Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

spiritualem benedictionem vel consecrationem, quæ ex institutione Apostolorum adhibetur in professione certæ regulæ, secundo gradu post sacri ordinis susceptionem, ut dicit Dionysius cap. 2 Eccles. Hierarch. Et hujus ratio est, quia solemnitates non consueverunt adhiberi nisi in assumptione novi status, et nisi quando aliquis totaliter mancipatur alicui rei. Non enim solemnitas nuptialis adhibetur, nisi in celebratione matrimonii, quando uterque conjugum sui corporis potestatem alteri tradit. Et similiter voti solemnitas adhibetur, quando aliquis per susceptionem ordinis sacri divino ministerio applicatur; et in professione certæ regulæ, quando per abrenuntiationem seculi et propriæ voluntatis, aliquis statum perfectionis assumit. Solùm igitur voto quo quis totaliter se subjicit divino ministerio seu famulatui, congruit solemnitas, ideòque votum tantùm solemnizatur per susceptionem sacri ordinis et per professionem ad certam regulam; solùmque hujusmodi vota impediunt matrimonium contrahendum, et dirimunt jam contractum, quod est effectus voti solemnis, ut ostenditur 3 p in Supplem. 1. 53, art. 2.

Ubi D. Thomas discrtè asserit voti solemnitatem non consistere in consecratione et benedictiono externà et humanâ, sed interiori et divinâ, quâ aliquis assumendo novum statum ordinis sacri, ant professionis religiosa, actuali quâdam dedicatione et traditione proprii corporis ac libertatis, se in Dei possessionem et dominium transfert, ejusque famulatui totaliter mancipatur, interveniente acceptatione illius qui Dei vices gerit, et adhibitis quibusdam circumstantiis ac c. remoniis exterioribus ab Ecclesiâ institutis et approbatis, quibus significat se talem acceptare traditionem, ita ut hujusmodi persona non sit ampliùs sui juris, sed sub dominio alterius. Et consequenter istud votum jure naturæ et divino, religiosum professum prorsùs inhabilem reddit ad se tradendum alteri per matrimonium, aut faciendum validè et licitè ea opera quæ contrarientur illis quæ vovit, quia jure naturali et divino nemo potest alteri dare, quod suum non est, irritaque est donatio. Clericus verò sacris initiatus, lege tantùm ecclesiasticâ redditur inhabilis ad matrimonium, ratione status cui annexa est continentia, prout indicavit Tridentinum sess. 24, de Reformatione, can. 9, ubi distinxit irritationem matrimonii causatam lege ecclesiasticâ in iis qui sacris sunt initiati, ab câ quæ voto causatur in religiosis professis, ut significaret eam irritationem in illis provenire ab ipså naturâ et conditione votorum in professione expresså vel tacitâ alicujus religionis approbata. Verùm hæc fusè à nostris theologis pertractantur in tractatu de Matrimonio, ad quos lectorem remitto, et ad D. Thomam in Supplem. q. 53, art. 2; in 4 Sent. dist. 58, q. 2, art. 1; quodlib. 3, art. 18, et quodlib. 11, art. 2, et opusc. contra retrahentes hominem ab ingressu in religionem, cap. 12.

Duplex autem est voti solemnitas. Una substantialis, et essentialis, consistens in actuali et totali traditione sui ipsius, quam facit profitens religionem in manu

superioris, et in acceptione quam tacit prælatus nomine Dei. Alia verò accidentalis et cæremonialis, quæ consistit in cæremoniis et modis cum quibus illa traditio et acceptatio fit ex statuto Ecclesiæ. Et de hâc tantùm solemnitate locutus est Bonifacius VIII, in sexto, cap. unico de Voto et voti Redempt., quando dixit ex solâ Ecclesix institutione esse inventam : se. cùs verò de primâ et substantiali solemnitate. Ex locis D. Thomæ adductis colligitur esse differentiam essentialem inter votum simplex et solemne, in hoc quòd votum simplex sit tantùm promissio facta Deo ; at verò solemne addat supra promissionem, actualem sui ipsius traditionem et exhibitionem Deo, ejusque acceptationem (1).

(1) Sic communiter Thomista; at communiùs theologi aliam tenent sententiam cui adhaerendum putanius; videtur igitur duo hic esse accuratè decernenda : 1 Utrùm ex rei naturâ, antecedenter ad omnem Ecclesiæ constitutionem, aliquid habeat votum solemne, ex quo differat à voto simplici, et in quonam illud consistat? 2° Posito quòd nihil tale reperiatur, et quòd sola Ecclesia discrimen instituerit inter votum solciune et simplex, in quo præcisè consistat? Porrò:

Circa primum, quod est hic præcipuum, nobis videtur, ex naturà suâ votum solemine non differre à simplici, seu aliis verbis, independenter à lege Ecclesiæ, nullum esse volum solemne. Illudquo deducimus 1° ex declaratione Bonifacii Vill, cap. unico, Quod votum, de voto, in 6. Interrogatus quod rotum dici debeat solemne ac ad matrimonium dissolven dum efficax, ac proinde non de solemnitate externâ et accidentali, sed de substantiali, sic respondet: Nos igitur attendentes quòd voti solemnitas ex solà constitutione Ecclesiæ est inventa... declarandum duximus illud solum votum dici debere solemne, quod solemnizatum fuerit per susceptionem sacri ordinis, aut per professionem expressam vel tacitam factam alicui de religionibus per Sedem apostolicam ap; robatis. Hla verba salis clara sunt, et si quid remaneret ambigui, tollitur per interpretationem Gregorii X mox afferendam. 2° Ex exemplo votorum que emittuntur in Societate Jesu, à Scholasticis et Coadjutoribus. Cùum declarâsset Gregorius XIII, Const. Quantò fructuosius, 1 februar. 1583: Omnes et quoscumque, qui in ipsà Socictate admissi, biennio probationis à quocumque peracto, tria vota, tametsi simplicia, emiserint, emittentque in futurum, verò et propriè religiosos fuisse et esse, et ubi ue semper et ab omnibus censeri et nominari debere; non defuerunt qui contrarium assererent, quorum errorem redarguens idem S. Pontifex in Const. Ascendente Domino, 25 mai 1584, hæc ait, ibid. p. 83, n. 5: Considerantes voti solemnitatem solâ Ecclesiæ constitutione inventam esse, triaque hujus modi societatis vota tametsi simplicia, ut substantialia religionis vota, ab hâc Sede fuisse admissa, illaque emittentes in statu religionis verè constitui, quippe qui per ea ipsa societati se dedicant atque actu tradunt, seque divino servitio mancipant. Ex quibus duplex exsurgit argumentum: 1° Gregorius XIII confirmat ea quæ ex Bonifacio VIII deduximus, cùm adhibeat eadem verba, loquendo sanè de solemnitate substantiali et propriâ, per quam votum solemne differt à simplici. 2o Illa vota declarantur simplicia ; et tamen fit ibi traditio et donatio; ergo per illam traditionem non constituitur solemnitas. Equidem illa donatio non est irrevocabilis ex parte societatis, et hæc est ratio cur votum non dicatur solemne; sed est perfecta et irrevocabilis ex parte donantis ; ergo si hîc applicanda essent quæ dicuntur de contractu donationis, quamdiù durat, deberet irritare matrimonium et conferre voto solemnitatem. Vide Suarez. cap. 7, n. 15-21. 3° Demùm ex ratione: Postquàm homo se obligavit erga Deum ad non utendum suo corpore, ut fit

Ex quo fit votum solemne impedire matrimonium contrahendum et dirimere contractum, simplex verò castitatis votum non dirimere matrimonium, si postea qui vovit, illud contrabat; quia non obstante câ promissione, retinet suf ipsius dominium proindeque potest validè se alteri per matrimonium tradere, quanquàm lethaliter peccet contra fidelitatem Deo datam.

Tandem, ut ait D. Thomas hic q. 88, art. 7, ad 1, votum solemne habet fortiorem obligationem apud Deum, quàm votum simplex, et graviùs peccat qui illud transgreditur. Dùm autem dicitur quòd votum simplex non minùs obligat apud Deum quàm solemne, intelligendum est quantùm ad hoc quòd utriusque transgressor mortaliter peccat. Religionis perfectio sub-tantialis, et professio religiosa essentialiter conɛistit in tribus votis solemnibus, paupertatis scilicet voluntariæ, continentiæ, et obedientiæ, ut probat D. Thomas 2-2, q. 186, art. 7, et opusc. de Perfectione vite spirit. cap. 11.

Votum paupertatis voluntaria consistit in liberâ ab dicatione bonorum temporalium tam quoad affectum, quàm quoad effectum : quatenùs aliquis aufert à suâ voluntate potestatem licitè possidendi proprium, promittitque in perpetuum sine proprio vivere, quasi mortuus civiliter mundo, ita ut reddatur hoc ipso inhabilis et omninò incapax dominii, possessionis, ususfructus, imò et nudi usùs proprio nomine et jure, independenter ab assensu et licentiâ prælati. Unde toties peccat graviter monachus professus contra votum, quoties actam proprietarii exercet; quod contingit quando absque saltem tacità superioris licentià, aliquid sibi acquirit, aut sibi retinet, aut alienat, donatione vel contractu, aut rebus illis utitur inscio ac invito supe

in quolibet voto, non concipitur quòd aliquid amplius faciat: nam 1° non potest se directè inhabilem reddere ad matrimonium, nisi accedat auctoritas publica, ait Suarez, c. 9, n. 3, quia jus matrimonii ineundi videtur magis jus publicuni naturæ, quàm individui, cùm ordinetur ad conservationem peciei. 2° Non potest etiam, mediante donatione Deo facià; tum quia Deo non potest transferri dominium propriè dictum in corpus,cùm sit supremus omnium dominus, nec quisquam dixerit votum inducere obligationem justitia propriè dicta; tum quia si Deo jus dicatur conferri per votum, jus illud non erit incompatibile cum illo jure quod essentialiter oritur ex matrimonio, ut patet exemplo illius qui, post matrimonium consummatum, religionem amplectitur, ex alterius conjugis consensu. Ergo ex naturà rei votum solemne non differt à simplici.

Circa secundum duo hæc observare sufficiat : 1° Nullus est ritus specialis in quo consistat voti soJemnitas ab Ecclesià constituta. Sunt enim vota quæ fiunt absque cæremoniis et benedictionibus peculiaribus, quæ tamen sunt solemnia quædam è contra ritu valdè publico emittuntur et tamen non reputantur nisi simplicia. Unde ritus externus non constituit nisi solemnitatem accidentalem, de quà hic non agimus. 2° Solemnitas voti in co ergo tantùm sita est, quòd emittatur in religione ab Ecclesià approbatâ: cùm igitur religio ipsa constituatur per vota solemnia, ultinatè dicendum est votum solemne illud esse quod tale habetur ab Ecclesià.

Vid. Prælectiones theologicas de Matrimonio, auclore Carrière, t. 2, n. 645.

(Edit.)

riore, etc., ut fusè ostenditur in tract. de Justitia.

Votum continentiæ perpetuæ consistit in liberâ abdicatione omnium venereorum, auferendo à suâ voluntate in perpetuum potestatem licitè utendi venereis, etiam per matrimonium licitis, ita ut per professionem monachus reddatur inhabilis ad conjugium, et teneatur abstinere ab omni violatione castitatis, Lam corde quàm opere; aliàs ultra peccatum luxuriæ, committit peccatum sacrilegii in confessione explicandum.

Votum obedientiæ consistit in renuntiatione et abdicatione spontaneå et perpetuâ propriæ voluntatis, quatenùs aliquis promittit et vult propter Deum, per totam vitam se submittere superiori præcipienti, adimplendo ejus voluntatem, ita ut totus è superiorum nutu pendeat. Sic fratres Prædicatores tenentur ex voto suæ professionis, castè et sine proprio vivere, regulam ac constitutiones non contemnere; præcepto in regulâ, vel in constitutionibus contento, vel à prælato facto in his quae sunt secundùm regulam et constitutiones usque ad mortem inclusivè obedire. In his tamen quæ sunt contra præceptum Dei et Ecclesiæ, vel contra regulam, nullus religiosus prælato obedire tenetur. Ita habent constitutiones nostræ dist. 1, cap. 15, textu 1; in quibus autem casibus transgressio obedientiæ apud nos sit peccatum mortale, declaratur ibidem dist. 14, textu 3, in fine. Religiosus ex voto obedientiæ tenetur obedire prælato, non solùm in iis quæ religioni propria,sunt, sed etiam in communibus, id est, in his quæ sunt de necessitate salutis, ut docet Cajetanus 2-2, q. 186, art. 5. Tandem religiosus per obedientiæ votum desinit esse sui juris ac libertatis, suæ personæ dominium transfert in religionem, quæ proinde jus acquirit in ipsum et in opera sua, potestque ipsum repetere, reducere, recuperare tanquàm rem suam sibi mancipatam, si recesserit, etc. Unde profitens dat arborem, nempe suam personam, et fructus, nempe opera, illa promittendo.

Votum simplex religionis aut castitatis, aut suscipiendi sacrum ordinem, aut non contrahendi matrimonium, obligat sub peccato mortali propter fidem Deo datam et promissionem illi factam, subindeque peccat vovens si ineat conjugium, quod, licet sit illicitum, non tamen invalidum. Ratio est quia tale votum simplex est tantùm promissio Deo facta proprii corporis ad continentiam servandam : res autem alicui tantùin promissa adhuc remanet sub dominio promittentis, et potest validè quamvis illicitè eam donare alteri. Unde iste vovens validè tradit corpus suur uxori per matrimonium, quamvis peccet lethaliter, etiamsi animo non consummandi illud contraxerit. Tum quia decipit sponsam, eique gravem injuriam facit; tum quia se exponit periculo frangendi castitatis votum, etc. Si quis autem post tale votum feminam illud ignorantem deceperit, sub spe et pacto futuri conjugii obtinendo ab eâ copulam, videtur quòd tunic, non obstante voto, tenetur contrahere matrimonium, si infamia et damnum nequeat aliter reparari; quia obligatio justitiae videtur in hoc casu preferenda

obligationi voti, quando utrique satisfacere nequit. D. Thomas hic quæst. 88, art. 3, ad 2, ait, quòd si illud quod quis vovit, ex quâcumque aliâ causâ impossibile reddatur, debet hoc facere quod in se est, ut saltem kabeat promptam voluntatem faciendi quod potest. Unde ille qui vovit monasterium aliquod intrare, debet dare operam, quantùm potest, ut ibi recipiatur. Et si quidem intentio sua fuit se obligare ad religionis ingressum principaliter, et ex consequenti elegit hanc religionem vel hunc locum, quasi sibi magis congruentem, lenetur, si non potest ibi recipi, aliam religionem intrare. Si autem principaliter intendit se obligare ad hanc religionem, vel ad hunc locum propter specialem complacentiam hujus loci vel religionis, non tenetur aliam religionem intrare, si eum ibi recipere nolunt. Si verò incidit in impossibilitatem implendi votum ex propriâ culpâ, tenetur insuper de propriâ culpå præterità pœnitentiam agere. Sicut mulier quæ vovit virginitatem, si postea corrumpatur, non solùm debet servare quod rotest, scilicet perpetuam continentiam, sed etiam de eo quod amisit peccando, pœnitere. Ilactenùs D. Thomas; idem docet q. 189, art. 3, ad 2.

reputantur make conscienti:e ferè omnes illi religiosi, non tenetur hoc intrare monasterium, ob scilicct periculum perversionis. Secùs dicendum, si ibi viverent fratres cum timore Dei, vitam communem, essentialia ac substantialia religionis servarent, quamvis non ita strictè, ut regula et disciplina exigit, et accidentalia quædam non observarent.

Quibus S. doctoris verbis colligitur primò, quòd qui vovit ingredi monasterium aut religionem, debet facere totum quod potest, ut ibi recipiatur, ita ut per ipsum non stet; quòd si adhibitâ sufficienti curâ et diligentiâ, patiatur repulsam à monachis ipsum recipere nolentibus, tune distinguendum est. Vel enim intendit simpliciter et absolutè vovere ingressum religionis in communi, ita ut intentio illius primaria et principalis fuerit se obligandi ad religionis ingressum, quamvis postea particularem habeat affectum ad hunc vel illum ordinem, aut locum. Et tunc cùm determinatio illius ordinis aut loci, tantùm secundariò et accidentaliter se habeat ad votum, quamvis iste fuerit repulsus ab unâ aut alterâ religione, adhuc tenebitur alias religiones adire, et tentare. Addunt tamen plures auctores, quòd si iste nequeat recipi in monasteriis existentibus in proprio regno, non tenebitur se præsentare aliis extra regnum distantibus ac remotissimis : imò neque tenebitur adire monasteria singula suæ provinciæ; sed sat erit adire diversa monasteria diversorum ordinum in illâ provincià aut propè existentia, ex quibus cognoscere poterit quòd in nullo alio reciperetur. Ratio est quia cùm votum sit de possibili morali, ejus obligatio est moraliter sumenda, et in proposito præsumitur vovens non intendisse ad monasteria cxtra regnum posita se conferre, nisi expressè ad ea se obligare voluerit. Unde, ait Cajetanus: Adolescentula vel vidua, quæ vovet ingredi religionem, et nullum in terrà suà, aut propinquis locis inveniens monasterium quod illam velit, per hoc quòd quiescit patienter reputans sibi esse ampliùs impossibile quod vovit, satis ostendit facto suo quòd non intendebat se obligare ul iret aut mitteret per mundum quærendo monasteria.

Subdit Cajetanus quòd si talis vovens non invenit nisi monasteria non reformata parata ad ejus receptioem, ita ut publicè constet quòd non servatur ibi regularis observantia, sed quilibet vivit ad placitum, et

Vel tandem vovit primariò et principaliter ingressum alicujus religionis determinatæ et in particulari, v. g., sancti Dominici. Et tunc repulsus à multis conventibus suæ provinciæ aut regni, si probabilis no fuerit spes quòd ab aliis recipiatur propinquis, no tenetur Gallus, v. g., adire conventus quos ordo habet in Italia, Germanià, etc., ob scilicet rationem mox adductam; neque intrare monasteria non reformata modo jam dicto, in casu quo non posset alibi recipi ad habitum : benè tamen potest etiam aliam religionem arctiorem intrare ac suscipere, cùm volum non sit impeditivum melioris boni. Idem dicendum si quis voveat determinatè habitum certæ religionis suscipere, principaliter in monasterio existente in tali loco, eò quòd sibi magis congruat, vel ob specialem devotionem, etc. Tunc si ibi nequeat recipi, liber erit ab obligatione voti, nisi repellatur solùm ad tempus: si enim speret alio tempore recipi, tenetur expectare.

An autem qui vovit ingredi religionem, sed ideò non admittitur quia ignorat grammaticam, teneatur illam addiscere, aut suscipere habitum fratrum laicorum, quem religiosi ipsi offerunt, resp. id totum pendere ex intentione quam iste habuit dùm vovit. Si enim tune bonâ fide credebat eos qui apud istos religiosos choro desserviunt non debere necessariò tenere grammaticam, non obligatur ad cam cum molestià et labore addiscendam, neque habitum conversorum suscipere, quem monachi illi offerunt. Secùs dicendura videtur, si crederet grammaticam esse necessariam. Tunc enim aut tenetur illam addiscere, quia implicitè censetur vovisse media quamvis difficilia, conducentia ad finem. Aut si se credebat ineptum ad addiscendum, obligatur ad recipiendum habitum laicalem ipsi oblatum, quia quantùm ad hoc non est illi impossibilis voti adimpletio.

An qui vovit ingredi religionem, possit exire sine peccato? Resp. quòd si iste voverit simpliciter ingredi religionem, cum animo et intentione experiendi illam et cum libertate remanendi, aut exeundi, si talem statum sibi non congruentem judicaverit, tunc ante professionem ex rationabili causà potest exire absque peccato. Quidam volunt quòd, si intra annum probationis absque legitimâ causâ recedat, peccat quidem in eo quòd temerè et ex animi levitate ab incœpto bono proposito recedat ac desistat, non tamen contra votum, nec facit quod est sibi illicitum, suoque jure utitur, ut colligunt ex D. Thomâ 2-2, q. 89, art. 4. Ibidem tamen ad 3, ait, quòd ille qui intrat ut statim exea!, non videtur satisfacere voto suo : quia ipse in vovendo, hoc non intendit. Et ideò tenetur mutare propositum, & saltem velit experiri an ei erpediat in religione manere,

non autem tenetur ad perpetuò remanendum. D. bet itaque habere animum experiendi religionem, cùm talis experientia inclinatur essentialiter in isto voto; aliàs non haberet rationem boni. Si tamen voverit ingressum religionis ac in eâ permanentiam et professionem, si aptus ad eam judicetur et admittatur à religiosis, tunc ex vi voti tenetur in eâ perseverare ac profiteri, etiamsi sentiat aliquas difficultates. Siquidem videtur promisisse se illas superaturum, ac renuntiâsse beneficio probationis sibi concesso, adeò ut nisi religio ipsum expellet, nequeat absque dispensatione ad seculum redire. Quam dùm petit, exprimere debet nedùm votum ingrediendi, sed et profitendi, aliàs dispensatio erit subreptitia. Vide D. Thomam loco citato. Vovens qui ita deliquit in eum finem ut non admitteretur in religionem, aut ut semel admissus ac habitu indutus ejiceretur, non modò peccat, sed non est liber in conscientià, quia culpâ suâ injustè ac in fraudem voti ea impedimenta apposuit, ut declarat D. Thomas in isto loco quem interpretamur; culpa enim nulli patrocinari debet.

Tandem qui vovit ingredi religionem, si postea nequeat recipi aut receptus ac indutus habitu non possit profiteri, sed è monasterio ejiciatur, egressus deinde et in seculo manens, potest matrimonium contrahere ac consummare absque scrupulo, nisi simul cum isto voto habuerit intentionem obligandi se ad castitatem et continentiam perpetuam. Quia, ut inquit Cajetanus, istud votum est formaliter de assumendo statu religioso, et perseverando si religioni placuerit: materialiter autem de observandis tribus votis. Cùm ergo conditio non extet in proposito casu, quia iste rejicitur à monachis, sicut non obligatur ad primum et principale; ita neque ad secundum et accessorium; ct cùm ratio formalis quæ sub conditione pendebat, cesset, consequenter etiam votum totaliter cessat. Nec ratio et obligatio hujus voti cadit super castitatem, paupertatem, et obedientiam, nisi per religionis statum, si illum profiteatur, et non aliter.

Hinc fit quòd si ille qui emisit votum religionis habeat copulam cum muliere, dùm est in seculo, aut dùm nondùm emisit professionem, solùm peccatum luxuriæ, non verò sacrilegii committat, cùm nondùm voverit castitatem, sed religionem duntaxat, ut suppono. Item si talis matrimonium contrahat, debitum reddere ac petere potest, cùm nondùm professionem, neque castitatis votum emiscrit. Verùm de his magis intra dùm de votis conjugatorum sermo erit.

§ 5. De voto personali et reali, an possit impleri per

alium.

Votum personale simpliciter factum, non potest impleri per alium: quia ejus materia est actio propria ipsius voventis, ut jejunandi, castitatem servandi, etc. Ideòque si vovens verè effectus sit impotens illud implendi, non tenetur curare ut impleatur ab alio, nisi ab initio, dùm vovit, expressè intentionem habuerit per alium perficiendi, quando per scipsum implere non posset; puta si voveret peregrinationem

ad sanctam Balmam, gratià bonorandi reliquias aut poenitentie locum B. Maria Magdalenæ per se vel per alium.

Quando vovens per se ipsum non potest implere votum reale, tenetur exequi per alium, quia materia hujus voti non est actio voventis, sed res, v. g., eleemosyna, quæ per alium à vovente exhiberi potest. At verò votum mixtum, quâ parte est personale, debet per ipsum voventem impleri: quà parte autem est reale, per alium exequi potest et debet, nisi accessoriè duntaxat factum fuerit. Unde si vovens peregrinationem ad sanctam Balmam ibique offerre calicem, nequeat peregrinari, sufficit quòd promissum calicem mittat. Quòd si tantùm peregrinationem voverit, non tenetur tunc sumptus peregrinationis quos fecisset, cò mittere; cùm hæ expensæ non fuerint promissæ nisi accessoriè ad onus peregrinandi, à quo ob infirmitatem vel impotentiam liberatus est.

Quando vovens moritur non adimpleto voto sivo culpabiliter sive inculpabiliter, ejus hæredes non tenentur postea illud votum perficere, si fuerit personale, ut jejunium, castitatem, ingressum religionis, etc., quia materia hujus voti est actio seu officium propriæ ipsius voventis personæ : unde non ligat hərredes, nisi spontè consenserint, et ad id se obligaverint in defectum alterius. Item nisi defunctus voverit mittere certas personas indeterminatas ultra mare ad juvandum fideles contra Turcas pugnantes; verùm tunc votum non est tantùm personale, sed etiam reale. Postquam tamen hæres adiit hæreditatem, tenetur vota realia defuncti solvere, salva legitimâ portione ac juxta vires hæreditatis: quòd si multi fuerint hæredes tencntur ad id singuli pro ratà hæreditatis. Licet enim tune hæres ratione voti ad id non teneatur, quia tamen ratione hæreditatis adeptæ obligatur ad defuncti debita persolvenda, consequenter etiam ad ejus votum reale adimplendum ligatur, utpote quod est quid Deo debitum, ut si voverit dare calicem ecclesiæ, facere talem eleemosynam pauperibus, dotare pauperes puellas, etc., ejus hæres ista persolvere tenetur: debet tamen priùs extrahere legitimam, imò et solvere debita ex justitià ante extractionem legitimæ, quia legitima non potest sumi nisi ex bonis defuncti: non censentur autem bona illius, nisi quæ deductis debitis justitiæ supersunt. Neque ante extractionem legitimæ hæres tenetur solvere votum, quia vota non sunt Deo grata, neque ab eo acceptantur, quæ fiunt in prajudicium alicujus, qualia sunt ea quæ impleri nequeunt, nisi ex legitimâ filiis, vel aliis debità; vota tamen præferri debent legatis etiam piis, quia defunctus tenebatur adimplere vota, non verò solvere legata à se constituta, cùm sint opus supererogationis.

Quando votum est mixtum, hæres non tenetur ad implendum illud quà parte est personale, sed tantùm quà parte est recale; si sit æqualiter reale et personale, et defunctus ad utrumque voluerit æqualiter se obligare, ut si voverit ire Compostellam, ibique of ferre centum nummos D. Jacobo in oblationem, tunc heres tenetur summam illam cò mittere, non tamen

hanc peregrinationem suscipere. Ratio est, quia licet actio et obligatio personalis nequeat ad hæredes transmitti, benè tamen hæreditas ac obligatio realis eam afficiens.

Quando verò personale est expressum ac principale, reale autem tantùm tacitum et accessorium, ut si defunctus voverit ire Compostellam, nec expresserit quas expensas in itinere erat facturus, tunc hæres ad nihil obligatur, nempe ad peregrinationis sumptus Compostellam mittendos et insumendos ad alios pios usus, nisi defunctus intendisset talem peregrinationem per alium perficere, in casu quo per seipsum illam exequi non posset. Ratio est quia sublato principali, tollitur accessorium: cùm ergo tunc hæres ad votum personale, quod est principale, non teneatur, nec etiam ad reale, quod est tantùm accessorium, obligari potest. Parentes qui puerum religioni profitendæ voverunt, non tenentur illum offerre, nec in religionem invitum introducere, nec antequàm usu rationis gaudeat, ut consensum præbere possit, quia cùm promissio parentùm sit alieni facti ac persona alterius, tantùm eos obligat ad curandum, ut filius ingredi velit, votumque approbet ac ratum habeat: pendet enim ejus executio à filii voluntate. Nec tenetur in hoc parentibus obedire, tum quia iste ingressus est maximè arduus debetque esse omninò spontaneus, nec est res ad domesticam gubernationem pertinens: tum quia in iis que pertinent ad vitæ statum, quilibet debet esse sui juris, ut constat de matrimonio: nemo autem potest promittere quod non est in suâ, sed alterius potestate. Nisi ergo filius verè consentiat interiùs quòd parentes suo nomine tale votum emitant, aut emissum postea confirmet, ad illud non obligatur. Porrò hâc in re aliisve onerosis, taciturnitas filii, pro expresso illius consensu, non reputatur, nisi tunc interno consensu id approbaret.

Vota emissa ab aliquâ communitate, v. g., colendi aliquod festum aut observandi jejunium, etc.,obligant etiam successores illius populi qui vovit, non tantùm ratione consuetudinis, si jam sit præscripta, cùm vim legis habeat, nec solùm ex quâdam æquitate naturali et fidelitate, quatenus scilicet, sicut bonorum communitatis sunt participes, ita et onerum; sed etiam ratione statuti et legis à populo prædecessore latæ, vel ratione pacti, cujus obligatio transit ad hæredes, accedente consensu episcopi circa spiritualia promissa, et præcepto superioris suis subditis imposito, ob bonam reipub. gubernationem. Unde non servantes rem promissain à communitate, peccant contra istud paclum ac superioris præceptum : non tamen contra votum, cùm sit actio personalis, nisi tale votum ipsimet acceptaverint; ad quod videtur communitas eos velle obligare nomine civium tam præsentium quàm futurorum promittendo. Vide D. Thomam 2-2, q. 98, a. 2, 2d 4, ubi per fidelitatem, intelligit pactum et legem.

ARTICULUS II.

Utrùm omne votum obliget ad sui observationem. Suppono expediens ac utile esse aliquid vovere. Ut

[ocr errors]

probat D. Thomas hic art. 4, ex illo Psal. 57: Vovete et reddite Domino Deo vestro. Illud autem ad quod Deus faciendum nos invitat, est honestum ac expediens. Item hoc discursu, alià ratione promittitur aliquid ho mini, alià ratione Deo : homini quidem promittimus aliquid propter ejus utilitatem, non verò Dco, sed propter nostram utilitatem, ut dicit August. Et sient id quod damus Deo, non est ei utile, sed nobis, quia quod ei redditur, reddenti additur, ut dicit idem Aug., ita etiam promissio, quâ Deo aliquid vovemus non cedit in ejus utilitatem, qui à nobis certificari non indiget, sed ad utilitatem nostram, in quantum vovendo, voluntatem nostram immobiliter firmamus ad id quod expedit facere. Et ideò expediens est vovere. Nec tamen propterea votum inducit necessitatem coactionis: homo enim vovens remanet liber, et propria voluntate et spontaneitate promisit; sed tantum adducit necessitatem firmatae voluntatis in bonum. Unde sicut non posse peccare, non diminuit libertatem, ita nec ista firmitas et necessitas, ut patet in Deo, et ut Apostolus ad Rom. 6, loquens de legis obligatione, ait : Liberati autem à peccato, servi facti estis justitiæ, et ex his verbis D. Aug.: Felix necessitas, quæ in meliora compellit. Idem Aug. c. 24 de Quantitate animæ ostendit, animam solis religionis actibus Deique obsequio et famulatu verâ libertate dignam se præbere posse, quia servire Deo regnare est. D. Thomas autem hic, art. 5, probat votum esse actum latrie, sive religionis, tum ex illo Isai. 19 : Colent eum in hostiis et muneribus, et vota vovebunt Domino, et solvent; tum quia ipsa ordinatio actuum cujuscumque virtutis in servitium Dei, et proprius actus latriæ; cùm autem votum sit promissio facta Deo; que nihik aliud est quàm ordinatio quedam ejus quod promittitur in eum qui promittitur, nempe in divinum cultum et obsequium; vovere est propriè actus religionis, quandoque solùm imperantis, ut dùm vovetur aliquid quod est alterius virtutis, v. g., jejunare, etc., quandoque etiam elicientis ac ratione rei promissæ, ut orare, vel offerre sacrificium, etc. Id est, votum pertinet aliquando ad religionem ratione solius promissionis Deo facta, quæ est essentia voti; quandoque etiam ratione rei promissæ, quæ est voti materia ad cultum divinum spectans. Idem D. Thomas, art. 6, triplici ratione probat quòd facere idem opus cum voto, est melius et magis meritorium, quàm facere sine voto, primò quia actus inferioris virtutis est melior et magis meritorius ex hoc quòd imperatur à virtute superiori, cujus actus sit imperium; sicut actus fidei vel spei melior est, si imperetur à charitate; sie etiam actus aliarum virtutum moralium, puta jejunare, quod est actus abstinentie, et continere, quod est actus castitatis, sunt meliora et magis meritoria, si fiant ex voto; quia sic jam pertinent ad divinum cultum, quasi quædam Dei sacrificia, et sunt actus à virtute religionis imperati, quæ est præcipua et nobilior inter virtutes morales. Secundò quia ille qui vovet aliquid et fácit, plus se Deo subjicit, quàm ille solùm facit absque voto; subjicit cnim se Deo, non solùm quantum ad actum, sed

« VorigeDoorgaan »