Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

cùm votum debeat esse de meliori bono, ut supra ostensum est; ideòque vota contra consilia evangelica absolutè ut talia, non obligant, nisi in individuo occurreret aliqua circumstantia et necessitas ratione cujus hæc opera forent hic et nunc respectu talis personæ, meliora bona quàm opposita. Tunc enim votum esset validum. Verùm tunc saltamus extra chorum, opera siquidem relata desinerent esse consilii per comparationem ad hanc personam.

Notat Cajetanus in Summâ, quòd qui de facto vovet illicitum, aut contra consilium, aut indifferens, peccat vovendo, quia abutitur voto. Peccat autem quandoque mortaliter, quandoque venialiter: si enim vovendo non facere ea quæ sunt consilii, habeat animum ita pertinacem, ut intendat obligare se voto, etiam in casu quo consilium acciperet vim præcepti, puta non dare eleemosynam aut non mutuare extremam necessitatem patienti, etc., tunc est peccatum mortale. Item si vovendo hujusmodi vota stulta Deoque displicentia, cognoscit quid facit, nempe quòd Deo tribuit id quod non convenit, et tamen sciens ac prudens adhuc velit hæc vovere, tunc lethaliter peccat; venialiter autem semper peccat vovens quodcumque tale, quia displicet Deo stulta promissio tam indifferentium quàm oppositorum consiliis, quàm venialium promissio Deo exhibita. Ita Cajetanus.

Colligitur præterea ex D. Thomâ, quòd qui vovit opus indifferens ut tale est, remanens in suâ indifferentiâ, non emittit votum validum, nec obligatorium, cùm careat debito fine, neque sit bonum ac Deo gratum. Secùs dicendum si apponeretur finis honestus, et ex aliquo respectu fieret moraliter bonum vel malum: tunc enim cadere potest sub voto. Pro cujus intelligentiâ sciendum est quòd, ut actus ex genere suo indifferens sit materia voti ex appositione finis honesti, non sat est quòd ex libertate aut falsâ apprehensione operantis in eum finem referatur; sed oportet ut talis relatio prudenter fiat cum fundamento ac proportione alicujus convenientiae inter tale medium et talem finem: id est, quòd verè ad illum conducat et sit utile, vel proximè, vel mediantibus aliis. Sic non ire, v. g., ad domum Joannis est opus de se indifferens; sed si in eâ domo verè sit et fiat aliquid mali, seu me attrahens ad malum, puta ludus, aut mulier, etc., tune non ire ad eam tendit ad bonum; sicque votum de hoe est validum cessante autem hâc occasione mali cessat obligatio voti. Hoc ipso enim quòd non ire ad domum Joannis, non habet ampliùs rationem cautelæ, seu præservati à periculo, redit in naturam indifferentis. Et sic non est ampliùs materia voti. Ita Cajetanus.

Quando verò relatio in finem est tantùm fundata in falsà apprehensione voventis, tunc opus indifferens non extrahitur à suâ indifferentià, nec est materia voti. Sic, inquit Cajetanus, non nere aut non coquere in die sabbato, nec bonum nec malum morale importat, sed est indifferens: ideòque mulier hoc vovens nihil vovet, etiam si id faciat in reverentiam B. Virginis; et illam cessationem à nendo in honorem B Vir

giais ordinare, nihil est ordinare; sicut nec ordinare in ejus reverentiam nere; unum enim non magis ad illius honorem conducit quàm aliud. Secùs dicendum si emitteret votum ab omni opere servili eo die abstinendi, in honorem B. Virginis, ut hac ratione expeditior foret ad vacandum divinis, sicut in diebus festivis. Vovere rem indifferentem, ut talis est, censetur vana et stulta promissio, quia nec offertur Deo aliquid gratum, neque quod in ejus cultum cedat; est tamen per se loquendo peccatum veniale duntaxat, quia licet ista materia non sit apta voto, non est tamen directè injuriosa et contumeliosa Deo, solùmque negativè se habet circa honestum finem, seu non apponit bonum finem, nec positivè vovet facere illud opus sine bono fine. Colligitur adhuc ex D. Thomâ, quòd materia voti debet esse in nostrâ potestate; sicque votum de re absolutè necessariâ et impossibili non est validum, cùm impossibilium nulla sit obligatio, et necessitas absoluta tollat voluntarium ad validitatem voti requisitum.

Quando materia voti partim est possibilis et partim impossibilis, vel partim licita, et partim illicita, tunc vovens tenetur adimplere votum quoad partem possibilem, aut licitam, si possit separari ab impossibili et illicità; quia ex regul. juris in 6: Utile per inutile non vitiatur. Et hoc votum censetur factum per modum plurium votorum. Unde qui vovit recitare rosarium flexis genibus, si postea nequeat genua flectere, adhuc tenetur recitare, vel stando, vel sedendo. Itera qui vovit peregrinationem pedestrem, tenetur equo, si pedibus eam perficere nequeat. Item qui vovit jejunare per totam quadragesimam, tenetur postea diebus quibus potest, si integrè jejunare non valeat. Nam votum istud complectitur virtualiter singula vota pro singulis diebus, et cadit per se primò super jejunia singulorum dierum, et sic de aliis. Id tamen videtur limitandum, nisi vovens totam materiam simul promiserit per modum unius, vel unam partem dependenter ab aliâ, nolendo se obligare ad unam, quin se obliget ad aliam, ita ut totum per se primò intenderit, partes verò solùm secundariò. Cùm ergo non potuerit se obligare ad partem impossibilem aut illicitam, tunc ad possibilem aut licitam censetur voluisse se obligare. At ille qui duo distincta vota fecit, non per modum unius, quorum unum est principale, et aliud accessorium, tenetur exequi principale, etiamsi nequeat accessorium exequi, ut constat exemplis adductis de recitatione rosarii et de peregrinatione. Si verò principale implere nequeat, non tenetur ad accessorium, nisi aliter constet de illius intentione. Sic qui vovit recitare rosarium flexis genibus, si nequeat orare et rosarium proferre, non tenetur genua flectere per spatium quo durâsset rosarium.

Votum disjunctivè factum de duabus partibus quarum una est apta materia voti, non verò altera, v. g., si quis voveret dare eleemosynam, aut fornicari, non est validum, quia votum sub formâ disjunctivâ reverà factum, æquè cadit super utramque partem, ita ut sit liberum voventi, alteram eligere in nostro autein

casu obligatio voti cadere nequit supra materiam ineptam. Ergo tunc vovens ad nihil se obligare intendit. Colligitur insuper ex D. Thomâ, quòd licet votum validè fieri nequeat de re absolutè necessariâ, ut de moriendo, de non volando, etc., benè tamen de operibus que habent necessitatem finis, seu quæ sunt necessaria ad salutem, ut præcepta legis naturalis aut divinæ : Non occides, non mæchaberis, non furtum facies, etc., ac præcepta ecclesiastica, audiendi Missam diebus festivis, etc. Ratio est, quia licet ad similia opera de præcepto teneamur, ex suppositione finis, nempè beatitudinis consequendæ, quomodò necessitatem quamdam important, prout tamen subjiciuntur nostræ voluntati, et in particulari à nobis liberè spontèque implentur, consequenter possumus ad ea opera nos arctiori vinculo voti adstringere; sicut, etsi lege naturali et divinâ obligemur ad non furandum, etc., id non impedit quin etiam ad id lege humanâ, et sub gravibus pœnis obligemur. Item qui professionem religiosam emittunt, aut sacros ordines suscipiunt, novo voti vinculo adstringuntur ad abstinendum à fornicatione et adulterio, à quibus tamen lege naturali et divinâ abstinere tenebantur. Item Paulus qui mutuo accepit centum nummos à Joanne potest eidem juramento promittere quòd solvet acceptum, etiamsi aliunde sit ex contractu debitum, volens se novo vinculo ligare. Idem dicendum de voto in nostro casu : unde David volens se hoc modo obligare Deo,dixit: Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ. Et colligitur ex D. Augustino serm. 7 de Tempore, 3 de Natal. Domini.

Confirmatur: qui enim vovet rem aliunde sub præcepto cadentem, non id facit, quia plus tribuat voluntati suæ, quàm legi divinæ, sed ut firmiùs ac diligentiùs per præceptum quasi murum, ac per votum, quasi antemurale, se tueatur ac defendat contra hostium impugnationes, et fideliùs persolvat debitum Deo. Cæterùm cùm obligatio voti sit distincta ab obligatione præcepti de eâdem re, ac diverse rationis; sicut quamvis unicus sit actus, habet tamen duplicem bonitatem, unam scilicet propriæ virtutis, cujus speciei est actus; alteram verò religionis ratione voti : ita etiam qui non adimplet, unico actu duplex peccatum committit in confessione explicandum, ratione scilicet duplicis malitia. V. g., qui vovit castitatem, si postea fornicetur, duplicis est peccati mortalis reus, nempe luxuriæ, contra præceptum naturale: Non machaberis; et sacrilegii, contra votum: hæc enim circumstantia mutat speciem.

Et hoc modo interpretandus est D. Thomas quando in 4 Sent. dist. 38, q. 1, art. 2, q. 1, ait, votum singulare quod est de operibus consiliorum habere complete rationem voti; commune verò, quod scilicet est de operibus præceptorum, non habere completė rationem voti, ejusque fractionem novum peccatum non inducere. Solùm enim docere voluit, quòd opera consilii propriissimè cadunt sub voto, quia solius voti sunt materia, et non præcepti : atverò res præcepta, quanivis verè et propriè cadat sub voto, illius tamen materia non est propria voto, seu voti solius, sed illi,

[ocr errors][merged small]

et praecepto communis. Sient promissio simplex, licet ordinariè et propriissimè de rebus quæ non debentur fiat, potest tamen verè et propriè de rebus aliunde debitis fieri, ut jam ostensum est. Ita votum propriissimè et ordinariè fit de rebus quæ non sunt de præcepto, sed tantùm de consilio, juxta illud Deuteron. 23: Si nolueris polliceri, absque peccato eris. Nihilominùs verè et propriè potest votum fieri, etiam de re præceptâ; additque Cajetanus quòd effectus voti in hujusmodi necessariis ad salutem, est facere idem alio modo Deo debitum ab ipso vovente: ita ut non fornicari, quod erat debitum solùm, ut erat castitatis, modò est etiam debitum, quia est religionis. Unde si vovens postea fornicatur, non solùm committit peccatum luxuriæ, sed etiam irreligio sitatis, agens contra votum. Ergo est ibi vera species voti, non enim circumstantia mutaret speciem, nisi esset ibi ratio essentialis illius speciei. Quando igitur D. Thomas dicit rem necessariam et præceptam non habere propriè et completè rationem voti, id non accipit ex parte essentiæ voti, sed ex parte materia voti, et vocat votum communiter, quia obligat ad ea ad quæ communiter homines tenentur; votum verò propriè, quod obligat ad ea ad quæ alius non teneretur. Ita Cajetanus.

Ledesma tamen, Zumel et alii volunt, quòd omittens Missam audire in die festo incidente in Dominicam, vel jejunium vigilia incidentis in quadragesimam, nou committat nisi unicum peccatum, quia hæc duo præcepta sunt de eâdem materià, et ob idem virtutis motivum. Navarrus tamen in Manuali cap. 11, num. 4, oppositum docet, existimans ex illo duplici præcepto duplicem oriri malitiam. Quidam docent unico actu nos posse diversis præceptis satisfacc re, v. g., unico jejunio, satisfieri voto, præcepto Ecclesia, et sacramentali penitentiæ, ut si quis voveat jejunium quadragesimale, ac eide.n imponatur in pœnitentiam. Ita Candidus disp. 25, art. 22, dub. 8, idque probat ex paritate rationis. Nam obligatus ad recitandum officium duplici titulo, nempe ordinis sacri et beneficii, unà eâdemque recitatione utrique obligationi plenè satisfacit. Item potest aliquis recitare officium, et simul audire Missam, de præcepto. Item quando festum incidit in Dominicam, quamvis ratione utriusque teneamur audire Missam, utrique tamen obligationi per auditionem unius Miss:e satisfacimus. Et sic de cateris (1). Quidquid tamen sit de hoc, unicus actus potest habere duplicem malitiam in confessione explicandam, ratione diversarum obligationum, et virtutum quibus contrariatur. § 2. De libertate sive deliberatione ad vovendum

requisità.

Ad essentiam et validitatem voti duo requiruntur : primum se tenet ex parte materia et objecti, nempe ut res quæ Deo promittitur sit bona et de melior bono, prout jam ostensum est. Secundum se tenet ex parte voventis: nempe ut sit sui compos suique juris,

(1) Ha quæstiones expensæ sunt in tract. de Legibus. 6

habeatque veram intentionem promittendi Deo ac vovendi. Si enim solùm verbis exterioribus simulet se vovere, promittendo scilicet aliquid se facturum, absque tamen proposito et animo promittendi, tunc per se loquendo, quantum est ex vi promissionis, non manet obligatus in foro conscientiæ; et tale volum coram Deo est nullum, cùm sit tantùm fictio voti et promissionis. Peccat tamen mortaliter hujusmodi vovens, quia mentitur in re gravi, facitque Deo parvam injuriam.

Imò dùm constabit Ecclesiæ bujusmodi votum emisisse, nec certis evidentibus signis probabit se non habuisse animum promittendi, cogetur in foro exteriori ad illud adimplendum, quia Ecclesia non judicat de internis, 22, q. 5, can. Humana aures. Neque huie credet etiam juranti se tantùm exteriùs ac fictè promisisse, can. Per tuas, de Probationibus. Aliàs enim ingens eveniret perturbatio in Ecclesià; hoc quippe mode sponsalia, matrimonia, vota religiosa, aliaque similia facilè eluderentur. In isto igitur casu vovens implere tenebitur, non quidem ratione voli, sed ob præceptum superioris. Unde si non possit aliter quàm apponendo verum animum, et cum verå intentione, vovendo de novo, benè et licitè implere quod præcipitur: ad hoc poterit saltem in foro conscientiæ obligari, si aliud inconveniens aut peccatum inde non sequatur, quia licet voti emissio per se loquendo sit tantùm de consilio per accidens tamen in Hostro casu poterit iste obligari, ob vitandam novam culpam, præsertim supposità priori culpà et fictione, seu decipiendi intentione, cùm fraus et dolus nulli patrocinari debeat. Imò etiam secluso speciali Ecclesie præcepto, qui sic fictè promisit, aliquando per accidens tenebitur ad implenda promissa, puta propter injuriam câ occasione tertio illatam, ut in sponsalibus et aliis promissionibus humanis sapè contingit, vel propter scandalum, vel ob alia. Vide Cajetanum in Summa, verbo Votum, cap. 3.

Qui ibidem ait, quòd emittens votum fallax, nempe intendens quidem verè vovere, sed non implere promissum, verè obligatur, et verum est votum, quia ibi intervenit intentio vovendi, cum promissione Deo factâ de bono illi grato; nec minùs tenetur coram Deo adimplere votum, quàm si vovisset cum intentione servandi promissum; et ex suo iniquo proposito nibil reportat exemptionis à vinculo voti, cui se subjicit. Imò peccat mortaliter sic vovens, et in statu damnationis remanet, quousque adimplere intendat. Ratio est quia tam ex voto verè emisso quàm ex juramento, obligatio adimplendi promissum consequitur tanquàm necessarius et naturalis effectus, nec in potestate voventis illam impedire ne fluat, ut supra ostensum est : idem dicendum de eo qui probè sciens naturam voti et promissionis esse obligatoriam, verè vovel, et promittit; non intendit tamen se obligare, quia tume velit nolit ex naturali quâdam resultantià et consequentià, voto adstrictus et obligatus manet.

Additque Cajetanus quòd imperfectio actús in voto dupliciter invenitur. Uno modo per modum motus

primò primi, quando scilicet promissio Deo facta non est actus deliberatus, sed ex repentino ac indeliberato voluntatis impetu procedit. Et tunc est promissio imperfecta: sicut in tentationibus fidei, vacillatio, absque consensu, non est deliberata infidelitas; et affe ctus ad occidendum inimicum absque consensu rationis, non est mortale homicidium complete: sic de similibus. Et hujusmodi promissiones votivæ, non sunt verè vota sed inchoationes votorum, ac per hoc non obligant.

Alio modo invenitur imperfectio actûs votivi, ex defectu plenæ ac discussæ deliberationis. Non propterea tamen necessaria est deliberatio, quâ quis cum longå meditatione et discursu actum discussum concludat, acceptet et eligat, omniaque perpendat ac consideret quæ ex tali operatione provenire possunt: sed ad voti obligationem ea solùm deliberatio necessaria est, quæ sufficit ad constituendum actum deliberatum absolutė, et quæ sufficeret ad peccatum mortale committendum; non enim omne peccatum mortale semper est actus deliberatus ex modo illo deliberandi, cùm constet multa homicidia, sacrilegia, luxurias, etc., commnitti ex passione absque hujusmodi longo discursu, discussione, meditatione, etc. Vota igitur deliberata absolutė sunt verè vota et obligationem inducunt, quia deliberatio quæ sufficit ad constituendum seipsum servum diaboli per peccatum, multò magis sufficere debet ad se Deo constituendum debitorem per votum. Ratio est quia homo tunc habet libertatem contra dictionis, quà facere, vel non facere, promittere, vel non promittere possit, eò quòd cognoscat id quod facit et promittit, velitque spontè se obligare, ut ista deliberatio absoluta sufficiat ad constituendum actum humanum seu moralem, ad jurandum, ad contrahendum matrimonium et ad alium quemcumque contractum civilem, ad inducendam obligationem inter homines, ad merendum coram Deo, ad peccandum mortaliter, prout ostensum est contra peccatum philosophicum.

Quia tamen quantùm ad modum vovendi, non intervenit deliberationis modus, vota hæc dicuntur esse minùs plena, utpote quibus plenitudo vovendi, scilicet per exactam discussionem et deliberationem, defuit: et propterea absque difficultate hujusmodi vota commutantur et dispensantur. Hinc fit valere vota quæ fiunt ob metum mali repentini, puta mortis naturalis in infirmitate gravi: aut mortis violenta, ut in naufragiis, incendiis, hostium invasione, aliisque periculis. Si enim in angustiis constituti, habuerint intentionem Deo se obligandi cognoscentes quid faciebant, sen cogitantes de infirmitate aut periculo, ac de incolumitate obtinenda per votum, ad illud tenentur, etiamsi in illâ tribulatione ac perturbatione emiserint. Et generaliter votum factum ex metu gravi illato ex causâ intrinseca, est validum et obligat, cùm spontaneè fiat à vovente: nemo enim ipsum ad hoc cogit, sed à se pso voluntariè determinatur, quatenùs talem metum sibi injiciens, ex suà voluntate eligit votum tanquàm medium ad evadendum malum et periculum, quod timet.

Idem dicendum de votis quæ in iracundiâ aliâve passione fiunt: si enim passio ita mentem non obn

bilet, ut auferat cognitionem et usum rationis, nec impediat excusetque peccatum mortale, sunt valida et obligatoria. Idem dicendum de votis quae fiunt ex levitate animi et pronitate ad vovendum, dummodò non procedant ex subreptione et motu subitanco, absque ullâ prorsùs deliberatione, sicut motus primò primi. Moneo tamen deliberationem sufficientem posse fieri in momento temporis quo emittitur ipsum votum, puta si adsit advertentia etiam per imperceptibilem quasi considerationem ac perceptionem convenientis et disconvenientis, ita ut solà prioritate nature deliberatio votum præcedat. Vide Cajetanum q. 88, art. 1. Votum tamen factum ex metu gravi cadente in constantem virum, ab extrinseco proveniente, seu injustè incusso à causâ extrinsecâ liberâ, nempe ab alio homine ad illud votum extorquendum, est nullum. Votum enim, sicut et matrimonium, debet esse liberum, talis autem metus censetur tollere libertatem, et excludere voluntarium perfectum absque admixtione involuntarii, propter quod jure ecclesiastico hujusmodi vota annullantur : esto quòd jure naturæ forent valida, si vovens haberet intentionem verè vovendi et se obligandi. Dixi, ad extorquendum votum, quia si metus incutiatur ob alium finem, validum est votum, et in conscientiâ obligat, dummodò vis et metus talis sit quæ usum rationis non alienet; quia in tali periculo constitutus, v. g., invasus à latronibus ad necem aut spoliationem, aut damnatus ad triremes, voluntariè ac spontè, à seipso, nemine cogente, tunc eligit votum tanquàm medium sibi gratum, quo tale periculum evadat, nec metus est causa, sed duntaxat occasio voti.

Quando aliquis certus est se vovisse, dubitat autem an habuerit intentionem vovendi, tenetur ad illud adimplendum, quia probato facto, præsumuntur adfuisse necessaria ad illud, nisi probetur contrarium, et delictum non debet præsumi de vovente, nisi probetur. 2-2, q. 3, cap. Absit. Idem dicendmu, quando vovens dubitat an habuerit sufficientem deliberationem, an votum ex metu processerit, aut an ille metus fuerit gravis cadens in virum constantem, quia possessio stat pro voto, quod emissum fuisse constat, solùmque de causâ excusante dubitatur. Item si quis dubitet aut suspicetur se votum non adimplevisse, adimplere tenetur; quia obligatio voti est certa, et satisfactio dubia. Secùs dicendum si fuerit dubium an reverà votum emissum fuerit. Tunc enim possessio stat pro libertate, ideòque non obligat.

Tandem votum emissum per errorem aut dolum versantem circa substantiam et rem promissam, non est validum nec obligatorium, eò quòd tunc promissio non sit voluntaria, cùm nihil sit magis contrarium consensui, quàm talis error. Unde si versetur circa difficultates maximi momenti, notabiliterque existimationem voventis superantes, quibus cognitis, non vovisset, volum censetur involuntarium; ut si quis voveret ire Compostellam falsò putans non longè distare; quando postea comperit longam distantiam, non tenetur. Secùs dicendum, si error solùm contige

rit circa accidentarias circumstantias, id est, quæ non sunt magni momenti, nec excedunt notabiliter voventis existimationem; ut si credens Compostellam distare septuaginta leucis, postea comperiret esse distantem centum leucis: iste siquidem error per se loquendo non reddit votum irritum, nisi talis mutatio superveniat, quæ judicio viri prudentis censeatur excepta, puta quia rem promissam quasi in alio statu constituit, ut videatur diversa.

Votum simplex factum per errorem vel dolum circa causam finalem et motivam, non est validum: secùs verò dicendum, si fuerit tantùm circa causam impul~ sivam. Ratio primi est, quia votum non obligat ultra intentionem voventis; vovens autem censetur sub hâc tacità conditione vovisse, si causa finalis subsistat. Ut si quis voveat jejunare per mensem, ut possit sanitatem filio absenti obtinere, non tenetur ad jejunium, si antea filius jam erat mortuus. Item si dùm votum emissum est, causa finalis subsistebat, et tamen postea desiit, cessat quoque obligatio voti. Sic qui vovit non ingredi domum in quâ habitet mulier fornicaria, eâ mortuâ, vel absente, potest ingredi domum.

Ratio verò secundi est, quia causa solùm impulsiva est illa quâ non existente adhuc ́opus fieret, licet non ita libenter vel celeriter, et eodem modo. Ergo si error circa illam versetur, modò causa finalis subsistat, validum erit votum, ut patet de eo qui vovit peregrinationem Romanam devotionis causà ad visitanda limina Apostolorum, camque libentiùs vovit, quia habet Romæ amicum invisendum. Tenetur enim implere Votum, etiamsi tempore quo emissum fuit, jam mortuus esset ejus amicus; eò quòd fruitio et visio amici fuerit tantùm causa impulsiva voti, ut suppono.

§3. De conditione apposita voto.

Hucusque explicuimus essentiam et definitionera voti; nunc in isto parag. et sequentibus, ejus divisionem examinamus, incipientes à voto conditionato, dùm scilicet aliquis promittit Deo se aliquid facturum aut daturum in ejus obsequium, non absolutà voluntate, sed tantùm dependenter ab aliquà conditione honestà. Et tunc vovens juxta illam conditionem votum adimplere tenetur, et non aliter. V. g., pater vovit dare imaginem capellæ rosarii, si ejus filius infirmus ab hoc morbo liberetur; non obligatur ad offerendam tabellam, si ex illo morbo mori contingat. Et quidem si vovens plures conditiones apposuerit, nec intendebat se obligare donec omnes implerentur, non tenetur exequi votum, antequàm omnes conditiones evenerint. Si autem de hoc non cogitaverit, nec sciat discernere, tunc unà conditione extante, tutius et melius est quòd votum adimpleat. Ratio cur vovens conditionatè non teneatur ad votum, nisi post adventum conditionis est, quia in dispositione conditionali dux reperiuntur voluntates, vel formaliter, vel virtualiter; una quæ his verbis exprimitur: Volo tabellam B. Virgini offerre, si filius meus convaluerit ab infirmitate. Altera que subintelligitur, nempe si filius meus ex ea decesserit, offerre nolo. Qua ambæ voluntates sunt inefficaces ac suspenduntur, donec impleatur condi

tio. Nam illà conditione adveniente, pater vult et intendit Deo offerre tabellam: et tune promissio conditionata transit in absolutam, habetque omnes suos effectus non adveniente verò conditione, non vult nee intendit dare, sicque conditionalis nihil ponit in esse. Invalidum est votum factum sub conditione contrarià substantiæ voti, aut rei promissæ ex cap. fin. de Condit. appositis. Ut si quis voveat religionem profiteri sub eâ conditione, ut habeat proprium, aut luxuriosè vivat, aut non teneatur observare regulam, etc. Item nullum est votum factum sub conditione impossibili, ut si quis voveat ingredi religionem, si totam maris aquam biberit, aut cœlum digito tetigerit: quantùmvis hujusmodi conditio in matrimonio aut testamento, pro non, adjectà habeatur, ideòque hujusmodi contractuum valorem non impediat, jure humano ita rationabiliter statuente, Deus tamen tale votum respuit. Quando verò conditio turpis de futuro adjicitur voto, distinguendum est. Nam potest quis ad votum se astringere per modum pœnæ, ut si contigerit cum fornicari, vovet ingredi religionem. Et tunc adveniente fornicatione, tenetur votum exequi, et non antea. Adverte obiter vetum pœnale dupliciter fieri posse. Uno modo sub disjunctione, ut si quis promittat se non lusurum, aut si luserit, illà die jejunaturum. Post ludum, solùm jejunare tenetur, nec propterea fit reus voti ludendo, quia ex vi illius non tenetur vitare ludum, sed tantùm ad jejunandum, supposito quòd ludat alio modo absolutè et determinatè. Ut qui vovet non accedere ad talem feminam sub pœnâ dandi decem nummos pauperibus, tunc si ad illam accesserit reus est voti, et insuper ad eleemosynam promissam tenetur, quia in hoc casu duo vota includuntur : unum scilicet absolutum, non accedendi ad eam femi. nam; aliud verò conditionatum, nempe, supposito isto accessu, solvendi talem pœnam.

Potest verò aliquis se voto obligare ad aliquid faciendum sub purà conditione alicujus eventûs turpis contingenter futuri, et non per modum pœne. Et tune si non dirigat votum ad talem effectum turpem, ut optet evenire, quin potiùs peroptet non fieri, tunc valet votum; non enim pendet à re turpi, nisi tanquàm a conditione, ut si quis voveat religionem, si Petrus obtineat copulam à tali dominâ, aut si exercitus Turcarum vincat classem Christianorum; secùs dicendum si dirigat votum ad illum malum finem, et effectum turpem à Deo obtinendum. Tunc enim est invalidum, cùm sit de materiâ illicità et peccaminosà.

Votum factum sub conditione necessariò eventurà, est validum; ut si quis voveat dare eleemosynam, si sol cras oriatur talis enim conditio non vitiat nec suspendit contractus, sed pro statim completa habetur. Unde istud votum statim obligat, ac si foret absolutum. Sic vovens castitatem, si sol cras oriatur, statim obligatur ex voto ad servandam castitatem, nisi expressè intenderit se ad eam non obligare ante adventum hujusmodi conditionis.

Quandoque particula si non apponitur ad suspendendum consensum, usque ad conditionis eventum,

sed apponitur ad determinandum tempus adimplendi votum. V. g., voveo religionem, si pater meus obierit: sensus enim est, voveo ingredi religionem, quando pater meus obierit. Et tunc votum est solùm apparenter conditionale, et reverà absolutum. Vovens sub conditione futurâ non potest aliquid facere, quo, postquàm illa advenerit, ad impletionem voti inhabilem se reddat. Unde qui vovit religionem se ingressurum, si navis quæ brevi expectatur, ex Indià venerit, peccat si ante navis adventum contrahat matrimonium, nisi ex communi et probabili famâ constet navem ab hostibus captam, vel naufragio periisse, ac impossibile moraliter appareat conditionem eventuram. Item nisi vovens reservaverit sibi libertatem adimplendi aut non adimplendi; ista enim intelligenda sunt juxta voventis intentionem, utpote quia ab cà votum vim obligandi habet. Tandem, si conditio apposita in voto, sit de præsenti vel de præterito, ut: Voveo religionem, si res ita se habeat, aut se habuit, non suspendit consensum voventis, nec efficit hujusmodi votum propriè conditionale, sed est absolutum, si tunc conditio vera sit, sive vovens sciat, sive iguoret conditionem extare si verò conditio non existat, non valet votum. Ex D. Thoma in 4 Sent. dist. 29, quest. unicà, art. 3.

Votum conditionatum differt à voto verè disjunctivo; quando enim mens voventis consonat verbis, quia nempe ad neutram disjunctionis partem vult præcisè se obligare, sed ad eam quam elegerit: tunc si utraque sit materia apta voti, debet alterutram eligere: v. g., si vovit dare quotidiè eleemosynam aut recitare rosarium, est votum disjunctivum. Si verò mens illius sit conditionaliter se obligare, nempe se determinatè ligando ad unam, si exequi poterit, et in casu quo nequeat, aut non exequatur, se obligando ad alteram, tunc non est votum verè disjunctivum, sed conditionatum, ut si quis voveat dare decem nummos in eleemosynam, si facultas suppetat: sin minùs, elargiri quinque. Tunc enim non datur voventi electio, sed tenetur absolutè et præcisè ad dandum decem nummos, si potuerit; sin minùs, ad elargiendum quinque.

§ 4. De voto solemni et simplici.

Divus Thomas in hâc quæst. 88, art. 7, ostendit votum solemne effici per susceptionem ordinis sacri, et per professionem religiosam ad certam regulam að Ecclesià approbatam, nec dici solemne per hoc quòd fiat in publico: sic enim potest quidem habere quamdam solemnitatem humanam, sed non solemnitatem spiritualem, et divinam, quam habet etiamsi coram paucis fiat. Unde aliud est votum publicum esse, aliud solemne; hujusmodi autem solemnitas pertinet non solùm ad homines, sed ad Deum, in quantum habet spiritualem et interiorem aliquam consecrationem seu benedictionem, cujus Deus est auctor, etsi homo sit minister. Votum quippe est promissio Deo facta, unde solemnitas voti attenditur secundùm aliquid spirituale, quod ad Deum pertineat, id est, secundùm aliquam

« VorigeDoorgaan »