Pagina-afbeeldingen
PDF

Quoties juramentum est invalidum et non obligat, aut defectu intentionis jurandi, aut defectu materiæ aptæ ac debitæ, tunc non est opus irritatione, dispen

satione et commutatione; sed jurans deseab illius im- '

pletione absolvitur; si enim illud quod cadit sub juramento promissorio sit peccatum, tenetur jurans illud non servare: si verò sit majoris boni impeditivum, sicut cùm aliquis jurat se non intraturum religionem , Jicitum est ei servare et non servare tale juramentum. Ita D. Thomas in isto art. 9, ad 3. Item irritatur juramentum et tollitur ejus obligatio per remissionem illius in cujus favorem praestitum fuit, ut si quis juraverit se daturum pauperi determinato eleemosynam, paupere condonante obligationem, relaxatur juramentum. Quia tunc ille censetur tollere et remittere materiam Deo in sui favorem promissam, quâ sublatâ, cessat voti obligatio, nisi ea eleemosyna nulli esset determinatio pauperi aut personæ promissa, quia tunc nullus pauper obligationem talis juramenti remittere posset, eò quòd soli Deo censetur præstitum, nec res promissa cedit in favorem certi pauperis, qui possit illam remittere, taliaque jnramenta rationem voti induunt. Vide D. Thomam, 2-2, q. 89, art. 9, ad 2. Item irritare potest juramenta omnis ille qui habet dominium et potestatem in rem promissam, et à sibi in hàc re subditis emittuntur. Sic pater juramenta filiorum et filiarum in minori ætate existentium, vir juramenta uxoris, prælatus juramenta subditorum irritare, etiam sine causâ, et annullare possunt. Ita D. Thomas in hoc art. 9, in fine, quia censentur hæc juramenta facta cum conditione saltem tacità : Si hi in quibus tales personæ sunt subjectæ approbaverint; nullus enim absolutè jurare potest in præjudicium alterius. Si tamen hi superiores in juramenta istorum antea consenserint, aut facta confirmaverint, tunc non possunt ampliùs absque legitimà causâ irritare, aliàs peccant, quia per licentiam vel approbationem concessam, juramentum jam robur et confirmationem obtinuit; ad eujus proinde relaxationem requiritur superveniens causa ; aliàs recurrendum erit ad jurisdictionem spiritualem , ut obtineatur absolutio seu dispensatio. Licet enim papa et prælati ecclesiastici solùm habeant jurisdictionem spiritualem, et non dominium rei promissæ, tamen possunt juramenta sibi subditorum relaxare, tum ratione officii,.quia ita fieri expedit ad utilitatem reipublicæ, tumn aliquandò in poenam humanæ sævitiæ, etiam non consentiente eo in cujus favorem juramentum factum est; ut si observatio juramenti promissorii bono communi foret nocitura , aut juramentum per metum et injuriam fuerit extortum, ut si quis juravit latroni dare pecunias, aut usurario solvere usuras, si petat illius juramenti absolutionem è suo prælato et episcopo, potest illi concedi dispensatio : est enim justa causa, ne scilicet sævitia hominum fovcatur, idque sic fieri expedit bono communi. Item in odium excommunicatorum, liberantur subditi et alii à juramento fidelitatis illis præstito, 15, q. 6, can. Nos sanctorum, et can. Juratos. Item quandò sub juramento promittitur aliquid , de qtio dubium est,

utrùm sit licitum vel illicitum, proficuum vel nocivum, aut simpliciter aut in aliquo casm, potest tunc quilibet episcopus in hoc suum subditum dispensare. Ita D. Thomas in hoc art. 9, ad 3; tandem cùm juramentum sit minùs obligatorium quàm votum, consequens est ut omnia juramenta subsint facultati episcopi ad dispensandum; quæ si forent vota, posset in eis dis. pensare; quia cui concessum est posse ordinariò in majus, concessum est posse in minus. Unde qui potes, dispensare in votis, potest etiam dispensare in juramentis de eàdem re sine voto, seu independenter et disparatè à voto, nec in ejus confirmationem factis. Cùm autem prælati regularium habeant jurisdictionem in suos religiosos, qualem habent episcopi in diœcesanos, possunt pari modo eorum juramenua relaxare; et adhuc magis cùm sint domini voluntatum jurantium, qui non sunt sui juris, nec absque praelati consensu se aliis obligare et promittere possunt. Hinc juramenta quæ habent annexum votum papae reservatum, vel quæ, si forent vota, essent papae reservata, nec episcopi nec prælati religionum dispeusare possunt, ut sunt vota castitatis, religionis, peregrinationis ad templum Hierosolymitanum, ad limina Apostolorum Petri et Pauli, ad Compostellam, apud D. Jacobum, et juramenta circa ista quinque opera pia. Quidam tamen volunt quòd si h;ec juramenta fuerint pœnalia aut conditionalia, tunc potest episcopus dispensare ante et post conditionem impletam, et pœnam incursam. Imò Sanchez addit posse episcopum in, his dispensare, quandò jurans intendebat solùmmodò Deum in testem vocare, non verò ipsi promissionem facere, eaque opera in ejus obsequium offerre, cùm tunc non contineant votum, ratione cujus papæ sint reservata. Verùm contrarium est tenendum, quia summus pontifex reservans sibi aliqua vota per generalem consuetudinem, etiam censetur reservare juramenta de iisdem rebus. Summus pontifex in omni juramento, cessante damno tertiæ personæ ex causâ rationabili dispensare potest. Hæc enim facultas est necessaria ad bonum τegimen Ecclesiæ, ut scilicet post causæ particularis occurrentis diligens examen, praelati et maximè pontifices judicarent an æquum esset hujusmodi voti obligationem et juramenti religionem in causis particularibus remittere, et materiam, quæ voto et juramento subjecta erat, ex causâ subtrahere per absolutionem et dispensationem. Ita divus Thomas in hoc art 9, ad 5. Dixi, cessante damno tertiæ personæ, quia non est in potestate papæ auferre jus tertii in rebiis non ecclesiasticis, eò quòd non sit dominus bonorum temporalium illius. Unde, licet sit in potestate pap;e dispensare in omnibus votis, et commutare in aliquid gratiis Deo, eò quòd sit ejus vicarius, non tamen in omni juramento, quandò fit in commodum tantùm hoininis, ut si juravit creditori suo solvere debitum, aut tenere contractum justum, eò quòd papa non sit vicarius illius hominis, nec ita habet dominiiim super eum, ut possit illum re!)us suis temporalibus privare ad libitum, et hoc non

est propter defectum potestatis papæ, aut excellentiam juramenti, sed ex naturâ contractùs juramento firmati, scilicet inter hominem et hominem; quocirca cessante præjudicio hominis, ita juramenta subjiciuntur Ecclesiæ potestati, sicut et vota; nisi esset turpitudo ex parte recipientis injustè juramentum, aut urgens boni communis causa postularet.

Dixi, ex causâ rationabili : nam prælatus sine eâ dispensans peccat, et non valet dispensatio in foro conscientiæ , ut ostensum est alibi de Just.. tract. de * Legibus; porrò loquimur hic tantùm de dispensatione, qualeuùs scilicet juramenti obligatio tollitur; non verò de irritatione, quatenùs scilicet impeditur ne juramentum vim obligandi habeat, sed cassatur et annullatur : id enim etiam sine causâ fieri potest à papá respectu rerum ecclesiasticarum, à viro respectu uxoris, à patre respectu filiorum, quoad materiam, in quâ illis subjiciuntur, et in prælato respectu suorum religiosorum ; causa verò legitima dispensandi in juramento desumenda est, tum ex gravitate operis et imbecillitate jurantis, tum ex diminutâ operis utilitate: tum si ex eventu ejus impletio non sit satis conveniens bono communi; tum ex aliis circumstantiis occurrentibus mutationem quamdam inducentibus. Horum omnium ratio est, quia juramentum obligat ad sui observantiam, non ex jure humano, in quo valet dispensatio etiam sine causâ concessa, sed obligat ex jure naturali, divino, in quo nec papa validè potest dispensare. Homo tamen in cujus utilitatem et favorem juramentum factum est, tanquàm dominus rei promissæ, potest illud sine causâ dispensare, modo jam explicato; verùm hæc omnia clariùs patebunt quæst. sequenti de dispensatione et commutatione votorum>.

ARticulus W.

De personis quibus non competit jurare, et de aliis rebus ad completam jurumenti notitiam spectantibus.

Divus Thomas, art. 10, docet, quòd quidam sunt qui dictum suum confirmare non possunt propter defectum eorum. Et quidam sunt quorum dictum adeò debet esse certum, quòd confirmatione non egeat, sicque quidam sunt majoris auctoritatis, quàm quòd eos jurare deceat; aliqui verò minoris auctoritatis, quàm quòd eorum juramento stetur. Unde nihil prohibet aliquos à juramento impediri ex causis contrariis, per modum superabundantiae et defectùs. Nam in juramento duo sunt consideranda, unum quidem ex parte Dei, cujus testimonium inducitur; et quantùm ad hoc debetur maxima reverantia. Propter hoc à juramento excluduntur pueri ante annos pubertatis, qui non coguntur ad jurandum, quia nondùm habent perfectum usum rationis, quo possint cum reverentià debità juramentum præstare; et etiam perjuri qui ad juramentum non admittuntur, quia ex retroactis præsumitur quòd debitam reverentiam juramento non exhibebunt; olim propter hanc reverentiam, nonnisi jejunus poterat quis jurare, 22, q. 5, c. Iionestum. Ubi divus Thomas loquitur de juramento in judicio.

Nam masculis ante annum 14, et puellis ante 12, interdicitur judicialiter et solemniter jurare, nec possunt • è judice cogi in causis civilibus 22, quæstione 5, can. Parvuli; et in criminalibus non admittitur minor annis viginti , ff. de Testib. L. Inviti (1). Verùm, si admitti contingat ad jurandum, licet non faciat plenam fidem, facit tamen præsumptionem ad torturam suflicientem, juxta Sylvestrum, verbo Impubes. Item perjuri non admittuntur ampliùs ad juramentum in judicio 22, q. 7, can. Pueri. Ciim quo tamen stat licitum esse omnibus jurare extra judicium etiam impuberibus, eosque moraliter peccare falsum jurando, si fuerint doli capaces et sufficienti usu rationis polleant. Aliud, quod in juramento est considerandum, se tenet ex parte hominis cujus dictum juramento confirmatur. Non enim indiget dictum hominis confirmatione, nisi quia de eo dubitatur. lloc autem derogat dignitati personæ ut dubitetur de veritate eorum quæ dicit. Et ideò personis magnæ dignitatis non convenit jurare, propter quod dicitur 2, q. 5, can. Si quis presbyter, quòd sacerdotes ex levi causâ jurare non debent: tamen pro aliquà necessitate, vel magnâ utilitate, licitum est eis jurare: et præcipuè pro spiritualibus negotiis, pro quibus etiam juramenta competit præstare in solemnibus diebus, quibus est spiritualibus rebus vacandum : non autem tunc sunt juramenta præstanda pro temporalibus, nisi fortè ex magnâ necessitate. Hæc D. Thomas. S. Anton. p. 2, tit. 10, cap. 3, § 3. Et Sylvester, v. Juramentum, 2, q. 5, varios casus referunt in quibus sacerdotes jurare possunt et debent in judicio coram suo judice ecclesiastico; coram verò seculari non possunt, nisi adsit prælati licentia. Wice juramenti, per sanctam consecrationem sunt interrogandi tangendo proprium pectus, can. Si quis presbyter, 2, q. ö, et ita usu receptum est. Quaeres primò, an juramentum possit præstari per nuntium, aut procuratorem. — Resp. aflirmativè, ex cap. De statu regularium, in 6, et cap. ultimo de Juramento calumniæ, in 6. Nam et matrimonium , licet sit actio personalis, potest tamen contrahi per procuralorem; ita et juramentum, dummodò actus talis sit qui per procuratorem præstari possit, aut lex non præscribat, ut quis præsens propriâ manu juret. Item modò procurator habeat speciale mandatum alterius in hàc causâ et negotio particulari, suo nomine jurandi, nec dominus illud mandatum revocaverit. Et tunc ille cujus homine præstatur juramentum ligatur, non verò procurator, ut patet à simili de matrimonio. Hinc si quod iste jurare mandat suo procuratori, sit falsum, aflicitur pœnis in perjuros constitutis, non verò procurator: et è contra si procurator non exequatur sincerè illius mandatum, sed nomine mandanuis malâ fide scienter falsum juret, vel dubiuin tanquàm certum, perjurii peccatum committit, non

(1) II;ec penderit à jurisprudentiâ locorum quæ varia statuit in variis latioiiibus.

quòd vinculo juramenti afficiatur, sed quia cooperatur perjurio alterius; sicut inducens aliumadjurandum falsum, reus est perjurii, licet non sit propriè perjurus. Quæres secundò, an juramentum exigi possit ab eo qui creditur pejeraturus? — Resp. D. Thomas, 2-2, q. 98, art. 4, distinguendum esse; aut enim quis erigit juramentum pro seipso propriâ sponte; aut erigit pro alio ex necessitate officii sibi commissi. Et si quidem pro seipso aliquis erigit juramentum tanquàm persona privata, distinguendum videtur, ut August. aficit in sermone de Perjuriis. Si enim nescit alium juraturum falsum, et ideò dicit, Jum A mihi, ut fidem ei faciat, non est peccatum. Tamen est humana tentatio, quia scilicet procedit ex quâdam infirmitate, quâ homo dubitat alium esse rerum dicturum. Et hoc est illud malum, de qao Dominus dicit Matth. 5: Quod amplius est, à malo est. » Si autem scit eum fecisse contrarium ejus quod jurat, et cogit eum jurare, homicida est; ille enim de suo perjurio se interimit; sed iste manum interficientis impressit. Si autem aliquis erigat juramentum tanquàm persona pwbhca, secundùm quod erigit ordo juris, ad petitionem alterius, non videtur esse in culpâ, si ipse juramentum erigat, sive sciat eum falsum jurare, sive rerum, quia non videtur ille erigere, sed ille ad cujus instantiam erigit (1). lIactenùs D. Thomas in corp. Et ibidem, ad 4, dicit licitum esse malo uti propter bonum, sicut et Deus utitur; non tamen licet aliquem ad malum inducere. Unde licet ejus qui per falsos deos jurare paratus est, juramentum recipere; non tamen hicet eum inducere ad hoc quòd per falsos deos juret. Nec licet juramentum exigere ab eo qui per verum Deum, falsum jurat; quia in tali juramento deest bonum fidei, quâ utitur aliquis in juramento illius qui verum per falsos deos jurat. Unde in juramento illius qui falsum per verum Deum jurat, non videtur esse aliquod bomum, quo uti liceat. An autem judex possit hoc juramentum exigere etiam quando pars id non petit, et sponte suâ hoc facere ad informandam conscientiam suam, respondent auctores illud posse quando lege obligatur ad exigendum juramentum ex officio ad sibi comparandam notitiam publicam, et faciendum legitimum processum; secùs si ad exigendum juramentum, nullâ partis aut legis necessitate cogatur: tunc enim instar personæ privatae, tenetur peccatum proximi vitare, ut aliâ viâ non deficiendo suo muneri procedere valeat.

(!) Solutio hujus quæstionis repetenda est ex principiis de cooperatione : petitio juramenti est, raiione sui considerata, actus bonus vel indifferens, unde æquè probabiliter et immediatè possunt prodire duo effectus : tota difficultas erit determinandi utrùm bonus effertus qui solus intenditur compenset malum. Hoc rarissimè eveniet quando privatâ auctoritate juramentum postulabitur, quia si jurans prævideatur pejeraturus, nulla adveniet generatim utilitas ex petiuione. E contra aderit illa compensatio quoties jüdex publicà auctoritate et ad instantiam partis adversae, in casibus à lege prævisis, defert juramentum; onus oflicii publici quod judex ille gerit, et bonum publicum cujus valdè interest ut controversiæ per jurâmentum possint interdùm dirimi, suppeditat ràtionem suflicientem cooperationis.

Nulli itaque licet absque necessitate tale juramentum exigere. Quæres tertiò, an utjumramentum obliget, necessariò requiratur ut jurans habeat formalem actualem et expressam voluntatem se obligandi ? — Resp. negativè: Sufficit enim quòd jurans, sciens naturam juramenti, seu vim quam habet obligandi, verè jurare velit, nee habeat positivam voluntatem non se obligandi: hoc ipso enim censetur velle sequi naturam juramenti, ae proinde se obligare. Quæres quartò, quænam conditiones in omni juramento promissorio simpliciter facto sint subinlelligendæ ex jure communi, ad hoc ut juramentum obliget? — Resp. auctores quatuor assignare in Clavi regiâ lib. 5, cap. 5, n. 15 et sequentibus. Prima est, circa jus et auctoritatem superioris. Nam in omni juramento promissorio, subintelligitur: Nisi contrarium præcipiat et velit superior, in illis nimirùm rebus quæ sunt illi subjectae, seu in quibus jurans dependet ab illo. Secunda est observatio fidei propter quam juratur. Nam frangenti fidem, fides servanda non est: v. g.: Promisi tibi centuma nummos, quia tu mihi promisisti equum; tunc si non adimples ex parte tuâ promissum, nec ego teneor ex parte meâ adimplere, 2 de Jurejur. can. Pervenit. Et can. Constitutus de Poenis. Item si etiam cum juramento promiserim, te non expellere de domo meâ tibi locatâ, subintelligitur: Modò solvas pensionem. Idem dicendum de patre qui promisit cum juramento, non exhæredare filium ; subintelligitur: Nisi crimen ingratitudinis commiserit. Tertia conditio respicit statum, tam jurantis, quàm ejus cui juratur, et etiam rerum pro quibus et ratione quarum juratur; puta si mutatio notabilis advenerit. Sic jurans servare statutum, eo revocato, non ampliùs obligatur. Item si quis ut officialis juravit, cessante ofücio non tenetur. Item qui prælato aut magistratui ut tali obedientiam jurat, si deponatur aut cedat prælationi, aut perfecerit tempus quo cessat officium, ampliùs non tenetur. Item qui juravit alteri suum reddere gladium, si iste furiosus postea evadat, non obfigatur restituere. Item qui juravit accipere in uxorem Bertham divitem, sanam, et virginem bonæ famæ, si postea incidat in paupertatem, aut lepram, aut in fornicationem, non tenetur. Item qui juravit inimico se nihil damni illaturum, non videtur peccare contra juramentum, si noceat ob novam injuriam supervenientem sibi illatam ; subintelligitur enim jurâsse se non nociturum propter injurias præteritas, et nisi novam causam dederit. Item qui juravit servare secretum sibi commissum, non peccat contra juramentum, illud secretum detegendo quando nequit illud celare absque gravi detrimento publico, vel privato suo aut alterius innocentis damno : nam promissio secreti censetur facta cum hâc conditione : Si non advenerit præceptum et obligatio revelandi, can. Sicut nostris, de Jurejurando. Ratio horum omnium est, quia juramentum cadens supra propositum vel promissionem habentem tacitam conditionem ex intentione jurantis, vel cx dispositione juris, vel cx consuetudine jam re

ceptâ, eo modo explicandum est, quo explicatur et obligat ipsa promissio; sortitur enim conditiones actûs super quem cadit, sicut accessorium sequitur naturam principalis. Hinc quidam infernnt quòd qui promisit aliquid alteri absenti cum juramento, potest promissionem revocare antequàm acceptetur, quia censetur facta cum hàc conditione: Si acceptetur, et ante acceptationem non habet vim obligandi, proindeque tunc juramentum non ligat: peccant notarii et alii officiales transgrediendo taxationem pretii instrumentorum à lege taxati, faciuntque contra juramentum illam observandi, quod singulis annis, aut in principio sui officii faciunt. Quarta conditio est, ut quando generaliter aliquid promittitur sub juramento, semper subintelligatur : Si sit honestum, licitum, possibile, moderatum, etc., ut tradit D. Thomas hic art. 7, et nos jam explicuimus. Hinc promissio prodiga facta, v. g., meretrici, centum aureorum pro unâ copulâ etiam juramento firmata, obligat solùm ad quantitatem pecuniæ quam viri conditionis æqualis dare consueverunt hujusmodi meretricibus, non verò ad illum excessum pretii. Ita Ledesma, Sotus, Bannes, Aragonius, Salonius et alii. Quaeres quintò, quænam pœnæ contra perjuros statuantur? — Resp. primam et principalem esse infamiam, 6, q. 1, c. Infames, et c. Quicumque. Item l. Si quis major, cod. de transact., ad hanc poenam fncurrendam requiritur ut quis solemniter jurando pejeraverit, et quòd postea in forojudiciali sit deperjurio ad eam publicè condemnatus. Wide D. Thomam, 2-2, q. 98, art. 5, ad 3; caeteras vide apud auctores.

$(ppcnbir.
" De PnOMiSSiONE.

In juramento promissorio et comminatorio involvitur aliqua promissio facta homini; et in omni voto continetur promissio facta Deo, tanquàm basis et fundamentum : ideòque ad pleniorem juramentorum et votorum intelligentiam, naturam simplicis promissio

nis explicandam necesse judicavimus. Promissio nuda, seu quæ non firmatur juramento, neque vestitur stipulatione, nequc cst de re aliàs debità, definitur: Datio fidei deliberata et spontanea de re ficitâ. Nam ad veram promissionem non suflicit voluntas faciendi aliquid, sed requiritur ut quis alteri se obliget ex virtute fidei, seu fidelitatis ad faciendum, intendatque novum aliquod vinculum ad rem promissam implendam, sibi imponere, in quo promissio differt à simplici proposito aliquid faciendi. ltem debet esse deliberata, id cst, cum advertentià et libertate quæ sufficeret ad peccatum, cùm sit actus humanus ad culpam imputabilis, et juxta D. Thomam, 2-2, q. 88. includat actum rationis ordinantis, deliberantis et discernentis quid pro alio debeat quis facere ipsi gratum, in quo differt à comminatione. Item debet esse spontanea, ex D. Thomà, 2-2, q. 89, art. 7, ad 3; si enim non fuerit voluntaria, non censetur adesse verus consensus promittentis. Tandem debet essc de re licità; nam ad illicitum, sicut et ad impossíbile,

nemo tenetur, ac in malè promissis fides est rescindenda, ex cap. nltimo de Poenis. Promissio merè interna homini facta absque ulla externà manifestatione eidem exhibitâ, non obligat de se, etiam quando talis est ut iste eam acceptaret, si sciret; quia, ut ait D. Thomas, q. 88, art. 1, Deo potest fieri promissio per solam interiorem cogitationem; homini verò non potest homo facere promissionem nisi per verba vel quæcumque signa exteriora, eò quòd homo videat quæ patent, sed Deus intueatur cor, ut dicitur 1 Regum 16; cùm enim actus merè interni non sint idonea signa ad alteri homini significandum; ita neque ad illi se obligandum; modus quippe connaturalis et humanus se obligandi inter homines, fit signis exterioribus. Adde quòd licet obligatio promissionis à solâ voluntate et intentione promittentis dependeat tanquàm à causâ principali conferente vim obligandi; adhuc tamen in exercitio dependet ab acceptatione promissarii tanquàm conditione sine quâ non; qui tamen nequit promissionem acceptare, nisi per signa exteriora illi manifestetur, ut patet; unde non obligat, nisi fiat per modum voti ipsi Deo. Promissio igitur debet acceptari à promissario, nec ante acceptationem obligat, potestque à promittente revocari : nam verè promissio est datio fidei, quæ connotat alterius acceptationem, habetque hanc tacitam conditionem: Si alter acceptet; ita ut nolit promittens se obligare ad illi dandum, si acceptare recuset. Inde vota de rebus non bonis aut indifferentibus non obligant, ex hoc quòd Dens ea non acceptet. Item promissio onerosa non obligat, sed potest revocari ante acceptationem, quia ejus perfectio et obligatio requirit mutuum consensum contrahentium ac unionem voluntatum, ita ut qui primus se obligat censeatur hanc saltem tacitam ponere conditionem, nempe, si alter acceptet ac vicissim se obliget; atqui similiter promittens, in nostro casu, non intendit alteri dando fidem, ei firmiter se obligare, donec constet de ejus acceptatione; nam dare, respicit accipere tanquàm correlativum, et in promissione tam onerosâ quàm gratuitâ, obligatio oritur ex mutuo partium consensu, utpote actui justitiæ. Ergo, etc. Item ut promissio acceptata obliget, necesse est ut idem status rerum et personarum immutatus permaneat tempore adimpletionis, in quoerant quando facta est promissio. Si enim evenerit notabilis mutatio, tunc promissio desinit obligare, puta si res promissa jam eifecta est impossibilis, vel inutilis, vel nociva, vel illicita.Item si non subsit causa ob quam solùm promissio facta fuit. Item si persona promissarii evaserit ingrata, etc. D. Thomas, 2-2, q. 110, art. 3, ad 5. Tandem simplex promissio debet esse vera, seu cum animo se obligandi facta; quia potissima vis obligandi nascitur ex intentione promittentis. Quamvis autem falis promissio ficta et sine animo se obligandi, non liget, fictio tamen illa nonnunquàm erit peccatum mortale, quando scilicet alicui notabiliter nocet, aut nocere intendit, ac vinculum restitutionis inducet. Difficultas restatan jam explicata simplex promissio

seeundùm se obliget sub peccato mortali ad sui impletionem, aut tantùm sub veniali. Quidam volunt esse tantùm peccatum veniale non implere simplex promissum, quia ex genere suo nihil aliud est quàm mendacium, quod ex genere suo non est mortale, nisi aliquid perniciosum aut charitati contrarium admisceatur, unde est tantùm obligatio antidoralis secundùm honestatem, ac veracitatis et fidelitalis virtutem. Sic D. Thomas, 2-2, q. 88, art. 5, dicit hominem homini obligari ex quâlibet promissione naturaliter. Et q. 110, art. 5, ad 5, docet eum qui uon adimplet promissum, infideliter agere, eò quòd animum mutat frangitque fidem datam. Alii docent ex justitià et ex genere suo obligare sub mortali. Nam ex justitiâ commutativâ tenemur reddere debitum; postquàm autem aliquid promissum est alicui,jam est ipsi debitum, quia promissio est cum obligatione ad alterum, cui fit et datur fides. Ergo, nisi rei promissæ parvitas excuset, erit peccatummortale, nonimplere promissum.Deinde promissio in re gravi, quæ fit coram notario et testibus, ut omnes fatentur. obligat ex justitià et ad mortale; atqui ista £ormalitas non addit novam aut majorem obligationem, sed solùm probat jam contractam, nec mutat, nequeà parte rei variat naturam prounissionis, sed tantùm reddiu eam solemniorem et validiorem in forensijudicio, non autem in foro conscientiæ; ubi obligatio oritur ex fide datâ et acceptatâ, quod æquè convenit promiszioni nudæ et simplici, ut patet. Ergo, ete. Dico tamen id totum pendere ex intentione promittentis.Si enim intendat se obligare graviter, ac conferre promissario jusjustitiæ ad rem promissam, vera est secunda sententia, quia sicut in potestate hominis est donare, ita et vellese obligare civiliter et ex justitiâ ad dandum. Et tunc promissum erit debitum legale. Atqui magni momenti debitum legale absque causâ non solvere, est peccatum lethale, ut patet. Ergo tunc obligatur sub mortali. Quando verò promittens solùm intendit se obligare moraliter ex honestate, fidelitate, henevolentiâ, gratitudine, etc., prout frequentiùs contingit et est in usu apud homines, nisi aliud exprimant, tunc promittens peccat solùm venialiter, et vera est prima sententia, quia hujusmodi obligatio non inducit simpliciter necessitatem, nec constituit debitum legale, sed morale duntaxat. Unde quando ex omis sione adimpletionis, nullum aliud promissario provenit damnum, quàm carere promissâ re etiam notabili, tunc promittens committit culpam venialem tantùm eò quòd violatio fidei datæ non opponatur justitiæ, sed virtuti veracitatis et fidelitatis. Hinc communiter homines dùm aliquid promittunt ex animo se obligandi sub mortali et ex justitiâ solent promissionibus adhibere juramentum, aut testes, aut scripturam. Nisi ergo ita faciant, aut exprimant, aut intendant, nolunt se obligare, nisitantùm moraliter et ex honestate. Cujus signum est, quòd plerique non promitterent, si pntarent se remanere obligatos sub mortali ad implendum promissum. Item quòd si requirerentur ut promissionem juramento, aut scripto conlirmarent, aut coram notario, et testibus, aut stipulatione illam munirent, id omninò

facere recusarent; quia, scilicet nolunt se graviter ex justitiâ, sed tantùm consuetâ honestatis moralis et veracitatis virtute obligare. Et quia promissio fiu cum deliberatione et animi proposito, breviter explicandum est, in quo differant inter se. Sciendum est igitur quòd deliberatio est actus rationis deliberantis et consultantis utrùm expediat, necne, aliquid facere et promittere. Nudum verò propositum est actus voluntatis procedens ex deliberatione de solâ convenientià rei faciendæ; mens siquidem nosura videtur communiter sic procedere in promittendo, scilicet, quòd primò objicitur menti consideratio alicujus rei faciendæ, deinde præmissâ consultatione intellectûs utrùm id sit conveniens necne, concludit ratio id expedire, et voluntas approbat; sicque per utramque potentiam suo modo statuitur illud esse faciendum; et hic existit jam uudum propositum. Promissio verò procedit ex deliberatione acceptandæ obligationis, sibique illius imponendæ, quæ ex decreto et determinatione faciendi proveniat. Itaque dicendum est tunc aliquem promiuere, quapdo iutellectu et voluntate adeò firmiter statuit, se in gratiam alterius aliquid facturum, ut deliberatè etiam velit, ex tali decreto, obligatus manere ad illud faciendum, sibique hanc privatam legem imponat. Quod dupliciter fieri potest, scilicet vel cum expressâ quâdam n0titiâ habitâ ab illo qui eruditè totam hanc promissionis naturam expressè intelligit et vult; vel in confuso, nempe cùm quis ita statuit aliquid facere, ut velit se obligare modo quo alii qui verè promittunt, etiamsi ignoret promissionis naturam; quia tunc in virtute et implicitè vult se obligare. ldem dicendum de eo qui, conscius obligationis, habuit veram promittendi voluntatem, et tunc dùm promittit illius obligationis non recordatur, si tunc fuerit sui compos, aut illud deeretum antea non retractaverit, quia virtute et implicitè voluit obligari ; ut si quis deliberatè incipiat cæremonias ad professionem religiosam prævias ci •m vero profitendi animo, quamvis tempore professionis, non haberet plenam deliberationem et advertentiam propter amiimi perturbationem, aut attentionem ad alia, valeret professio; ob scilicet deliberationem virtualem, quâ vota sunt volita in seipsis, nisi tunc amens aut ebrius aut sui non compos, aut dormiens vota emittat, eò quòd voti tempore foret ilcapax actùs humani eliciendi, et censetur suspensa prior illa voluntas virtualis.

QUÆSTIO SECUNDA.
i)e w0t0.

Navarrus observat ex concilio Coloniensi, illum assumere nomen Dei in vanum, non solùm qui per eum malè jurat, aut benè juratum malè implet, sed etiam illum qui malè vovet, aut quod benè vovit, malè implet. Ideò post juramentum, devoto agendum est: hæc enim duo magnam habent affinitatem et connexionem, ita ut quæ de juramento dicuntur, possint ac debeant proportionaliter voto applicari, et è contra; ac in utroque dispensatio, commutatio, irritatio et relae

« VorigeDoorgaan »