Pagina-afbeeldingen
PDF

lam moram fuit appositum. Is autem qui nullo praefinito tempore vcvit religionem ingredi, datâ opportunitate, nulloque alio legitimo impedimento obstante, tenetur ingredi, nec multùm differre potest sine peccato. Ilinc habetur quòd qui vovit jejunare uno anno integro, sed aliquibus dicbusjejunium omisit, non tenetur jejunium incl:oare, imò neque jejunia omissa post annum supplere, si voverit jejunare principaliter intuitu et ex devotione talis temporis, v. g., anni sancti : benè tamen si tempus solùm fuerit appositum ut determinativum executionis voti, et quasi taxativum numeri jejuniorum. Tunc enim satisfacit supplendo dies prætermissos; dicitur enim unoaniiointegro jejunare,

qui tot diebusjejunat, quot in anno continentur, etiamsi

id fiat cum aliquâ interpolatione.

Ilinc etiam habetur quòd, si praevideat vovens se non posse adimplere votum praefixo tempore, potest et debet illud prævenire quanlo fuit appositum tanquàin terminus ultra quem adimpletio voti non differatur: il enim non impedit quin citiùs impleri valeat: secùs dicendum si terminus fuerit præfixus principalitcr in honorem talis diei, sitque pars objecti voti.

Quando dubium est et non constat an tempus sit praescriptum principaliter et tanquàm pars objecti, vel solùm appositiim tanqiiàm determinativum executionis voti, tunc possessio stat pro voto, ac in ejus favorem præsumendum est, et tempus solummodò praefixum ad non differendam voti executionem, subindeque etiam transacto eo tempore, remanere voti obligationem censendum videtur, eò quòd jam obligatio voti sit, proindeque in possessione existat.

0l)ligatio voti tollitur aut suspenditur, quoties tempore adimpletionis voti facta est illicita, aut impeditiva majoris boni aut indifferens aut impossibilis. Si enim tola materia voti effecta fuerit illicita, etc., ac iu perpetuum, tunc simpliciter et in perpetuum tota voti obligatio cessat. Si verò tantummodò ad aliquod tcmpus talis effecta fuerit, tunc obligatio voti solùm suspenditur pro tempore quo durat istud impedimenuum, dummodò votum non sit alligatum tempori jam præterito, sed habeat tractum successivum. Item si pars voti tantùm facta sit impossibilis, illicita, etc., ol)ligatio voti cessat vel suspenditur tantùm quoad illam partem: sic qui vovet dare viginti nummos pauperibus, quos integrè ob supervenientem paupertatem solvendi est impotens, tenetur solvere partem quam potest; aliam verò, dùm ad pinguiorem fortunam evenerit, solvere tcnebitur. Pro cujus majori intelligentiâ sit.

§ 2. Ad quid teneatur vovens, quando ex ejus culpâ materia voti effecta est impossibilis.

D. Thomas, in hoc art. 3, ad 2, docet quòd si illud quod quis vovet, quâcumque aliâ causâ impossibile reddatur , debet facere quod in se est ; ut saltem habeat promn ptam voluntatem faciendi quod potest. Et sic concludit : Si verò incidit in impossibilitatem implendi voti;m er propriâ culpâ, tenetur insuper de propriâ culpâ fra- tcritâ penitentiam agcre. Sicut mulier quæ vovit

virginitatem, si postea corrumpatur, non solùm debet ser"re quod potest, scilicet perpctuam continen:iam, sed etiam de eo quod amisit peccando, pœnitere. Ubi Cajetantis doeet quòd si naturam hujus voti spectemus, hujusmodi mulier non liberatur ab obligatione servandi continentiam ; quia servare virginitatem, non consistit in operatione, sed in non operando seu in negatione venereæ libidinis voluntariae. Undo ad virginitatem requiritur, quòd quis nunquàm voluntariè veneream admiserit voluptatem ; hæc autem negatio , non pro aliquo tempore solùm, sed ad sem. per obliget. Sicque votum virginitatis ex naturâ suâ obligat ad nunquàm voluntariè admittendum opus venereum. Et quia universali negativae contradicit quælibet affirmativa particularis, inde est quòd huic voto de nunquàm admittendà venereâ voluptate, quocumqtie tempore ea admittatur, est quid oppositum et contrarium : ac per hoc persona quæ post votum virginitatis semel corrupta est, tenetur adhuc servaro continentiam et castitatem in posterum : aliàs toties mortaliter peccat, quoties actum carnalem exercet, nisi. voveatis intentio solùm fuisset se obligare de cavendo primo libidinis actu quo amittitur virginitas, quam si contingat perdere, non vult ampliùs obligari: tuno enim non tenetur de cætero continere, sed nnbere potest, quia votum ultra limites intentionis voventis non obligat; et actus agentium moralium non operantur ultra intentionem corum. Ideò coufessarius intentionem voventis examinare debet. Et ubi foret dubium de illius intentione, determinandum esset secundùm id quod natura voti requirit, nempe voventem obligari ad continentiam servandam. Ex istà D. Thomae doctrinâ sequitur quòd qui ab. solutè vovit castitatem, non solùm peccat nubendo absque dispensatione, sed etiam toties quoties debitum petit, licet teneatur reddere; quia, voto non obstante, sui corporis dominium transtulit in conjugem: imò in priori limestri debitum reddens, peccat, et primâ vice quâ matrimonium consummat. Ratio aiitem cur non possit debitum licitè petere, est quia voto sese obligavit ad non utendum actu venereo semper et pro semper, cùm sit votum castitatis perpetuæ hoc ipso quòd simpliciter fuerit emissum; nec ab eo per matrimonium absolvitur, solùmque astringitur ad conjugi petenti reddendum debitum. Quamvis aulem post consummationem castitatem servare omninò sit ipsi impossibile, quia tamen possib.le est partim servare, nempè debitum non petere, ideò id est ei illiciuum. Tenetur etiam habere voluntatem plenè castitatis votum servandi post conjugis obitum, nec sine dispensatione tunc potest alteri nuliere, aliàs peccat. Vide D. Th0mam in 4 Sent., dist. 58, q. 1, art. 5, q. 2, ad 5 et ad 4. Qui post votum simplex castitatis contraxit matrimonium, potest quidem ante ejus consummationem ingredi religionem etiam reclamante altero conjuge, ut tradit concilium Trident. sess. 24, can. 6, et docet D. Thomas in Supplem., q. 53, art. 1, ad 5, et 2-2., q. {83, art. 8, al 4, a,l id tamen obligari, non est

adeò certum. Alii enim affirmant, ut Cajetanus v. Matrimon., quia quilibet tenetur adimplere votum, secundùm quod potest; iste autem adhuc integrè potest servare castitatis votum ingrediendo religiofiem , per quem ingressum matrimonium ratum dissolvitur. Ergo cùm eâ solùm ratione possit votum adimplere, tenetur ad religionem capescendam, etiamsi illam non voverit, dehetque sibi imputare, quòd cùm potuerit castitatis votum servare manendo in seculo et cœlibatu, voluit sciens et prudens matrimonium contrahere, idque D. Thomas videtur tanquàm certum supponere, 2-2, q. 189, art. 8, ad 5. Alii verò negant, quia religio est quid difficilius, quod non censetur promitti ab eo qui simplex votum castitatis emisit : aliud enim est votum simplex castitatis, aliud religionis : unde iste vovens non est redigendus ad tales angustias, sed censendus moraliter impeditus ad votum tam difficili modo im* plendum, satisque est quòd illud adimpleat meliori modo quo potest, salvo statu matrimonii, nempe reddendo debitum, et non petendo; quantùmvis suâ culpâ hanc impossibilitatem contraxerit, ut patet de • eo qui suâ culpâ incidit in morbum, cum quo jejunium non est compatibile : non enim tenetur jejuuare, etiamsi id voverit. Verùm si iste cum castitate voverit simul religionem, aut in fraudem voti castitatis transierit ad nuptias, et ante consummationem sentiat se Spiritu diviuo afflatum ad statum religionis assumendum, agnoscat in se dispositiones ac idoneitatem ad illam, et probabiliter videat quòd de facili sit admiltendus in aliquod monasterium, existimo cum primâ sententiâ hunc teneri ad istud medium, quamvis arduum et difficilè assumendum, utpotè unicum possibile, et honestissimum : aliàs non facit totum quod in se est ad implendum votum; neque fraus ulli debet patrocinari : sic enim omnia hujusmodi castitatis vo:a de facili frustrarentur per matrimonium. Qui votum simplex religionis emisit, et postea matrimonium contraxit, antequàm consummaverit tenetur ingredi religionem; quia voti adimpletio est ei licita et possibilis; consequenter peccat mortaliter primâ vice quâ consummat matrimonium, sive reddendo, sive petendo debitum; quia se constituit in statu incompassibili cum impletione voti, et voluntariè apponit impedimentum ejus executioni : ideòque post consummationem tunc non solùm d bitum reddere, sed et petere potest, cùm votum religionis simplex nom obliget ad castitatem, paupertatem et obedientiam, ac officium divinum recitandum, etc., wisi post professionem. Mortuo tamen altero conjuge, tenetur ingredi religionem, quia obligatio voti pristiui uon erat extincta, sed tantùm sopita et suspensa propter impedimentum; quo proinde sublato, potest et debet iste votum suum implere. ldem dicendum si supcrveuiat justa causa divortii perpctui : quia etiam tunc cessat impedimentum. Vide Cajetanum in Summà, v. Matrimonium, cap. ultimo, versùs finem. Solum votum non nubendi non æquivalet nec omninò coincidit cum voto castitatis : nam si iste postea turhicetur, non viola: votum nem nubendi, sicut nec

violat votum ingrediendi religionem, nisi aliud expresserit et intenderit. Hiiic matrimonium iniens eum voto non nubemdi, mortaliter quidem peccat faciendo contra votum : matrimonio tamen jam eontracto, potest illud consummare, nee peceat sive petendo, sive reddendo. Quia istud votum habet solummodò pro objecto non inire matrimonium ; quòd si obliget ad abstinendum ab aetu conjugali, hoc non est per se et primariò, sed tantùm mediatè et secundariò, supposftâ abstiiientiâ ab ipso matrimonio ineundo, quæ fuil primaria et immediata voti materia : qu;e cùm in nostro casu reddita fuerit impossibilis per matrimonium initum, non obligabit materia tantùm secundaria et accessoria, nempè abstinentia à conjugali copulà. Iste tamen vovens, mortuo altero conjuge, tenebitur alteri non nubere, quia votum pristinum non fuit extinctum, sed solùm suspensum durante matrimonii impedimento.

3. De obligatione voventis aliquid indeterminatè, aut quando de ejus intentione non constat.

Impedimenta excusantia ab impletione voti et ab ejus obligatione ex duplici capite oriri posse, constat ex dictis. Primum se tenet ex parte materiae, puta si sit illicita, aut impeditiva majoris boni, aut inutilis, aut indifferens, prout ostensum est supra. Secundum se tenet ex parte intentionis voventis. Cùm enim votum sit quaedam privata lex quam quis sibi imponit, non obligat ultra seu extra limites intentionis voveniis, sed præcisè ad illud tantùm ligat ad quod vovens intendit se obligare, et non ad aliud : et quia ejus intentio sufficit ad quameumque conditionem ap;omcndam; quando illius mens certa est, tunc vota possunt quæcumque impedimenta recipere. Ita Cajet. in Sum., v. Votum, et subdit quòd quando toventis intentio uihil apposuit limitationis, sed votum fecit simpliciter, tunc oportet casus occurrentes secundùm sacros canones et veritatis doctrinam piè interpretari: et quidem ita esl semper explicandum, ut quàm maximè fieri possit, tollatur omnis occasio violandi votum, et peccandi periculum, aut saltem ut minùs peccetur.

Ad particularia autem magis descendendo, anctores tradunt sequentes regulas ad interpretandam voventis mentem, quando nullas determinavit circumstantias, nec ad aliquas expressè se obligavit, neque de cjus intentionc constat. Prima est, ut verba voventis sumantur juxta sensum quem habent secundùm usum et inlelligentiam communem : unde vovens castitatem simpliciter, tenetur ad omnem, et non solùm ad conjugalem. Secunda est, ut verba voventis sumantur juxta strictiorem explicationem quam habent ex usu. communi, servatà eorum proprietate, ut sic vitetur periculum peccati frangendo votum. lfinc dùm quis vovit aliquid omninò indeterminatum, et ex circumstantiis colligi non potest quid aut quantùm proiuiserit, votum est va!idum , si aliunde de substantiâ obligationis et animo se obligandi constet: hujus verò voti quantitas et qualitas est determinanda arbitrio vir

pruden:is,consideratispersonarum,locoriim.e! c iuste promittendi circumstantiis. Quia elsi in jure civili , a incertitudo vitiet promissionem, non tamen in spiriuialibus et in favorem causae pi;e. Adde quòd sicut ob lotis favorem obligatio inducitur, etiamsi dos generaliter promittatur, ejusque quantitas tunc definiri debet arbitrio prudentis viri, spectatis facultatibus et conditionibus personarum, fl. de Jure dot., l. Cum post , § Gener.; ita in voto ob favorem causæ piæ. iiinc vovens dare calicem certæ ecclesiæ, non satisfacit dando æneum, sed debet afferre argenteum vel aureum, prout communis Ecclesiæ usus observat; dist. 1 de Consecrat., cap. Calix ; quia intelligitur promissus calix cultui divino aptus et accommodatus. Sic vovens dare pauperibus mensuram tritici indeterminatè, satislacit solvendo minimam ex usitatis; quia sub isto voto sole mensuræ usitatæ comprehenduntur, et quam maluerit ex usitatis dare potest. Cap. Er parte, de Censibus. Satisfaceret etiam dando eam mensuram de quâ cogitabat, aut determinâsset, si cogitâsset, consideratis circumstantiis personæ voventis, et materi;e subject;e : nec tenetiir quoad qualitatem dare melius eu optimum frumentum, sed bonum; quia est certitudo de minoribus, de majoribus verò æquale dubium. Unde liberum illi est ex granis de quibus dubitat, quod maluerit eligere ; quia in dulio, quod minus est ex usitatis ac juxta morein patri;e, censetur gratuitò promitti, et promittentem voluisse minùs se gravare. Cap. Eae parte de Censibus. Et juxta regulam juris in 6, in obscuris et dubiis, minimum est sequendum, nisi aliter explicetur prudentis judicio. Et in reg. Inspicimus, habetur quòd in obscuris. vir prudens inspicere debet quod verisimilius est. Ilinc qui vovet jejunare aut orare indeterminatè, satisfacit jejunando uwo aut altero die, recitando aliquas orationes nisi aliter constet de voventis intentione. Item qui vovit peregrinationem, non determinando de iter faciendo pedibus aut equo, potest equester peregrinari. Tertia regula est, ut quando dubitatur de intentione voventis, tunc debet attendi quomodò servaretur materia voti, si caderet sub aliquo præcepto divino aut humano : cùm enim votum sit quædam lex privata, de ejus malerià ratiocinandum videtur in isto casu ac si esset materia alicujus legis, quoad illius impletiouem et obligationem : quare vovens audire Missam, aut recitare officium, tenetur adhibere attentiouem. ltem vovens dare eleemosynam certo pauperi, si ille ante acceptam eleemosynam moriatur, tenetur alteri dare; sic enim legatum pium ex communi sententiâ explicari solet. Item qui vovit jejunare in aliquâ ferià quartà, tenetur etiam abstinere à carnibus, eo modo quo jejunium ecclesiasticum obligat. Item qui vovit jcjunare per totum mensem Septembris, non tenetur jejunare diebus domimicis, nisi expressam h.:buerit intentionem ad id etiam se obligandi. Quia præsumitur habuisse intentionem se obligandi, eo modo quo Ecclesia ad jejunium ol)ligare solet; nunquàm auiem obiigat ad jejuii;;il!uin die dominicà. i!:i:c etiain qvi

vovit jejunare in vigiliâ alicujus sancti, nisi aliud expresserit aut intenderit, pr;esumitur habuisse inve:itionem se accommodandi Ecclesiae consuetudini, proindeque si festum illius saiicti incidat in feriam secundam, non tenetur die dominicà, sed potest sabbato præcedenti jejunare. Tandem vovens rosarium dicere, non satisfacit solâ mente recitando.

Quaeres primò, utrùm adstrictus voto, satisfaciat dùm illud adimplet ejus immemor et non attendens all talem obligationem ? I{esp. aflirmativè, quia voti:m solùm exigit ut spontè et voluntariè aliquis actu humano op:is illud injunctum exequatur; non verò ut alio speciali voluntatis actu intendat etiam et velit obligationi illius satisfacere. Unde qui vovit limina Apostolorum visitare, satisfacit huic voto, si illa visitet postquàm {omain adiit alterius negotii aut curiositatis causâ; nam adimplevit opus promissum. ldque co!ligitur ex D. Thomà 2-2, q. 104, art. 5, ad 2, ubi docet quempiain posse actum virtutis implere, non attendendo ad rationem pr;ecepti : quamvis enim ad cujuscumque præcepti impletionem requiratur voluntas et intcntio exequeudi opus injunctum per præceptum, v. g., audiendi sacrum in die festo, aut jejunandi in vigilià alicujus sancti; iion tamen exigitur voluntas et intei:tio actualis satisfaciendi præcepto per illud opus quod exequimur; quia similiter præceptum solum injungit opus actu humano ac libero implendum, et non ut illud opus exequamur ex illà formali et actuali intentione. Iiinc qui præcepti immemor aut ignorans essé diern festum, audit sacrum, verè satisfacit praecepto; nec est necessarium ut aliam Missam audiat, düiil poslea novit esse præceptum de illà. Si tamen aliquis coactè et per vim absolutam invitus adiumpleat votum vel praeceptum, non satisfacit suae obligationi, quia deest actus humanus voluntarius. Unde qui vovit jejunium, illud non implet si omninò invitus ablato sibi cibo jejunat, aliàs manducaturus si l1abere posset cibos. ldem dicendum de eo qui expressè statuit se iiul!o voto per illud opus satisfacere, quia actus non operantur ultra agentium intentionem.

Quæres secundò, an ille quem vovisse pœnitet, peccet moraliter, et adhuc teneatur ad observationem voti. Monet Cajetanus in Summà, v. Votum, ne quis fallatur putans in variis casibus et eventibus occurrentibus votum non ligare; quia si persona quando vovit hæc prævidisset, votum non emisisset. Falsa quippe est hæc imaginatio, et destructiva omniuin humanorum contractuum. Multi namque conjtigati non obligarentur ad conjugium, et similiter multi professi non tenerentur ad religionem; quia si pr;evidissent tunc quæ post occurrent, non se ligàssent, et sic de aliis. ltcm quòd voventem statim voti pœniteat, non est sufficiens signum, deliberationem et consensum defuisse. Nam homo mutatis circumstantiis facilè mutatur, multique veros contractus ineunt, quos statim pœnitet celebrâsse; neque per hoc solvuntur ab obligatiome. Ergo etiam obligatio voli remanet. Ibifficultas solùm est an isti poenitentes peccent mortaiiter.

Resp. 1° quòd qui de voto facto ita tristatur et pœnitet, ut tamen propositum habeat illud adimplendi, non peccat mortaliter. Et tunc opus votivum factuin cum illà tristitià et poenitudine, quamvis non habeat illam excellentiam meriti, quam alioqui habuisset si prima illa voluntas quà vovit in suo fervore et robore vigeret : adhuc nihilominùs magis meritorium est, quàm si fieret sine voto; quia impletio voti est actiis religionis quæ est potior virtus quàm abstinentia, cujus actus est jejunare. Ita expressè D. Thomas 2-2, q. 88, art. 6, ad 2. I{atio est quia aetus ille pœnitudinis non est contra aliquod præceptum, nec de objecto prohibito ex vi obligationis voti. Unde sicut non est peccatum mortale nolle vovere in futurum, ita neque vovisse nolle. Propter tamen periculum cui vovens se exponit, nisi conetur eam pœnitudinem repellere, est peccatum veniale : imò fieri potest ut illa pœnitentia habeat justam causam, et ita cohonestetur ut nullum sit peccatum; sicut quem pæniteret de emissâ professione, eò quòd habeat parentes necessitatibus oppressos, quibus extra religionem liberiùs et faciliùs subvenire posset. Resp. z* quòd illequem ita pœnitet de voto ut inten«lat illud non adimplere, et oiuittere gravem rem promissam, peccat mortaliter, cùm habeat aflcctum ad naortale peccatum, nempe voti transgressionem, sicut peccaret mortaliter qui haberet voluntatem violandi aliquod praeceptum graviter obligans. Item qui dolet quòd opera gravia ex voto præscripta executus fuerit, peccat mortaliter perinde ac ille quem pœnitet grave praeceptum observâsse. Itatio est quia transgressio et propositum illius eamdem habent malitiam; et in hoc casu poenitere aliquem de operibus voto vel praecepto sub mortali præscriptis, jam à se factis, idem est ac si doleret quòd peccatum mortale non commiserit. § 4. In quo plures casus particulares circa voti obligationem occurrentes, resolvuntur per breves quæstiones. Quæres primò, an toties novum peccatum committatur, quoties votum frangitur scienter, aut ex oblivione et negligentiâ vincibili et culpabili? I{esp. quòd cùm votum sit quaedam privata lex, eodem ferè modo ratiocinandum est de eo ac de pr;ecepto. Unde sicut præcepta negativa obligant semper ct pro semper, ita votum negativum quamdiù durat et subsistit. Sic qui vovit non bibere vinum per annum, toties mortaliter peccat, quoties intra illum annuim bibit vinum. ltem cùm votum continentiæ consistat in negatione cujuscumque actùs venerei, iste vovens toties mortaliter peccat, non solùm contra castitatem, sed etiam contra religionem, quoties actum venereum voluntariè exercet. Et sic de similibus. Cùiii enim tempus voti non finiatur primâ vice, sed adhuc obligatio ulteriùs duret, iste voveus contra faciendo, non minùs peccat secundà et tertiâ, quàm primâ vice. Si verò essel votum non bibendi vintim in unâ die mensis, tunc non erit peccatum mortale hâc ve! illà die bibere, nisi fortè esset dies ultimus mensis, ct in aliis præcedentibus non abstinuisset : tunc ei.iia peccaret.

Ita Sylvester, v. Votum 2, q. 20; D. Anton. 2. p., tit. 2, cap. 2, § 5. Qui subdunt quòd in voto affirmativo, puta jejunandi, ejus fractio non est mortalis nisi primâ vice, utpote quia tunc impossibile jam est illà die observare jejunium ; unde secundà et tertiâ vice manducans, non peccat, nisi id faceret ex contemptu, eò quòd etiamsi posset servare adhuc jejunium, non faceret, vel ob scandalum aliorum videntium euim pluries manducare, et jejunium Ecclesiæ aut voti frangere. . Quaeres secundò, an qui baptizatur, votum propriè emittat, dùm pompis mundi abrenuntiat, et se ad Ecclesi;e præcepta observanda obligat? Itesp. cum Cajetano, q. 88, art. 2, ad 2; Soto, lib. 7 de Just. q. 1, art. 2; D. Anton., p. 2, tit. 1 1, cap. 2, § 2, et aliis communiter, non esse propriè et strictè votiim, sed tantùm largè, quod prol)at Cajetanus quia verba hæc, scilicet, ubrenuntio, volo, credo, quae dicit baplizatus, non significant promissionem , quæ iaimen est de essentiâ voti; ergo non est ibi votum explicitè; nec etiam implicitè, quia non extat aliquod Ecclesiu statutum quo significetur l)aptizatum aliquid vovere, sicut implicitè fit votum continenti.e in sacri ordinis susceptione. Item quia neque ex professione religionis christianæ quam facit baptizatus id coiligi potest : aJ id enim satis est, ut illam corde et ore profiteatur cum proposito mutandi vitam absque ullo voto, ut contingit etiam in sacramento Pœniteuti;e. Adde quòd vovere est opus consilii : baptizari verò est de praecepto. Adde etiam patrinum promittere pro b: ptizato, nullus autem potest alium voto ligare. Ncc ex hoc quòd homo tunc accipiat novum vitæ statum, inferri potest eum propriè vovere. Nam dùm quis suscipit sacerdotium, assumit novum statum, divinis tamen obsequiis mancipatur et consecratur sine voto. Nec D. Thomas q. 88, art. 2, ad 2, asserit in haptismo emitti propriè votum, sed iargè tantùm pro voluntate et proposito amplexandi legem Cliristi et novam vitam ineundi in professione fidei. Iiinc christianus faciens contra sponsiones Baptismi, v. g., vacando operibus carnis, formicando, etc., non committit duplex peccatum, unum scilicet contra præceptum, et aliud contra votum, sed unicum tantùm, licet sit gravius alio quod infidelis committit in eodem genere et eodem modo, ob circumstantiam personæ et voti largè sumpti: propter quod D. Petrus Epist. 1, cap. 5, vocat sponsionein ;;Iam stipulationem conscientiæ bonae. Verùm homines de his solemnibus stipulationibus parùm curant: ideùque, ut in plurimùm illorum Baptisma facit eos magis reos majorique supplicio reddit obnoxios, et ut cam sapiente loquar, illud convertit in sacrificium stultorum, quod abominatioiii est Deo. Eccles. 4, v. 15. Proverb. 15, v. 8, et cap. 20, v. 27. Ut enim ait Gregorius Nazian., Oratione in S. Bapt., baptismus nihil aliud est, quàm purioris vivendi rationis pactuin cum Deo initum. Et D. August. lil). de verà Innocentià, cap. 524, sic monet : Qui gaudes de Baptismi susccptione, vive in novi hominis sanctitate: et lib. de Vitâ (.l.risti, cap. 1, subdit: Si Christi«muni te esse ulclcctat,

quae (.liristianitatis sunt gere. liinc sancti Patres occasionem sumunt invehendi contra pravos Christiatos. Tertullianus, lib. de Pudicitiâ cap. 10, vocat eos prostitutores christiani sacramenti. Salvianus, lib 4 de Provid., vocat eos fideifragos, desertores, prævaricatores, qui nomen Dei infamant, suamque professionem moribus impugnant. Magister Sentent. in 4, dist. 38, q. 2, docuit illas sponsiones esse verè vota, quem secutus est D. Thomas ibidem. Nec ab eo longè recedit in Summà, ut consideranti patebit: solùm enim vult votum baptizatorum esse de mecessariis ad salutem; quod quidem facit ut non tam perfectam habeat rationem voti, cujus materiæ propriè est opus supererogationis; non tanen tollit veram rationem voti, ut supra ostensum est. Cajetanus, ut ab hâc difficultate se expediat, dicit quòd D. Thomas hic non affirmat in Baptismo esse votum , sed supponendo hoc à Magistro in 4 Sentent., et à glossà dictum, quod ipsemet ibidem approbavit, expouit modum quo hæc sponsiones comprehendantur sub voto , dicens : Quòd hoc modo sub voto bapti:atorum cadit abrenuntiare pompis diaboli, et fidem Christi suscipere; quia toluntariè fit, licet sit de necessitate salutis.

Ut ut sit, à communi sententiâ nolo recedere;

existimo tamen quòd istud pactum cum Deo in Baptismate initum , licet non sit votum strictè sumptum , non minùs Christianos liget, nec minùs de eo observando deceat eos essc sollicitos ac de voti veri impletione. Quaeres tertiò, an votum de nimiâ abstinentiâ, aut corporis maceratione ol)liget? ßesp. D. Thomas, 2-2, q. 88, art. 2, ad 5, quòd maceratio corporis, puta per vigilias et jejunia, non est Deo accepta, nisi in qi;antum est opus virtutis ; quod quidem est in quantum cum debitâ discretione fit, ut scilicet concupiscentia refrenetur, et natura non nimis gravetur. Et sub tali tenore possunt hujusmodi sub vo'o cadere; propter quod Apostolus ad Rom. 42, postquàm dicerat, « e.rhibeatis corpora vestra hostiam viventem , « sanctam, Deo placenten , » addidit : I'ationabile obsequium vestrum. » Sed quia in his quæ ad seipsum pertinent facilè fallitur homo in judicando : talia vota congruentiùs secundum arbitrium superioris, sunt vel servanda vel praetermiitenda ; ita tamen quòd si eae observatione talis voti magnum et manifestum gravamen sentiret, et non esset facultas ad superiorem recurrendi, non deberet homo tale votum scrvure. Vota rerò quæ sunt de rebus vanis et inutilibus, sunt magis deridenda, quàm servanaa. 1'actenùs [). Thomas. })servat ante:m Cajetanus ibidem, quòd quando hujus voti observantia esset manifestè nociva notabiliter, tuiic non obligat, ncc absolutè opus est recurrere ad superiorem, etianisi in promptu et de facili haberetur iste recursis, cùm in tali casii cesset res promissa esse pro tunc opus virtutis et materia voti; et à fortiori quando non suppeteret facultas recurrendi ad superiorem. Verùin irrc doctrina intelligenda cst regularit r et per se loquendo de persona particulari istud votum euittcnte in propriam duntaxat utilitatem,

seclusis aliis adjunctis. Per accidens enim si accedat ratio boni communis hujus voti observationem exigentis, potest ad illam « im propriæ vitae dispendio obligari, ut constat de monacho carthusiano, promittente observare suas constitutiones et laudabiles consuetudines, proindeque nunquàm comedere carnes, nec etiam in periculosâ infirmitate : ad id enim observandum tenetur, ut ostendemus infra, quia id non promisit pro se solo sed pro conservatione discipliii;e regularis in stio ordine, ne introductâ istâ relaxatione paulatim destruatur. Quoad verò vota de rebus vanis, idem D. Thomas loquens de votis quibus mulieres promittunt se nolle pectere caput tali vel tali die, ac de similibus, ait quòd talia vota mulierum sunt sortilegia magis quàm vota; sunt enim reliquiæ quædam idololatriae, secundum quam observantur dies et menses; et ideò pro non votis habenda sunt; et peccant talia voventes, quia, ut dicit Hieronymus, cum infidelibus etiam nec nomina debemus habere communia. Ita D. Thomas, in 4 Sent. dist. 58, q. 1, alt. 1, q. 2, ad 2. Ilæ tamen mulieres ob simplicitatem et bonam fidem, à gravi peccato excusantur, ut dictum fuit in expositione primi praecepti. Petes an qui vovit aliquo die non comedere carnes, toties peccet quoties illas comedit? Resp. affirmativè, quia votum abstinendi à carnibus etiam pro aliquâ die, est negativum, ad instar præcepti ecclesiastici de abstinentiâ à carnibt:s certis diebus, sicque obligat pro semper, nec cessat per unam transgressionem, sicut cessat præceptum jejunandi postquàm fuit fractum j^junium. Ergo et volum praedictum. Qui tamen ex voto se obligavit simpliciter ad jejunandum, non toties peceat quoties illà die comedit carnes, quia in isto voto directè non clauditur abstinentia à carnibus, sed indirectè, qualenùs est pars essentialiter ad jejunium requisita, et accessoriè se habet ad jejuniiim. Ergo cùm semel violato jejunio, cesset obligatio circa principale , videtur etiam cessare circa accessorinm, menipè circa abstinentiam à carnibus. Quæres quartò, an qui vovit, jejunare in vigiliâ alicujus sancti, si festum illud incidat in feriam sec;indam, teneatur die Dominicà jejunare, vel potiùs in sabbato præcedeuti? ldem quæritur de eo qui vovit jejuiiare per totum annum in illà die in quâ tunc inciderit festum Annuntiationis B. Virginis aut alterius saiicti. An si in Dominicam incidat, teneatur ad jej:;nandum in omnibus dominicis diebus illius anni, vel debeat illud jejunium transferre in omnia illius anni sabbata ? Quidam distinguunt dicentes, quòd si iste vovit j junium affictionis, debet tunc jejunare in sab])ato pr;ccedenti , juxta morem et usum Ecclesi;e uiriversalis. Si verò vovit jejunium exultationis, jejunare debet in Dominicà , cùm id sit licitum et honestum , duinmodò non fiat in contemptum illius diei, vel ex superstitione et errore hæreticorum, ut docet [). Thonias, 2-2, q. 1 47, art. 5, ad 5, et ibidem explicat quid sit jejunium aííictionis et quid sit jejunium exul!a!iomis. Verùm quando iste vovens dubius est an intei,derit expre$sè se o!)ligare ad jej:;nandum etiam in die

[graphic]
« VorigeDoorgaan »