Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

etiam quantùm ad potestatem, quia de catero non potest aliud facere, sicut plus daret homini qui daret ei arborem cum fructibus, quàm qui daret ei fructus tantùm, ut dicit Anselmus lib. de Similitudinibus. Et inde est quòd etiam promittentibus gratiæ aguntur; in quantum crim se obligant ad dandum, jam quodammodò dant, sicut dicitur fieri aliquid dun ejus causa fit, quia effectus virtute continetur in causà. Tertiò quia per votum voluntas immobiliter firmatur in bonum; facere autem aliquid ex voluntate firmatâ in bonum, pertinet ad perfectionem virtutis juxta Philosoph. lib. 2 Ethic., sicut etiam peccare mente obstinata, auget peccatum et dicitur peccatum in Spiritum

Sanctum.

Sequitur ex dictis hactenus quòd expediat aliquid vovere absolutè loquendo, abstrahendo à conditionibus singularum personarum; non enim nisi cum maturo consilio ac omnibus ritè pensatis vovendum est, neque refert quòd nullus debeat se periculis injicere, qui autem vovet se periculo peccandi injiciat, si non servet quod promisit; non refert, inquam; ut enim ait D. Thomas hic art. 4, ad 2, quando periculum nascitur ex ipso facto, tunc factum illud non est expediens, puta quòd aliquis per pontem ruinosum transeat. Sed si periculum immineat ex hoc quòd homo deficit ab illo facto, non desinit propter hoc esse expediens, sicut expediens cst ascendere equum, quamvis periculum immineat cadenti de equo; alioquin oporteret ab omnibus bonis cessare, quæ cliam per accidens ex aliquo eventu possunt esse periculosa. Unde dicitur Eccles. 11 : « Qui

observat ventum, non seminat, etc. Periculum autem voventi non imminet ex ipso voto, sed ex culpâ hominis, qui voluntatem mutat transgrediens volum. Unde August. dicit: Non te vovisse pœniteat, imò gaude jam tibi sic non licere, quod cum tuo detrimento <licuisset. >

Dico votum emissum ab eo qui vovere potest, et est de materiâ licità, habetque alia requisita ad validitatem, sub præcepto et peccato ad suî observationem obligare. Ita D. Thomas hic art. 3, ei communiter auctores. Prob. ex Script. Eccles. 5: Quodcumque voveris redde; multòque melius est non vovere, quàm post votum promissa non reddere; Psalm. 75: Vovete et reddite Domino Deo vestro. Primum est consilii, nt dicit Glossa ibid.; sed secundum est præcepti ; ut enim ait Aug Vovere est voluntatis, sed reddere, necessitatis Item Proverb. 20, v. 25.

Probatur ratione D. Thomæ. Ad fidelitatem hominis pertinet, ut solvat id quod promisit. Unde, secundùm Aug., fides dicitur ex hoc quòd fiunt dicta. Maximè autem debet homo Deo fidelitatem, tum ratione dominii, tum etiam ratione beneficii suscepti; et ideò maximè obligatur homo ad hoc ut adimpleat vota Deo facta. Hoc enim pertinet ad fidelitatem quam homo debet Deo; fractio autem voti est quædam infidelitatis species unde Salomon rationem assignat Eccles. 5, quare vota sint Deo reddenda, quia displicet Deo infidelis promissio. Hinc Cajetanus in Summâ, verbo Vo Lam, colligit violationem voti esse peccatum mortale

ex genere suo, quia est perfidia irreligiosa contraria virtuti fidei religiosa, seu fidelitati Deo debitæ ex promissione illi factâ de re ipsi gratâ. Idem sentiunt communiter alii auctores, ex hoc quòd violatio voti sit contra reverentiam Deo debitam, gravemque illi inferat injuriam. Unde D. Thomas quodlib. 3, art. 3, ait esse contra primum præceptum Decalogi de cultu latrie, in quo etiam includitur ut non simus irreverentes Deo, mediante perfidià sacrilegà fractionis voti. Alii volunt esse contra secundum præceptum, eò quòd nomen Dei assumatur in vanum, et votum efficiatur vanum dùm non impletur. Hinc Innocentius papa III, cap. Licet, de Voto, ait, tam necessariam esse voli impletionem, ut sine dispendio proprie salutis alicui resilire non liceat.

Potest tamen hujusmodi violatio esse tantùm veniale peccatum ex oblivione ac inadvertentiâ, et ex levitate materiæ. Tunc enim nihil attribuitur Deo repugnans illius dignitati, ut contingit in perjurio et in blasphemia, sed solùm negatur ei quoddam debitum extrinsecum quod pertinet ad extrinsecam injuriam, que recipit magis et minùs usque ad diminutionem culpa venialis; tum quia votum non magis obligat quàm divina præcepta; hæc autem in materià levi obligant tantùm sub veniali, prout constat de præcepto non furandi. Unde, si quis voveret recitare unum Ave Maria, aut dare hodiè unum obolum pauperi, non peccaret mortaliter, sed solùm venialiter id omittendo; Cajetanus tamen, quamvis concedat non esse mortale omittere partem levem rei promissæ; v. g., si voverit quis recitare psalmum, omittens versiculum non peccat lethaliter: benè tamen quando votum in totâ suâ materiâ ctiam levi non observatur, puta si ista omninò omittat recitare psalmum. Non ad eumdem ut totum, est obligatio sub peccato mortali, quia ha bet rationem perfeci actûs transgressio totius sub præcepto cadentis. Vide eumdem Cajetanum, q. 89, art. 7, in initio. Igitur violare votum in re gravi, est peccatum mortale contra religionem. Talis autem esse censetur quæ ad honorem Dei valdè conducit, uf vovere Missæ sacrificium, etc., aut quæ si à lege præciperetur, obligaret sub mortali. Quidam boc limitant, nisi vovens rem gravem, solùm intendat se obligare sub veniali; quia cùm votum sit quædam privata lex, illius obligatio pendet ex voluntate voventis. Unde vovens singulis diebus audire sacrum, sub culpâ tantùm veniali, non peccat nisi venialiter, sacrum semel die feriali non audiendo. Verùm Sotus lib. 7 de Just. q. 1, art. 1, et alii, docent, quòd si materia voti fuerit de se capax obligationis mortalis, non est in potestate voventis illud suâ intentione sic limitare, quia licet in ejus potestate situm sit promittere vel non promittere hanc vel illam rem, factâ tamen promissione, obligatio nascitur non ex ejus voluntate, sed ex lege divinâ et naturali, quæ est gravis obligatio, quasi propria passio in materiâ gravi et capaci naturaliter dimanans. Sicut ergo non est in potestate voventis se obligare absolutè, ita et limitare ad veniale in materia gravi; aliàs nullatenus votum emittit, cùm sit

de re impossibili (1). Hinc fit è contra quòd violare votum in re levi, non sit nisi peccatum veniale, quamvis vovens intenderit se obligare sub peccato mortali, eò quòd materia levis non sit capax talis obligationis; proindeque non peccat nisi venialiter semel prætermittens Salutationem Angelicam, ad quam se obligare voluerat sub mortali. Alii tamen contrarium docent, eò quòd unusquisque possit sibi hanc legem imponere.

Quidam asserunt quod quando votum tale est, ut licet pro aliquibus diebus non impleatur, semper duret obligatio implendi id quod omissum est, tunc peccatum mortale committitur, dùm ex his materiis levibus omissis completurgravis materia prætermissa: v. g., si quis voverit dare quotidiè unumassem in elecmosynam pro subventione pauperum tenetur diebus sequentibus elargiri quæ omisit diebus præcedentibus, et sic supplere; et ideò posterior omissio semper est gravior, et post notabile tempus erit mortalis. Quando verò ex transgressione voti nulla relinquitur obligatio reparandi id quod omissum est, et consequenter obligatio voti non durat, sed extinguitur, tunc quantùmvis multiplicentur leves transgressiones, nunquàm possunt facere materiam gravem, quia non componunt unum totum, ut si quis in honorem B. Virginis voveat recitare unum Ave Maria, aut dare parvam eleemosynam singulis sabbatis, ita ut votum huic dici sit affixum. §1. De tempore quo vovens tenetur ad impletionem voti. D. Thomas hic art. 3, ad 5, ait quòd obligatio voti ex propria voluntate et intentione causatur. Unde dicitur Deuteron. 13: Quod semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore locutus es. Et ideò, si in intentione et voluntate voventis est obligare se ad statim. solvendum, tenetur statim solvere. Si autem ad certum tempus, vel sub certâ conditione, non statim tenetur solvere. Sed nec debet tardare ultra quàm intendit se obligare. Dicitur enim ibidem: Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. Hæce D. Thomas. Quod confirmari potest ex illo Eccles. 5: Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere; displicet enim ei infidelis et stulta promissio. Hinc multi graves auctores inferunt, quòd qui absolutè aliquid vovit, nullum determinando tempus, tenetur votum suum implere statim quando

(1) Illa quæstio solvenda videtur ex principiis in tract. de Legibus positis. Ibi lib. 3, c. 27. Suarezius ostendit legislatorem posse subditos obligare solummodò sub levi in materià de se gravi, unde cùm votum sit velut lex privata quam quis sibi imponit, non est cur non valeat votum sub conditione obligationis levis in materià de se gravi; etenim tale acceptatur à Deo quale ei à vovente offertur, modò nulla sit repuguantia aut læsio honoris ipsi debiti; porrò cùm materia, quamvis supponatur in se gravis, tamen per se non sit obligatoria, sed tantùm obligans eveniat per voluntatem voventis, nihil repugnat quominùs gradus Lujusce obligationis dependeat ab ea voluntate; nulla etiam inde infertur injuria in Deam, ut manifestum est; ergo potest quis vovere materiam gravem non intendendo se obligare nisi sub levi. (Edit.)

commodè potest, juxta boni ac prudentis viri judicium, et maximè juxta confessarii sui pii docti ac prudentis determinationem, qui pensatis singularibus conditionibus persona, materiæ et temporis, judicare et determinare debet quid sit faciendum, in dubio partem tutiorem eligendo, nempe ut statim votum impleatur. Unde, si per voventem stet quominùs votum statim adimpleat, quando moraliter sine notabili incommodo id præstare potest, censetur reus voti, prout colligitur ex D. Thomâ et locis Scripturæ adductis ; quia Dominus illud acceptat ac requirit ab isto moroso debitore. Perinde ac dùm aliquid alteri homini debemus, tenemur illud solvere statim quamprimùm possumus, maximè requirente debitore. Ergo etiam vovens tenetur adimplere votum quamprimùm commodè potest moraliter; aliàs mortaliter peccat, maximè si prævideat fore ut nisi tunc adimpleat, differenda sit postea notabiliter illius adimpletio, aut superventurum sit perpetuum impedimentum. Unde, nisi justam differendi causam habeat, nequit à peccato excusari. Sequitur insuper quòd qui emisit votum conditionatum, sive pœnale sit, sive non, posità conditione, illud observare et adimplere tenetur. Sequitur adhuc quòd qui vovit aliquid facere determinando tempus, tenetur intra illud tempus sub peccato mortali votum implere, nisi aliunde ex justâ causâ excusetur. An autem transacto illo tempore omissàque culpabiliter adimpletione voti, non teneatur ampliùs ad illud observandum, distinctione utuntur auctores.

Si enim votum emissum fuerit in honorem et devotionem illius temporis principaliter, ita ut determinatio diei se habeat tanquàm pars objecti voti, ut cùm quis vovit jejunare in tribus sabbatis, aut in vigilià Visitationis in honorem et devotionem B. Virginis: non solùm ipsum jejunium, sed etiam tale tempus sub objecto voti cadit. Et tunc, quamvis peccaverit non jejunans his diebus, illis tamen transactis non tenetur ampliùs ad votum, cùm non existat ampliùs ejus objectum seu in aliis diebus supplere jejunium non tenetur: sicut qui omisit jejunia ab Ecclesià instituta, aut recitationem officii divini, aut sacri auditionem in die festo, non tenetur in aliis diebus supplere, cò quòd sit onus diei affixum: ita similiter istud votum se habet.

Si verò votum emissum fuerit absolute et simpliciter, tempusque adjectum, non intuitu ipsius, sed tanquàm terminus adimpletionis, et ut non ultra differatur, nec proinde si pars objecti voti, sed tantùm se habeat ut determinativum executionis voti; tunc illud non adimplens statuto tempore etiamsi commodè posset, nedùm peccat mortaliter, sed adhuc transacto illo tempore tenetur quàm primùm poterit votum adimplere, nisi aliter constet de ejus mente ac intentione. Sic qui vovit ingredi religionem intra annum, si suâ culpâ non intret, peccat mortaliter; et adhuc post annum elapsum tenetur ad ingrediendum, quàm primùm commodè poterit. Nam susceptio habitùs religiosi, quæ fuit principalis materia et objectum voti, eadem manet et perseverat: tempus verò tantùm ad expellen

dam moram fuit appositum. Is autem qui nullo præfinito tempore vovit religionem ingredi, datå oppertunitate, nulloque alio legitimo impedimento obstante, tenetur ingredi, nec multùm differre potest sine peccato. Hinc habetur quòd qui vovit jejunare uno anno integro, sed aliquibus dicbus jejunium omisit, non tenetur jejunium incloare, imò neque jejunia omissa post annum supplere, si voverit jejunare principaliter intuitu et ex devotione talis temporis, v. g., anni sancti : benè tamen si tempus solùm fuerit appositum ut determinativum executionis voti, et quasi taxativum numeri jejuniorum. Tunc enim satisfacit supplendo dies prætermisses; dicitur enim uno anno integro jejunare, qui tot diebus jejunat, quot in anno continentur, etiamsi id fiat cum aliquâ interpolatione.

Hinc etiam babetur quòd, si prævideat vovens se non posse adimplere votum præfixo tempore, potest et debet illud prævenire quando fuit appositum tanquàm terminus ultra quem adimpletio voti non differatur : id enim non impedit quin citiùs impleri valeat: secùs dicendum si terminus fuerit præfixus principaliter in honorem talis dici, sitque pars objecti voti.

Quando dubium est et non constat an tempus sit præscriptum principaliter et tanquàm pars objecti, vel solùm appositum tanquàm determinativum exccutionis voti, tunc possessio stat pro voto, ac in cjus favorem præsumendum est, et tempus solummodò præfixum ad non differendam voti executionem, subindeque etiam transacto eo tempore, remanere voti obligationem censendum videtur, eò quòd jam obligatio voti sit, proindeque in possessione existat.

Obligatio voti tollitur aut suspenditur, quoties tempore adimpletionis voti facta est illicita, aut impeditiva majoris boni aut indifferens aut impossibilis. Si enim tota materia voti effecta fuerit illicita, etc., ac in perpetuum, tunc simpliciter et in perpetuum tota voti obligatio cessat. Si verò tantummodò ad aliquod tempus talis effecta fuerit, tunc obligatio voti solùm suspenditur pro tempore quo durat istud impedimentum, dummodò votum non sit alligatum tempori jam præterito, sed habeat tractum successivum. Item si pars voti tantùm facta sit impossibilis, illicita, etc., obligatio voti cessat vel suspenditur tantùm quoad illam partem: sic qui vovet dare viginti nummos pauperibus, quos integrè ob supervenientem paupertatem solvendi est impotens, tenetur solvere partem quam potest; aliam verò, dùm ad pinguiorem fortunam evenerit, solvere tenebitur. Pro cujus majori intelligentia sit.

§ 2. Ad quid teneatur vovens, quando ex ejus culpâ materia voli effecta est impossibilis.

D. Thomas, in hoc art. 3, ad 2, docet quòd si illud quod quis vovel, quâcumque aliâ causâ impossibile reddalur, debet facere quod in se est; ut saltem habeat promptam voluntatem faciendi quod potest. Et sic concludit: Si verò incidit in impossibilitatem implendi votum ex propria culpâ, tenetur insuper de proprià culpâ præterità penitentiam agere. Sicut mulier que vovit

virginitatem, si postea corrumpatur, non solùm debet servare quod potest, scilicet perpetuam continentiam, sed etiam de eo quod amisit peccando, pœnitere.

Ubi Cajetanus docet quòd si naturam hujus voti spectemus, hujusmodi mulier non liberatur ab obligatione servandi continentiam ; quia servare virginitatem, non consistit in operatione, sed in non operando seu in negatione venere libidinis voluntariæ. Unde ad virginitatem requiritur, quòd quis nunquàm voluntariè veneream admiserit voluptatem; hæc autem negatio, non pro aliquo tempore solùm, sed ad semper obliget. Sicque votum virginitatis ex naturâ suâ obligat ad nunquàm voluntariè admittendum opus venereum. Et quia universali negativæ contradicit quælibet affirmativa particularis, inde est quòd huic voto de nunquàm admittendâ venercâ voluptate, quocumque tempore ea admittatur, est quid oppositum et contrarium ac per hoc persona quæ post votum virginitatis semel corrupta est, tenetur adhuc servare continentiam et castitatem in posterum aliàs toties mortaliter peccat, quoties actum carnalem exercet, nisi voventis intentio solùm fuisset se obligare de cavendo primo libidinis actu quo amittitur virginitas, quam si contingat perdere, non vult ampliùs obligari: tune enim non tenetur de cætero continere, sed nubere potest, quia votum ultra limites intentionis voventis non obligat; et actus agentium moralium non operantur ultra intentionem corum. Ideò confessarius intentionem voventis examinare debet. Et ubi foret dubium de illius intentione, determinandum esset secundùm id quod natura voti requirit, nempe voventem obligari ad continentiam servandam.

Ex istå D. Thomæ doctrinâ sequitur quòd qui absolutè vovit castitatem, non solùm peccat nubendo absque dispensatione, sed etiam toties quoties debitum petit, licet teneatur reddere; quia, voto non obstante, sui corporis dominium transtulit in conjugem : imò in priori bimestri debitum reddens, peccat, et primâ vice quâ matrimonium consummat. Ratio autem cur non possit debitum licitè petere, est quia voto sese obligavit ad non utendum actu venereo semper et pro semper, cùm sit votum castitatis perpetuæ hoc ipso quòd simpliciter fuerit emissum; nec ab eo per matrimonium absolvitur, solùmque astringitur ad conjugi petenti reddendum debitum. Quamvis autem post consummationem castitatem servare omninò sit ipsi impossibile, quia tamen possibile est partim servare, nempè debitum non petere, ideò id est ei illicitum. Tenetur etiam habere voluntatem plenè castitatis volum servandi post conjugis obitum, nec sine dispensatione tunc potest alteri nubere, aliàs peccat. Vide D. Thomam in 4 Sent., dist. 38, q. 1, art. 3, q. 2, ad 3 et ad 4.

Qui post votum simplex castitatis contraxit matrimonium, potest quidem ante ejus consummationem ingredi religionem etiam reclamante altero conjuge, ut tradit concilium Trident. sess. 24, can. 6, et docet D. Thomas in Supplem., q. 53, art. 1, ad 3, et 2-2., q. 183, art. 8, ad 4, ad id tamen obligari, non est

adeò certum. Alii enim affirmant, ut Cajetanus v. Matrimon., quia quilibet tenetur adimplere votum, secundùm quod potest; iste autem adhuc integrè potest servare castitatis votum ingrediendo religionem, per quern ingressum matrimonium ratum dissolvitur. Ergo cùm eà solùm ratione possit votum adimplere, tenetur ad religionem capescendam, etiamsi illam non voverit, debetque sibi imputare, quòd cùm potuerit castitatis votum servare manendo in seculo et cœlibatu, voluit sciens et prudens matrimonium contrahere, idque D. Thomas videtur tanquàm certum supponere, 2-2, q. 189, art. 8, ad 3. Alii verò negant, quia religio est quid difficilius, quod non censetur promitti ab eo qui simplex votum castitatis emisit: aliud enim est votum simplex castitatis, aliud religionis : unde iste vovens non est redigendus ad tales angustias, sed censendus moraliter impeditus ad votum tam difficili modo implendum, satisque est quòd illud adimpleat meliori modo quo potest, salvo statu matrimonii, nempe reddendo debitum, et non petendo ; quantùmvis suà culpâ hanc impossibilitatem contraxerit, ut patet de eo qui suâ culpâ incidit in morbum, cum quo jejunium non est compatibile: non enim tenetur jejunare, etiamsi id voverit. Verùm si iste cum castitate voverit simul religionem, aut in fraudem voti castitatis transierit ad nuptias, et ante consummationem sentiat se Spiritu divino afflatum ad statum religionis assumendum, agnoscat in se dispositiones ac idoneitatem ad illam, et probabiliter videat quòd de facili sit admittendus in aliquod monasterium, existimo cum primâ sententiâ hunc teneri ad istud medium, quamvis arduum et difficilè assumendum, utpotè unicum possibile, et honestissimum : aliàs non facit totum quod in se est ad implendum votum; neque fraus ulli debet patrocinari: sic enim omnia hujusmodi castitatis vo:a de facili frustrarentur per matrimonium.

Qui votum simplex religionis emisit, et postea matrimonium contraxit, antequàm consummaverit tenetur ingredi religionem; quia voti adimpletio est ei licita et possibilis; consequenter peccat mortaliter primâ vice quâ consummat matrimonium, sive reddendo, sive petendo debitum; quia se constituit in statu incompassibili cum impletione voti, et voluntariè apponit impedimentum ejus executioni: ideòque post consummationem tunc non solùm d bitum reddere, sed et petere potest, cùm votum religionis simplex non obliget ad castitatem, paupertatem et obedientiam, ac officium divinum recitandum, etc., professionem. Mortuo tamen altero conjuge, tenetur ingredi religionem, quia obligatio voti pristini non crat extincta, sed tantùm sopita et suspensa propter impedimentum; quo proinde sublato, potest et debet iste votum suum implere. Idem dicendum si superveniat justa causa divortii perpetui: quia etiam tunc cessat impedimentum. Vide Cajetanum in Summa, v. Matrimonium, cap. ultimo, versùs finem.

nisi post

Solum votum non nubendi non æquivalet nec omninò coincidit cum voto castitatis: nam si iste postea fornicetur, non violat votum nen nubendi, sicut nec

violat votum ingrediendi religionem, nisi aliud expresserit et intenderit. Hinc matrimonium iniens eum voto non nubendi, mortaliter quidem peccat faciendo contra votum: matrimonio tamen jam contracto, potest illud consummare, nee peceat sive petendo, sive reddendo. Quia istud votum habet solummodò pro objecto non inire matrimonium; quòd si obliget ad abstinendum ab actu conjugali, hoc non est per se et primariò, sed tantùm mediatè et secundariò, suppositâ abstinentiâ ab ipso matrimonio ineundo, quæ fuit primaria et immediata voti materia que cùm in nostro casu reddita fuerit impossibilis per matrimonium initum, non obligabit materia tantùm secundaria et accessoria, nempè abstinentia à conjugali copula. Iste tamen vovens, mortuo altero conjuge, tenebitur alteri non nubere, quia votum pristinum non fuit extinctum, sed solùm suspensum durante matrimonii impedimento.

3. De obligatione voventis aliquid indeterminatè, aut quando de ejus intentione non constat. Impedimenta excusantia ab impletione voti et ab ejus obligatione ex duplici capite oriri posse, constat ex dictis. Primum se tenet ex parte materia, puta si sit illicita, aut impeditiva majoris boni, aut inutilis, aut indifferens, prout ostensum est supra. Secundum se tenet ex parte intentionis voventis. Cùm enim votum sit quædam privata lex quam quis sibi imponit, non obligat ultra seu extra limites intentionis voventis, sed præcisè ad illud tantùm ligat ad quod vovens intendit se obligare, et non ad aliud : et quia ejus intentio sufficit ad quamcumque conditionem apponendam; quando illius mens certa est, tunc vota possunt quæcumque impedimenta recipere. Ita Cajet. in Sum., v. Votum, et subdit quòd quando toventis intentio nihil apposuit limitationis, sed votum fecit simpliciter, tunc oportet casus occurrentes secundùm sacros canones et veritatis doctrinam piè interpretari: et quidem ita est semper explicandum, ut quàm maximè fieri possit, tollatur omnis occasio violandi votum, et peccandi periculum, aut saltem ut minùs peccetur.

Ad particularia autem magis descendendo, auctores tradunt sequentes regulas ad interpretandam voventis mentem, quando nullas determinavit circumstantias, nec ad aliquas expressè se obligavit, neque de cjus intentione constat. Prima est, ut verba voventis sumantar juxta sensum quem habent secundùm usum et intelligentiam communem : unde vovens castitatem simpliciter, tenetur ad omnem, et non solùm ad conjugalem. Secunda est, ut verba voventis sumantur juxta strictiorem explicationem quam habent ex usu communi, servatâ eorum proprietate, ut sic vitetur periculum peccati frangendo votum. Hinc dùm quis vovit aliquid omninò indeterminatum, et ex circumstantiis colligi non potest quid aut quantùm promiserit, votum est validum, si aliunde de substantiâ obligationis et animo se obligandi constet: hujus verò voti quantitas et qualitas est determinanda arbitrio vir

prudentis,consideratis personarum, locorum,et cause promittendi circumstantiis. Quia etsi in jure civili ca incertitudo vitiet promissionem, non tamen in spiritualibus et in favorem causæ piæ. Adde quòd sicut ob dotis favorem obligatio inducitur, etiamsi dos generaliter promittatur, ejusque quantitas tunc definiri debet arbitrio prudentis viri, spectatis facultatibus et conditionibus personarum, fl. de Jure dot., l. Cùm post, § Gener.; ita in voto ob favorem causæ piæ. Hinc vovens dare calicem certæ ecclesiæ, non satisfacit dando æneum, sed debet afferre argenteum vel aureum, prout communis Ecclesiæ usus observat; dist. 1 de Consecrat., cap. Calix; quia intelligitur promissus calix cultui divino aptus et accommodatus.

Sic vovens dare pauperibus mensuram tritici indeterminate, satisfacit solvendo minimam ex usitatis; quia sub isto voto sole mensuræ usitate comprehenduntur, et quam maluerit ex usitatis dare potest. Cap. Ex parte, de Censibus. Satisfaceret etiam dando cam mensuram de quâ cogitabat, aut determinasset, si cogitâsset, consideratis circumstantiis persone voventis, et materiae subjecte: nec tenetur quoad qualitatem dare melius et optimum frumentum, sed bonum; quia est certitudo de minoribus, de majoribus verò æquale dubium. Unde liberum illi est ex granis de quibus dubitat, quod maluerit eligere; quia in dubio, quod minus est ex usitatis ac juxta morein patriæ, censetur gratuitò promitti, et promittentem voluisse minùs se gravare. Cap. Ex parte de Censibus. Et juxta regulam juris in 6, in obscuris et dubiis, minimum est sequendum, nisi aliter explicetur prudentis judicio. Et in reg. Inspicimus, habetur quòd in obscuris, vir prudens inspicere debet quod verisimilius est. Ilinc qui vovet jejunare aut orare indeterminatè, satisfacit jejunando uno aut altero die, recitando aliquas orationes nisi aliter constet de voventis intentione. Item qui vovit peregrinationem, non determinando de iter faciendo pedibus aut equo, potest equester peregrinari.

Tertia regula est, ut quando dubitatur de intentione voventis, tunc debet attendi quomodò servaretur materia voti, si caderet sub aliquo præcepto divino aut humano: cùm enim votum sit quædam lex privata, de ejus materià ratiocinandum videtur in isto casu ac si esset materia alicujus legis, quoad illius impletionem et obligationem: quare vovens audire Missam, aut recitare officium, tenetur adhibere attentionem. Item vovens dare eleemosynam certo pauperi, si ille ante acceptam eleemosynam moriatur, tenetur alteri dare; sic enim legatum pium ex communi sententiâ explicari solet. Item qui vovit jejunare in aliquâ feriâ quartâ, tenetur etiam abstinere à carnibus, eo modo quo jejunium ecclesiasticum obligat. Item qui vovit jejunare per totum mensem Septembris, non tenetur jejunare diebus dominicis, nisi expressam habuerit intentionem ad id etiam se obligandi. Quia præsumitur habuisse intentionem se obligandi, eo modo quo Ecclesia ad jejunium obligare solet; nunquàm autem obligat ad jejunandum die dominica. Hine etiam qui

vovit jejunare in vigiliâ alicujus sancti, nisi aliud expresserit aut intenderit, præsumitur habuisse intentionem se accommodandi Ecclesiæ consuetudini, proindeque si festum illius sancti incidat in feriam secundam, non tenetur die dominicâ, sed potest sabbato præcedenti jejunare. Tandem vovens rosarium dicere, non satisfacit solâ mente recitando.

Quæres primò, utrùm adstrictus voto, satisfaciat dùm illud adimplet ejus immemor et non attendens ad talem obligationem? Resp. affirmativè, quia vot::m solùm exigit ut spontè et voluntariè aliquis actu humano opus illud injunctum exequatur; non verò ut alio speciali voluntatis actu intendat etiam et velit obligationi illius satisfacere. Unde qui vovit limina Apostolorum visitare, satisfacit huic voto, si illa visitet postquàm Romam adiit alterius negotii aut curiositatis causâ; nam adimplevit opus promissum. Idque colligitur ex D. Thoma 2-2, q. 104, art. 3, ad 2, ubi docet quempiam posse actum virtutis implere, non attendendo ad rationem præcepti quamvis enim ad cujuscumque præcepti impletionem requiratur voluntas et intentio exequendi opus injunctum per præceptum, v. g., audiendi sacrum in die festo, aut jejunandi in vigilià alicujus sancti; non tamen exigitur voluntas et intentio actualis satisfaciendi præcepto per illud opus quod exequimur; quia similiter præceptum solum injungit opus actu humano ac libero implendum, et non ut illud opus exequamur ex illà formali et actuali intentione. Hinc qui præcepti immemor aut ignorans esse diem festum, audit sacrum, verè satisfacit præcepto; nec est necessarium ut aliam Missam audiat, dùm postea novit esse præceptum de illà. Si tamen aliquis coacté et per vim absolutam invitus adimpleat votum vel præceptum, non satisfacit suæ obligationi, quia deest actus humanus voluntarius. Unde qui vovit jejunium, illud non implet si omninò invitus ablato sibi cibo jejunat, aliàs manducaturus si habere posset cibos. Idem dicendum de eo qui expressè statuit se nullo voto per illud opus satisfacere, quia actus non operantur ultra agentium intentionem.

Quæres secundò, an ille quem vovisse pœnitet, peccet moraliter, et adhuc teneatur ad observationem voti. Monet Cajetanus in Summâ, v. Votum, ne quis fallatur putans in variis casibus et eventibus occurrentibus votum non ligare; quia si persona quando vovit hæc prævidisset, votum non emisisset. Falsa quippe est hæc imaginatio, et destructiva omnium humanorum contractuum. Multi namque conjugati non obligarentur ad conjugium, et similiter multi professi non tenerentur ad religionem; quia si prævidissent tunc quæ post occurrent, non se ligàssent, et sic de aliis. Item quòd voventem statim voti pœniteat, non est sufficiens signum, deliberationem et consensum defuisse. Nam homo mutatis circumstantiis facilè mutatur, multique veros contractus ineunt, quos statim pœnitet celebrâsse; neque per hoc solvuntur ab obligatione. Ergo etiam obligatio voti remanet. Difficultas solùm est an isti pœnitentes peccent mortaliter.

« VorigeDoorgaan »