Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Resp. 4' quòd qui de voto facto ita tristatur et pœnitet, ut tamen propositum habeat illud adimplendi, non peccat mortaliter. Et tunc opus votivum factum cum illà tristitià et poenitudine, quamvis non habeat illam excellentiam meriti, quam alioqui habuisset si prima illa voluntas quà vovit in suo fervore et robore vigeret adhuc nihilominùs magis meritorium est, quàm si fieret sine voto; quia impletio voti est actus religionis quæ est potior virtus quàm abstinentia, cujus actus est jejunare. Ita expressè D. Thomas 2-2, q. 88, art. 6, ad 2. Ratio est quia actus ille pœnitudinis non est contra aliquod præceptum, nec de objecto prohibito ex vi obligationis voti. Unde sicut non est peccatum mortale nelle vovere in futurum, ita neque vovisse nolle. Propter tamen periculum cui vovens se exponit, nisi conetur eam pœnitudinem repellere, est peccatum veniale: imò fieri potest ut illa pœnitentia habeat justam causam, et ita cohonestetur ut nullum sit peccatum; sicut quem pœniteret de emissâ professione, eò quòd habeat parentes necessitatibus oppressos, quibus extra religionem liberiùs et faciliùs subvenire posset.

Resp. 2° quòd ille quem ita pœnitet de voto ut intendat illud non adimplere, et omittere gravein rem promissam, peccat mortaliter, cùm habeat affectum ad mortale peccatum, nempe voti transgressionem, sicut peccaret mortaliter qui haberet voluntatem violandi aliquod præceptum graviter obligans. Item qui dolet quòd opera gravia ex voto præscripta executus fuerit, peccat mortaliter perinde ac ille quem pœnitet grave præceptum observàsse. Ratio est quia transgressio et propositum illius eamdem habent malitiam; et in hoc casu pœnitere aliquem de operibus voto vel præcepto sub mortali præscriptis, jam à se factis, idem est ac si doleret quòd peccatum mortale non commiserit.

§4. In quo plures casus particulares circa voti obligationem occurrentes, resolvuntur per breves quæstiones. Queres primò, an toties novum peccatum committatur, quoties votum frangitur scienter, aut ex oblivione et negligentiâ vincibili et culpabili?

Resp. quòd cùm votum sit quædam privata lex, eodem ferè modo ratiocinandum est de eo ac de præcepto. Unde sicut præcepta negativa obligant semper et pro semper, ita votum negativum quamdiù durat et subsistit. Sic qui vovit non bibere vinum per annum, toties mortaliter peccat, quoties intra illum annum bibit vinum. Item cùm votum continentiæ consistat in negatione cujuscumque actûs venerei, iste vovens toties mortaliter peccat, non solùm contra castitatem, sed etiam contra religionem, quoties actum venereum voluntariè exercet. Et sic de similibus. Cùm enim tempus voti non finiatur primâ vice, sed adhuc obligatio ulteriùs duret, iste vovens contra faciendo, non minùs peccat secundà et tertiâ, quàm prima vice. Si verò esset votum non bibendi vinum in unâ die mensis, tunc non erit peccatum mortale hâc vel illâ dic bibere, nisi fortè esset dies ultimus mensis, et in aliis præcedentibus non abstinuisset: tunc enim peccaret.

Ita Sylvester, v. Votum 2, q. 20; D. Anton. 2. p., 2, cap. 2, § 3.

Lit.

Qui subdunt quòd in voto affirmativo, puta jejunandi, ejus fractio non est mortalis nisi prima vice, utpote quia tunc impossibile jam est illâ die observare jejunium; unde secundâ et tertiâ vice manducans, non peccat, nisi id faceret ex contemptu, eò quòd etiamsi posset servare adhuc jejunium, non faceret, vel ob scandalum aliorum videntium eum pluries manducare, et jejunium Ecclesiae aut voti frangere..

Quæres secundò, an qui baptizatur, votum propriè emittat, dùm pompis mundi abrenuntiat, et se ad Ecclesiæ præcepta observanda obligat?

Resp. cum Cajetano, q. 88, art. 2, ad 2; Soto, lib. 7 de Just. q. 1, art. 2; D. Anton., p. 2, tit. 11, cap. 2, § 2, et aliis communiter, non esse propriè et strictė votum, sed tantùm largè, quod probat Cajetanus quia verba hæc, scilicet, abrenuntio, volo, credo, quæ dicit baptizatus, non significant promissionem, quæ tamen est de essentià voti; ergo non est ibi votum explicitè; nec etiam implicitè, quia non extat aliquod Ecclesia statutum quo significetur baptizatum aliquid vovere, sicut implicitè fit votum continentie in sacri ordinis susceptione. Item quia neque ex professione religionis christianæ quam facit baptizatus id colligi potest: ad id enim satis est, ut illam corde et ore profiteatur cum proposito mutandi vitam absque ullo voto, ut contingit etiam in sacramento Pœnitentiæ. Adde quòd vovere est opus consilii: baptizari verò est de præcepto. Adde etiam patrinum promittere pro baptizato, nullus autem potest alium voto ligare. Nec ex hoc quòd homo tunc accipiat novum vitæ statum, inferri potest eum propriè vovere. Nam dùm quis suscipit sacerdotium, assumit novum statum, divinis tamen obsequiis mancipatur et consecratur sine voto. Nec D. Thomas q. 88, art. 2, ad 2, asserit in baptismo emitti propriè votum, sed iargè tantùm pro voluntate et proposito amplexandi legem Christi et novam vitam ineundi in professione fidei. Hinc christianus faciens contra sponsiones Baptismi, v. g., vacando operibus carnis, fornicando, etc., non committit duplex pcccatum, unum scilicet contra præceptum, et aliud contra votum, sed unicum tantùm, licet sit gravius alio quod infidelis committit in eodem genere et eodem modo, ob circumstantiam persone et voti large sumpti: propter quod D. Petrus Epist. 1, cap. 3, vocat sponsionem Blam stipulationem conscientiæ bona. Verùm homines de his solemnibus stipulationibus parùm curant: ideique, ut in plurimùm illorum Baptisma facit eos magis reos majorique supplicio reddit obnoxios, et ut cam Sapiente loquar, illud convertit in sacrificium stultorum, quod abominationi est Deo. Eccles. 4, v. 15. Proverb. 15, v. 8, et cap. 20, v. 27. Ut enim ait Gregorius Nazian., Oratione in S. Bapt., Baptismus nihil aliud est, quàm purioris vivendi rationis pactum cum Deo initum. Et D. August. lib. de verâ Innocentiâ, cap. 324, sic monet : Qui gaudes de Baptismi susceptione, vive in novı hominis sanctitate : et lib. de Vita Christi, cap. 1, subdit: Si Christianum te esse delectat,

Christianitatis sunt gere. Hinc sancti Patres occaquæ sionem sumunt invehendi contra pravos Christianos. Tertullianus, lib. de Pudicitiâ cap. 10, vocat eos prostitutores christiani sacramenti. Salvianus, lib 4 de Provid., vocat eos fideifragos, desertores, prævaricatores, qui nomen Dei infamant, suamque professionem moribus impugnant. Magister Sentent. in 4, dist. 38, q. 2, docuit illas sponsiones esse verè vota, quem secutus est D. Thomas ibidem. Nec ab co longè recedit in Summâ, ut consideranti patebit: solùm enim vult votum baptizatorum esse de necessariis ad salutem; quod quidem facit ut non tam perfectam habeat rationem voti, cujus materiæ propriè est opus supererogationis; non tamen tollit veram rationem voti, ut supra ostensum est. Cajetanus, ut ab hâc difficultate se expediat, dicit quòd D. Thomas hic non affirmat in Baptismo esse votum, sed supponendo hoc à Magistro in 4 Sentent., et à glossâ dictum, quod ipsemet ibidem approbavit, exponit modum quo hæc sponsiones comprehendantur sub voto, dicens: Quòd hoc modo sub voto baptizatorum cadit abrenuntiare pompis diaboli, et fidem Christi suscipere; quia voluntariè fit, licet sit de necessitate salutis.

Ut ut sit, à communi sententiâ nolo recedere ; existimo tamen quòd istud pactum cum Deo in Baptismate initum, licet non sit votum strictè sumptum, non minùs Christianos liget, nec minùs de eo observando deceat cos esse sollicitos ac de voti veri impletione.

Queres tertiò, an votum de nimià abstinentiâ, aut corporis maceratione obliget?

Resp. D. Thomas, 2-2, q. 88, art. 2, ad 3, quòd maceratio corporis, puta per vigilias et jejunia, non est Deo accepta, nisi in quantum est opus virtutis; quod quidem est in quantum cum debità discretione fit, ut scilicet concupiscentia refrenetur, et natura non nimis gravetur. Et sub tali tenore possunt hujusmodi sub voo cadere; propter quod Apostolus ad Rom. 12, postquàm dixerat, exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, addidit: Rationabile ‹ obsequium vestrum. › Sed quia in his quæ ad seipsum pertinent facilè fallitur homo in judicando: talia vota congruentiùs secundum arbitrium superioris, sunt vel servanda vel prætermittenda ; ita tamen quòd si ex observatione talis voti magnum et manifestum gravamen sentiret, et non essei facultas ad superiorem recurrendi, non deberet homo tale votum servure. Vota verò quæ sunt de rebus vanis et inutilibus, sunt magis deridenda, quàm servanaa. Hactenus D. Thomas.

Observat autem Cajetanus ibidem, quòd quando hujus voti observantia esset manifesté nociva notabiliter, tunc non obligat, nec absolutè opus est recurrere ad superiorem, etiamsi in promptu et de facili haberetur iste recursus, cùm in tali casu cesset res promissa esse pro tunc opus virtutis et materia voti; et à fortiori quando non suppeteret facultas recurrendi ad superiorem. Verùm irec doctrina intelligenda est regulariter et per se loquendo de persona particulari istud votum emittente in propriam duntaxat utilitatem,

seclusis aliis adjunctis. Per accidens enim si accedat ratio boni communis hujus voti observationem exigentis, potest ad illam eum propriæ vitæ dispendio obligari, ut constat de monacho carthusiano, promittente observare suas constitutiones et laudabiles consuetudines, proindeque nunquàm comedere carnes, nec etiam in periculosâ infirmitate : ad id enim observanduin tenetur, ut ostendemus infra, quia id non promisit pro se solo sed pro conservatione discipline regularis in suo ordine, ne introductâ istà relaxatione paulatim destruatur.

Quoad verò vota de rebus vanis, idem D. Thomas loquens de votis quibus mulieres promittunt se nolle pectere caput tali vel tali die, ac de similibus, ait quòd talia vota mulierum sunt sortilegia magis quàm vola; sunt enim reliquiæ quædam idololatriæ, secundùm quam observantur dies et menses; et ideò pro non votis habenda sunt; et peccant talia voventes, quia, ut dicit Hieronymus, cum infidelibus etiam nec nomina debemus habere communia. Ita D. Thomas, in 4 Sent. dist. 58, q. 1, att. 1, q. 2, ad 2. Hæ tamen mulieres ob simplicitatem et bonam fidem, à gravi peccato excusantur, ut dictum fuit in expositione primi præcepti.

Petes an qui vovit aliquo die non comedere carnes, toties peccet quoties illas comedit? Resp. affirmativė, quia votum abstinendi à carnibus etiam pro aliquâ die, est negativum, ad instar præcepti ecclesiastici de abstinentiâ à carnibus certis diebus, sicque obligat pro semper, nec cessat per unam transgressionem, sicut cessat præceptum jejunandi postquàm fuit fractum jejunium. Ergo et votum prædictum. Qui tamen ex voto se obligavit simpliciter ad jejunandum, non toties peecat quoties illà die comedit carnes, quia in isto voto directè non clauditur abstinentia à carnibus, sed indirectè, quatenùs est pars essentialiter ad jejunium requisita, et accessorie se habet ad jejunium. Ergo cùm semel violato jejunio, cesset obligatio circa principale, videtur etiam cessare circa accessorium, nempè circa abstinentiam à carnibus.

Qua'res quartò, an qui vovit, jejunare in vigilià alicujus sancti, si festum illud incidat in feriam secundam, teneatur die Dominicâ jejunare, vel potiùs in sabbato præcedenti? Idem quæritur de eo qui vovit jejunare per totum annum in illâ die in quà tune inciderit festum Annuntiationis B. Virginis aut alterius sancti. An si in Dominicam incidat, teneatur ad jejunandum in omnibus dominicis diebus illius anni, vel debeat illud jejunium transferre in omnia illius anni sabbata? Quidam distinguunt dicentes, quòd si iste vovit jejunium afflictionis, debet tunc jejunare in sabbato præcedenti, juxta morem et usum Ecclesiae universalis. Si verò vovit jejunium exultationis, jejunare debet in Dominicâ, cùm id sit licitum et honestum, dummodò non fiat in contemptum illius diei, vel ex superstitione et errore hæreticorum, ut docet D. Thomas, 2-2, q. 147, art. 5, ad 5, et ibidem explicat quid sit jejunium afflictionis et quid sit jejunium exultationis. Verùm quando iste vovens dubius est an intenderit expressè se obligare ad jejunandum etiam in die

Dominicâ, si vigilia sancti, aut festum Annuntiationis in cam diem inciderit; tunc quamvis possit jejunare die Dominica, seclusà superstitione, singularitate vel scandalo, quia probabile est quòd implicitè elegerit potiùs jejunium exultationis quàm afflictionis; si tamen velit tunc jejunare in sabbatis, voto satisfecisse censebitur. Respondeo tamen, cæteris paribus, unicuique ex istis magis consulendum esse quòd se conformet universali Ecclesiæ quantùm ad morem et diem jejunandi, sicque ut jejunet in sabbatis, et non diebus Dominicis, prout fusiùs ostendimus supra, in expositione primi præcepti, art. 2, § 1, in fine.

Quæres an qui absolutè vovit non comedere carnes die Veneris, teneatur abstinere à carnibus, si dies Natalis Domini incidat in feriam sextam? Idemque dubium moveri potest de Dominicanis aliisque Religiosis, quibus ex constitutionibus suis interdictus est usus carnium. An scilicet peccent mortaliter contra præceptum Ecclesiæ, illo die Veneris manducantes carnem? Respond. cum qui vovit jejunare aut carnes non comedere quolibet die Veneris, ad id observandum teneri, etiamsi in eum diem incidat festum Natalis Domini, nisi vovens illud expressè volucrit excipere. Istud quippe votum absolutè ac simpliciter emissum, censetur pro quâlibet die Veneris obligare: neque huic voventi favet privilegium manducandi carnes eo die traditum in cap. fin. de Observat. jejuniorum, et à B. Pio V confirmatum in suâ Constitutione. Illo enim privilegio excipiuntur ac eximuntur qui voto aut regulari observantià adstricti sunt ad carnium abstinentiam servandam. Unde respectu ipsorum remanet et obligat præceptum Ecclesiæ abstinendi à carnibus in die Veneris, proindeque et votum subsistit in suo robore pro illo die. Hinc Medina et alii colligunt Dominicanum in illâ sextâ feriâ carnes manducantem lethaliter peccare, cùm non censeatur à præcepto Ecclesiæ dispensatus, sed ab hoc privilegio expressè exclusus. Sanchez tamen, lib. 7 de Impedim. matrim., disp. 8, num. 16, pag. 29, affirmat religiosum istum non peccare, nisi tantùm contra suas constitutiones, eodem prorsùs modo ac si die Dominicâ aut aliâ non prohibitâ manducaret carnes. Vide rationes apud ipsum Sanchem.

Quæres quintò, ad quid teneatur ille qui duo diversa vota emisit, unum post aliud, in casu quo sint incompatibilia. Resp. quòd si vovens sit certus de suâ intentione, votum adimplere debet juxta illam. Item utrumque votum adimplere tenetur si possit. Si verò sint incompatibilia, tunc si fuerint æqualia, debet servare primum, seu priùs emissum, cùm hoc ipso non potuerit se obligare ad secundum incompossibile cum primo. Si verò inæqualia extiterint, tunc majus servare debet, nempè illud quod est arctioris vinculi. Item quandò vovens certus est se non posse utrumque votum adimplere, non tenetur aliquid pro eo alio die facere, cùm jam per impossibilitatem excusetur sicut qui propter infirmitatem non potest aliquibus diebus quadragesima jejunare, non tenetur alio die

TH. XIV.

supplere jejunium, aut in aliud bonum commutare. Si autem vovens dubitaret, an utrumque votum implere posset, tunc non valeret propriâ auctoritate impletionem unius, v. g., jejunium in alium diem transferre, aut in aliud opus commutare, sed requireretur auctoritas superioris. Vide Sylvestrum, v. Votum, 2, q. 17, ubi citat D. Thomam, in 4 Sent.. dist. 38, q. 1, art. 4, q. 1.

ARTICULUS III.

De votis emissis à personis quæ alterius potestati subduntur, ac de eorumdem irritatione.

D. Thomas de hâc materiâ tractat in istâ q. 88, art. 8, et docet quòd nullus potest se firmiter obligare per votum in his in quibus alteri subjicitur, sine consensu sui superioris. Ratio est quia votum est promissio Deo facta. Nullus autem potest per promissionem se fir miter obligare ad id quod est in potestate alterius, sed solùm ad id quod est in suâ potestate. Quicumque verò est subjectus alicui, quantùm ad id in quo est subjectus non est suæ potestatis facere quod vult, sed dependet ex voluntate alterius. Item quia sub promissione Deo factâ non cadit, nisi quod est virtuosum : est autem contra virtutem, ut id quod est alterius, homo offerat Deo; et ideò non potest omninò salvari ratio voti, cùm quis in potestate alterius constitutus, vovet id quod est in potestate alterius, nisi sub conditione, si ille ad cujus potestatem pertinet, non contradicat. Ubi Cajetanus ait, quòd opus supererogationis à subdito promissum sub voto, dupliciter se habere potest ad subditum voventem: Primò ut inhibitin in communi, quale est peregrinationis votum respectu religiosi, quia non potest absque licentiâ exire extra claustrum; aut ut inhibitum in particulari, quale est opus mortificationis, verberando se, etc., si à prælato fieri prohibeatur religioso absque licentiâ. Secundò ut non prohibitum, puta si religiosus voveat opus orationis quando sibi vacat. Si igitur subditus voveat opus supererogationis inhibitum, subintelligitur conditio affirmativa, nempe si superior consenserit: quoniam aliter materia voti non esset opus virtuosum; votum autem est promissio Deo facta, et non debet esse ridiculosa. Unde tenetur subditus consensum superioris requirere, antequàm sit in morà persolvendi votum : nisi enim teneretur requirere superiorem de relaxandà inhibitione, seu concedendâ licentiâ, vana et ridicula esset promissio. Si autem subditus vovet opus supererogationis non inhibitum, tunc conditio subintellecta est negativa, nempe si non contradicat superior. Ratio est quia actus supererogationis qui est in po:estate superioris non inhibitus, cst verè actus virtutis : et stante conditione non inhibitionis, est in potestate voventis durante conditione; ergo potest esse materia voti et subditus interim tenetur sub mortali adimplere durante conditione non contradictionis superioris ac etiam de hoc nihil scientis.

Igitur subditorum vota non sunt ipso facto invalida

7

nec absolutè et firmiter obligatoria, sed medio modo se habent, quoniam obligant stante conditione subintellectâ, scilicet si superiori placet aut non ei displicet. Nam subjectio voventis reddit ejus vota conditionalia. Dixi autem: Si placet aut non displicet, propter diversam materiam voti : quia si votum sit de rebus subdito prohibitis, tunc subintelligitur : Si superiori placet. Et tunc tenetur requirere bonâ fide superioris beneplacitum, explicando ei suum votum, ad hoc ut integrâ fide agat cum Deo cui promisit; fortè enim concederet superior intellecto voto, quod negaret nesciens subditi votum. Si tamen subditus in communibus votis petens licentiam, non significet quòd hoc voverit, putans sibi hoc sufficere, excusatur pro tunc ab executione voti superiore negante licentiam. Non tamen propterea votum est irritatum; quia ad irritationem voti requiritur voluntas superioris ad irritandum; quæ in proposito non intervenit. Unde remanet obligatus ad petendum iterùm quando prudentia suadebit petere licentiam operis promissi, donec irritetur votum. Si verò votum sit de non prohibitis subdito, tunc subintelligitur: Si superiori non displicet. Ita quòd tenetur exequi votum quousque superiori notificatum sibi votum displiceat. Ita Cajetanus in utrâque Summå.

Si superior in votum subditi consenserit, et postea sine causâ legitimâ revocet licentiam ac votum annullet, valet quidem irritatio; ideòque non tenetur subditus votum implere, quia etsi superior consenserit, non desinit propterea esse superior, nec sibi adimit potestatem irritandi, neque actu ac de facto in subditum adhuc transtulit rei promissæ dominium. Verùm tunc superior peccat, quia ex quo jam consensit, sibi imposuit obligationem votum licitè non irritandi, nisi accedat gravior causa, quàm quæ sufficeret ad irritandum inculpate subditi votum, in quod antea non consensisset. Sicut ergo tunc peccaret saltem venialiter, sine causâ honum opus impediendo, ita et in isto sccundo casu. Imò Cajetanus vult superiorem peccare etiam mortaliter; quia licet apud superiorem consentientem adhuc remanserit dominium illius rei Deo exhibendæ, remanet tamen ligatus ad exhibendam illam Deo ratione voti subditi, ac de consensu superioris, sicque tanquàm delusor et violator vinculi ad Deum, mortaliter peccat. Igitur irritatio voli nihil aliud est quàm ejus annullatio facta à superiore ex cujus voluntate pendet: vel quia habet dominium supra rem promissam, ideòque sine illius consensu alienari nequit; vel quia habet potestatem dominativam supra voluntatem voventis, et liberas illius promissiones; vel quia inhibere potest actum promissum, et contrarium præcipere, quæ irritatio cùm non sit propriè actus jurisdictionis, sed dominii, potest fieri ex levi et modicâ causâ, sicque excusari à culpâ etiam veniali, tam in concedente quàm in petente. Votum sic irritatum deinceps non obligat, nec reviviscet, sed extinguitur.

§ 1. De volis puerorum.

Certum est pueros ante usum rationis non esse vovendi capaces, quia votum essentialiter includit de liberatam promissionem pueri autem non habent deliberatam rationem, si carcant illius usu, sicut et amentes. Quando autem adsit sufficiens usus rationis, nequit pro omnibus certa et uniformis regula assignari, cùm aliis citiùs, aliis tardiùs adveniat. Et quidem ex juris præsumptione ante septenarium pueri non censentur habere usum rationis, loquendo de his quæ regulariter et communiter contingunt. Nam ut ait D. Thomas, q. 88, art. 9, in corp.: Contingit aliquando propter naturæ dispositionem, quæ legibus humanis non subditur, in aliquibus, licet paucis, accelerari rationis usum, qui ob hoc dicuntur doli capaces. Et tunc quartùm est de se, voto simplici possunt se obligare. Si enim tunc possint se obligare diabolo per peccatum mortale, cur non poterunt se Deo obligare per votum? Unde diligenter attendendum est an sint doli capaces, an sciant discer nere quid sit Deo vovere, an possint peccare mortaliter? Tunc enim si emittant votum simplex, contrahunt obligationem adimplendi, donec à patre irritetur. Hinc colligit D. Thomas quòd si puer vel puella ante annos pubertatis nondùm habeat usum rationis, nullo modo potest ad aliquid voto se obligare: si verò ante annos pubertatis attigit usum rationis potest quidem, quantùm in ipso est, se obligare : ejus tamen votum potest irritari per parentes, quorum curæ remanet adhuc subjectus. Hujus autem rationem assignat S. doctor, dicens quòd votum simplex habet efficaciam ex deliberatione animi quâ quis intendit se obligare. Quòd autem talis obligatio robur non habeat, dupliciter potest contingere Uno quidem modo propter defectum rationis, sicut patet in furiosis et amentibus, qui voto non possunt obligari ad aliquid dùm sunt in furià vel amentiâ, Alio modo quia ille qui vovet est alterius potestati subjectus. Et ista duo concurrunt in pueris ante annos pubertatis; quia patiuntur rationis defectum, ut in pluribus, et sunt naturaliter sub curâ parentum vel tutorum, qui sunt eis loco parentum : et ideò eorum vota ex duplici capite robur non habent. Si verò habuerint usum rationis ac fuerint doli capaces, ex uno tantùm capite infirmantur : non enim propter hoc in aliquo eximuntur à curâ parentum, quae subjacet legi humanæ respicienti ad id quod frequentiùs accidit. Verùm quantumcumque sint doli capaces ante annos pubertatis, non possunt se obligare voto solemni religionis propter Ecclesiæ statutum, quod respicit id quod in pluribus accidit. Ratio est, quia solemnitas voti in quâdam spirituali benedictione et consecratione consistit, ut dictum est supra, quæ fit per ministerium Ecclesiæ: ideò solemnizatio voti sub dispensatione et acceptatione Ecclesiæ cadit, quæ statuit impuberes ad emittenda solemnia religionis vota esse inhabiles; de aliis autem votis secùs est dicendum, quia non tam ad ætatem quàm ad rationis pleném usum spectant: sicque pueri doli capaces, etiam

ante annos pubertatis possunt quocumque voto simplici se obligare; potest tamen à parentibus irritari ; cùm enim ut plurimùm non ita ratione ac judicio vigeant, lex ecclesiastica, quæ respicit id quod evenit ut plurimùm, voluntatem illorum in eå ætate parentibus ac tutoribus subjicit. Imò Cajetanus docet tunc pueros doli capaces posse se obligare voto solemni continentiæ, suscipiendo sacrum ordinem, cùm Ecclesia tale votum acceptet. Idque ex eo patet quòd Ecclesia exigit à tali puero spontè ac liberè ordinato, ut se in co sacro ordine deliberatè suscepto recognoscat, cui inseparabiliter est annexum continentiæ votum in Ecclesia occidentali. Quamvis enim concilium Trident. sess. 2, de Reform. cap. 12, voluerit neminem in sacris admitti ante annum ætatis suæ vigesimum secundum, si tamen aliquis ante annos pubertatis, nempe decimum quartum, spontè susceperit sacrum ordinem, sibi collatum, ad votum continentiæ obligatur. Verùm de hoc alii judicent.

Pater et tutor etiam vota personalia aut realia aut mixta, quæ filius impubes emisit exequenda tempore pubertatis, aut etiam alio tempore, mortuo patre, possunt irritare; quia semper verificatur quòd fucrint ab impubere emissa, et habeant inhibitam conditionem pendentem ex patris consensu, jure ita disponente ob immaturum ac imbecille impuberum judicium. Ergo cùm in adventu pubertatis nulla facta fuerit mutatio in eo voto, si post eam non fuerit confirmatum, pater poterit illud irritare, sicut poterat priùs. Ita Sylvest., v. Volum, 4, q. 2, in fine. Sotus lib. 7 de Just. q. 3, art. 1; D. Anton. p. 2, tit. 11, cap. 2, § 7. Dummodò Lamen filius post annos pubertatis votum illud antea factum non confirmet de novo ac ratificet, quasi jam de novo vovens et se obligans: tunc enim in votis personalibus non est ampliùs in facultate patris irritare, cùm jam filius in his sit sui juris : secùs dicendum si filius putans votum in impubertate emissum valere, cum illà credulitate illud tantùm sæpè renovet ac implere simpliciter statuat; tunc enim nulla additur firmitas voto præcedenti; ideòque potest à patre irritari; sed ad confirmationem voti requiritur, ut pubes tunc de novo voveal, aut saltem animo velit ut votum ante pubertatem emissum valeat tunc, etiamsi antea non valuerit, in his scilicet quæ pertinent ad statum vitæ, etc. Imò Cajetanus, 2-2, q. 189, art. 5; Navarrus, cap. 12, num. 71; Lopez, Valentia, et alii, non improbabiliter docent patrem, qui non irritavit vola personalia aut realia à filiis ante pubertatem emissa, ea deinde post pubertatem irritare posse, si filius ea tunc non confirmârit, ob scilicet rationem jam adductam : quia nulla facta est mutatio in voto ex naturâ suâ, ex hoc quòd mutata fuerit persona filii, et ut habetur in Reg. juris in 6 : Quæ à principio non tenent, tractu solo temporis non firmantur. Esto enim quòd tunc votum irritari nequeat ex parte materia promisse, ut religionis et continentiæ; potest tamen irritari ob subjectionem voluntatis filii ad patrem eo tempore quo illud votum emissum fuit. Cùm igitur illud votum filii impubcris emissum fuerit cum depen

dentiâ ad consensum patris, adhuc obligatio ex illo pendet, sicut antea pendebat; fuit namque votum emissum sub conditione, si pater consenserit, et reverà nondùm consensit. Nec est eadem ratio de voto servorum. Nam datur patri facultas dispensandi in votis impuberum filiorum ob defectum firmi judicii: datur verò potestas dispensandi dominis in votis servorum, ob præjudicium quòd ipsis irrogatur: quando autem servus liber evasit, tunc nulla ejus vota sunt domino præjudicialia, jamque cessavit omnis ratio potestatis illius in servum. Hinc fit ut vota aliqua subditorum irritata à superiore, cessante statu subjectionis reviviscant, ea scilicet quæ non possunt irritari, nisi quatenùs superiori præjudicant, qualia sunt vota quæ ab uxoribus aut servis emittuntur; alia verò nunquàm reviviscant, ea nimirùm quæ irritantur ob defectum maturi judicii in voventibus, qualia sunt vota impuberum. Quidam tamen volunt patrem tunc solummodò posse irritare vota filii in impubertate emissa, quando solùm post annos pubertatis illa novit, quia taciturni · tas filii nequit afferre præjudicium patriæ potestati, dummodò statim ac illud scit contradicat: secùs verò si sciverit, dùm filius adhuc erat impuber, et intra illud tempus ei concessum, non irritaverit, quia tacendo consentire videtur.

Et hæc de votis filiorum in impubertate factis. Quoad ea verò quæ emittunt post pubertatem, D. Thomas hic art. 8, ad 1, ait, quòd ex quo homo venit ad annos pubertatis, si sit liberæ conditionis, est suæ potestatis, quantùm ad ea quæ pertinent ad suam personam, pula quòd obliget se religioni per votum vel quòd matrimonium contrahat. Non autem est suæ potestatis quantùm ad dispensationem domesticam : unde circa hoc non potest aliquid vovere, quod sit ratum sine consensu patris. Vide 2-2, q. 104, art. 5, in corp. Ex quibus verbis infertur primò, vota personalia à filiofamiliàs post annos pubertatis emissa, et etiam mixta quæ per se primò respiciunt personam, ut volum castitatis, religionis, etc., non posse à patre irritari, quia in rebus quæ pertinent ad electionem statûs, filius non est subjectus parentibus. Hinc filiifamilias, non consentientibus, imò invitis parentibus, matrimonia post pubertatem contrahentes, quamvis graviter peccent, ea tamen validè ineunt; seu hæc matrimonia sunt quidem illicita, divinis humanisque legibus prohibita, et punitione digna non tamen invalida, prout declarat concil. Trident. sess. 24, cap. 1 de Reformat. matrimonii, hisce verbis Tametsi dubitandum non est clandestina matrimonia libero consensu contrahentium facta, rata el vera esse matrimonia, quamdiù Ecclesia ea irrita non fecil: et proinde jure damnandi sunt illi, ut eos sancta sy nodus anathemate damnat, qui ca vera et rata esse negant, quique falsò affirmant matrimonia à filiisfamiliâs sine consensu parentum contracta, irrita esse, et parentes ea rata vel irrita facere posse. Idem colligitur ex responsis Nicolai papa I, ad consulta Bulgarorum c. 3, et ex Innocentio papà III, de Sponsal. cap. Cùm adhuc, cap. Tua fraternitati, c. Tua nos. Et ex Alexandro III, cap. Cùm olim, eod. tit., magisque explicabi

« VorigeDoorgaan »