Pagina-afbeeldingen
PDF

xatio fiant ratione materiæ, ut docet D. Thomas, 2-2, q. 89, art. 9. Tamen quantùm ad propositum spectat, differunt primò ex parte objecti, quia votum fit soli Deo : juramentum verò et Deo et homini fieri potest, ac frequentiùs fit homini. Secundò, ex parte maleriæ, quia propria materia voli est bonum supererogationis: materia verò juramenti est etiam bonum de necessitate salutis, ut reddere debitum, servare fidem, et universaliter quodcumque licitum : ita tamen quòd non ponatur obex Spiritui sancto, jurando quidem licitum, sed majoris boni impeditivum. Tertiò ex parte dispensationis, nam in votis dispensandis seu commutandis attenditur id quod magis est acceptum, et gratum Deo: in juramentis autem oportet respicere ad præjuidicium hominis, cui et in cujus favorem factum est, eò quòd juramentum fiat homini, et votum Deo. Ilinc fil quòd cùm papa sit Dei vicarius, potest in voto dispensare, et in aliquid aliud ei magis gratum commutare; quod nequit homo privatus spirituali carens auctoritate facere : è contra verò homo, cui juramento promissa est certa quantitas pecuniæ, potest tale juramentum relaxare : secùs verò papa in ejus præjudicium, quia iste est dominus rei suæ; secùs verò prælatus. lta benè Cajetanus, 2-2, q. 89, art. 9. D. Thomas q. 89, art. 5, ad M, dicit aliam rationem esse de voto et de juramento. Nam per votum aliquid in Dei reverentiam ordinamus : unde ex hoc ipso fit Religionis actus. Sed in juramento è converso reverentia divini nominis assumitur ad promissi confirmationem : et ideò illud quod juramento confirmatur, non propter hoc fit actus Religionis, quia actus morales species sortiumtur secundùm finem. Hinc videtur inferre quòd licet juramentum non sit per se appetendum, nec frequentandum, benè tamen votum, de quo agit, 2-2, q. 88, per duodecim articulos. Hic autem explicabimtis primò, essentiam et divisionem votorum, examinando voti materiam propriam, intentionem, deliberationem ac libertatem vovenlis, conditiones voto appositas, differentiam inter votum solemne ac volum simplex, naturam voti religionis et castitatis, etc. Secundò agemus de obligatione voti, quomodò scilicet et quo tempore obliget, an etiam obliget quando ejus materia reddita est impossibilis, ut si post votum simplex castitatis, vovens nupserit, etc. Tertiò de votis emissis ab iis qui sunt alterius potestati subjectis, ac de eorum irritatione, nempe de votis filiorum, uxormm, religiosorum, servorum, etc. Quartò de votorum dispensatione et commutatione : an papa in voto solemni possit dispensare, etc ARticulUS PRiMUS. De essentiâ et divisione voti. Votum definitur : Promissio deliberata, Deo facta de meliori bono. Ita communiter auctores cum D. Thomâ in hàc quæstione 88, arl. M et 2. Explicantur singulæ particulæ hujus definitionis. Pronissio tenet locum generis, et per hoc significatur quòd ad votum non sufficit simplex desiderium, ant etiam propositum ac deliberatio aliquid faciendi, nisi accedat animus se obligandi, seu nisi de facto ali

quis voluntariè se obliget ad aliquid faciendum, vel dimittendum. Obligat autem se homo homini ad aliquid per modum promissionis, quæ est rationis actus ad quam pertinet ordinare. Sicut enim homo imperando vel deprecando ordinat quodammodò quid sibi ab aliis fiat, ita promittendo ordinat quid ipse pro alio facere debeat. Sed promissio quæ ab homine fit homini, non potest fieri nisi per verba, vel quæcumque exteriora signa; Deo autem potest fieri promissio per solam interiorem cogitationem, quia, ul dicitur 1 Regum : Homo videt ea quæ patent, sed Deus intuetur cor. Exprimuntur tamen quandoque verba exteriora, vel ad sui ipsius excitationem, vel etiam ad alios contestandum, ut non solùm desislat à fractione voti propter timorem Dei, sed etiam propter reverentiam hominum, unde in promissione perficitur ratio voti. Ita D. Thomas. Sufficit autem quòd promissio implicitè fiat; qui enim recipit sacros ordines, hoc ipso promittit castitatem, cùm tale votum ex Ecclesiæ intentione ac institutione sit illis annexum : ideòque inhabilem reddit ad matrimonium eum qui voluntariè ordinatur; et quicumque consentit et vult ordinari, censelur velle istud votum emittere, ac eam inhabilitatem suscipere, etiamsi expressè non promittat, sed solùm virtualiter. Dicitur deliberata, quia, ut ait D. Thomas, promissio procedit ex proposito faciendi : propositum autem aliqüam deliberationem præexigit, cùm sit actus voluntatis deliberatæ. Unde ad votum tria ex necessitate requiruntur: primò quidem deliberatio; secundò propositum voluntatis; tertiò promissio, in quâ perficitur ratio voti, quia votum inducit obligationem : nullam autem inducit propositum simplex, ejusque natura est variabilis; benè tamen promissio, ut supra ostensum est. Primò igitur homo deliberat et cogitat an velit et sit sibi expediens emittere votum, et quodnam; postea propoiuit se illud facturum, et se determinat ad promittendum Deo. Tandem de facto promittit Deo id quod deliberavit et proposuit. Et tunc est votum, sive homo interiùs dicat: Deo voveo, promitto, sive me obligo; sive nihil dicat, sed ostendat Deo verum animum qnem habet, se ex tunc ad aliquid obligandi. Cùm enium votum, sicut et juramentum promissorium, sit quædam privata lex quâ quis se Deo obligat, requirit in eo plenam et perfectam deliberationem ejus ad quod se obligat : hic autem censetur plena et perfecta consideratio et deliberatio, quæ sufficit ad mortale in materià peccaminosâ, etiamsi brevissimo tempore fiat : cùm enim sit actus intellectùs, potest citissimè perfici, dummodò ratio advertat et liberè consentiat. Nec est sufficiens indicium quòd ratio non fuerit libera, defueritque perfecta deliberatio, ex hoc quòd voventem statim voti pœniteat. Nam homo facilè mutare potest mutatis circumstantiis. Verùm de his magis infra. Facta Deo. Nam votum est actus religionis : religio verò est virtus moralis quà Deum honoramus et colimus, tanquàm primum principium à quo sumus et in quo vivimus, ex D. Thouâ, art. 5, in corpore. E t ad 3 concludit quòd votum fit soli Deo. Quatido autcm aliquid vovetur sanctis vel praelatis, ita intelligendum est, ut ista promissio cadat sub voto materialiter, in quantum scilicel homo vovet Deo se impleturum quod sanctis vel praelatis promittit, vel quatenùs facit votum coram ipsis tanquàm testibus ad majorem reverentiam; vel tanquàm intercessoribus ad consequendum id propter quod obtinendum, facit votum : ideòque talis debet esse mens voventis ut illam gratiam priucipaliter à Deo speret obtinere, intercedente sancto illo. De aliquo meliori et majori bono; seu voli materia ualis esse debet ut non solùm sit aliquid bonum abs0lutè, sed etiam melius et Deo gratius, quàm ejus oppositum : si enim talis sit materia ut impediat majus bonum, ut est votum nubendi, quod est impeditivum operum consilii, et est minus bonum quàm servare ca«;itatem, aut ingredi religionem, non est apta voto, qnia materia voti debet esse aliquid gratum Deo: id autem est Deo gratum, quod est melius, quàm ejus oppositum; non enim acceptat Deus promissionem et obligationem sibi factam rei impedientis suum majus obsequium. Licet igitur id quod vovetur semper optimum, aut solùm consilii opus esse non debeat, debet tamen majoris esse virtutis officium, quàm ejus contrarium. Hanc voti definitio: em exactiùs explicabimus im sequentibus; ex eâ enim benè intellectâ facilè resolvi possiint omnes casus particulares de istâ materià in praxi occurrentes, proindeque præ oculis tanquàm regula generalis semper est habenda, quoties supervenit dubium an aliquid sit votum, et an obliget. Wolum aliud est personale tantùm, puta dùm quis opus vovet quod à personà solùm impleri potest, v. g., castitatem, ingressum religionis, etc. Aliud reale, quando scilicet vovetur sola res, nihil ad personam voventis referens, ut eleemosyna. Tandem alind mixtum ex utroque, nempe dùm quis reia et personæ officium simul Deo promittit, ut si voveat peregrinationem Lauretanam ad propriis manibus offerendum B. Virgini aliquod munus. Rursùs votum aliud est temporale, quod scilicet ad certum tempus, v. g., ad annum, solummodò durat et obligat. Aliud verò perpetuum, quod nempe durat per totam voventis vitam, ut est votum castitatis simpliciter emissum. Item votum aliud est conditionale, ut dùm apponitur conditio à cujus impletione obligatio pendet, ut dùm quis promittit Deo se ingressurum religionem, aut aliquid ei oblaturum, si ab infirmitate sanetur, aut ab immimenti periculo liberetur : quandoque etiam apponitur certa pœna si non servetur, ut si quis dicat : Woveo jejnnium in pane et aquâ tribus diebus observandum, si inebriatus fuero; tunc seculâ ebrietate, ad tale jejunium obligatur; secùs verò si vitet ebrietatem, dummodò votum sit pœnale simplex; nam si voveat se non inebriaturum sub poenà jejunii, tunc ex vi voti tenetur vitare ebrietatem, quia censetur includi votum absolutum non se inebriandi, et præterea votum conditionatum jejunandi suppositâ ebrietate. Aliud verò votum est omninò absolutum, quando quis vovet simpliciter aliquid absque conditione et pœnâ appositâ.

Et talis tenetur votum adimplere quàmprimùm commodè potest. Tandem aliud est votum simplex, aliud solemne, quod scilicet emittitur tacitè vel expressè in aliquà religione approbatà ; vel quod est annexum ordini sacro, unde generaliter dicitur votum simplex, quod non est solemne. IIæc omnia explicabuntur in sequentibus. § 1. De materiâ vvti.

D. Thomas, hic art. 2, statuit principium istud, ex quo cætera ad materiam voti spectantia deducit, nempe quòd promissio est alicujus quod quis pro aliquo voluntariè facit : non enim esset promissio, sed comminatio, si quis diceret se contra aliquem facturum. Similiter vana esset promissio, si quis alicui promitteret, id quod ei non est acceplum, et ideò cùm omne peccatum sit contra Deum, nec aliquod opus sit Deo acceptum , nisi sit virtuosum , consequens est quòd de nullo illicito, nec de aliquo indifferenti debet fieri votum, sed solùm de aliquo actu virtutis. Ea igitur quæ in omnem eventum sunt bona, sicut opera virtutis et alia bona, absolutè possunt cadere sub voto: et è contra ea quæ in omnem eventum sunt maia, sicut ea quæ secundùm se sunt peccata, nullo modo possunt cadere sub voto : ea verò quæ sunt quidem bona in se considerata el secundùm hoc possunt cadere sub voto, quia tamen possunt habere malum eventum, tunc in hoc casu non sunt observanda, prout accidit in voto Jephte, Judicum 11. Quem tamen excusat S. doctor.

Sed quia votum promissionem voluntariam importat, necessitas autem voluntatem excludit, id quod est absolutè necessarium esse vel non esse, nullo modo cadit sub voto : stultum enim esset, si quis voveretse non moriturum, vel se non esse volaturum. Illud verò quod non habet absolutè necessitatem, sed necessitatem finis, puta quia sine eo non potest esse salus, cadit quidem sub voto in quantum voluntariè fit, uon autem in quantum est necessitatis. lllud autem quod neque cadit sub necessitate absolutà, ncque sub necessitate finis, omninò est voluntarium, et ideò hoc propriissimè cadit sub voto. lIoc autem dicitur esse majus bonum in comparatione ad bonum, quod communiter est de necessitate salutis. Ideò propriè loquendo votum dicitur de esse majori bono. Ilactenùs D. Thomas. Ex quâ doctrinâ benè intellectâ facilè colligitur, quænam materia sit apua voto; inprimis enim colligitur quòd cùm materia voti sit solummodò bonum aut sub præcepto, aut sub consilio divino contentum, alienum est à materiâ voti omne opus in se illicitum. Ut si quis voveat occidere aliquem, aut dicere mendacium jocosum, utpote non gratum nec acceptum Deo, volum tunc est peccatum sacrilegii mortale, si cadat supra opus mortale, ob maximam injuriam quæ Deo irrogatur, quæ malitia est in confessione explicanda. Nisi ergo vovens non advertat aut ignoret inculpabiliter opus esse de se pravum, lethaliter peccat. Wel enim habet animum implendi, v. g-, homicidii votum, et sic mortaliter peccat, tum propter illam malam voluntatem; tum etiam quia illud homi' cidium habet ut necessarium ad benè vovendum, et per volum firmat suam voluntatem ad tale facinus perpetrandum. Si verò non habeat intentionem occi'dendi, tunc excusatur quidem ab homicidio, non tamen à culpà ex suo genere gravi, dùm profitetur rem quam Deus execratur, esse illi gratam; quod est non parva blasphemia, et peccatum irreligiositatis. An autem vovere opus solùm veniale, ut verbum otiosum, mendaciumjocosum, sitetiam peccatum morlale? Videtur quod sic, quia scienter Deo attribuit quod ei non convenit, nempe acceptare et gratum habere veniale peccatum : sicque est blasphemia quædam, ac gravis injuria Deo irrogata. Item quia non minùs repugnat divinæ bonitati acceptare votum de peccato veniali, quàm divinæ veritati , attestari leve mendacium in juramento. Atqui in hoc juramento falso committitur peccatum mortale. Ergo similiter et in isto voto. Secùs verò dicendum, si iste vovens crederet hæc vota Deo displicere sicut peccata venialia; et nihilominùs credens votum valere, aut saltem qucd valeat quantùm valere potest, faciat hujusmodi vota. Nam tunc venialiter tantùm peccat, excusante illum ignorantiâ communi, et existente intentione non malâ, sed promissione stultâ. Ita Cajetanus in Summà, v* Votum ; potest etiam talis vovens excusari à mortali, per surreptionem et naturalem inconsiderationem, aut quia non advertit ad id quod facit, an Deo promittat, necne : aut saltem non advertit per illam promissionem stultam protestari tale opus esse gratum et acceptum Deo. Verùm opinio communior sentit hunc voventem peccare venialiter duntaxat, quia in hàc materià levi, nonnisi levis irreverentia adesse censetur, etiam respectu Religionis. Item quia implere hujusmodi votum, est veniale tantùm ; ergo et illud emittere. Item jurans se facturum aliquod opus veniale, peccat solùm venialiter. Ergo etiam illud vovens. Tandem quia quando Petrus, v. g., dicit Joanni : Woveo et promitto Deo mentiri in gratiam tui, ordinariè nullam habet intentiouem divini cultûs vel Deo promittendi, sed comminandi, vel promittendi Joanni, vel explicandi suam voluntatem : nominat autem Deum ut fidein suis dictis conciliet. Quare magis eum adducit in testem, quàm ut personam cui fit promissio stulta. Omnes tamen conveniunt quòd si vovens probâ sciens et advertens se attribuere Deo quod ipsi non convenit, nempe acceptare hujusmodi votorum vinctila, et tamen hæc vovere velit, intendens ut Dco placeret tale opus, tunc foret blasphemia, et peccatum mortale. Quæ autem in hoc corollario hactenùs dicta sunt de opere nalo secundùm se et ex objecto, proportionaliter applicanda veniunt voto facto ob malum finem, nempe quòd est peccatum mortale contra Religionem, quando fiuis est mortalis : vcniale verò, si finis fuerit solummodò venialis. Pro cujus intelligentiâ, Cajetanus in Summâ, v* Votum, § 2, aotat vota haec illicita pluribus modis Tieri posse, primò promittendo Deo opus bonum ve

stitum malo fine. Ut si quis voveat dare eleemosynam propter vanam gloriam. Et ob hunc maluim finem, opus bonum redditur malum, fitque materia indebila voti, ex quo malus finis eam ingreditur. Non enim vovetur solummodò eleemosyna, sed totum istud, nempe dare eleemosynam propter inanem gloriam, sicque votum est nullum, et peccatum mortale aut veniale, juxta prædicti finis qualitatem. Secundò promiuendo Deo licitum ob illicitam petitionem obtinendam ; ut si quis voveret Deo offerre centum nummos ad hoc uu posset occupare civitateim non suam, aut obtinere victoriam injustam, etc. Et tale volum est nullum, potiùsque est blasphemia quàm votum, cùm id sit facere Deum auctorem , seu patronum criminis, et volum ad illum malum finem tanquàm medium assumatur, qui proinde est pars objecti nempe, eleemosynae promissæ, illudque reddit formaliter malum : unde censelur votum rei malæ et peccaminosæ, quatenùs promissum bonum ordinatur, quasi effectivum et impetrativum mali. Tertiò, promittendo Deo licitum pro objecto illicito, quasi in recompensationem et gratiarum actionem; ut si quis voveret Deo vas argenteum pro obtentâ uxore alienâ ad concubitum, aut pro paruâ victoriâ injustâ, ita ut obligatio promissa ordinetur ad malum, quasi recompensativam pro gratiarum actione. Et tunc nullum est votum; imò potius est blasphemia cùm Deum agnoscat auctorem mali. Quartò promittendo licitum pro petitione licità, ex causâ tamen turpi pendente, ut si quis habens concubinam, voveat Deo centum aureos, si filium ex eâ sibi eoncesserit. Ita quòd beneficium optatum, sit nativitas filii, non verò illicitus concubitus, nullaque sit relatio et ordinatio boni ad malum, neque ad Deum. Tunc istud votum est validum et obligat, si conditio impleatur, nempe si nascatur filius, quoniam votum non cadit super illicito coitu, sed super dono filii, praesupposito illo concubitu : et in hoc ac similibus casibus vovetur res bona et à Deo, sine ordine ad actum et finem turpem : sed tantùm supposito quòd ille actus exerceatur, est ordo ad bonum effectum, nempè filii productionem. Quintò promittenlo licitum, non pro aliquà petitione obtinendà, sed purè conditionaliter apponendo eventum illicitum, ut si quis voveat se ingressurum religionem, si committat adulterium, ad hoc ut caveat ab adulterio, vel ut pœnitentiam agat de adulterio, vel absolutè inlendit in tali eventu se obligare ad tale votum. Et hujus modi vota sunt verè vota conditionalia, ac obligant adveniente conditione; et non aliàs. Hactenùs Cajetanus in utraque Summâ. Colligitur insuper ex doctrinâ D. Thomæ jam relatâ, vota quæ repugnant divinis consiliis, seu quæ sunt de rebus impedientibus opera consilii, non esse valida. Ut si quis voveat non ingredi religionem, mutuum non dare, non fide jubere, non elargiri eleemosynam, etc., non esse valida. Quamvis enim quis licitè possit omittere opera consiliorum, non ingredi religionem, etc., non tamen potest ad illis opposita voto se adstringere, cùm voluin debeat esse de meliori bono, ut supra ostensum est; ideòque vota contra consilia evangelica absolulè ut talia, non obligant, nisi in individuo occurreret aliqua circumstantia et necessitas ratione cujus hæc opera forent hic et nunc respectu talis personae, meliora bona quàm opposita. Tunc enim votum esset validum. Verùm tunc saltamus extra chorum, opera siquidem relata desinerent esse consilii per comparationem ad hanc personam. Notat Cajetanus in Summâ, quòd qui de facto vovet illicitum, aut contra consilium, aut indifferens, peccat vovendo, quia abutitur voto. Peccat autem quandoque mortaliter, quandoque venialiter : si enim vovendo non facere ea quæ sunt consilii, habeat animum ita pertinacem, ut intendat obligare se voto, etiam in casu quo consilium acciperet vim præcepti, puta non dare eleemosynam aut non mutuare extremam necessitatem patienti, etc., tunc est peccatum mortale. Item si vovendo hujusmodi vota stulta Deoque displicentia, cognoscit quid facit, nempequòd Deo tribuit id quod non convenit, et tamen sciens ac prudens adhuc velit hæc vovere, tunc lethaliter peccat; venialiter autem semper peccat vovens quodcumque tale, quia displicet Deo stulta promissio tam indifferentium quàm oppositorum consiliis, quàm venialium promissio Deo exhibita. Ita Cajetanus. Colligitur præterea ex D. Thomâ, quòd qui vovit opus indifferens ut tale est, remanens in suâ indifferentiâ, non eimittit votum validum, nec obligatorium, cùm careat debito fine, neque sit bonum ac Deo gratum. Secùs dicendum si apponeretur finis honestus, et ex aliquo respectu fieret moraliter bonum vel malum : tunc enim cadere potest sub voto. Pro cujus intelligentiâ sciendum est quòd, ut actus ex genere suo indifferens sit materia voti ex appositione finis honesti, non sat est quòd ex libertate aut falsâ apprehensione operantis in eum finem referatur; sed oportet ut talis relatio prudenter fiat cum fundamento ac proportione alicujus convenienti:e inter tale medium et talem finem : id est, quòd verè ad illum conducat et sit utile, vel proximè, vel mediantibus aliis. Sic non ire, v. g., ad domum Joannis est opus de se indifferens ; sed si in eà domo verè sit et fiat aliquid mali, seu me attrahens ad malum, puta ludus, aut mulier, etc., tune non ire ad eam tendit ad bonum; sicque votum de hoe sst validum : cessante autem hâc occasione mali cessat obligatio voti. Hoc ipso enim quòd non ire ad domum Joannis, non habet ampliùs rationem cautelæ, seu praeservati à periculo, redit in naturam indifferentis. Et sic non est ampliùs materia voti. Ita Cajetanus. Quando verò relauio in finem est tantùm fundata in falsâ apprehensione voventis, tunc opus indifferens non extrahitur à suà indifferentiâ, nec est materia voti. Sic, inquit Cajetamus, non nere aut non coquere in die sabbato, nec bonum nec malum morale importat, sed est indifferens : ideòque mulier hoc vovens nihil vovet, etiam si id faciat in reverentiam B. Virginis; et illam cessationem à nendo in honorem B Vir

gi.nis ordinare, nihil est ordinare; sicut nec ordinare in ejus reverentiam nere; unum enim non magis ad illius honorem conducit quàm aliud. Secùs dicendum si emitteret votum ab omni opere servili eo die abstimendi, in honorem B. Virginis, ut hâc ratione expeditior foret ad vacandum diviuis, sicut in diebus festivis. Vovere rem indifferentem, ut talis est, censetur vana et stulta promissio, quia nec offertur Deo aliquid gratum, neque quod in ejus cultum cedat; est tamen per se loquendo peccatum veniale dumtaxat, quia licet ista materia non sit apta voto, non est tamen directè injuriosa et contumeliosa Deo, solùmque negativè se habet circa honestum finem, seu non apponit bonum finem, nec positivè vovet facere illud opus sine bono fine. Colligitur adhuc ex D. Thomà, quòd materia voti debet esse in nostrâ potestate; sicque votum de re absolulè necessariâ et impossibili non est validum, cùm impossibilium nulla sit obligatio, et necessitas absoluta tollat voluntarium ad validitatem voti requisitum. Quando materia voli partim est possibilis et partim impossibilis, vel partim licita, et partim illicita, tunc vovens teneturadimplere votum quoad partem possibilem, aut licitam, si possit separari ab impossibili et illicità; quia ex regul. juris in 6 : Utile per inutile non vitiatur. Et hoc votum censetur factum per modum plurium votorum. Unde qui vovit recitare rosarium flexis genibus, si postea nequeat genua flectere, adhuc tenetur recitare, vel stando, vel sedendo. Itein qui vovit peregrinationem pedestrem, tenetur equo, si pedibus eam perficere nequeat. ltem qui vovit jejunare per totam quadragesimam, tenetur postea diebus quibus potest, si integrè jejunare non valeat. Nam votum istud complectitur virtualiter singula vota pro singulis diebus, et cadit per se primò super jejunia singulorum dierum, et sic de aliis. Id tamen videtur limitandum, nisi vovens totam materiam simul promiserit per modum unius, vel unam partem dependenter ab aliâ, nolendo se obligare ad unam, quin se obliget ad aliam, ita ut totum per se primò intenderit, partes verò solùm secundariò. Cùm ergo non potuerit se obligare ad partem impossibilem aut illicitam, tunc ad possibilem aut licitam censetur voluisse se obligare. At ille qui duo distincta vota fecit, non per modum unius, quorum unum est principale, et aliud accessorium, tenetur exequi principale, etiamsi nequeat accessorium exequi, ut constat exemplis adductis de recitatione rosarii et de peregrinatioiie. Si verò principale implere nequeat, non tenetur ad accessorium, nisi aliter constet de illius intentione. Sic qui vovit recitare rosarium flexis genibus, si nequeat orare et rosarium proferre, non tenetur genua flectere per spatium quo durâsset rosarium. Votum disjunctivè factum de duabus partibus quarum una est apta materia voti, non verò altera, v. g., si quis voveret dare eleemosynam, aut fornicari, non est validum, quia votum sub formâ disjunctivâ reverâ factum, æquè cadit super utramque partem, ita ut sit liberum voventi, alteram eligere ; in nostro auteiu

[ocr errors]

casu obligatio voti cadere nequit supra materiam ineptam. Ergo tunc vovens ad nihil se obligare intendit. Colligitur insuper ex D. Thomâ, quòd licet votum validè fieri nequeat de re absolutè necessarià, ut de moriendo, de non volando, etc., benè tamen de operibtis quæ habent necessitatem finis, seu quae sunt necessaria ad salutem, ut praecepta legis naturalis aut divinæ : Non occides, non mœchaberis, non furtum facies, etc., ac praecepta ecclesiastica, audiendi Missam diebus festivis, etc. Ratio est, quia licet ad similia opera de præcepto teneamur, ex suppositione finis, nempè beatitudinis consequendæ, quomodò necessitatem quamdam important, prout tamen subjiciuntur nostræ voluntati, et in particulari à nobis liberè spontèque implentur, consequenter possumus ad ea opera nos arctiori vinculo voti adstringere; sicut, etsi lege naturali et divinà obligemur ad non furandum, etc., id non impedit quin etiam ad id lege humanâ, et sub gravibus poenis obligemur. Item qui professionem religiosam emittunt, aut sacros ordines suscipiunt, novo voti vinculo adstringuntur ad abstinendum à fornicatione et adulterio, à quibus tamen lege naturali et diviuà abstinere tenebantur. Item Paulus qui mutuo accepit centum nummos à Joanne potest eidem juramento promittere quòd solvet acceptum, etiamsi aliunde sit ex contractu debitum, volens se novo vinculo ligare. Idem dicendum de voto in nostro casu : unde David volens se hoc modo obligare Deo,dixit: Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ. Et colligitur ex D. Augustino serm. 7 de Teinpore, 5 de Natal. Domini. Confirmatur: qui enim vovet rem aliunde sub præcepto cadentem, non id facit, quia plus tribuat voluntati suæ, quàin legi divinæ, sed ut firmiùs ac diligentiùs per præceptum quasi murum, ac per votum, quasi antemurale, se tueatur ac defendat contra hostium impugnationes, et fideliùs persolvat debitum Deo. Cæterùm cùm obligatio voti sit distincta ab obligatione præcepti de eàdem re, ac diversae rationis; sicut quamvis unicus sit actus, habet tamen duplicem l)onitatem, unam scilicet propriæ virtutis, cujus spcciei est actus; alteram verò re!igionis ratione voti : ita etiam qui non adimplet, unico actu duplex peccatum committit in confessione explicandum, ratione scilicet duplicis malitiae. W. g., qui vovit castitatem, si postea fornicetur, duplicis est peccati mortalis retis, nempe luxuriæ, contra præceptum naturale : Non mœchaberis; et sacrilegii, contra votum : hæc enim circumstantia mutat speciem. Et hoc modo interprctaiidus est D. Thomas quando in 4 Sent. dist. 58, q. 1, art. 2, q. 1, ait, votnm singulare quod est de operibus consiliorum habere completè rationem voti ; co:ninune verò, quod scilicet est de operibus præceptorum, non habere completé ratioiiein voti, ejusque fraciio:iem novum peccatum non inducere. Solùm enim docere voluit, qiiòd opera consilii propriissimè cadunt sub voto, quia solius voti suiit materia, et non præcepti : atverò res præcepta, quanivis verè et propriè cadat sub voto. i!lius tarnen iurateria non est propria voto, seu voti so!;is, sed i!!i, T ll X. V.

et praecepto communis. Sicut promissio simplex, licet vr.linariè et propriissimè de rebus quæ non debentiir fiat, potest tamen verè et propriè de rebus aliunde debitis fieri, ut jam ostensum est. Ita votum propriissimè et ordinariè fit de rebus quæ non sunt de praecepto, sed tanlùm de consilio, juxta illud Deuteron. 25 : Si nolueris polliceri, absque peccato eris. Nihilominùs verè et propriè potest votum fieri, etiam de re praeceptà ; additque Cajetanus quòd effectus voti in hujusmodi necessariis ad salutem, est facere idem alio modo Deo debitum ab ipso vovente : ita ut non fornicari, quod erat debitum solùm, ut erat castitatis, modò est etiain debitum, quia est religionis. Unde si vovens postea fornicatur, non solùm committit peccatum luxuriæ, sed etiam irreligio. sitatis, agens contra votum. Ergo est ibi vera species voti, non enim circumstantia mutaret speciem, nisi esset ibi ratio essentialis illius speciei. Quando igitur D. Thomas dicit rem necessariam et præceptam i;on habere propriè et completè rationem voti, id non accipit ex parte essentiæ voti, sed ex parte materiæ voti, et vocat votum communiter, quia obligat ad ea ad qu;e communiter homines tenentur; votum verò propriè, quod obligat ad ea ad quæ alius non teneretur, lta Cajetanus. Ledesma tamen, Zumel et alii volunt, quòd omittens Missam audire in die festo incidente in Dominicam, vel jejunium vigiliæ incidentis in quadragesinam, non committat nisi unicum peccatum, quia hæc duo præcepta sunt de eàdem materiâ, et ob idem virtutis imotivum. Navarrus tanen in Manuali cap. i !, num. 4, oppositum docet, existimans ex illo duplici præcepto duplicem oriri malitiam. Quidam docent unico actu nos posse diversis præceptis salisfaccre, v. g., unico jejunio, satisfieri voto, præcepto £cclesiae, et sacramenta!i p enitentiæ , ut si quis voveat j £unium quadragesimale, ac eide.n iinpomatur in pœnitentiam. Ita Candidus disp. 25, art. 22, dub. 8, idque probat ex paritate rationis. Nam obligatus ad recita{dum officium duplici titulo, nempe ordinis sacri et beneficii, unà eàdeinque recitatione utrique obligationi plenè satisfacit. Item potest aliquis recitare officium, et simul audire Missam, de præcepto. Item quando festum incidit in Dominicam, quamvis ratione utriusque teneamur audire Missam. utrique tamen obligationi per auditionem unius Missæ satis£acimus. Eu sic de ca:teris (1). Quidquid ta:i;eii sit de hoc, unicus actus potest habere dupiicem malitiam in confessione explicandam, ratione diversarum obligationuin, et virtutum quibus contrariatur.

[merged small][ocr errors]
« VorigeDoorgaan »