Pagina-afbeeldingen
PDF

quit, de libro tuo. Apostolus in novo, Rom. 9 : Optabam anathema esse à Christo pro fratribus meis. Quæ exempla secutus est cum multâ omnium laude sanctus Martinus. Ergo. Negoconsequentiam, et explico singula anteeedentis momenta. Sanctus Bernardus loquitur de hæreditate distinctâ ab ipsâ patris personâ. Werè autem suspectus esse debet ille amor, quo pater amatur propter aliud. cl non propter se. Nam ex sancto Augustino, lib. ! Soliloq. : Quod non propter se amatur, non amatur. Ego autem solam propter se amo sapientiam ; cætera verò vel adesse mihi volo, vel deesse timeo propter ipsam. Jam verò si quæratur à sancto doctore, an quia sic amat, vellet à sapientiâ separari ; exhorrescet, cùm hæc affectio excludet amorem, qui essentialiter est unitivus. Talis est sponsæ amor sponso sic addictae, ut in perpetuum ab illo avelli non acquiescat; mercenarius tamen non est, sed castus; quia in sponsum fertur, non in dona ipsius, nisi propter ipsum. Sanctus Chrysostomus seipsum explicat citatâ homilià, ubi postquàm dixisset : Amore Christi omnia facite, et non spe mercedis; subdit : Hæc est vera merces, hæc verit gloria, ut Christum possideamus. Hoc nostrum regnum est, nostrae deliciæ. Quaeres secundò quænam determinatè et absolutè peti debent ? Respondeo : Vita æterna inprimis petenda est tanquàm finis desideriorum nostrorum; deinde media ad i!lam promerendam necessaria, juxta illud Matth. 6 : Quærite primium regnum Dei, et justitiam ejus. Nec aliud præter illa duo spectant septem petitiones Orationis Dominicae, ut docet sanctus Thomas hic, art. 9. In 0ratione Dominicâ, inquit, non solùm petuntur omnia quæ rectè desiderare possumus, sed etiam eo ordine quo desideranda sunt, ut sic hæc oratio non solium instruat postulare, sed etiam sit informativa totius nostri affectùs. Manifestum est autem quod primò cadit in desiderio nostro finis : deinde ea quæ sunt ad finem. Finis autem noster Deus est, in quem tendit noster affectus dupliciter, uno quidem modo prout volumus gloriam Dei, alio modo prout volumus frui gloriâ ejus : quorum primum pertinet ad dilectionem, quâ Deum in se ipso diligimus ; secundum verò pertinet ad dileetionem, quâ diligimus nos in Deo. Et idcircò primo loco petimus ut sanctificetur nomen Dei, id est, sanctum ab omnibus habeatur, quod pertinet ad ejus gloriam propagandam ; secundò ut adveniat nobis regnum ejus, et in illo regnemus. Ad finem autem assequendum duplicis generis est medium : aliud per se, aliud per accidens, quatenùs removet prohibens. Per se quidem et priucipaliter nos ad Deum promovet mandatorum ejus observatio; unde tertio loco dicimus : Fiat voluntas tua sicut in cælo et in terrâ : id est, sicut ab Angelis, ita ab hominibus, nempe modo perfectissimo. Instrumentaliter verò juvant ad Deum promerendum praesentis vitae subsidia, propter quae dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodiè, sive intelligatur de pane sacramentali, cujus quotidianus usus proficit ad salutem, sensusque hujus orationis sit

juxta sanctum Cyprianum, ut in nullum labamur peccalum, quod nos aliquo die separet à corpore Christi; sive per panem intelligatur omnis sufficientia vietùs. Tria autem à beatitudine nos prohibent, quæ tribus sequentibus petitionibus removeri postulamus. Primò quidem peccatum quod dircctè excludit à regno Dei; secundò tentatio, quæ à voluntate Dei nos retrahit ; tertiò pœnalitates praesentis vitae, quæ sufficientiam tollunt. Sanctus autem I.ucas hanc postremam petitio

nem prætermisit sicut et tertiam, ut sciat unusquisque, primò in eo se liberari à malo, quo à tentatione non vincitur; secundò voluntatem Dei ad hoc praesertim tendere, ut sanctitatem ejus cognoscamus, et cum ipso regnemus; ac proinde tertiam petitionem in duabus prioribus contineri. Ex his liquet : Primò, tres primas petitiones perfectè non complendas, nisi in futurâ vitâ ; quatuor verò posteriores ad necessitatem vitæ præsentis pertinere, ut notat S. August., Enchir., cap. M 15. Secundò, orationem Dominicam verè dictam à Tert., lib. de Oratione, cap. M, Breviarium totius Evangelii, utpotè quæ omnem christianæ vitae disciplinam comprehendat. Tertiò, eamdem orationem efficacem ad remittenda peccata venialia, ut sanctus Augustinus docet passim, si eo, quo par est, affectu recit, tur ; est enim signum et affectus sinceræ charitatis, tum in Deum, tum in proximum : Charitas autem operit multitudinem peccatorum, Proverb. 10. Quartò, omnem fidelium orationem ad Dominicam tanquàm ad certam regulam et lapidem lydium probandam ; nam ex S. Aug., ep. 150, aliàs 121, c. 12, quælibet aliu vcrba dicamus, nihil aliud dicimus, quàm quod in istâ Dominicâ 0ratione positum est, si rectè et congruenter oramus. Quisquis autem id dicit, quod ad istam evangelicam pre. cem pertinere non possit, etiamsi non illicitè orat, carnaliter orat; quod nescio quemadmodùm non dicatur illicitè, quandoquidem spiritu renatos nonnis spiritaliter decet orare. Tum exponit sanctus doctor quæ indecenter petantur : « Qui dicit in Oratione : Domine, multiplica divitias meas, aut fac me in hoc seculo praepotentem, vel si quid hujusmodi est, et haec dicit eorum habens concupiscentiam, non id attendens ut ex his secundùm Deum prosit hominibus, puto eum non invenire in Oratione Dominicâ, quo possit hæc vota coaptare. Quamobrem pudeat saltem petere quæ iion pudet cupere; aut si et hoc pudet, sed cupiditate vincitnr, quantò meliùs hoc petitur, ut etiam ab islo cupiditatis malo liberet, cui dicimus, libera nos à malo. » Quintò, eos duntaxat idoneos esse ad Orationem Dominicam fundendam, qui mores vitæque rationem a! Evangelii normam dirigere exoptant. Qui enim peccata levia spernit, cupiditates refrænare negligit, nec ad eum pertinet si alii Deum sive timeant, sive contemnant, sincerè et ex animo dicere non potest: Sanctificetur nomen tuum; fiat voluntas tua sicut in cælo; ne nos indncas in tentationem. Similiter injuriam memor, et defectus proximi impatienter ferens, mala sibi imprecari videtur dùm ait: Dimitte nobis, sicut dimittimus. Sextò : 0randum pro omnibus, nequidem inimicis cxccptis : « Ante omnia, inquit sanctus Cypr., serim. de 0ratione Dominicà, pacis doctor, atque unitatis magister singulatim noluit, et privatim precem fieri, ut quis cùm precatur, p o se tantùm precetur. Non dicimus : Pater meus, nec panem meum da mihi hodiè. Publica est nobis et communis oratio... Sic orare unum pro omnibus voluit Christus, quo modo in uno omnes ipse portavit. Hoc Domini praeceptum commendans ejus Aposlolus, scribit M ad Tim. 2 : 0bsecro igitur primium omnium fieri obsecrationes... gratiarum actiones pro omnibus hominibus. Unde sanctus Thomas, art. 8, sic concludit: Necessitas est ut in omnibus nostris orationibus, quas pro aliis facimus, inimicos non ercludamus. Quòd autem pro eis specialiter oremus, perfectivnis est, non necessitatis, nisi in aliquo casu speciuli. Pula si vel ipsi ope nostrâ indigerent, nec aliter opitulari posseimus quàm nostris orationibiis, vel specialis oratio nobis esset necessaria ad vincendum vindictæ appetitum, et conservandam in nobis charitatem, quâ inimicos diligere tenemur; in hujusmodi cnim circumstantiis obligat illud Domini præceptum : Orute pro persequentibus ros, Mallh. 5. Neque verò timendum est ne aliquis orationis nostr;e fructus nobis excidat, dùm illam ad alios extendimus; quia orationis nostræ efficacia ex charitate repetitur, qu;e sanè excellit, ubi ad alios etiam inimicos extenditur : Pro se orare necessitas cogit, pro altero autem charitas fraternitatis hortatur, ait auctor operis imperfecti hom. 44, apud S. Clirysostom. Dulcior autem ante Deum est oratio, non quam necessitas transmittit, sed quam charitas fraternitatis commendat. Nec dicas sanctum Joannem, Epistolâ M, cap. 5, inimicos, si sint pessimi, ab oratione nostrâ excludere ; non enim eos excludit, sed eam profuturam ipsis sicut aliis peccatoribus non proimittit: Qui scit fratrem suum peccare peccato non ttd mortem, inquit, petat, et dabitur ei rita peccanti peccatum non ad mortem. Quamvis autem iiicerti simus, num oratio nostra peccantibus ad mortem prosit, nihilominùs ipsis deneganda non est, sicut nec alia charitatis officia, v. g., correctionis. Si enim salutem illorum optare debemus, procul dubio et petere, maximè cùm nesciamsus, num ad prædestimatorum numerum pertineant. Denique etiamsi oratio nostra illa iutura sit inutilis, nobis erit meritoria, juxta illud Psalm. 54: 0ratio mea in sinu meo convertetur. Septimò : Ex quartâ et septimâ petitione Orationis Domiilicæ colligitur decenter à Deo peti, ut bona temporalia concedat quantùm ad sufficientiam, et mala averlat. Enimverò si pro illis declinandis laborare liceat, à fortiori et Deum rogare. Scriptum est enim: • Neque • qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus, » 1 Cor. 5. Et rursùs: a Nisi Do• minus custodierit civitatem, frustra vigila! qui custov dit eam, » Ps. 126. I)ices: Tertull.. lib. de Oratione, cap. 6, et S. Cyprian., de Oratione Dominicà, intelligunt hæc verba : Panem nostrum quotidianum, etc. de Sacramento Corporis Cnristi ; et S. Augustinus, lib. 2 de Serm. Domini in monte, expressè negat accipienda de pane vitate, iali, sed de spirituali, nempè vel de Sacramento

altaris, vel de verbo Dei et bonis operibus, sic enim scribit: Fortè quisquam moveatur, cur oremus pro ii, adipiscendis, quæ huic vitæ sunt necessaria, velut est victus et tegumentum, cùm ipse Dominus dicat : « No. lite solliciti esse quid edatis, nec quid induamini , An potest quisquam de re, pro quâ adipiscendâ orat, non esse sollicitus ? Et illud : • Quærite primùm regnum * Dei, » etc. Non ait utique : Quærite primiùm regnum Dei, et deinde ista quærite ; sed : Hæc omnia, inquit, ' apponentur vobis, » scilicet etiam non quærentibus. Quomodo autem rectè dicatur non quærere aliquis, quod ut accipiat, intentissimè Deum precatur, nescio utrim. inveniri queat. Septimam quoque petitionem, libera nos à malo, iidem patres interpretantur de malo culpæ : respondet clausula, inquit Tertull., citato iib., cap. 8, interpretans quid sit : Ne nos inducas in tenuationem, hoc est enim, sed evehe nos à malo. Et sanctus Augustinus, epist. 130, aliàs 121 : Quantò melius hoc peiitur, ut etiam ab illo cupiditatis malo liberet, cui dicimus : Libera nos à malo? Ergo ex Oratione Dominicà concludi non potest temporalia à Deo petenda. — Respondeo, laudatos Patres nostram quoque interpretationem admittere : Sed et quia carnaliter admiuitur ista vor, inquit Tertullianus, non sine religione potest fieri et spiritalis disciplinæ; panem enim peti mandat, quòd solùm fidelibus necessarium est. Similiter sanctus Cyprianus : Meritò, inquit, Christi discipulus victum sibi in diem postulat, qui de crastino cogitare prohibetur; quia et contrarium sibi fit et repugnans, ut quæramus in seculo diù vivere, qui petimus regnum Dei velociter advenire. Tum subjungit de malo, à quo liberari cupimus: Oramus et contra malum mulctans, ut sunt omnes pænalitates, hörrenda mors, et contra quæ ora1nus, non ut nullo modo eveniant, sed ut tam crudeliter non sæviant, et ne animus inde frangatur. Sanctus verò Augustinus citato sermone, difficultatem movet, et insolutam relinquit, atque in hæc verba concludit : Si quis etiam illa quæ de victu corporis necessariò istam sententiam vult accipere, oportet ut conjunctè accipiantur omnia tria, ut scilicet quotidianum panem simul petamus; et necessariam corpori, et Sacramentum visibile et invisibile verbi Dei. Sed disertè in epistolà 130, per panem quotidianum intelligit sufficienliam vitæ præsctntis; et c. 17, lib. 2, de serm. Domini in monte sub finem, malum à quo liberari optamus, refert ad præsenlein mortalitatem in quâ includuntur omnes pœmalitates hujus vitæ. Dices secundò : Oratio ex dictis est mentis ascensus in Deum, appetitus verò temp0

' ralium est descensus ad inferiora. Ergo temporalia

non possunt esse orationis materia, non contemplantibus nobis quæ videntur, ait Apostolus, 2 Corinth. 4. Distinguo anteced.:appetitus temporalium est mentis descensus, si temporalia propter se appetantur, concedo; si propter vitam æternam,nego anteced. Temporalia itaque duobus modis spectari possunt, primò ut finis et bonum delectabile, ac per se appetibile, sccundò ut medium ad vitam æternam promerendam utcumque necessarium. Priori modo mentem quidem deprimunt; verùm ut sic non suut orationis materia,

sed cupiditatis, à quâ liberari petimus, juxta sancti Augustini explicationem, cùm dicimus: Libera nos à mualo. Posteriori antem modo cadunt sub orationem, sed mentem sub illà consideratione deorsùm non trahunt ; quia qui media quærit ad vitam æternam consequendam, aliud no intendit quàm vitam æternam, verèque cum Prophetà canit: Unam petii à Domino, hanc requiram, Ps. 26; ubi enim multa ordinantur ad unum, non censentur multa, sed unum ; et ut supra dicebat sanctus Augustinus, quod propter aliud amatur, non ipsum amatur, sed illud propter quod amatur. Æger, verbi gratià, non amat remedia quæ à medico quaerit, quia illa non quærit iiisi propter saniiatem de quâ solà inlelligitur sollicitus; secùs si apud medicum qui à vino prorsùs abstinendum præscripserat, instet ut modico uti liceat; quia convincitur duo concupiscere, scilicet sanitatem et vinum, quamvis inæqualiter, satisque sibi esse, si vini modicus usus parùim obsit sanitati. Atque ex hâc nostrâ conclusione et explicatione facilè solvitur difficultas à S. August. in objectione præcedenti his verbis proposita: Non ait utique (Christus): Quaerite primùm regnum Dei, deinde ista quærite; sed hæc omnia, inquit, apponentur vobis etiam non quærentibus. Nimirùm temporalia quærenda non sunt propter se, et ut bona per se delectabilia, quemadmodùm aeger in exemplum adductus petit usum vini, sed duntaxat ut media utcumque necessaria, et propter vitam æternam appetibilia. Quid intersit, inquit sanctus doctor, lib. 2, de Serm. Domini in monte, cap. 24, inter bonum, quod appetendum est, et necessarium quod sumendum est, hâc sententiâ suâ declaravit : ¢ Quaerite primùm regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia apponentur vobis. » Regnum ergo Dei et justitia Dei bonum neccssarium est : et hoc appetendum, et ibi finis constituemdus. Et cap. 25 : Non dicit : Deinde ista quærite, quamvis necessaria... ne, cùm ista quæratis, illinc avertamini, aut ne duos fines constituatis, ut et regnum Dei propter se appetatis, et ista necessaria, sed hæc potiùs propter illud... Ergo simplici corde tantummodò propter regnum Dei debemus operari bonum ad omnes : non autem in hâc operatione, vel solam, vel cum regno Dei mercedem temporalem cogitare. Dixi, temporalia esse utcumque necessaria; nam absolutè necessaria non sunt: imò Deus ea nonnunquàm quibusdam denegat propitius, et aliis concedit iratus. Numquid enim Machabæi et alii martyres igne consnmpli feliciùs exauditi sunt, quàm tres juvenes in foriiace Babylonicâ illaesi? Ipse salvator est, inquit S. Augustinus, tract. 73, in Joan., non solùm quando facit quod petimus, verium etiam quando non facit; quoniam •uod videt peti comtra salutem, non faciendo potius se ex hibet Salvatorem. Novit enim medicus quid pro suâ, quid contra suam salutem poscat ægrotus; et ideò comtraria poscentis non facit voluntatem, ut faciat sanitatem; quod si fcderit, non ut Salvator facit, quod est nomen ejus fidelibus ejus. Est quippe et impiis damnator. Aliter ergo dicimus in oratione Dominicà : Adveniat rcwnum tuum : fiat voluntas tua : aliter, pamen nostrum

quotidianum da nobis; libera nos à malo. Priora quippè absolutè, petimus, securi, quòd non obsint accepta; et certi, quòd Deus paratus sit ea dare, cùm toto corde quæsierimus. Posteriora verò conditionatè tantùm postulamus; quia in his, quæ possunt et prodesse et nocere, quid oremus, sicut oportet, nescimus. Quamvis enim superflua non appetantur, timendum tamen est, ne ipsa necessaria ardentiùs desiderentur, et propter ea cor duplicetur. In hujusmodi autem dubiis $piritus, qui secundum Deum postulat pro sanctis, adjuvat infirmitatem nostram, ut licet molesta sit a'gritudo, dura pauperies et calumnia, omnes dicant, perfecti quidem lætanter, imperfecti verò patienter, non mea, sed tua voluntas fiat.

§ 5. De efficAciA oRATioNis. Utrùm oratio habeat infallibilem effectum.

Tripliciter spectari potest oratio. 1° Ut actus supernaturaliter bonus. 2° Ut actus non solùm supernaturaliter bonus, sed etiam laboriosus et poenalis; est enim elevatio mentis in Deum, quæ non fit sine luctâ cum sensibus et sine corporis defatigatione. 3° Ut præcisè petitio est, quo modo spectatur deprecatio pauperis, quæ non tendit ad exhibendum diviti honorem, aut satisfactionem, sed solùm ad impetrandam ab eo eleemosynam. His praemissis, ad propositam quæstionem : — Resp. 1° : Oratio quatenùs est actus supernaturaliter bonus in viatore, infollibiliter est meritoria, et quidem de condigno, si orans sit justus; de congruo verò, si sit peccator; quia habet omnes conditiones meriti à n9bis recensitas, uhi de merito. Secundò : Oratio quatenùs est actus supernaturalis et laboriosus in viatoribus justis, certò est satisfactoria. !ta enim definiit concilium Tridentinum, sess. 14, can. 15, his verbis: Si quis direrit pro peccatis, quoad paenam temporalem minimè Deo per Christi merita satisfieri... jejuniis, orationibus, etc., anathema sit. Et ratio est, quia satisfaetio ex alibi dictis, est dejectio rei coram personà læsà : atqui talis est oratio hominis veniam à Deo per merita Christi deprecantis : ergo talis oratio est vera satisfactio. Dixi, in viatoribus; quia beati orando pro nobis, nec merentur nec satisfaciunt, utpote qui sint in termino. Tertiò : Quatenùs præcisè est petitio infallibiliter impetrat, si fiat ut decet, eu cum conditionibus requisitis.

Probatur, quia fidelis est Deus,seipsum negare non potest, 2 Timoth. 2: atqui Deus non semel expressè promisit se preces exauditurum. Psalm. 49 : Invoca me in die tribulationis, et eruam te. Luc. 11 : 0mmis qui petit, accipit. Joan. 16 : Si quid Patrem petieritis in nomine meo, dabit vobis. Clariora sunt illa verba, quàm de promissione Dei orantibus factâ dubitare possimus. De fide est ergo orationem habere infallibilem effectum. S. Augustinus in Psalm. 65, expendens illa verba : Benedictus, qui non amovit orationem meam et misericordiam suam à me, sic scribit : Securi de pollicitatione ipsius, non deficiamus vrando. Cùm videris non à te amotam deprecationem luam, securus esto, quia non est à te amota misericordia ejus. l)ixi ;

Si oratio fiat cum conditionibus requisitis; quia sicut sacramenta novæ legis, quantumcumque per se efficacia, non habent effectum in iis, qui ponunt óbicem, sic nec oratio ubi desunt conditiones requisitæ : Petitis et non accipitis, propter quòd malè petatis. Jac. 4.

Quaeres : Quænam requiruntur conditiones, ut oraiio infallibilem habeat effectum? — Resp.: Quatuor. Debet fieri 1° piè ; 2° cum fiducià ; 5° pro seipso orante ; 4° perseveranter. Ita ferè sanctus Thomas, a. 15, ad 2: Ponuntur, inquit, quatuor conditiones, quibus concurrentibus, semper aliquis impetrat quod petit; scilicet, ut pro se petat, necessaria, piè, et perseveranter. Et ad tertium addil : Oratio principaliter innititur fidei quantium aa efficaciam impetrandi. Sed hæc fides vel ad pietatem reducitur, sicut et tertia conditio, ut oratio sit de necessariis ad salutem, vel ad fiduciam, ut mox patebit.

[ocr errors]

Resp.: Tria. Trimò ex fide procedat necesse est, juxta illud Rom. 40 : Quomodò invocabunt, nempe ut omnipolentem et misericordem, in quem non crediderunt? Et Matth. 21 : 0mnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis. Et ratio est, quia orationis efficacia nititur promissioiie divinà per Christi merita: atqui promissio divitia non movet, nisi credentes, ut per se patet, et docet Apostolus Rom. 4, ubi de Abrahamo sic loquitur : In repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentiâ, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo. Ergo. Porrò non exigitur ea fides, quâ orans certò credat se consecuturum orationis effectum, quia, cùm promissio sit conditionata, iempe si ponantur necessariæ conditiones, nec Deus revelaverit illas reverà adesse; fidelis non potest esse certus fide theologicà se impetraturum; haec enim onanimoda certitudo pertinet ad fidem miraculorum, quâ Deus aliquando sic movet animum, ut dubitare non possit de effcctu. Ilàc fide Apostolus Petriis claudo dixit : Surge et ambula, Act. 3. Fides ergo ad orationem requisita in eo consistit, ut orans securus sit de Deo, timidus de seipso, ne scilicet aliquam è conditionibus ad orationem requisitis praetermitlat. Sed ille timor nedùm precantis ardorem retundat, quin potiùs ejus sollicitudinem excitet, ne desit grati;e, quæ orantibus offertur.

Secundò : Ut honesta et pia sit oratio, oportet ut fiat attentè et devotè; peccatum quippe est orare negligenter, et cum voluntariâ mentis evagatione.

Tertiò : Ad pietatem requiritur, ut oratio fiat de utilibus ad salutem : impium enim est petere quæ per se mala sunt; quia gravis injuria Deo irrogatur, quasi ipse fons omnium bonorum, sit etiam auctor peccati. 1 1 ideò hujusmodi oratio semper est mortifera, et pecratum morlale, sicut et omne perjurium etiam in materià levi; quia par est injuria, aut etiam fortè gravior, sive quis credat Deum posse esse auctorem peccati vel levissimi; sive testem adducat cujuscumque falsi.

Sed quid si petatur à Deo res indifferens? ltesp.: Vel petitur ex merâ cupiditate propter terre

mam felicitatem: vel ex charitate,tanquàm medium à Deo electum,quo faciliùs vita æterna apprehendatur. Si primuum,res indifferens sicut indecenter appetitur, sic sine pietate à Deo postulatur: Nam si à sæcularibus abstinere jubemur,inquit sanctus Chrysost.,hom.42im Joan., quæ miseria, quae amentia est ea a Domino postulare ! Et sanctus August. in Psal. 85: Si invocas, ut veniat ad te pecunia, puta ex ludo, Deum tibi adjutorem ponis cupiditatum, non exauditorem desideriorum. Utrùm autem talis oratio sit mortifera et peccatum mortale, quæstio est. Negat Suarez, lib. 1 de Orat., cap. 17; sed quidquid sit, certum est non esse piam nec veram oratioiiem, nec proinde impetratoriam, tum quia oratio ex dictis est decentium petitio; tum quia Spiritus sanctus, in quo clamamus : Abba (pater) non ista postulat pro nobis; tum denique quia nec petimus nisi in nomine Salvatoris, nec quidquam à Deo oblinemus, nisi per ejus merita : atqui non petitur in nomine Salvatoris, quidquid petitur contra rationem salutis, ex sancto Augustino, tract. 102, in Joan., nec Christus nobis meruit, ut cupiditates implere possimus, sed ut ab iis liberemur. Ipse salvator est, inquit idem sanctus Augustinus, tract. 73 in Joan., non solùm quando facit quod petimus, verüm etiam quando non facit; quoniam quod videt peti contra salutem, non faciendo potiùs se exhibet salvatorem ; novit enim medicus quid pro suâ, quid contra suam salutem poscat ægrotus. Et ideò contraria poscentis non facit veluntatem, ut [aciat sanitatem. Quod si fecerit, non ut salvator facit, quod est nomen ejus fidelibus ejus. Est quippe im.piis et dumnator. Non solùm salvator, sed etiam magister bonus docuit quid petamus, scilicet ne sinat Deus nos ire post concupiscentias nostras. Ad hoc pertinet, pergit sanctus doctor, Ne Nos inducAs IN TeNtAtioNew ; neque enim parva est tentatio, si contra tuam sit causam tua postulatio. — Si secundum, nempe si appetatur res indifferens ut medium, quo Deus nos perducere decrevit ad vitam æternam, piè, et in nomine Salvatoris peti potest; quia talis oratio fit et secundùm Dei voluntatem, ut patet, et per merita Christi; cùm Christi nobis ineruerit et salutem, et quidquid ad eam conducit. At duo hic diligenter sunt observanda: primum, ad temporalia infallibiliter impetranda satis non est, quòd deprecans ea petat in ordine ad ultimum finem ; sed requiritur insuper, ut Deus iis mediis velit illum acquiri. Cùm autem nobis non constet de divinà voluntate , num per prospera, an per adversa ad felicitatem aeternam nos perducere decreverit; sequitur temporalia, si piè petantur, conditionatè semper esse petenda, ut diximus paragrapho primo. Et ex tali oratione hic saltem fructus infallibiliter percipitur, cæteris conditionibus concurrentibus, scilicet paratum fore cor deprecantis, ut cum Apostolo dicat, 2 Cor. 12: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus , in persecutionibus, etc. Secundum , in hypothesi etiam, quòd Deus rerum prosperitate nos regnum cœleste consequi velit, nihilominùs oratio nostra plerumque caret effectu; quia sub obtcntu sa

Iutis æternae obumbratur uegotium cupiditatis, nobisqiie orantibus sæpè idem contingit, quod alimenta sumentibus, nimirùm sicut edenlibus et bibentibus causâ sanitatis, adjungit se voluptas. ut ejus causâ fiat, quod sanitatis causâ nos facere dicimus et volumus; sic deprecantium intentionem prævertit vitæ praesentis amor. Quia pudet temporalia propter seipsa quarere, una omnium vox est, ea se postulare propter regnum Dei, et justitiam ejus. Sed fallax illa pietatis larva vel ex eo facilè deprehenditur, quòd iidem ipsi, qui orationis domo se carere causantur, ac propterea vel non petunt, vel frigidè et perfunctoriè petunt virtutes, puta claritatem, humilitatem, quibus maximè indigent, et sine quibus regnum Dei non acquiritur; ii, inquam, ipsi, ubi mala temporaliter premunt, aut impeudent, intensissimè et prolixè Deum orant, votis et sacrificiis misericordiam Dei incessanter pulsant. Atqui , si ad hujusmodi preces fundendas incitaret eos regnum Dei et justitia ejus tanquàm finis unicè intentus, multò magis ab illis expeteretur, juxta vulgare philosephorum effatum : propter quod unumquodque tale est, et illud magis per se, hoc est, finem, propter quem media appetuntur, ampliùs appeti necesse est. Quod enim propter aliud diligitur, non tam ipsum diligitur, quàm aliud, propter quod diligitur. Ergo cùm in plerisque mulla aut penè nuMla sit orationis instantia pro obtinendis à Deo bonis spiritualibus, maxima verò pro consequenJis temporalibus; necessariò sequitur temporalia ab iis plerumque non expeti propter spiritua!ia, sed propter seipsa, ac proinde orationes eorum, non esse apud Deum impetratorias, ut snpra moiiuit sanctus Jacobus his gravissimis verbis : Petitis, et non accipitis, quòd malè petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis, c. 4. Temporalia autem in coucupiscentiis insumere solent, qui ea petunt magis ex cupiditate, quàm ex coelestium bonorum desiderio; et malè sic petentibus metuendum est, ne quod (Deus) possei non dare propitius, det iratus, inquit sanctus Aug., tract. 75 in Joan. Aliter itaque petimus panem nostrum quotidianum, quo nomine intelligunuir necessaria vit;c praesentis subsidia, aliter regnum Dei, et justitiam ejus. Istud posterius postulamus, ut nos ipsos ad illud desiderandum acriùs incitemus : valdè enim magnum est, et nos ad accipiendum parvi et angusti sumus. ldeò dicitur nobis, dilatamini. Nec tam citò datur, ut dilata desideria crescant; tantò quippe sumemus capaciùs, quantò desideravimus ardentiùs, ex sancto Augustino, epist. 150, aliàs 121. Priora verò Dominus et Magister noster à Deo quærere docuit, non ut vehementiùs illa concupiscaiiius, absit, cùm illà sæpè electis vel neget, vel etiam subtrahat, si nimis ad eamdem efficiantur; sed ut inde non commonefaciamus Deum esse etiam talium bonorum auctorem, et ubi obvenerint, in ipsum per gratiarum actionem esse refundenda, non in propriam industriam, aut amicorum patrocinium. Enim. verò illem Dominus noster et Magister, qui panem quotidianum petere, et à malo liberari præcepit, simul prohibuit, ne solliciti simus quid manducemus, aut

quid induamur: Scit enim, inquit, Pater vester caelestis quia his indigetis. Tanquàm si quis aegrotanti diceret : Quaere duntaxat sanitatem à medico peritissimo, nec sollicitus sis de remediis; quia si primùm efficaviter voluerit, remedia apponet prout judicaverit expedire. Sic Christus : Quærite primùm , ait, regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis. Non dicit, dcinde ista quærite, ne illinc avertamini , et duos fines vobis constituatis : sed ait, ha c omnia adjicientur vobis, id est, consequentur.

Quœrcs 2°: Qualis debeat esse orantis fiducia, ad infallibiliter impetrandum.

Resp.: Duo extrema inprimis vitanda sunt, nempe diflidentia, et præsumptio. Diffidentia quidem : Qui enim hæsitat, Jac. 5, similis est fluctui maris, qui à tento movetur, et circumfertur; quia i:on habet firmitatem et constantiam in petendo. Non ergo arstimet liomo ille, quòd aliquid accipiat à Domino. Hanc fiduciaui, exigit Christus ab invocantibus se : Confide, fili , ait paralytico, Matth. 9, remittuntur tibi peccata tua. Et duobus cæcis ibidem : Secundium fidem vestram fiat robis. Unde concludit Apostolus in hæc verba IIeb. 4: Adeamus ergo cum fiduciâ ad thronum gratiæ, ut muisericordiam consequamur : quia non est confusio confidentibus in te, Dan. 5. Proptereà in collationibus Palrtim, coll. 9, c. 52, legimus signum futurae impetrationis tum haberi , cùm Spiritus sanctus movet ad petendum cum magnâ fiduciâ, et cum quâdam impetrandi securitate. Magna siquidem fides, inquit sanctus Bern., serm. 52 in Cant., magna mcretur, et quatenùs in bonis Domini fiduciæ pedem porrea eris, eatenius possidebis.

Præsumptio non minùs cavenda est in oratione , quàm diflidentia. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, Jac. 4. 0ratio humiliantis se penetrat cælos, Eccli. 55. Irespexit in orationem hunilium, et non sprevit preces eorum, Psal. 101. Non derelinquis praesumentes de te : et praesumentes de se humilias, Judith, 6. Neque enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam ; sed in miscrationibus multis, I)an. 9. Tota ergo fiducia orantis nititur Dei misericordià. Oratio Pliarisæi, Luc. 18, rejecta est, quia in suis virtutibus et meritis confidebat.

Diccs : Gratia sanctificans est fundamentum justi sperandi auxilia ad salutem necessaria : Deus enim neminem deserit, nisi priùs deseratur ab eo. Ergo impetrandi fiducia repeti potest ex justitiâ deprecantis. Sic Ezechias 4, Reg., cap. 20, precatus est: 0bsecro, Domine, memento quomodò ambulaverim coram te, in corde perfecto. Confirmatur primò : S. Joannes, primæ Epist., cap. 5, docet nasci ex bonæ conscientiæ testimonio fiduciam orandi et impetrandi : Charissimi, inquit, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum, et quidquid petierimus, accipiemus ab eo. Confirmatiir secundò : Peccator ex nullo capite, spem impetrandi concipere potest. Namque 1* conscientia indignum illum pronuntiat, qui à Deo exaudiatur : Iniquitatem si aspevi in corde meo, non eraudiet I}ominus, Ps.liu. 65. Cum sit enim timida nequitia, dat

« VorigeDoorgaan »