Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

curatore, etc. Non enim directè multùm reipublicæ interest, ut bona sint unius potiùs quàm alterius civis.

Quæres quintò, an et quomodò obliget juramentum non ludendi? – Resp.: Quòd si constet jurantem voluisse se obligare ad abstinendum ab omni prorsùs Judo etiam licito, tenetur servare juramentum; quia etiamsi ludus licitus possit esse actus virtutis, ejus Lamen omissio est melius bonum, sicut validum est juramentum de non nubendo, utpote de meliori bono, quàm sit matrimonium. Jurans non ludere nomine proprio, potest ludere nomine alieno, si finis juramenti fuerit vitare jacturam pecuniarum : secùs verò si fuerit jacturam temporis non facere, eò quòd ludo occupatus non vacaret suo ministerio; quia tunc pro alio ludendo eamdem temporis facit jaeturam. Idem dicendum si finis juramenti fuerit vitare rixas, blasphemias, etc., si eodem modo oriantur, dùm ludit pro alio. Jurans absolutè non ludere, si illius intentio ex conjecturis nequit colligi, quo scilicet fine tale juramentum emiserit, tunc non solùm non potest nomine proprio ludere, verùm etiam neque alieno, eò quòd Judus factus nomine alieno, sit verè ludus. Quidam sentiunt posse nihilominùs istum tradere suas pecunias alteri ad ludendum suo nomine, et inspicere socium ludentem, nisi aliter colligatur de mente ludentis, et nisi finis juramenti fuerit vitare propriarum pecuniarum jacturam.

Quæres sextò utrùm obligatio juramenti transmittatur ad hæredes et successores jurantis?- Resp. hanc obligationem præcisè sumptam, non transire ad successores jurantis, benè tamen obligationem contractûs super quem cadit juramentum, si contractus fuerit validus, vel salteni juramento firmetur, et efficiatur validus. Ratio primi asserti est, quia, ut ait D. Thomas, 2-2, q. 98, art. 2, ad 4, juramentum est actio personalis, et obligationem spiritualem inducens. In personalibus autem et spiritualibus nullus ligatur, nisi cx proprio consensu. Quamvis igitur pater in temporalibus scipsum et hæredem obligare possit per contractum validum, non tamen in spiritualibus, ut patet de voto et aliis. Hinc habetur ratio secundi asserti; nam obligatio contractûs est realis et afficit bona quæ transeunt ad hæredes, qui in iis succedunt patri, ejusque personam repræ

sentant.

Unde hæredes non servantes contractum validum juratum, vel permissionem juratam defuncti pro se, et pro illis, non peccant contra religionem, nec perjurium committitur; peccant tamen contra justitiam. Secùs dicendum quando contractus est invalidus; hæredes enim illius qui juravit solvere pecunias latroni aut usurario, non tenentur solvere, quia jurans solùm vi juramenti obligatus erat solvere, non verò ratione contractûs. Qui tamen juravit alicui, v. g., Mævio, dare centum nummos, mortuo Mævic ante solutionem illius pecuniæ, tenetur ejus hæredibus solvere, quia obtigatio jurantis non extinguitur morte Mavii, et jura defuncti transeunt in ipsius hæredes, nisi aliud suadeat materia subjecta, et

intentio jurantis, secundùm quam juramentum servandum est.

Subdit autem D. Thomas ibidem, quòd cum aliqua civitas jurat se aliquid servaturam, ille qui de novo fit civis, non obligatur quasi juramento ad servanda illa, quæ civitas se servaturam juravit ; tamen tenetur ex quâdam fidelitate, ex quâ obligatur, ut sicut sit socius bonorum civitatis, ita etiam fiat particeps onerum. Canonicus autem qui jurat se servaturum statuta edita in aliquo collegio, non tenetur ex juramento ad servandum sulura, nisi intenderit se obligare ad omnia statuta præterita et futura; tenetur tamen ea servare ex ipsâ vi statutorum, quæ habent coactivam virtutem. Hactenùs D. Thomas. Ubi Cajetanus ait, quòd episcopus aut canonicus, aut quævis alia dignitas habens annexa multa juramenta, si admitteretur ad suum officium absque juramento, non teneretur ad illa servanda ex prædecessorum juramento. Unde, si non esset aliud vinculum obligans ad ea, nisi juramentum, tali: persona foret omninò libera ab illis obligationibus. Sed si esset aliud vinculum obligans offcium illud seu talem dignitatem, pula vinculum statuti vel contractûs, tunc hæc persona quæ non juravit, adhuc teneretur hæc servare ratione hujus vinculi officio annexi; quia etsi vinculum juramenti prædecessorum non transeat ad successores, utpote quia est personale, benè tamen obligatio statuli aut contractûs annexa illi officio, utpote realis. Idemque de aliis similibus est dicendum. Hactenus Cajetanus.

Subditus jurans obedientiam alteri in officio aut dignitate constituto, ejus dignitatis aut officii expresso nomine, ut religiosus jurans obedientiam generali sui ordinis, in quantum generali et ratione officii, tenetur, ex vi illius juramenti, obedire omnibus illius successoribus in hoc officio; quia licet juramentum sit personale ex parte jurantis, affert tamen obligationem realem ex parte ejus cui juratur, et transit cum re, puta dignitate, vel hæreditate, ut jam dictum est. Si verò juramentum fiat alicui, non ratione dignitatis, sed tantùm nomine proprio, et personaliter, prout est privata persona, v. g., dicendo : Juro tibi Petro obedientiam, tunc eo mortuo vel amoto, non transit ad successores, præcipuè si juramentum istud non præstetur tali persona circa rem ad dignitatem pertinentem, quia est vinculum personale huic determinatæ persona affixum, et non illius officio. In dubio autem an actus aliquis personæ aut dignitati tribuendus sit, ex conjecturis metiendum est. Quando juramentum fit alicui ratione dignitatis, tunc illo ab cà amoto, ampliùs non obligat, sed ejus successoribus in illâ dignitate est exhibenda obedientia jurata: dignitas enim non variatur ex varietate personarum, 12, q. 1, cap. Liberti.

Queres septimò, utrùm major sit obligatio juramenti, quàm voti promissorii ?-Respondet D. Thomas negativè, hîc q. 89, art. 8, quia omnis infidelitas irreverentiam continet et contemptum. Videtur autem infidelitas subjecti ad dominum esse maxima irre verentia. Cùm ergo obligatio voti causetur ex fidelitate quam Deo debemus, ut scilicet ei promissum

solvamus, ideò votum ex suâ ratione est magis obligatorium quàm juramentum, cujus obligatio causatur ex reverentiâ quam debemus ei, ex quâ tenemur ut crificemus id quod per nomen ejus promittimus.

Quæres octavò quando et quomodò obliget juramentum promissorium in favorem tertii verè et ex animo factum, ac promissione acceptata? - Resp. quòd si juramentum fuerit de re quæ sine peccato fieri potest, implendum est ac exequendum, etiamsi eventus rem juratam minùs bonam reddat, quàm oppositum. Ut si juravi Petro me daturum ipsi viginti nummos, non satisfacio per hoc quòd pauperiori dorem centum. Quod tamen auctores limitandum censent in casu quo quis juravit feminæ, se eam in uxorem ducturum; potest enim absque juramenti violatione ingredi religionem, ex cap. 2, de Convers. conjugatorum. Tunc enim huic juramento censetur inesse tacita hæc conditio: Nisi moriar civiliter, et inspirante Deo suscipere debeam meliorem statum, cujus eventus matrimonii sit impeditivus.

Quando juramentum factum est in favorem tertii cum aliquâ conditione, jurans non obligatur, nisi illa impleatur. Quia de naturâ conditionis est, ut suspendat actum cui accedit. Et quando tota obligatio pendet à conditione, illâ deficiente, cessat obligatio. D. Thomas q. 89, art. 9, ad 2, ait, quòd homo potest alteri promittere aliquid sub juramento dupliciter. Uno modo, quando promittit aliquid pertinens ad utilitatem ipsius, puta, si sub juramento promittat se serviturum ei, vel pecuniam daturum. Et à tali promissione potest absolvere ille cui promissio facta est : intelligitur enim jam ei solvisse promissum, quando facit de o secundùm utilitatem et voluntatem ejus, cui juravit. Alio modo promittit aliquis alteri, quod pertinet ad honorem Dei, vel utilitatem aliorum, puta si aliquis sub juramento promittat alicui se intraturum religionem, vel aliquod opus pietatis facturum. Et tunc ille cui promittitur, non potest absolvere promittentem, quia promissio non est facta ei principaliter, sed Deo; nisi fortè sit interposita conditio, ratione cujus possit, scilicet si illi videbitur cui promittitur, vel aliquid aliud tale. Hactenùs D. Thomas.

Hinc colligitur quòd si jurans aliquid in favorem alterius, priùs et principaliter honorem et cultum Dei respexit, ac intuitu principali religionis juravit, solumque posteriùs et secundariò utilitatem tertii attendit, tunc iste nequit ipsi remittere obligationem, cùm juramentum tunc se habeat quasi votum. Secùs dicendum si non principaliter intuitu religionis juraverit, sed animo fidem suam alteri astringendi, ratione amicitia. In dubio autem hujus intentionis, pra-sumenda est prior intentio, ob scilicet materiæ naturam in honorem Dei tendentis. Ita Sotus, lib. 8 de Just. q. 1, art. 1, ad 2.

Tandem qui jurat se facturum voluntatem alterius, intelligendus est, si id quod ei mandatur licitum sit, honestum, et portabile, seu moderatum; ex D. Thoma q. 8, art. 2, ad 3.

ARTICULUS IV.

De irritatione et dispensatione juramenti. Divus Thomas, q.89, art. 9, ad 1, ait, quòd dispensalio quæ fit in juramento, non se extendit ad hoc quòd aliquid contra juramentum fiat : hoc enim est impossibile, cùm observatio juramenti cadat sub præcepto dirino, quod est indispensabile. Sed ad hoc se extendit dispensatio juramenti, ut quod sub juramento cadebat, sub juramento non cadat, quasi non existens debita materia juramenti. Materia autem juramenti assertorii, quod est de præterito vel præsenti, in quamdam necessitatem jam transiit, et immutabilis facta est. Et ideò dispensatio non refertur ad materiam, sed refertur ad ipsum actum juramenti; unde talis dispensatio directè esset contra præceptum divinum. Sed materia juramenti promissorii est aliquid futurum, quod variari potest, ila scilicet quòd in aliquo eventu potest esse illicitum vel nocivum, et per consequens non esse debita materia juramenti, et ideò dispensari potest in juramento promissorio, quia talis dispensatio respicit materiam juramenti, et non contrariatur præcepto divino de observatione juramenti. Et in corp. ait 8. Doctor quòd necessitas dispensationis, tam in lege quàm in voto, est propter hoc quòd id quòd in se vel universaliter consideratum, est ? utile et honestum, et secundùm aliquem particularem eventum, potest esse inhonestum et nocivum, non potest cadere nec sub lege, ncc sub voto. Quòd autem aliquid sit inhonestum vel nocivum, repugnat his quæ debent attendi in juramento. Nam si sit inhonestum, repugnat judicio ; si sit nocivum, repugnat justitiæ ; et ideò pari ratione etiam in juramento dispensari potest.

Per quod ostendit S. doctor, quòd supra forinale juramenti, nempe veritatem, non cadit dispensatio; nunquàm enim quis dispensari potest ut scienter juret falsum; sed tantùm supra materiam juramenti, quatenus id quod erat materia juramenti, non sit ampliùs talis ob circumstantias hic et nunc occurrentes. Ostendit insuper S. doctor quòd in juramentis assertoriis, nequit dispensatio locum habere, cùm sint de actu præterito vel præsenti, quia materia jam transiit et immutabilis efficitur; seu juramentum vel fuit verum, vel falsum, propter veritatem aut falsitatem actûs jam præteriti aut existentis. Unde fieri non potest ut non sit vel fuerit, neque dispensari potest, ut actus jurandi, qui jam est aut fuit falsus, non sit aut non fuerit falsus. Idem dicendum de juramentis promissoriis, quantùm ad veritatem quæ respicit tempus præsens in quo fuit juramentum : sicque non possunt non obligare, cùm ea obligatio sit indispensabilis, et præcepti negativi de non adducendo Deum in testem falsitatis. Tota igitur dispensatio in juramentis promissoriis solùm potest habere locum, quantùm ad obligationem et veritatem, quæ respicit tempus futu rum, seu futuram executionem et impletionem promissi, quod cùm variari possit ac in aliquo eventu esse illicitum et nocivum, et per consequens fieri materia non apta juramenti, super eam solummodò, et non super actum jurandi præsentem, cadit dispensatio.

Quoties juramentum est invalidum et non obligat, aut defectu intentionis jurandi, aut defectu materiæ aptæ ac debitæ, tunc non est opus irritatione, dispensatione et commutatione; sed jurans de se ab illius impletione absolvitur; si enim illud quod cadit sub juramento promissorio sit peccatum, tenetur jurans illud non servare si verò sit majoris boni impeditivum, sicut cùm aliquis jurat se non intraturum religionem, licitum est ei servare et non servare tale juramentum. Ita D. Thomas in isto art. 9, ad 3. Item irritatur juramentum et tollitur ejus obligatio per remissionem illius in cujus favorem præstitum fuit, ut si quis juraverit se daturum pauperi determinato eleemosynam, paupere condonante obligationem, relaxatur juramentum. Quia tunc ille censetur tollere et remittere materiam Deo in suî favorem promissam, quâ sublatâ, cessat voti obligatio, nisi ea eleemosyna nulli esset determinatio pauperi aut personæ promissa, quia tunc nullus pauper obligationem talis juramenti remittere posset, eò quòd soli Deo censetur præstitum, nec res promissa cedit in favorem certi pauperis, qui possit illam remittere, taliaque juramenta rationem voti induunt. Vide D. Thomam, 2-2, q. 89, art. 9, ad 2. Item irritare potest juramenta omnis ille qui habet dominium et potestatem in rem promissam, et à sibi in hâc re subditis emittuntur. Sic pater juramenta filiorum et filiarum in minori ætate existentium, vir juramenta uxoris, prælatus juramenta subditorum irritare, etiam sine causâ, et annullare possunt. Ita D. Thomas in hoc art. 9, in fine, quia censentur hæc juramenta facta cum conditione saltem tacità : Si hi in quibus tales personæ sunt subjectæ approbaverint; nullus enim absolutè jurare potest in præjudicium alterius. Si tamen hi superiores in juramenta istorum antea consenserint, aut facta confirmaverint, tunc non possunt ampliùs absque legitimâ causâ irritare, aliàs peccant, quia per licentiam vel approbationem concessam, juramentum jam robur et confirmationem obtinuit; ad cujus proinde relaxationem requiritur superveniens causa; aliàs recurrendum erit ad jurisdictionem spiritualem, ut obtineatur absolutio seu dispensatio. Licet enim papa et prælati ecclesiastici solùm habeant jurisdictionem spiritualem, et non dominium rei promissæ, tamen possunt juramenta sibi subditorum relaxare, tum ratione officii,.quia ita fieri expedit ad utilitatem reipublicæ, tum aliquandò in pœnam humanæ sævitiæ, etiam non consentiente eo in cujus favorem juramentum factum est; ut si observatio juramenti promissorii bono communi foret nocitura, aut juramentum per metum et injuriam fuerit extortum, ut si quis juravit latroni dare pecunias, aut usurario solvere usuras, si petat illius juramenti absolutionem à suo prælato et episcopo, potest illi concedi dispensatio est enim justa causa, ne scilicet sævitia hominum fovcatur, idque sic fieri expedit bono communi. Item in odium excommunicatorum, liberantur subditi et alii à juramento fidelitatis illis præstito, 15, q. 6, can. Nos sanctorum, et can. Juratos. Item quandò sub juramento promittitur aliquid, de quo dubium est,

2

utrùm sit licitum vel illicitum, proficuum vel nocivum, aut simpliciter aut in aliquo casu, potest tunc quilibet episcopus in hoc suum subditum dispensare. Ita D. Thomas in hoc art. 9, ad 3; tandem cùm juramentum sit minùs obligatorium quàm votum, consequens est ut omnia juramenta subsint facultati episcopi ad dispensandum; quæ si forent vota, posset in eis dispensare; quia cui concessum est posse ordinariò in majus, concessum est posse in minus. Unde qui potest dispensare in votis, potest etiam dispensare in juramentis de câdem re sine voto, seu independenter et disparatè à voto, nec in ejus confirmationem factis. Cùm autem prælati regularium habeant jurisdictionem in suos religiosos, qualem habent episcopi in diœcesanos, possunt pari modo eorum juramenta relaxare; et adhuc magis cùm sint domini voluntatum jurantium, qui non sunt sui juris, nec absque prælati consensu se aliis obligare et promittere possunt.

Hinc juramenta quæ habent annexum volum papa reservatum, vel quæ, si forent vota, essent papæ reservata, nec episcopi nec prælati religionum dispensare possunt, ut sunt vota castitatis, religionis, peregrinationis ad templum Hierosolymitanum, ad limina Apostolorum Petri et Pauli, ad Compostellam, apud D. Jacobum, et juramenta circa ista quinque opera pia. Quidam tamen volunt quòd si hæc juramenta fuerint pœnalia aut conditionalia, tunc potest episcopus dispensare ante et post conditionem impletam, et pœnam incursam. Imò Sanchez addit posse episcopum in, his dispensare, quandò jurans intendebat solùmmodò Deum in testem vocare, non verò ipsi promissionem facere, eaque opera in ejus obsequium offerre, cùm tunc non contineant votum, ratione cujus papæ sint reservata. Verùm contrarium est tenendum, quia summus pontifex reservans sibi aliqua vota per generalem consuetudinem, etiam censetur reservare juramenta de iisdem rebus.

Summus pontifex in omni juramento, cessante damno tertiæ personæ ex causâ rationabili dispensare potest. Hæc enim facultas est necessaria ad bonum regimen Ecclesiæ, ut scilicet post causæ particularis occurrentis diligens examen, prælati et maximè pontifices judicarent an æquum esset hujusmodi voti obligationem et juramenti religionem in causis particularibus remittere, et materiam, quæ voto et juramento subjecta erat, ex causâ subtrahere per absolutionem et dispensationem. Ita divus Thomas in hoc art 9, ad 3.

Dixi, cessante damno tertiæ personæ, quia non est in potestate papa auferre jus tertii in rebus non ecclesiasticis, eò quòd non sit dominus bonorum temporalium illius. Unde, licet sit in potestate papæ dispensare in omnibus votis, et commutare in aliquid gratius Deo, eò quòd sit ejus vicarius, non tamen in omni juramento, quandò fit in commodum tantùm hominis, ut si juravil creditori suo solvere debitum, aut tenere contractum justum, eò quòd papa non sit vicarius illius hominis, nec ita habet dominium super eum, ut possit illum rebus suis temporalibus privare ad libitum, et hoc non

est propter defectum potestatis papæ, aut excellentiam juramenti, sed ex naturâ contractûs juramento firmati, scilicet inter hominem et hominem; quocirca cessante præjudicio hominis, ita juramenta subjiciuntur Ecclesiæ potestati, sicut et vota; nisi esset turpitudo ex parte recipientis injustè juramentum, aut urgens boni communis causa postularet.

Dixi, ex causâ rationabili : nam prælatus sine eâ dispensans peccat, et non valet dispensatio in foro conscientiæ, ut ostensum est alibi de Just.. tract. de Legibus; porrò loquimur hic tantùm de dispensatione, quatenùs scilicet juramenti obligatio tollitur; non verò de irritatione, quatenùs scilicet impeditur ne juramentum vim obligandi habeat, sed cassatur et annullatur id enim etiam sine causâ fieri potest à papâ respectu rerum ecclesiasticarum, à viro respectu uxoris, à patre respectu filiorum, qucad materiam, in quâ illis subjiciuntur, et in prælato respectu suorum religiosorum; causa verò legitima dispensandi in juramento desumenda est, tum ex gravitate operis et Imbecillitate jurautis, tum ex diminutâ operis utilitate: tum si ex eventu ejus impletio non sit satis conveniens bono communi; tum ex aliis circumstantiis occurrentibus mutationem quamdam inducentibus. Horum omnium ratio est, quia juramentum obligat ad suf observantiam, non ex jure humano, in quo valet dispensatio etiam sine causâ concessa, sed obligat ex jure naturali, divino, in quo nec papa validè potest dispensare. Homo tamen in cujus utilitatem et favorem juramentum factum est, tanquàm dominus rei promissæ, potest illud sine causâ dispensare, modo jam explicato; verùm hæc omnia clariùs patebunt quæst. sequenti de dispensatione et commutatione

votorum.

ARTICULUS V.

De personis quibus non competit jurare, et de aliis rebus ad completam juramenti notitiam spectantibus.

Divus Thomas, art. 10, docet, quòd quidam sunt qui dictum suum confirmare non possunt propter defectum eorum. Et quidam sunt quorum dictum adeò debet esse certum, quòd confirmatione non egeat, sicque quidam sunt majoris auctoritatis, quàm quòd eos jurare deceat; aliqui verò minoris auctoritatis, quàm quòd eorum juramento stetur. Unde nihil prohibet aliquos à juramento impediri ex causis contrariis, per modum superabundantia et defectûs. Nam in juramento duo sunt consideranda, unum quidem ex parte Dei, cujus testimonium inducitur; et quantùm ad hoc debetur maxima reverantia. Propter hoc à juramento excluduntur pueri ante annos pubertatis, qui non coguntur ad jurandum, quia nondùm habent perfectum usum rationis, quo possint cum reverentia debitâ juramentum præstare; et etiam perjuri qui ad juramentum non admittuntur, quia ex retroactis præsumitur quòd debitam reverentiam juramento non exhibebunt; olim propter hanc reverentiam, nonnisi jejunus poterat quis jurare, 22, q. 5, c. Honestum. Ubi divus Thomas loquitur de juramento in judicio.

Nam masculis ante annum 14, et puellis ante 12, interdicitur judicialiter et solemniter jurare, nec possunt à judice cogi in causis civilibus 22, quæstione 5, can. Parvuli; et in criminalibus non admittitur minor annis viginti, ff. de Testib. L. Inviti (1). Verùm, si admitti contingat ad jurandum, licet non faciat plenam fidem, facit tamen præsumptionem ad torturam sufficientem, juxta Sylvestrum, verbo Impubes. Item perjuri non admittuntur ampliùs ad juramentum in judicio 22, q. 7, can. Pueri. Cum quo tamen stat licitum esse omnibus jurare extra judicium etiam impuberibus, eosque moraliter peccare falsum jurando, si fuerint doli capaces et sufficienti usu rationis polleant.

Aliud, quod in juramento est considerandum, se tenet ex parte hominis cujus dictum juramento confirmatur. Non enim indiget dictum hominis confirmatione, nisi quia de eo dubitatur. Hoc autem derogat dignitati personæ ut dubitetur de veritate eorum quæ dicit. Et ideò personis magnæ dignitatis non convenit jurare, propter quod dicitur 2, q. 5, can. Si quis presbyter, quòd sacerdotes ex levi causâ jurare non debent tamen pro aliquâ necessitate, vel magnà utilitate, licitum est eis jurare: et præcipuè pro spiritualibus negotiis, pro quibus etiam juramenta competit præstare in solemnibus diebus, quibus est spiritualibus rebus vacandum : non autem tunc sunt juramenta præstanda pro temporalibus, nisi fortè ex magnâ necessitate. Hæc D. Thomas.

S. Anton. p. 2, tit. 10, cap. 3, § 3. Et Sylvester, v. Juramentum, 2, q. 3, varios casus referunt in quibus sacerdotes jurare possunt et debent in judicio coram suo judice ecclesiastico; coram verò seculari non possunt, nisi adsit prælati licentia. Vice juramenti, per sanctam consecrationem sunt interrogandi tangendo proprium pectus, can. Si quis presbyter, 2, q. 5, et ita usu receptum est.

Quæres primò, an juramentum possit præstari per nuntium, aut procuratorem. Resp. affirmativè, ex cap. De statu regularium, in 6, et cap. ultimo de Juramento caluinniæ, in 6. Nam et matrimonium, licet sit actio personalis, potest tamen contrahi per procuratorem; ita et juramentum, dummodò actus talis sit qui per procuratorem præstari possit, aut lex non præscribat, ut quis præsens propriâ manu juret. Item modò procurator habeat speciale mandatum alterius in hâc causâ et negotio particulari, suo nomine jurandi, nec dominus illud mandatum revocaverit.

Et tunc ille cujus homine præstatur juramentum ligatur, non verò procurator, ut patet à simili de matrimonio. Hinc si quod iste jurare mandat suo procuratori, sit falsum, afficitur poenis in perjuros constitutis, non verò procurator: et è contra si procurator non exequatur sincerè illius mandatum, sed nomine mandantis malà fide scienter falsum juret, vel dubium tanquàm certum, perjurii peccatum committit, non

(1) Ice pendent à jurisprudentiâ locorum quæ varia statuit in variis nationibus.

quòd vinculo juramenti afficiatur, sed quia cooperatur perjurio alterius; sicut inducens alium ad jurandum falsum, reus est perjurii, licet non sit propriè perjurus. Queres secundò, an juramentum exigi possit ab eo qui creditur pejeraturus? Resp. D. Thomas, 2-2, q. 98, art. 4, distinguendum esse; aut enim quis exigit juramentum pro seipso propriâ sponte; aut exigit pro alio ex necessitate officii sibi commissi. Et si quidem pro seipso aliquis cxigit juramentum tanquàm persona privata, distinguendum videtur, ut August. dicit in sermone de Perjuriis. Si enim nescit alium juraturum falsum, et ideò dicit, JURA MIHI, ut fidem ei faciat, non est peccatum. Tamen est humana tentatio, quia scilicet procedit ex quâdam infirmitate, qud homo dubitat alium esse verum dicturum. Et hoc est illud malum, de quo Dominus dicit Matth. 5:‹ Quod amplius est, à malo est. › Si autem scit eum fecisse contrarium ejus quod jurat, et cogit eum jurare, homicida est ; ille enim de suo perjurio se interimit; sed iste manum interficientis impressit. Si autem aliquis exigat juramentum tanquàm persona publica, secundùm quod exigit ordo juris, ad petitionem alterius, non videtur esse in culpå, si ipse juramentum exigat, sive sciat eum falsum jurare, sive verum, quia non videtur ille exigere, sed ille ad cujus instantiam exigit (1). Hactenus D. Thomas in corp. Et ibidem, ad 4, dicit licitum esse malo uti propter bonum, sicut et Deus utitur; non tamen licet aliquem ad malum inducere. Unde licet ejus qui per falsos deos jurare paratus est, juramentum recipere; non tamen licet eum inducere ad hoc quòd per falsos deos juret. Nec licet juramentum exigere ab eo qui per verum Deum, falsum jurat; quia in tali juramento deest bonum fidei, quâ utitur aliquis in juramento illius qui verum per falsos deos jurat. Unde in juramento illius qui falsum per verum Deum jurat, non videtur esse aliquod bonum, quo uti liceat.

An autem judex possit hoc juramentum exigere etiam quando pars id non petit, et sponte suâ hoc facere ad informandam conscientiam suam, respondent auctores illud posse quando lege obligatur ad exigendum juramentum ex officio ad sibi comparandam notitiam publicam, et faciendum legitimum processum; secùs si ad exigendum juramentum, nullâ partis aut legis necessitate cogatur: tunc enim instar personæ privatæ, tenetur peccatum proximi vitare, ut aliâ viâ non deficiendo suo muneri procedere valeat.

:

(1) Solutio hujus quæstionis repetenda est ex principiis de cooperatione: petitio juramenti est, ratione sui considerata, actus bonus vel indifferens, unde æquè probabiliter et immediatè possunt prodire duo effectus tota difficultas erit determinandi utrùm bonus effectus qui solus intenditur compenset malum. Hoc rarissimè eveniet quando privatâ auctoritate juramentum postulabitur, quia si jurans prævideatur pejeraturus, nulla adveniet generatim utilitas ex petitione. E contra aderit illa compensatio quoties judex publica auctoritate et ad instantiam partis adversæ, in casibus à lege prævisis, defert juramentum; onus officii publici quod judex ille gerit, et bonum publicum cujus valdè interest ut controversiæ per juramentum possint interdùm dirimi, suppeditat rationem sufficientem cooperationis.

Nulli itaque licet absque necessitate tale juramentum exigere.

Quæres tertiò, an ut juramentum obliget, necessarið requiratur ut jurans habeat formalem actualem et expressam voluntatem se obligandi ? Resp. negativė: Sufficit enim quòd jurans, sciens naturam juramenti, seu vim quam habet obligandi, verè jurare velit, nec habeat positivam voluntatem non se obligandi: hoc ipso enim censetur velle sequi naturam juramenti, ac proinde se obligare.

[ocr errors]

Quæres quartò, quænam conditiones in omni juras mento promissorio simpliciter facto sint subintelligendæ ex jure communi, ad hoc ut juramentum obliget? Resp. auctores quatuor assignare in Clavi regiâ lib. 5, cap. 5, n. 15 et sequentibus. Prima est, circa jus et auctoritatem superioris. Nam in omni juramento promissorio, subintelligitur: Nisi contrarium præcipiat et velit superior, in illis nimirùm rebus quæ sunt illi subjectæ, seu in quibus jurans dependet ab illo. Secunda est observatio fidei propter quam juratur. Nam frangenti fidem, fides servanda non est : v. g. Promisi tibi centum nummos, quia tu mihi promisisti equum; tunc si non adimples ex parte tua promissum, nec ego teneor ex parte meâ adimplere, 2 de Jurejur. can. Pervenit. Et can. Constitutus de Pœnis. Item si etiam cum juramento promiserim, te non expellere de domo meâ tibi locatâ, subintelligitur: Modò solvas pensionem. Idem dicendum de patre qui promisit cum juramento, non exhæredare filium ; subintelligitur : Nisi crimen ingratitudinis commiserit. Tertia conditio respicit statum, tam jurantis, quàm ejus cui juratur, et etiam rerum pro quibus et ratione quarum juratur; puta si mutatio notabilis advenerit. Sic jurans servare statutum, eo revocato, non ampliùs obligatur. Item si quis ut officialis juravit, cessante officio non tenetur. Item qui prælato aut magistratui ut tali obedientiam jurat, si deponatur aut cedat prælationi, aut perfecerit tempus quo cessat officium, ampliùs non tenetur. Item qui juravit alteri suum reddere gladium, si iste furiosus postea evadat, non obligatur restituere. Item qui juravit accipere in uxorem Bertham divitem, sanam, et virginem bonæ famæ, si postea incidat in paupertatem, aut lepram, aut in fornicationem, non tenetur. Item qui juravit inimico se nihil damni illaturum, non videtur peccare contra juramentum, si noceat ob novam injuriam supervenientem sibi illatam; subintelligitur enim juråsse se non nociturum propter injurias præteritas, et nisi novam causam dederit. Item qui juravit servare secretum sibi commissum, non peccat contra juramentum, illud secretum detegendo quando nequit illud celare absque gravi detrimento publico, vel privato suo aut alterius innocentis damno: nam promissio secreti censetur facta cum hâc conditione: Si non advenerit præceptum et obligatio revelandi, can. Sicut nostris, de Jurejurando. Ratio horum omnium est, quia juramentum cadens supra propositum vel promissionem habentem tacitam conditionem ex intentione jurantis, vel ex dispositione juris, vel ex consuetudine jam re

« VorigeDoorgaan »