Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ceptâ, eo modo explicandum est, quo explicatur et obligat ipsa promissio; sortitur enim conditiones actus super quem cadit, sicut accessorium sequitur naturam principalis. Hinc quidam inferant quòd qui promisit aliquid alteri absenti cum juramento, potest promissionem revocare antequàm acceptetur, quia censetur facta cum hac conditione: Si acceptetur, et ante acceptationem non habet vim obligandi, proindeque tunc juramentum non ligat: peccant notarii et alii officiales transgrediendo taxationem pretii instrumentorum à lege taxati, faciuntque contra juramentum illam observandi, quod singulis annis, aut in principio sui officii faciunt. Quarta conditio est, ut quando generaliter aliquid promittitur sub juramento, semper subintelligatur Si sit honestum, licitum, possibile, moderatum, etc., ut tradit D. Thomas hic art. 7, et nos jam explicuimus. Hinc promissio prodiga facta, v. g., meretrici, centum aureorum pro unâ copula etiam juramento firmata, obligat solùm ad quantitatem pecuniæ quam viri conditionis æqualis dare consueverunt hujusmodi meretricibus, non verò ad illum excessum pretii. Ita Ledesma, Sotus, Bannes, Aragonius, Salonius et alii.

[blocks in formation]

In juramento promissorio et comminatorio involvitur aliqua promissio facta homini; et in omni voto continetur promissio facta Deo, tanquàm basis et fundamentum : ideòque ad pleniorem juramentorum et votorum intelligentiam, naturam simplicis promissionis explicandam necesse judicavimus.

Promissio nuda, seu quæ non firmatur juramento, neque vestitur stipulatione, neque est de re aliàs debitâ, definitur: Datio fidei deliberata et spontanea de re licitâ. Nam ad veram promissionem non sufficit voluntas faciendi aliquid, sed requiritur ut quis alteri se obliget ex virtute fidei, seu fidelitatis ad faciendum, intendatque novum aliquod vinculum ad rem promissam implendam, sibi imponere, in quo promissio differt à simplici proposito aliquid faciendi. Item debet esse deliberata, id est, cum advertentiå et libertate quæ sufficeret ad peccatum, cùm sit actus humanus ad culpam imputabilis, et juxta D. Thomam, 2-2, q. 88, includat actum rationis ordinantis, deliberantis et discernentis quid pro alio debeat quis facere ipsi gratum, in quo differt à comminatione. Item debet esse spontanea, ex D. Thomâ, 2-2, q. 89, art. 7, ad 3; si enim non fuerit voluntaria, non censetur adesse verus consensus promittentis. Tandem debet essc de re licità; nam ad illicitum, sicut et ad impossibile,

nemo tenetur, ac in malè promissis fides est rescindenda, ex cap. ultimo de Pœnis.

Promissio merè interna homini facta absque ullâ externà manifestatione eidem exhibitâ, non obligat de se, etiam quando talis est ut iste eam acceptaret, si sciret; quia, ut ait D. Thomas, q. 88, art. 1, Deo potest fieri promissio per solam interiorem cogitationem; homini verò non potest homo facere promissionem nisi per verba vel quæcumque signa exteriora, eò quòd homo videat quæ patent, sed Deus intueatur cor, ut dicitur 1 Regum 16; cùm enim actus merè interni non sint idonea signa ad alteri homini significandum; ita neque ad illi se obligandum; modus quippe connaturalis et humanus se obligandi inter homines, fit signis exterioribus. Adde quòd licet obligatio promissionis à solâ voluntate et intentione promittentis dependeat tanquàm à causâ principali conferente vim obligandi; adhuc tamen in exercitio dependet ab acceptatione promissarii tanquàm conditione sine quâ non; qui tamen nequit promissionem acceptare, nisi. per signa exteriora illi manifestetur, ut patet; unde non obligat, nisi fiat per modum voti ipsi Deo.

Promissio igitur debet acceptari à promissario, nec ante acceptationem obligat, potestque à promittente revocari: nam verè promissio est datio tidei, quæ connotat alterius acceptationem, habetque hanc tacitam conditionem : Si alter acceptet ; ita ut nolit promittens se obligare ad illi dandum, si acceptare recuset. Inde vota de rebus non bonis aut indifferentibus non obligant, ex hoc quòd Deus ea non acceptet. Item promissio onerosa non obligat, sed potest revocari ante acceptationem, quia ejus perfectio et obligatio requirit mutuum consensum contrahentium ac unionem voluntatum, ita ut qui primus se obligat censeatur hanc saltem tacitam ponere conditionem, nempe, si alter acceptet ac vicissim se obliget; atqui similiter promittens, in nostro casu, non intendit alteri dando fidem, ei firmiter se obligare, donec constet de ejus acceptatione; nam dare, respicit accipere tanquàm correlativum, et in promissione tam onerosâ quàm gratuitâ, obligatio oritur ex mutuo partium consensu, utpote actu justitiæ. Ergo, etc. Item ut promissio acceptata obliget, necesse est ut idem status rerum et personarum immutatus permaneat tempore adimpletionis, in quo erant quando facta est promissio. Si enim evenerit notabilis mutatio, tunc promissio desinit obligare, puta si res promissa jam effecta est impossibilis, vel inutilis, vel nociva, vel illicita.Item si non subsit causa ob quam solùm promissio facta fuit. Item si persona promissarii evaserit ingrata, etc. D. Thomas, 2-2, q. 110, art. 3, ad 5. Tandem simplex promissio debet esse vera, seu cum animo se obligandi facta; quia potissima vis obligandi nascitur ex intentione promittentis. Quamvis autem talis promissio ficta et sine animo se obligandi, non liget, fictio tamen illa nonnunquàm erit peccatum mortale, quando scilicet alicui notabiliter nocet, aut nocere intendit, ac vinculum restitutionis inducet.

Difficultas restat an jam explicata simplex promissio

secundùm se obliget sub peccato mortali ad suî impletionem, aut tantùm sub veniali. Quidam volunt esse tantùm peccatum veniale non implere simplex promissum, quia ex genere suo nihil aliud est quàm mendacium, quod ex genere suo non est mortale, nisi aliquid perniciosum aut charitati contrarium admisceatur, unde est tantùm obligatio antidoralis secundùm honestatem, ac veracitatis et fidelitatis virtutem. Sic D. Thomas, 2-2, q. 88, art. 5, dicit hominem homini obligari ex quâlibet promissione naturaliter. Et q. 440, art. 3, ad 5, docet eum qui non adimplet promissum, infideliter agere, eò quòd animum mutat frangitque fidem datam. Alii docent ex justitiâ et ex genere suo obligare sub mortali. Nam ex justitiâ commutativâ tenemur reddere debitum ; postquàm autem aliquid promissum est alicuj, jam est ipsi debitum, quia promissio est cum obligatione ad alterum, cui fit et datur fides. Ergo, nisi rei promissæ parvitas excuset, erit peccatum mortale, non implere promissum.Deinde promissio in re gravi, quæ fit coram notario et testibus, ut omnes fatentur, obligat ex justitiâ et ad mortale; atqui ista formalitas non addit novam aut majorem obligationem, sed solùm probat jam contractam, nec mutat, neque à parte rei variat naturam promissionis, sed tantùm reddit eam solemniorem et validiorem in forensi judicio, non autem in foro conscientiæ; ubi obligatio oritur ex fide datâ et acceptatâ, quod æquè convenit promíssioni nudæ et simplici, ut patet. Ergo, ete.

Dico tamen id totum pendere ex intentione promittentis.Si enim intendat se obligare graviter, ac conferre promissario jus justitiæ ad rem promissam, vera est secunda sententia, quia sicut in potestate hominis est donare, ita et velle se obligare civiliter et ex justitiâ ad dandum. Et tunc promissum erit debitum legale. Atqui magni momenti debitum legale absque causâ non solvere, est peccatum lethale, ut patet. Ergo tunc obligatur sub mortali. Quando verò promittens solùm intendit se obligare moraliter ex honestate, fidelitate, benevolentiâ, gratitudine, etc., prout frequentiùs contingit et est in usu apud homines, nisi aliud exprimant, tunc promittens peccat solùm venialiter, et vera est prima sententia, quia bujusmodi obligatio non inducit simpliciter necessitatem, nec constituit debitum legale, sed morale duntaxat. Unde quando ex omis sione adimpletionis, nullum aliud promissario provenit damnum, quàm carere promissâ re etiam notabili, tunc promittens committit culpam venialem tantùm eò quòd violatio fidei datæ non opponatur justitiæ, sed virtuti veracitatis et fidelitatis. Hinc communiter homines dùm aliquid promittunt ex animo se obligandi sub mortali et ex justitiâ solent promissionibus adhibere juramentum, aut testes, aut scripturam. Nisi ergo ita faciant, aut exprimant, aut intendant, nolunt se obligare, nisi tantùm moraliter et ex honestate. Cujus signum est, quòd plerique non promitterent, si putarent se remanere obligatos sub mortali ad implendum promissum. Item quòd si requirerentur ut promissionem juramento, aut scripto confirmarent, aut coram notario, et testibus, aut stipulatione illam munirent, id omninò

facere recusarent; quia, scilicet nolunt se graviter ex justitiâ, sed tantùm consuetâ honestatis moralis et veracitatis virtute obligare. Et quia promissio fit cum deliberatione et animi proposito, breviter explicandum est, in quo differant inter se. Sciendum est igitur quòd deliberatio est actus rationis deliberantis et consultantis utrùm expediat, necne, aliquid facere et promittere. Nudum verò propositum est actus voluntatis procedens ex deliberatione de solâ convenientiâ rei faciendæ ; mens siquidem nostra videtur communiter sic procedere in promittendo, scilicet, quòd primò objicitur menti consideratio alicujus rei faciendæ, deinde præmissâ consultatione intellectûs utrùm id sit conveniens necne, concludit ratio id expedire, et voluntas approbat; sicque per utramque potentiam suo modo statuitur illud esse faciendum; et hic existit jam nudum propositum.

Promissio verò procedit ex deliberatione acceptanda obligationis, sibique illius imponendæ, quæ ex decreto et determinatione faciendi proveniat. Itaque dicendum est tunc aliquem promittere, quando intellectu et voluntate adeò firmiter statuit, se in gratiam alterius aliquid facturum, ut deliberatè etiam velit, ex tali decreto, obligatus manere ad illud faciendum, sibique hanc privatam legem imponat. Quod dupliciter fieri potest, scilicet vel cum expressâ quâdam notitiâ habitâ ab illo qui eruditè totam hanc promissionis naturam expressè intelligit et vult; vel in confuso, nempe cùm quis ita statuit aliquid facere, ut velit se obligare modo quo alii qui verè promittunt, etiamsi ignoret promissionis naturam; quia tunc in virtute et implicitè vult se obligare. Idem dicendum de eo qui, conscius obligationis, habuit veram promittendi voluntatem, et tunc dùm promittit illius obligationis non recordatur, si tunc fuerit sui compos, aut illud de cretum antea non retractaverit, quia virtute et implicitè voluit obligari; ut si quis deliberatè incipiat cæremonias ad professionem religiosam prævias con vero profitendi animo, quamvis tempore professionis, non haberet plenam deliberationem et advertentiam propter animi perturbationem, aut at tentionem ad alia, valeret professio; ob scilicet deliberationem virtualem, quâ vota sunt volita in seipsis, nisi tunc amens aut ebrius aut sui non compos, aut dormiens vota emittat, eò quòd voti tempore foret incapax actûs humani eliciendi, et censetur suspensa prior illa voluntas virtualis.

QUÆSTIO SECUNDA.

DE VOTO.

Navarrus observat ex concilio Coloniensi, illum assumere nomen Dei in vanum, non solùm qui per eum malè jurat, aut benè juratum malè implet, sed etiam illum qui malè vovet, aut quod benè vovit, malè implet. Ideò post juramentum, de voto agendum est: hæc enim duo magnam habent affinitatem et connexionem, ita ut quæ de juramento dicuntur, possint ac debeant proportionaliter voto applicari, et è contra; ac in utroque dispensatio, commutatio, irritatio et rela

161

QUÆST. II. ART. II. DE ESSENTIA ET DIVISIONE VOTI.

xatio fiant ratione materiæ, ut docet D. Thomas, 2-2, q. 89, art. 9. Tamen quantùm ad propositum spectat, differunt primò ex parte objecti, quia votum fit soli Deo juramentum verò et Deo et homini fieri potest, ac frequentiùs fit homini. Secundò, ex parte materiæ, quia propria materia voti est bonum supererogationis: materia verò juramenti est etiam bonum de necessitate salutis, ut reddere debitum, servare fidem, et universaliter quodcumque licitum : ita tamen quòd non ponatur obex Spiritui sancto, jurando quidem licitum, sed majoris boni impeditivum. Tertiò ex parte dispensationis, nam in votis dispensandis seu commutandis attenditur id quod magis est acceptum, et gratum Deo: in juramentis autem oportet respicere ad præjudicium hominis, cui et in cujus favorem factum est, eò quòd juramentum fiat homini, et votum Deo. Hinc fit quòd cùm papa sit Dei vicarius, potest in voto dispensare, et in aliquid aliud ei magis gratum commutare; quod nequit homo privatus spirituali carens auctoritate facere è contra verò homo, cui juramento promissa est certa quantitas pecuniæ, potest tale juramentum relaxare secùs verò papa in ejus præjudicium, quia iste est dominus rei sua; secùs verò prælatus. Ita benè Cajetanus, 2-2, q. 89, art. 9.

D. Thomas q. 89, art. 5, ad 1, dicit aliam rationem esse de voto et de juramento. Nam per votum aliquid in Dei reverentiam ordinamus: unde ex hoc ipso fit Religionis actus. Sed in juramento è converso reverentia divini nominis assumitur ad promissi confirmationem : et ideò illud quod juramento confirmatur, non propter hoc fit actus Religionis, quia actus morales species sortiuntur secundùm finem. Hinc videtur inferre quòd licet juramentum non sit per se appetendum, nec frequentandum, benè tamen votum, de quo agit, 2-2, q. 88, per duodecim articulos. Hic autem explicabimus primò, essentiam et divisionem votorum, examinando voti materiam propriam, intentionem, deliberationem ac libertatem voventis, conditiones voto appositas, differentiam inter votum solemne ac votum simplex, naturam voti religionis et castitatis, etc.

Secundò agemus de obligatione voti, quomodò scilicet et quo tempore obliget, an etiam obliget quando ejus materia reddita est impossibilis, ut si post votum simplex castitatis, vovens nupserit, etc.

Tertiò de votis emissis ab iis qui sunt alterius potestati subjectis, ac de eorum irritatione, nempe de votis filiorum, uxorum, religiosorum, servorum, etc. Quartò de votorum dispensatione et commutatione : an papa in voto solemni possit dispensare, etc

ARTICULUS PRIMUS.

De essentia et divisione voti.
Votum definitur: Promissio deliberata, Deo facta de
meliori bono. Ita communiter auctores cum D. Thomâ
in hâc quæstione 88, art. 1 et 2. Explicantur singulæ
particulæ hujus definitionis.

Promissio tenet locum generis, et per hoc significa-
tur quòd ad votum non sufficit simplex desiderium,
ant etiam propositum ac deliberatio aliquid faciendi,
nisi accedat animus se obligandi, seu nisi de facto ali-

12

quis voluntariè se obliget ad aliquid faciendum, vel
dimittendum. Obligat autem se homo homini ad ali-
quid per modum promissionis, quæ est rationis actus
ad quam pertinet ordinare. Sicut enim homo impe-
rando vel deprecando ordinat quodammodò quid sibi
ab aliis fiat, ita promittendo ordinat quid ipse pro alio
facere debeat. Sed promissio quæ ab homine fit ho-
mini, non potest fieri nisi per verba, vel quæcumque
exteriora signa; Deo autem potest fieri promissio per
solam interiorem cogitationem, quia, ut dicitur 4 Re-
gum: Homo videt ea quæ patent, sed Deus intuetur cor.
Exprimuntur tamen quandoque verba exteriora, vel
ad sui ipsius excitationem, vel etiam ad alios conte-
standum, ut non solùm desistat à fractione voti pro-
pter timorem Dei, sed etiam propter reverentiam ho-
D. Thomas. Sufficit autem quòd promissio implicitè
minum, unde in promissione perficitur ratio voti. Ita
fiat; qui enim recipit sacros ordines, hoc ipso promit-
tit castitatem, cùm tale votum ex Ecclesiæ intentione
ac institutione sit illis annexum : ideòque inhabileın
reddit ad matrimonium eum qui voluntariè ordinatur;
et quicumque consentit et vult ordinari, censetur velle
istud votum emittere, ac eam inhabilitatem suscipere,
etiamsi expressè non promittat, sed solùm virtualiter.

Dicitur deliberata, quia, ut ait D. Thomas, promis-
sio procedit ex proposito faciendi : propositum autem
luntatis deliberatæ. Unde ad votum tria ex necessi-
aliquam deliberationem præexigit, cùm sit actus vo-
tate requiruntur : primò quidem deliberatio; secundò
citur ratio voti, quia votum inducit obligationem: nul-
propositum voluntatis; tertiò promissio, in quâ perfi-
lam autem inducit propositum simplex, ejusque natura
est variabilis; benè tamen promissio, ut supra osten-
sum est. Primò igitur homo deliberat et cogitat an
velit et sit sibi expediens emittere votum, et quod-
nam; postea proponit se illud facturum, et se deter-
minat ad promittendum Deo. Tandem de facto pro-
mittit Deo id quod deliberavit et proposuit. Et tune
est votum, sive homo interiùs dicat: Deo voveo, pro-
mitto, sive me obligo; sive nihil dicat, sed ostendat
Deo verum animum quem habet, se ex tunc ad ali-
quid obligandi. Cùm enim votum, sicut et juramentum
promissorium, sit quædam privata lex quâ quis se Deo
obligat, requirit in eo plenam et perfectam delibera-
tionem ejus ad quod se obligat: hîc autem censetur
plena et perfecta consideratio et deliberatio, quæ suf-
ficit ad mortale in materiâ peccaminosâ, etiamsi bre-
vissimo tempore fiat: cùm enim sit actus intellectùs,
potest citissimè perfici, dummodò ratio advertat et
liberè consentiat. Nec est sufficiens indicium quòd
ratio non fuerit libera, defueritque perfecta delibera-
tio, ex hoc quòd voventem statim voti pœniteat. Nam
homo facilè mutare potest mutatis circumstantiis. Ve-
rùm de his magis infra.

Facta Deo. Nam votum est actus religionis religio verò est virtus moralis quâ Deum honoramus et colimus, tanquàm primum principium à quo sumus et in quo vivimus, ex D. Thomâ, art. 5, in corpore. Ft ad 3 concludit quòd votum fit soli Deo. Quando au

tem aliquid vovetur sanctis vel prælatis, ita intelligendum est, ut ista promissio cadat sub voto materialiter, in quantum scilicet homo vovet Deo se impleturum quod sanctis vel prælatis promittit, vel quatenùs facit votum coram ipsis tanquàm testibus ad majorem reverentiam; vel tanquàm intercessoribus ad consequendum id propter quod obtinendum, facit votum : ideòque talis debet esse mens voventis ut illam gratiam principaliter à Deo speret obtinere, intercedente sancto illo.

De aliquo meliori et majori bono; seu voti materia talis esse debet ut non solùm sit aliquid bonum absolutė, sed etiam melius et Deo gratius, quàm ejus oppositum si enim talis sit materia ut impediat majus bonum, ut est votum nubendi, quod est impeditivum operum consilii, et est minus bonum quàm servare casiitatem, aut ingredi religionem, non est apta voto, quia materia voti debet esse aliquid gratum Deo : id autem est Deo gratum, quod est melius, quàm ejus oppositum; non enim acceptat Deus promissionem et obligationem sibi factam rei impedientis suum majus obsequium. Licet igitur id quod vovetur semper optimum, aut solùm consilii opus esse non debeat, debet tamen majoris esse virtutis officium, quàm ejus contrarium. Hanc voti definitionem exactiùs explicabimus in sequentibus; ex eâ enim benè intellectâ facilè resolvi possunt omnes casus particulares de istâ materiâ in praxi occurrentes, proindeque præ oculis tanquàm regula generalis semper est habenda, quoties supervenit dubium an aliquid sit votum, et an obliget.

Votum aliud est personale tantùm, puta dùm quis opus vovet quod à personà solùm impleri potest, v. g., castitatem, ingressum religionis, etc. Aliud reale, quando scilicet vovetur sola res, nihil ad personam voventis referens, ut eleemosyna. Tandem aliud mixtum ex utroque, nempe dùm quis rem et personæ officium simul Deo promittit, ut si voveat peregrinationem Lauretanam ad propriis manibus offerendum B. Virgini aliquod munus. Rursùs votum aliud est temporale, quod scilicet ad certum tempus, v. g., ad annum, solummodò durat et obligat. Aliud verò perpetuum, quod nempe durat per totam voventis vitam, ut est votum castitatis simpliciter emissum. Item votum aliud est conditionale, ut dùm apponitur conditio à cujus impletione obligatio pendet, ut dùm quis promittit Deo se ingressurum religionem, aut aliquid ei oblaturum, si ab infirmitate sanetur, aut ab imminenti periculo liberetur : quandoque etiam apponitur certa pœna si non servetur, ut si quis dicat: Vovco jejunium in pane et aquâ tribus diebus observandum, si inebriatus fuero; tunc secutâ ebrietate, ad tale jejunium obligatur; sccùs verò si vitet ebrietatem, dummodò votum sit pœnale simplex; nam si voveat se non inebriaturum sub pœnâ jejunii, tunc ex vi voti tenetur vitare ebrietatem, quia censetur includi votum absolutum non se inebriandi, et præterea votum conditionatum jejunandi suppositâ ebrietate. Aliud verò votum est omninò absolutum, quando quis vovet simpliciter aliquid absque conditione et pœnâ apposita.

Et talis tenetur votum adimplere quàmprimùm commodè potest. Tandem aliud est votum simplex, aliud solemne, quod scilicet emittitur tacitè vel expressè in aliquâ religione approbată; vel quod est annexum ordini sacro, unde generaliter dicitur votum simplex, quod non est solemne. Hæc omnia explicabuntur in sequentibus.

§ 1. De materiâ voti.

D. Thomas, hic art. 2, statuit principium istud, ex quo cætera ad materiam voti spectantia deducit, nempe quòd promissio est alicujus quod quis pro aliquo voluntariè facit: non enim esset promissio, sed comminatio, si quis diceret se contra aliquem facturum. Similiter vana esset promissio, si quis alicui promitteret, id quod ei non est acceptum, et ideò cùm omne peccatum sit contra Deum, nec aliquod opus sit Deo acceptum, nisi sit virtuosum, consequens est quòd de nullo illicito, nec de aliquo indifferenti debet fieri votum, sed solùm de aliquo actu virtutis. Ea igitur quæ in omnem eventum sunt bona, sicut opera virtutis et alia bona, absolutè possunt cadere sub voto : et è contra ea quæ in omnem eventum sunt maia, sicut ea quæ secundùm se sunt peccata, nullo modo possunt cadere sub voto ea verò quæ sunt quidem bona in se considerata et secundùm hoc possunt cadere sub voto, quia tamen possunt habere malum eventum, tunc in hoc casu non sunt observanda, prout accidit in voto Jephte, Judicum 11. Quem tamen excusat S. doctor.

Sed quia votum promissionem voluntariam importat, necessitas autem voluntatem excludit, id quod est absolutè necessarium esse vel non esse, nullo modo cadit sub voto: stultum enim esset, si quis voveret se non moriturum, vel se non esse volaturum. Illud verò quod non habet absolutè necessitatem, sed necessitatem finis, puta quia sine eo non potest esse salus, cadit quidem sub voto in quantum voluntariè fit, non autem in quantum est necessitatis. Illud autem quod neque cadit sub necessitate absolutà, neque sub necessitate finis, omninò est voluntarium, et ideò hoc propriissimè cadit sub voto. Hoc autem dicitur esse majus bonum in comparatione ad bonum, quod communiter est de necessitate salutis. Ideò propriè loquendo votum dicitur de esse majori bono. Hactenus D. Thomas. Ex quâ doctrinâ benè intellectà facilè colligitur, quænam materia sit apta voto; inprimis enim colligitur quòd cùm materia voti sit solummodò bonum aut sub præcepto, aut sub consilio divino contentum, alienum est à materiâ voti omne opus in se illicitum. Ut si quis voveat occidere aliquem, aut dicere mendacium jocosum, utpote non gratum nec acceptum Deo, votum tunc est peccatum sacrilegii mortale, si cadat supra opus mortale, ob maximam injuriam que Deo irrogatur, quæ malitia est in confessione explicanda. Nisi ergo vovens non advertat aut ignoret inculpabiliter opus esse de se pravum, lethaliter peccat. Vel enim habet animum implendi, v. g., homicidii votum, et sic mortaliter peccat, tum propter illam malam voluntatem; tum etiam quia illud homi

cidium habet ut necessarium ad benè vovendum, et per votum firmat suam voluntatem ad tale facinus perpetrandum. Si verò non habeat intentionem occi'dendi, tunc excusatur quidem ab homicidio, non tamen à culpâ ex suo genere gravi, dùm profitetur rem quam Deus execratur, esse illi gratam ; quod est non parva blasphemia, et peccatum irreligiositatis.

An autem vovere opus solùm veniale, ut verbum otiosum, mendacium jocosum, sit etiam peccatum mortale? Videtur quod sic, quia scienter Deo attribuit quod ei non convenit, nempe acceptare et gratum habere veniale peccatum sicque est blasphemia quædam, ac gravis injuria Deo irrogata. Item quia non minùs repugnat divinæ bonitati acceptare votum de peccato veniali, quàm divinæ veritati, attestari leve mendacium in juramento. Atqui in hoc juramento falso committitur peccatum mortale. Ergo similiter et in isto voto. Secùs verò dicendum, si iste vovens crederet hæc vota Deo displicere sicut peccata venialia; et nihilominùs credens votum valere, aut saltem qued valeat quantùm valere potest, faciat hujusmodi vota. Nam tunc venialiter tantùm peccat, excusante illum ignorantiâ communi, et existente intentione non malå, sed promissione stultâ. Ita Cajetanus in Summå, vo Votum; potest etiam talis vovens excusari à mortali, per surreptionem et naturalem inconsiderationem, aut quia non advertit ad id quod facit, an Deo promittat, necne aut saltem non advertit per illam promissionem stultam protestari tale opus esse gratum et acceptum Deo.

Verùm opinio communior sentit hunc voventem peccare venialiter duntaxat, quia in hâc materiâ levi, nonnisi levis irreverentia adesse censetur, etiam respectu Religionis. Item quia implere hujusmodi votum, est veniale tantùm ; ergo et illud emittere. Item jurans se facturum aliquod opus veniale, peccat solùm venialiter. Ergo etiam illud vovens. Tandem quia quando Petrus, v. g., dicit Joanni: Voveo et promitto Deo mentiri in gratiam tuf, ordinariè nullam habet intentionem divini cultûs vel Deo promittendi, sed comminandi, vel promittendi Joanni, vel explicandi suam voluntatem nominat autem Deum ut fidem suis dictis conciliet. Quare magis eum adducit in testem, quàm ut personam cui fit promissio stulta.

Omnes tamen conveniunt quòd si vovens probè sciens et advertens se attribuere Deo quod ipsi non convenit, nempe acceptare hujusmodi votorum vincula, et tamen hæc vovere velit, intendens ut Dco placeret tale opus, tunc foret blasphemia, et peccatum mortale. Quæ autem in hoc corollario hactenùs dicta sunt de opere malo secundùm se et ex objecto, proportionaliter applicanda veniunt voto facto ob malum finem, nempe quòd est peccatum mortale contra Religionem, quando finis est mortalis veniale verò, si finis fuerit solummodò venialis.

Pro cujus intelligentià, Cajetanus in Summa, v° Votum, § 2, notat vota hæc illicita pluribus modis Teri posse, primò promittendo Deo opus bonum ve

stitum malo fine. Ut si quis voveat dare cleemosynam propter vanam gloriam. Et ob hunc malum finem opus bonum redditur malum, fitque materia indebita voti, ex quo malus finis eam ingreditur. Non enim yọvetur solummodò eleemosyna, sed totum istud, nempe dare eleemosynam propter inanem gloriam, sicque votum est nullum, et peccatum mortale aut veniale, juxta prædicti finis qualitatem. Secundò promittendo Deo licitum ob illicitam petitionem obtinendam ; ut si quis voveret Deo offerre centum nummos ad hoc ut posset occupare civitatem non suam, aut obtinere victoriam injustam, etc. Et tale votum est nullum, potiùsque est blasphemia quàm votum, cùm id sit facere Deum auctorem, seu patronum criminis, et votum ad illum malum finem tanquàm medium assumatur, qui proinde est pars objecti nempe, eleemosyna promissæ, illudque reddit formaliter malum: unde censetur votum rei malæ et peccaminosae, quatenùs promissum bonum ordinatur, quasi effectivum et impetrativum

mali.

Tertiò, promittendo Deo licitum pro objecto illicito, quasi in recompensationem et gratiarum actionem; ut si quis voveret Deo vas argenteum pro obtentâ uxore alienâ ad concubitum, aut pro partâ victoriâ injustâ, ita ut obligatio promissa ordinetur ad malum, quasi recompensativam pro gratiarum actione. Et tunc nullum est votum; imò potius est blasphemia cùm Deum agnoscat auctorem mali.

Quartò promittendo licitum pro petitione licità, ex causâ tamen turpi pendente, ut si quis habens concubinam, voveat Deo centum aureos, si filium ex eâ sibi concesserit. Ita quòd beneficium optatum, sit nativitas filii, non verò illicitus concubitus, nullaque sit relatio et ordinatio boni ad malum, neque ad Deum. Tunc istud votum est validum et obligat, si conditio impleatur, nempe și nascatur filius, quoniam votum non cadit super illicito coitu, sed super dono filii, præsupposito illo concubitu : et in hoc ac similibus casibus vovetur res bona et à Deo, sine ordine ad actum et finem turpem : sed tantùm supposito quòd ille actus exerceatur, est ordo ad bonum effectum, nempè filii productionem. Quintò promittendo licitum, non pro aliquâ petitione obtinenda, sed purè conditionaliter apponendo eventum illicitum, ut si quis voveal se ingressurum religionem, si committat adulterium, ad hoc ut caveat ab adulterio, vel ut pœnitentiam agat de adulterio, vel absolutè intendit in tali eventu se obligare ad tale votum. Et hujus modi vota sunt verè vota conditionalia, ac obligant adveniente conditione; et non aliàs. Hactenùs Cajetanus in utraque Summâ,

Colligitur insuper ex doctrinâ D. Thomæ jam relatâ, vota quæ repugnant divinis consiliis, seu quæ sunt de rebus impedientibus opera consilii, non esse valida. Ut si quis voveat non ingredi religionem, mutuum non dare, non fide jubere, non elargiri eleemosynam, etc., non esse valida. Quamvis enim quis licitè possit omittere opera consiliorum, non ingredi religionem, etc., non tamen potest ad illis opposita voto se adstringere,

« VorigeDoorgaan »