Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

rum obligatio reviviscit, et tenetur illa exequi. Si verò professionem emiserit, omninò cessant ca vota personalia, et jure communi in solemnia religionis vola commutantur, ut probat D. Thomas, 2-2, q. 88, art. 12, ad 1. Vota autem realia novitiorum, regulariter loquendo, non possunt à superiore suspendi, quia ordinariè observantiam regularem non impediunt possunt tamen sicut et personalia in opera religionis commutari, nisi fuerint facta in favorem alicujus tertii qui jus in rem promissam et acceptatam acquisivit. Cùm autem isti novitii possint egredi, si in noviciatu contingat aliqua vota ipsis commutari, talis commutatio fieri debet in aliqua opera quæ in seculo exercere valeant, ex hypothesi quòd egrediantur : auctores circa hæc afferri solent in tract. de Just.

et Leg.

Quaæres an religiosus ritè professus qui postea, ob mores depravatos et incorrigibilitatem, expellitur à religione, teneatur adhuc ad vota essentialia professionis, ac præcepta religionis observanda?

Resp. religiosum professum per sententiam definitivam in perpetuum è monasterio expulsum, non teneri ad obedientiam illi superiori præstandam, cùm desinat esse religiosus illius ordinis: tenetur tamen vitam et mores emendare, essc in præparatione animi redeundi ad religionem et obedientiam, si religiosi eum admittere velint. Iterùm si fuerit in sacris in seculo remanere potest ac vivere in habitu clericali sub obedientia episcopi. Item neque ad votum paupertatis strictè tenetur, cùm ad vitam necessaria debeat sibi comparare: ita tamen ut nullâ ratione possit divitias accumulare, aut testamentum condere, sed bona quæcumque acquirit, ad romanum pontificem vel ad Ecclesiam pertineant, instar bonorum illorum quæ vacantia dicuntur; quia vota obedientiae et paupertatis tenetur servare meliori modo quo potest, aliàs mortaliter peccat; si tamen non fuerit in sacris, non tenetur officium recitare. Jejunia verò aliasque observantias religionis non tenetur implere, quia ad ea solùm tenebatur ratione religionis, à quâ tamen fuit exclusus. Ad votum solemne castitatis servandum in seculo manens, omninò obligatur: ita ut sit prorsùs Inhabilis ad matrimonium contrahendum, etiamsi non sit in sacris, et si committit luxuriæ peccatum, sacrilegium quoque committet. Circa hæc vide Navarrum de regularibus consil. 51. Azorium 1 p. Institut., lib. 12, cap. 16, dub. 6 et 9. Sayrum in Clavi regià lib. 6, cap. 9, num. 23.

§ 4. De volis servorum.

D. Thomas in hâc quæstione 88, art. 8, ad 2, ait quòd ex quo homo venit ad annos pubertatis, si sit libere conditionis, est suæ potestatis quantùm ad ea quæ pertinent ad suam personam; puta, quòd obliget se religioni per votum, vel quòd matrimonium contrahat. Servus autem quia est in potestate domini etiam quantùm ad personales operationes, non potest se volo

Ex

obligare ad religionem, per quam ab obsequio domini sui abstraheretur. Hujus rationem reddit S. Doctor, 2-2, q. 189, art. 6, ad 2, dicens quòd quia servitus est in pœnam peccati inducta, ideò per servitutem aliquid adimitur homini, quod aliàs ei competeret, ne scilicet liberè de suâ personà possit disponere; servus enim id quod est, domini est. Sed filius non patitur detrimentum ex hoc quòd subjectus est patri, quin possit de suâ personâ liberè disponere, transferendo se ad obsequium Dei, quod maximè pertinet ad hominis bonum. Et q. 104, art. 5, in fine corp., explicans in quo servus sit domino subjectus, ait: In his quæ pertinent ad dispositionem actuum et rerum humanarum, tenetur subditus suo superiori obedire secundùm rationem superioritatis, sicut miles duci exercitus in his quæ pertinent ad bellum, servus domino in his quæ pertinent ad servilia opera exequenda; filius patri in his quæ pertinent ad discipli nam vitæ et curam domesticam. Et sic de aliis. quibus deducitur hæc regula generalis, quòd ea quæ hactenus dicta sunt à nobis de votis subditorum, intelligenda sunt quantùm ad illa in quibus sunt subditi : ita quòd si aliqua sint in quibus non sunt subditi, de illis possint vota facere absolutè valida secùs si in illâ re sint subjecti, quia tunc vovent de alieno, id est, de eo quod sine alterius licentiâ dari aut fieri nequit. Hinc fit dominum ea tantùm servorum vota irritare posse, quæ sunt sibi præjudicialia, seu per quæ subtraheretur ab ejus obsequio, ut votum religionis capescendæ, de longâ peregrinatione faciendâ, de nimiả abstinentià et jejunio quibus debilitaretur ac ad serviendum fieret ineptus. Et sic de aliis similibus quæ obsequio debito præjudicant et possunt esse impedimento: secùs vero illa vota quæ nullum domino præjudicium afferunt, nec ejus obsequium impediunt. Unde potest servus invito domino vovere castitatem, aliquas preces et abstinentias moderatas, item observantiam præceptorum naturalium ac divinorum, nec dominus talia vota etiam supererogationis irritare potest. Ratio est quia potestas domino competit ratione servitutis debitæ: quare solummodò extenditur ad ca vota irritanda que minuunt ant defraudant servitium: secùs verò ad ea quæ sine præjudicio obsequiorum impleri possunt, cùm in his non sit subjectus domino, sed existat sui juris; non enim dominus est superior quoad voluntatem servi simpliciter, sed tantùm ratione servitutis ei debita, et hæc doctrina procedit non solùm de voto emisso tempore servitutis, sed etiam de eo quod fecit antequàm foret servus : si enim obsequiis præjudicium afferat, potest quidem à domino irritari: cessante nihilominùs statu subjectionis reviviscit, prout dictum est de voto uxoris; quia scilicet post adeptam libertatem, adimpletio illius nullatenùs domino præjudicium affert. Vota à servo tempore scrvitutis emissa, quæ tunc non fuerunt à domino irritata, ab eodem postea quando libertatem adeptus ille fuit, irritari nequeunt, quantumvis durante servitute non fuerint ab ipso confirmata. Ratio est quia jam cessavit domini superioritas et præjudicium, proindeque non subsistit ampliùs facultas et ratio irritandi

vota servi in domino. — Dominus non potest irritare vola quibus servus promisit se aliquid adimpleturum tempore quo erit sui juris, quia tunc nullo modo præjudicant domino. Non potest tamen paterfamiliàs vota famulorum et mercenariorum propriè irritare, quia cùm mancipia non sint, illius dominativæ potestati non subduntur. Poterit tamen impletionem votorum obsequio sibi debito præjudicantium, usque ad terminum famulatus suspendere, ut docent Sotus, Suarez, Sanchez, Bonacina et alii quos refert et sequitur Candidus art. 13 de Votis, in fine.

ARTICULUS IV.

De dispensatione et commutatione votorum.

In hujus secundæ quæstionis decursu jam attulimus varios modos quibus aliquis ab obligatione voti impediri aut liberari possit, nempe vel ex parte materiæ, vel ex parte intentionis voventis, vel ex defectu libertatis et deliberationis ad vovendum requi

sitæ.

Item cessatione votum tolli ostensum est, quando scilicet quis ob aliquam causam, aut usque ad certum tempus votum emisit: v. g., vovit aliquis de non intrandâ aliquà domo ob periculum quod animæ suæ imminet ex habitatione mulieris impudicæ, eà reccdente aut mortuâ, cessat tale votum. Item aliquis vovit singulis feriis sextis per unum duntaxat annum jejunare, expleto illo anno, votum cessat. Et sic de aliis similibus, quia non obligat votum ultra intentionem voventis. Item quia votum est particularis quædam lex in eo sicut in lege, locum habere potest epiikia, seu interpretatio et declaratio quædam illius deobligationis in isto casu particulari, utpotè quia tunc ejus adimpletio foret illicita, juri naturali et rectæ rationi contraria; v. g., quis vovit non comedere carnes, et in eum locum devenit, ut non inveniat alium cibum, ita ut nisi carnes comedat, fame est periturus. In hoc casu votum non obligare ipsa æquitas et ratio naturalis dictat: eâ tamen necessitate transactâ, manet iste voto adstrictus sicut antea. Item irritatione votum reddi nullum ac invalidum, per totum articulum tertium præcedentem demonstravimus, ostendentes omnes illos qui habent potestatem dominativam in eos qui vota emiserunt, illa irritare posse, proindeque hanc potestatem non esse spiritualem et ecclesiasticam, sed duntaxat civilem et politicam; nec ex jure ecclesiastico, sed naturali descendere. Et per illud, irritatio differt à dispensatione et commutatione votorum : debet enim potestatem ecclesiasticam et spiritualem, seu jurisdictionem in eos qui vota emiserunt habere omnis qui dispensat aut commutat ea. Hinc fit parentes, maritos, dominos posse quidem irritare vota filiorum, uxorum et servorum; non taraen dispensare nec commutare; et è contra summum pontificem et episcopos fidelium vota commutare ac dispensare posse, sed non irritare, defectu scilicet potestatis dominativæ in illos. Prælati verò

[merged small][ocr errors]

D. Thomas, 2-2, qu. 88, art. 10, docet eodem modo ratiocinandum esse de dispensatione voti ac de dispensatione legis. Lex autem ponitur respiciendo ad id quod est ut in pluribus bonum. Sed quia contingit hujusmodi in aliquo casu non csse bonum, oportuit per aliquem determinari in illo particulari casu legem non esse servandam. Et hoc propriè est dispensare in lege: nam dispensatio videtur importare quamdam commensuratam distributionem, vel applicationem communis alicujus ad ea quæ sub ipso continentur; per quem modum dicitur aliquis dispensare cibum familiæ. Similiter autem ille qui vovel, quodammodò sibi statuit legem, obligans se ad aliquid quod est secundùm se, et ut in pluribus bonum : polest autem contingere quòd in aliquo casu sit vel simpliciter malum, vel inutile, vel majoris boni impeditivum; quod est contra rationem ejus quod cadit sub voto. Et ideò necesse est quòd determinetur in tali casu votum non esse servandum. Et si quidem determinetur absolutè aliquod volum non esse servandum, dicitur esse dispensatio voti. Si autem pro hoc quod servandum erat, aliquid aliud imponatur, dicitur commutatio voti. Unde minus est votum commutare, quàm in voto dispensare: utrumque tamen in potestate Ecclesiæ consistit. Hactenùs D. Thomas. Sicut igitur dùm quis beneficio et favore principis ab aliquâ lege solvitur et eximitur, ab eâ dicitur solutus et dispensatus : ita, dùm quis ecclesiasticâ potestate à voti vinculo solvitur illiusque obligatione liberatur, dicitur in voto dispensatus. Unde dispensatio ista definiri potest ablatio vinculi et condonatio obligationis voti, nomine Dei facta à gerente vices illius est actus jurisdictionis spiritualis, non verò ordinis. Unde episcopus nominatus, electus et à summo pontifice confirmatus, etiam nondùm ordinatus nec consecratus episcopus, habet istam dispensandi potestatem.

Esse in Ecclesiâ Dei hanc potestatem dispensandi in votis, colligitur ex illo Matth. 16 : Quodcumque soiveris super terram, erit solutum et in cœlis. Hæc enim verba, et similia quæ habentur Matth. 18, doctores communiter intelligunt de solutione cujuscumque vinculi ad salutem spiritualem animarum rectamque Ecclesiæ gubernationem conducente, proindeque de dissolutione votorum; cùm per eorum dispensationem, animarum saluti rectæque gubernationi provideatur, prout optimè declarat Innocentius papal, q. 7, can. Dispensationes. Et colligitur ex immemoriali Ecclesix consuetudine. Ratio est, quia ista dispensatio se extendit tantùm ad materiam voti, hoc nimirùm sensu, ut id quod sub voto cadebat, seu quod erat materia voti, per absolutionem non sit ampliùs materia illius:

ideòque dispensatio, absolutio et relaxatio non cadunt supra votum, cùm ejus observatio sit de jure naturali ct divino, sed supra ejus materiam, quæ secundùm aliquam causam et eventum particularem hîc et nunc potest esse nociva, inhonesta et inutilis, proindeque inepta et indebita. Unde penès Ecclesiæ prælatos relicta fuit potestas dispensandi, tanquàm ad bonum regimen necessaria, quatenùs post causæ particularis occurrentis diligens examen, tandem judicarent in dubiis an æquum foret hujusmodi voti obligationem in casibus particularibus remittere, et materiam quæ voto subjecta erat, ex causâ subtrahere per absolutionem et dispensationem, prout-supra dictum est de relaxatione juramenti. D. Thomas loco mox citato. Adde quòd unusquisque potest cedere rebus in suum obsequium promissis, atque sibi debitum ex vi talis promissionis remittere per se vel per alium ejus vices gerentem, qui nomine ipsius illud relaxet. Cùm ergo Ecclesiæ prælati vices Dei gerant, possunt per dispensationem voti obligationem nomine illius, et potestate ab ipso acceptâ remittere ob justam et rationabilem causam, modo jam explicato. Ex D. Thomâ ibidem, art. 12, in corp. et ad 2. Nec id est verè ac propriè dispensare in jure naturali et præcepto divino, ut ostendit D. Thomas articulo 10, citato, ad 2; sicut enim ex jure naturali et præcepto divino tenemur implere volum, ita etiam tenemur ex eisdem obedire superiorum legi et mandato, et tamen dùm dispensatur in aliquâ lege humanâ, non fit ut legi humanæ non obediatur, quod est contra jus naturæ et præceptum divinum sed fit ut quod erat lex, non sit lex in hoc casu; ita etiam auctoritate superioris dispensantis fit, ut hoc quod continebatur sub voto, non contineatur, in quantum determinatur in hoc casu id non esse materiam congruam voti ; et ideò dùm prælatus Ecclesiæ dispensat in voto, non dispensat in præcepto juris naturalis et divini, sed determinat et explicat id quod cadebat sub obligatione deliberationis humanæ, quæ non potuit omnia circumspicere; seu non facit ut stante voto liceat ei contrariari, sed solùm tollit ejus vim et obligationem, judicando et determinando, ut quod ante dispensationem erat votum et obligabat, non sit ampliùs votum et careat vi obligandi.

Ad validam voti dispensationem duo requiruntur : Primum, auctoritas prælati, eò quòd sit actus jurisdi clionis; ut enim ait D. Thomas art. 12, in corpore, votum est promissio Deo facta de aliquo quod sit Deo acceptum. Quid autem in aliquâ promissione acceptum sit ei cui promittitur, ex ejus pendet arbitrio. Prælalus autem in Ecclesiâ gerit vicem Dei; et ideò in tommutatione vel dispensatione votorum, requiritur prælati auctoritas, qui in personâ Dei determinat quid sit acceptum, juxta illud 2 ad Corinth. 2: Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi. Et signanter dicit, propter vos: quia omnis dispensatio petita à prælato, debet fieri ad honorem Christi in cujus personâ dispensat, vel ad utilitatem Ecclesiæ quæ est ejus corpus. Hactenùs S. doctor; et

ibidem in argum. Sed contra, ait quòd sicut ad dispensandum in præcepto legis requiritur superioris auctoritas, ita etiam in dispensatione voti. Id tamen non impedit quin possit quandoque aliquis proprià auctoritate votum suum commutare in melius, ut explicabitur infra. Secundum est justa et rationabilis causa, ut colligitur ex D. Thomå art. citato ad 2, ubi refellit quosdam auctores dicentes quòd ideò prælati possunt in votis pro libito dispensare, quia in quolibet voto includitur conditionaliter voluntas prælati et superioris; sicut ob hoc pater et dominus possunt vota filiorum et servorum pro libito absque causà annullare, ut jam ostensum est. Ostenditque S. doctor hanc opinionem falso inniti fundamento: Quia cùm potestas prælati spiritualis, qui non est dominus, sed dispensator, in ædificationem sit data, et non in destructionem, ut patet ex 2 ad Corinth. 10, sicut prælatus non potest imperare ea quæ secundùm se Deo displicent, scilicet peccata, ita non potest prohibere ea quæ secundùm se Deo placent, scilicet virtutis opera: et ideò potest homo absolutè ea vovere. Ad prælatum tamen pertineî dijudicare quid sit magis virtuosum, et Deo magis acceptum. Et ideò in manifestis dispensatio prælati non excusaret à culpâ, puta si prælatus dispensaret cum aliquo super voto de ingressu religionis, nullâ apparente causa obstante. Si autem esset causa apparens per quam saltem in dubium verteretur, posset stare judicio prælati dispensantis vel commutantis ; non tamen judicio proprio, quia ipse non geril vicem Dei, nisi fortè in casu in quo quod vovit esset manifestè illicitum, et non posset opportunè ad superiorem recurrere. Hactenùs S. doct. Quamvis igitur vota subditorum absque causâ irritari possint ab iis qui habent potestatem dominativam super illos, aut quia sunt de materià illis subjectâ, aut quia voluntas personæ voventis est omninò illis subdita, et censentur quasi una persona, non tamen ab iis qui solam jurisdictionem spiritualem habent, utpotè in ædificationem et non in destructionem ipsis concessam; alioquin Deus non consentit in dispensationem, sicque nedùm est illicita, sed etiam invalida et nulla, neque sic dispensatus in conscientiâ tutus

manet.

id

Quænam autem sint juste ac legitimæ causæ ad votorum dispensationem et commutationem, id pendet ex variis circumstantiis ac prudentum et proborum judicio, attentis omnibus attendendis; maximė his tribus, juxta cap. Magna de voto, nempè: quid li ceat secundùm æquitatem, quid deceat secundùm honestatem, et quid expediat secundùm utilitatem Inde auctores istas causas generales assignam, quas desumunt, primò ex parte materiæ, puta si exccutio voti efficitur impossibilis aut inutilis, aut illicita, aut majoris boni impeditiva, etc. Secundò ex parte voventis, puta ob ejus infirmitatem, debilitatem ad votum adimplendum: v. g., quis vovit imprudenter longum jejunium in pane et aquâ, aut longam peregrinationem pedestrem, et similia, quæ postea verà complexionis debilitate aut aliâ indispositione vel accidenti superveniente, nonnisi cum valdè ardua difficultate exequi

valet. Habet iste justam petendæ et obtinendæ dispensationis causam : secùs dicendum, si difficultas solùm ex prava dispositione et molestià voventis procedat. Cum quo tamen stat quòd si adsit probabile periculum frequenter transgrediendi votum et peccandi ob statum voventis, sive ex fragilitate animi aut corporis, tunc intervenit legitima causa dispensandi vei commutandi ejus vota. Ut si quis simplex votum castitatis emiserit, et ob frequentes fortissimasque tentationes carnis quas patitur, continere non valeat, sæpèque votum violet; habet justam causam petendi et obtinendi voti dispensationem; ipsique melius est nubere quàm uri. Tertiò ex modo faciendi votum, puta si imprudenter, ex levitate, aut metu, vel in tenerâ ætate emissum fuerit, etc.

Posità justå et sufficienti causâ, potest prælatus, vel alius habens potestatem delegatam simpliciter dispensare; tutius tamen est uti commutatione, quia sæpè evenit ut non occurrat causa sufficiens ad totam voti obligationem tollendam, sed tantùm ad cam commutandam in aliam leviorem ; idque prudentis superioris judicio expendendum relinquitur. Qui tamen petit dispensationem, caveat ne veritatem occultet quoad substantialia voti, vel quoad causam requisi'am ad dispensationem obtinendam; quia tunc dispensatio foret invalida, cò quòd ad ejus valorem requiratur vera notitia voti ex parte dispensantis : cùm enim dispensatio sit actus humanus, debet procedere ex cause cognitione, ex deliberatione, et veritate niti, ex Trident. sess. 25 de Reform. cap. 18. Qui semel legitimè fuit dispensatus, non adimplendo votum, nullatenùs censetur infidelis; quia, ut ait D. Thomas art. 10, ad 3, ad fidelitatem Deo debitam non pertinct quòd homo faciat id quod est malum, vel inutile, vel majoris boni impeditivum, ad quod tendit voti dispensatio: et ideò dispensatio voti non est contra fidelitatem Deo debitam.

Plura circa dispensationem in lege attulimus tract. de Justitià, de legibus, quæ dispensationi in volo proportionaliter sunt applicanda, cùm sit quædam privata lex. Nunc agendum superest de personis quibus competit facultas dispensandi in votis.

§ 1. Utrùm summus Pontifex ex legitimâ causâ possit in omnibus volis etiam solemnibus Religionis dispensare (1).

Certum est papam in omnibus votis simplicibus,

(1) Solutio hujus quæstionis pendet ab ea quam supra expendimus circa naturam voti solemnis; si enim hac solemnitas et ejus discrimen à voto simplici pendeat à solà lege ecclesiasticâ, ut multò probabilius nobis visum est, concludendum erit S. Pontificem posse ab eo voto sicut ab aliis dispensare, quùm fatentibus omnibus possit dispensare à jure positivo ecclesiastico. Hac sententia multùm confirmatur praxi Sedis apostolicæ, quæ interdùm, sed præsertim postremis his temporibus, post perturbationem Galliarum, multas dedit dispensationes religiosis et monialibus, ut nemo ignorat. (Edit.)

imò et in voto solemni continentiæ ordinibus sacris annexo, cum causâ dispensare posse; ut enim ait D. Thomas art. 12, ad 3: Cum gerat plenariè vicem Christi in totâ Ecclesià, ipse habet plenitudinem potestatis dispensandi in omnibus dispensabilibus votis. Quibus ultimis verbis supponit aliqua esse vota omninò indispensabilia, nempe solemne continentiae in professione religiosâ, prout statuerat articulo 2, immediatè præcedenti. Et de hoc præsentem movemus quæstionem.

Supponendo priùs ex jam dictis art. 1, §. 4, duplicem esse voti professionis religiosa solemnitatem, unam substantialem et essentialem, consistentem in traditione sui ipsius factâ in manu superioris ad servandum illa quæ promittuntur, et in acceptatione quam superior facit nomine Dei, ita ut ex tunc religiosus fiat totaliter consecratus et mancipatus Deo ad castè sine proprietate propriâque voluntate vivendum, quasi mortuus civiliter mundo; aliam verò cæremonialem et accidentalem quæ consistit in quibusdam cæremoniis, benedictionibus et modis per quos ex statuto Ecclesiæ fit illa traditio et acceptatio. His positis Dico super votum solemne professionis religiosæ ritè emissum, nullam prorsùs cadere Ecclesiæ dispensationem. Ita expressè D. Thomas, 2-2, q. 88, art. 11, ubi grandævus in suo ultimo testamento retractat quod junior in 4 sent., dist. 38, q. 1, art. 1, ad 3, ct ad Anibaldum eâdem dist., art. 2, opinatus fuerat. Hic enim rejectis aliis opinionibus, imò solvens rationes quas in prædictis locis adduxerat ad probandum contrarium, evidentissimè solidissimèque nostram stabilivit conclusionem, quam adeò veram censuit, ut contra sibi innatam solitamque modestiam ac in reprehendendo parcitatem, veritus non fuerit dicere eos qui sentirent religiosum posse auctoritate papæ fieri non religiosum, ignoranter id asseruisse. Ex quà reprehensione patet, quàm seriò et mordicus S. Doctor hanc tenuerit sententiam.

Eamque probat primò auctoritate Innocentii papæ III, de statu Monach, cap. Cùm ad monasterium, ubi ait: Quòd abdicatio proprietatis sicut etiam custodia castitatis, adeò annexa est regulæ monachi, ut contra cam nec summus Pontifex possit indulgere. Ridiculura autem ac puerile est hanc decretalem interpretari in sensu composito, seu quòd stante monachatu nequeat Pontifex religiosum dispensare à custodiâ castitatis, benè tamen in sensu diviso, seu destruendo monachatum, et religiosum reddendo non religiosum. Nam in isto sensu nulla poterat esse difficultas, nec ullam admisisset pontifex differentiam inter votum simplex et solemne, quia etiam in voto simplici castitatis nequit papa dispensare ab ejus custodiâ in sensu composito, quamdiù scilicet illud votum manet in suo robore; id enim foret dispensare in lege naturali êt præcepto divino, quod nulli humanæ potestati competit. Probat secundò S. doctor ratione efficacissima. In hac decretali apertè dicitur quòd castitas adeò est annexa professioni religiosa, ut contra eam nec summus pontifex indulgere possit, quia nimirùm de

bitum continentiæ est de substantià ct essentiâ status religionis per quem homo abrenuntiat seculo, totaliter Dei servitio mancipatus; quod non potest simul stare cum matrimonio, in quo incumbit necessitas procurandæ uxoris et prolis et familiæ et rerum quæ ad hoc requiruntur. Unde Apostolus dicit 1 ad Corinth. 7, quòd qui est cum uxore, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodò placeat uxori, et divisus est: inde nomen monachi ab unitate sumitur per oppositum ad divisionem prædictam; indèque votum solemne religionis ex naturà suâ jure divino dirimit matrimonium subsequens, redditque religiosum professum jure naturæ et divino prorsùs inhabilem ad matrimonium, aut ad faciendum validè et licitè ea opera quæ contrariantur illis quæ vovit. Cùm enim per votum castitatis tradiderit Deo corpus suum ad illi castè serviendum, nequit illud alteri tradere ad actum contrarium; quia jure naturali et divino nemo potest alteri dare quod ampliùs suum non est aliàs irrita prorsùs est talis donatio. Nec est simile de voto et debito continentiæ ordini sacro annexo: non enim essentialiter, sed tantùm lege ecclesiasticâ illi adjungitur, sicque jure tantùm humano dirimit matrimonium, sicut facit consanguinitas. Græci siquidem sine illo voto sunt veri sacerdotes; et licet indecentissimum foret papam cum sacerdotibus occidentalibus dispensare, dispensatio tamen valeret, essentque adhuc veri sacerdotes. Atverò votum continentiae est de intrinsecâ et essentiali ratione status religiosi, ita ut eo sublato non esset religio, nec religiosus; proindeque nequit per Ecclesiam dispensari, quòd religiosus professus talis remanens, matrimonium validè et licitè inire valeat accedente quâcumque causâ et necessitate, eò quòd professio religiosa cum matrimonio stare ac compati nequeat jure naturali et divino.

Atqui per quamcumque potestatem ecclesiasticam nequit effici ut qui semel ritè solemniter professus est religionem, non sit ampliùs religiosus professus, licet quidam juriste ignoranter contrarium dicant. Non enim potest facere aliquis Ecclesiæ prælatus ut id quod est consecratum Domino et sanctificatum, consecrationem et sanctificationem amittat, quamdiù durat subjectum sanctificatum ut constat Levitici ultimo: Animal, quod immolari potest, si quis voverit, sanctum erit, et mutari non poterit. Quia ex hoc ipso quòd vovebatur, sanctum reputabatur, quasi divino cultui mancipatum; ideò ob hanc rationem non poterat commutari; idem patet in rebus inanimatis: nam calix consecratus retinet consecrationem, nec potest prælatus efficere quòd desinat esse consecratus, si maneat integer. Unde multò minùs potest facere aliquis prælatus ut homo consecratus, quamdiù vivit, consecratus esse desistat, puta quòd ille qui est sacerdos non sit sacerdos, licet possit ob aliquam causam executionem ordinis inhibere. Homo autem per professio nem religiosam consecratur et se devovet Deo, totaliter se illi tradit ac sub speciali ejus dominio se mancipat. Ergo quamdiù vivit nequit ab illo Dei dominio subtrahi, nec veluti manumitti per quamcumque eccle

siasticam potestatem, neque amittere illam consecrationem et dedicationem Deo in quâ solemnitas voli professionis religiosæ consistit, ut dictum est supra: maximè cùm hujus potestatis nullum in Scripturâ nec in traditione fundamentum habeamus, sed potius contrarium ex illo Levitici loco colligatur; quæ lex de immolandis victimis,licet fuerit cæremonialis, ex cå tamen parte quâ præcipiebat ne id quod semel erat Deo consecratum in alios usus profanos converteretur, præceptum naturale et divinum involvebat. Quare sicut papa non potest facere ut qui se uni per verum matrimonium legitimè tradidit uxori, ab illâ semoveatur quantùm ad vinculum, ita multò minùs spiritualis matrimonii vinculum, quo homo per professionem religiosam sese verè tradidit ac mancipavit Deo ac in illum statum se consecravit, amovere et destrucre potest. In summâ, vis hujus rationis D. Thomæ consistit in hoc quòd si Ecclesia in hujusmodi voto dispensaret, aut de religioso faceret non religiosum, aut religiosum uxoratum et incontinentem: utrumque autem repugnat juri naturæ et præcepto divino. Ergo votum solemne religionis est ab Ecclesià omninò indispensabile.

Objiciunt primò adversarii. Una ratio dispensandi in voto est, si sit impeditivum melioris boni. Sed tale votum potest esse impeditivum melioris boni, nam bonum commune est divinius quàm bonum unius; potest autem per continentiam alicujus impediri bonum totius multitudinis, puta per contractum matrimonii aliquarum personarum religiosarum, regnorum pax aut conversio ad fidem procurari. Ergo, etc.

Respondet D. Thomas in hoc art. 11, ad 1, quòd periculis rerum humanarum est obviandum per res hu- « manas, non autem per hoc quòd res divinæ convertantur in usum humanum; professi autem religionem mortui sunt mundo, et vivunt Deo: unde non sunt revocandi ad vitam humanam occasione cujuscumque eventùs. Quare causa dispensandi in voto, quod est mera promissio facta Deo, est quidem dùm majoris boni est impeditivum; quia tunc est per Ecclesiam dispensabile: secùs dicendum de voto includente perfectam, omnimodam et perpetuam sui dedicationem et traditionem Deo ad casté vivendum, etc. Tunc enim censetur esse omninò indissolubile, perinde ac matrimonium ratum et consummatum. Quando autem aliquid est omninò indispensabile ex naturà suà, nulla potest suboriri et subesse causa dispensabilitatis. Item negari potest, majus bonum ex hâc dispensatione provenire in casibus prædictis non enim debemus respicere ad bonum castitatis, nec quòd iste eam servet, sed ad jus naturale et divinum quod violaretur per hanc dispensationem, ob rationem allatam. Idque satis innuit D. Thomas hic ad 2, dicens, quòd in voto continentiæ per professionem solemnizato non possit dispensari; hoc non est in quantum est actus castitatis, sed in quantum incipit ad latriam pertin re per professionem religiosam, seu in quantum per eam religiosus est consecratus, dedicatus et mancipatus Deo ad castè vivendum

« VorigeDoorgaan »