse velit et constituat. Ita Sayrus in Clavi regiâ lib. 6, cap. 11. num. 110.

§ 3. De commutatione votorum, quomodò sit

facienda.

Commutare votum, nihil aliud est, quàm materiam voti in aliam mutare, ut jejunium in orationem, peregrinationem in eleemosynam; et tunc dicitur redemptio voti, quando votum transmutatur in pecuniamı aut aliquid pretio æstimabile. Per commutationem non tollitur voti vinculum, prout fit per dispensationem, sed sola voti materia transmutatur in aliam eodem vinculo manente: ita ut vovens ex obligatione prioris voti, et non ex praecepto commutantis teneatur ad exequendum illud in quod votum commula tum fuit postquàm illud acceptavit; et implendo facial actum latrix, sicque omittendo peccet contra religionem, id est, contra fidelitatem sen promissionem Deo factam, vel saltem si non observet primum votum tenetur enim unum vel alterum obser

vare.

Commutatio regulariter loquendo requirit auctoritatem Ecclesiæ, ut ostendit D. Thomas hic, art. 12, quia ad prælatos Ecclesiæ vicem Dei gerentes spectat declarare quic sit illi gratum et acceptum. Item requiritur justa causa ad hoc ut votum commutetur in al:

quid minus, aut in rem de cujus æqualitate dubitatur: quia eo ipso quòd materia subrogata non est melior neque evidenter et manifestè æqualis, magis consentar.eum est fidelitati Deo debitæ, solvere materiam promissam et per se debitam, quando nulla subest legitima causa aliter disponendi. Porrò justa causa commutandi est difficultas maxima in voto persolvendo, repugnantia parentum vel mariti, utilitas et impedimenta voventis, etc. Idem dicendum quando commutatio fit in æquale bonum, quia indiget auctoritate prælati, cujus usus non potest esse ad libitum, sed debet esse rationi consentaneus, proindeque aliquam requirit causam. Adde quòd habet tunc admixtam aliquam dispensationem, que semper legitimam exigit causam. Unde commutatio sicut et dispensatio invalida est, et superior sine ullà justà causâ votum commutans in æquale, peccat venialiter. Quòd si in rem longè minorein commutet absque causâ, videtur etiam mortaliter peccare, saltem si non obliget voventem ad supplendum aliundè quod requiritur, ut nova veti materia æqualitatem contrahat cum antiquâ ; quia sic in re gravi manifestè abutitur auctoritate. Quidam tamen volunt confessarios, tempore jubilæi, posse in vi illius commutare vota pœnitentis commutationem petentis etiam nullam assignando causam. Quia quando potestas commutandi vota non delegatur simpliciter, sed cum aliquo onere ob bonum commune, prout fit per jubilæum, nullâ aliâ opus est causâ ad commutationem votorum, quàm voluntas præstandi opera injuncta, et lucrandi jubilæum. Nam pontifex eam ob causam talem facultatem concedit. Verùm præterquàm quòd non constat, an ea sit mens pontificis, adhuc isLa commutatio vix in praxi locum habere potest, cùm pœnitens non postulet votorum commutationem, nisi ad eam petendam ex aliquâ causâ moveatur. Igitur privilegium ac jubilæum operatur quidem ut vota commutari possint in aliquid minus, vel parùm minus. Verumtamen debet adesse aliqua causa, eamque esse papæ intentionem dicit Lopez, 1 p. Institutionum cap. 47. Addit Sayrus quòd, cùm voti commutatio sit res admodùm difficilis et periculosa, requirit maximum judicium et discretionem, et hæc præ oculis habenda ac consideranda assignat :

Primò, ut quantùm fieri potest conctur commutans servare æqualitatem et proportionem, ita ut commutatio fiat in bonum æquale. Quia commutare ex usu communi idem est ac in æquale mutare: quæ tamen æqualitas non consistit in puncto indivisibili, nec scrupulosè metienda est, sed ad boni viri arbitrium cessante fraude et latâ culpâ metienda. Unde sufficit quòd habens potestatem delegatam commutandi vota, in hâc re, bona fide procedat, nec requiritur quòd materia subrogata sit alteri physicè æqualis, sed moraliter, ita ut juxta prudentis arbitrium æquivaleat, seu æquè ad Dei gloriam conducat. Plerùmque etiam magis expedit ut vota commutentur in similia, v. g., volum personale itinerandi, in onus personale gestandi cilicium; votum reale ædificandi ecclesiam, in alias fundationes pias, et votum mixtum peregrinandi, in

TH. XIV

opera tum personalia, ut jejunandi, tum realia, ut dandi aliquas eleemosynas, habitâ ratione non solùm laboris quem peregrinaturus subiisset, sed etiam expensarum quas fecisset peregrinando, quia hæc omnia cadunt sub voto. Et sic de similibus. Ratio est, quoniam hoc magis consentaneum est intentioni ipsius voventis, quæ non minùs quàm materiæ promissæ æqualitas, quantùm commodè fieri potest, servari debet. Cum quo tamen stat, quòd interdum liceat hanc similitudinem non servare, adeòque votum personale, in onus reale commutare, et votum reale in onus personale, v. g., jejunium in eleemosynas, et vice versa. Quia in commutatione similitudo materiæ, non tam physicè quàm moraliter spectari debet, habito respectu ad Dei gloriam et voventis utilita

tem.

Secundò, oportet considerare quid deceat, ne scilicet ex tali commutatione scandalum aliquod consequatur. Item quid expediat, et quoad ipsum voventem, et quoad proximum.

Tertiò, consideranda est qualitas et conditio voventis, ætas, infirmitas, robur corporis, officium, status, inopia. Item attendenda sunt verba Bullæ, quia privilegia juxta illorum tenorem sunt interpretanda : et quando in virtute alicujus jubilei conceditur facultas commutandi vota in certam eleemosynam aut aliud opus pium, in id solùm commutari potest; et cui datur facultas votum commutandi, non potest virtute illius commutare, vel relaxare pœnas ob violatum volum contractas, juxta Navarrum tom. 1 Consil. Postquàm votum alicujus etiam ritè et ex juxtâ causâ commutatum fuit, iste adhuc potest si velit votum primum servare, juxta Sayrum, Azorium et alios; quia prior obligatio non est penitùs extincta, sed in aliam commutata, cum hâc tacità conditione ut vel prius votum, vel id in quod commutatum est, persolvat, prout ei utilius et commodius visum fuerit: eò quòd tota commutatio fiat ipsius voventis gratiâ, ita ut talis privilegio uti possit, aut non uti, sicut illi placuerit.

Quando commutatio non fit in aliquid evidenter melius, auctoritatem commutandi habent ii qui dispensandi habent facultatem, sive ordinariam, sive delegatam. Et sicut in votis pape reservatis dispensare nequeunt, ita nec illa commutare quicumque enim potest dispensare in votis, eadem commutare potest; et non è converso, quia illi cui datur majus, datur et minus in eodem genere; et non vice versâ : majus autem est dispensare in voto, quàm commutare, cùm per primum aboleatur ac omninò llatur obligatio secùs verò per secundum. Qui tempore jubilæi non petit dispensationem vel commutationem voti, quo obstrictus est, potest, juxta aliquos auctores, eam transacto jubilæo obtinere ab eodem confessario, vel ab alio ex approbatis ab ordinario, dummodò opera præscripta servaverit; quia eo ipso acquisivit jus ut posset talem commutationem obtinere transacto jubilæo, etiamsi voluntariè, et à fortiori si ex cblivione, tempore jubilæi eam non petierit. Sicut licet opera

8

præscripta ad tempus jubilæi sint determinata, nibilominùs privilegium quoad absolutionem à reservatis non est limitatum ad tale tempus ita ut pœnitens, qui lucratus est jubilæum, acquisierit jus ut postea à quovis sacerdote approbato absolvi possit à peccatis - reservatis quæ in confessione jubilæi tempore factâ, ex oblivione prætermisit. Alii contrarium docent, quia facultas absolvendi à peccatis, dispensandi et commutandi vota, est alligata illi tempori quindecim dierum sicque transacto jubilæi tempore confessarius jurisdictione caret. Ideò autem pœnitentem postea absolvere potest à reservatis omissis, quia supponitur eum tempore jubilæi validam fecisse confessionem et generalem à peccatis obtinuisse absolutionem : atverò vovens tempore jubi.æi non obtinuit dispensationem generalem, ac commutationem votorum, sicque est dispar ratio. Verùm hujus casûs resolutio pendet ex mente et intentione pontificis, quæ ex tenore Bullæ venari debet : ideòque verba illius attentè sunt ponderanda et consideranda, ac inspiciendum quid in hoc patiatur usus sive consuetudo. Auctores tamen utriusque sententiæ concedunt, eum qui vi jubilæi habet facultatem dispensandi in votis aut commutandi, posse voti dispensationem, vel commutationem in aliud tempus differre ex rationabili causâ, dummodò vovens lucratus fuerit jubilæum; quia cùm tempore statuto causa incœpta fuerit, potest alio tempore terminari, ac jurisdictio ad eam perficiendam tunc extendi. Addunt quoque, quòd si pœnitens in jubilæo à confessario petat ut plura et omnia ejus vola commutet, quorum numero non recordatur expressè, recordatur tamen esse talis objecti, tunc confessarius potest illi dicere Pro omnibus tuis votis facies hoc vel illud. Et tunc adeò valida erit hæc commutatio, ut si postea poenitens recordetur expressè et distinctè de numero votorum, alià commutatione non indigeat, dummodò prior commutatio cum maturo ac prudenti judicio facta fuerit. Ratio hujus est, quia tunc adest justa causa ex parte voventis, et jurisdictio apud commu

tatam.

de

Votum jam commutatum potest iterùm ab habente facultatem commutari ex justâ et rationabili causâ, quia cùm hæc facultas sit absoluta, ut suppono, non est limitata ad unam vicem. Imò Sylvester, Corduba, Sayrus, Candidus, et alii docent quòd, si vota reservata, puta religionis et castitatis perpetuæ, con.mutata fuerint à summo pontifice in materiam non reservatam, puta ad confitendum quolibet mense, aut in alia pictatis opera; potest hæc materia non reservata commutari in aliam ab episcopo et à confessario vi jubilæi, eò quòd sublata semel materia reservata et translata in non reservatam, subest facultati episcopi aut confessarii: sicut peccatum excommunicatione papali affectum, desinit esse reservatum, remotâ excommunicatione.

Quæres an aliquis absque facultate episcopi vel confessarii, auctoritate propriâ votum suum commutare valeat? Resp. 1° quòd dùm votum evidenter in id quod melius est, commutatur, seu quòd hic et

nunc spectatis omnibus circumstanti s est Deo gratius, et voventi ad voti sui finem accommodatius, tunc non est opus prælati auctoritate, ut colligitur tit. 2 de Jurejur. cap. Pervenit, et de Voto ac voti Redemp., cap. Script. et cap. Sanè de Regular.,Ratio est, quia votum obligat eò quòd sit promissio de re Deo gratå. Ergo quisquis offert Deo rem evidenter illi gratiorem, voto satisfacit. Ideò enim D. Thomas hic art. 12, docet necessariam esse superioris auctoritatem, ut scilicet definiat et determinet in personâ Dei, cujus vices gerit, quid sit Deo acceptuin, an illud, vel istud. Ergo quoties evidenter constat melius esse illud in quod fit commutatio, auctoritas prælati non est necessaria.

Resp. 2° quòd ad commutandum votum in aliud ininus bonum, semper necessaria est prælati auctoritas, quia tunc intervenit dispensatio admixta cum commutatione, cùm non extinguatur totum votum, sed pars ad dispensationem autem requiritur justa causa et prælati, auctoritas, ut supra ostensum est. Imò etiam ad commutandum votum in aliquid aliud quod est evidenter æquale bonum, requiri prælati auctoritatem docent Cajetanus, Sotus, Corduba, Sayrus, et alii graves auctores : v. g., qui vovit ingredi unam religionem, non potest propriâ auctoritate id commutare in ingressum alterius religionis æqualis; aut qui vovit tradere hunc filium religioni, nequit absque auctoritate prælati offerre alium æquè idoneum, quia cùm hoc non sit melius bonum, nec Deo acceptius, nulla subest ratio cur à priori promissione propter illud recedere liceat propriâ voluntate. Quidam tamen id limitant in voto reali de re aliquâ usu ́consumptibili, quæ facilè in aliam mutari solet : ita ut vovens unam, possit per se loquendo tradere aliam pretii æqualis, v. g., vinum pro tritico. Quia nimirùm ista moraliter idem reputantur, quamvis physicè sint dis tincta. Quod intelligendum est, nisi ex speciali causå requiratur species promissa, puta quia promissario reputatur magis commoda. Non est tamen licitum dare pecuniam æquivalentem pro domo, pro calice, aut vice versâ; tùm quia inter ista non est facilis transmutatio, tùm quia fieri potest ut res promissa in specie sit utilior promissario.

QUÆSTIO TERTIA.

DE BLASPHEMIA.

Blasphemia, ut sic, importat maledictionem sive execrationem alicujus boni præsertim excellentis, "t notat Bannes ex D. Hieronymo super cap. 4 Epist. ad Ephesios. Et cap. 3 Epist. ad Titum. Unde extenditur etiam ad homines in aliquâ excellentiâ constitutos. Verùmtamen ex usu communi fidelium, sumitur duntaxat pro maledictione quâ quis derogat et conviciatur divinæ excellentiæ et bonitati; cujus rationem reddit D. Augustinus libro 2 de Moribus Manichæorum dicens: Quamvis blasphemia inter homines dici

« VorigeDoorgaan »