Pagina-afbeeldingen
PDF
[ocr errors]

quis coactns fecit, duplex est obligatio, una quidem, quâ obligatur homini cui promittit aliquid; et talis obligatio tollitur per coactionem, quia ille qui vim in4ulit, hoc meretur ut ei promissum non servetur; nec •nim per injustitiam jus acquirit. Alia est obligatio quâ obligatur Deo ut impleat quod per nomen ejus promisit, et talis obligatio non tollitur in foro conscientiæ; quia magis debet damnum temporale sustinere, quàm juramentum violare, et aliunde voluntariè promisit, licet cum admixtione involuntarii. Ilinc si quis metu coactus à latrone, ut mortem evaderet, eidem promisit sub juramento centum nummos, tenetur ex vi juramenti solvere, quia tale juramentum honestè et sine peccato impleri potest, ut suppono, et aliunde obligatio gravis non assumendi nomen Dei in vanum, non tollitur per injuriam illatam, can. Verum, etc. Si verò, deJurejur. Idem dicendum de eo qui mutuum accipiens promisit sub juramento usuras solvere mutuatario, et sic de aliis similibus. Talis enim solutio est de actu virtutis, nempe aut redimendi vexationem cujus est consummatio, aut exercendi veracitatem et fideliuatem in promissis. Possunt tamen isti repetere in judicio quod solverunt, vel praelato denuntiare, vel ab eo relaxationem juramenti obtinere; satisfaciunt enim huic obligationi juramenti momentaneâ solutione, statimque possunt solutum repetere, quia juramentuma tantùm fuit de solvendo, neque dati repetitionem exclusit, can. Ad audientiam, de his quæ vi. Quòd si esset quoque juramentum non repetendi, non videtur tunc licitum repetere, nisi priùs impetratâ hujus juramenti relaxatione, eò quòd licitè et absque peccato observari possit. Quare dùm D. Thomas hic ait, hunc posse repetere quod solvit, vel prælato denuntiare, non obstante quòd contrarium juravit, quia tale juramentum vergeret in deteriorem exitum ; esset enim contra justitiam publicam, intelligit solùm quòd non obstante juramento, adhuc potest latronem denuntiare, puta si sub præcepto obligetur ad accusandum illum ob bonum publicum, vel juridicè interrogetur de hâc violentiâ, sibi à latrone illatà. Si verò non adveniat casus extraordinarius in quo teneatur denuntiare, si juraverit se non denuntiaturum, tunc non potest spontè et in quantum in se est denuntiare, et S. doctor, concludit quòd roinani pontifices ab hujusmodi juramentis homines absolvunt, non quasi decernentes hujusmodi juramenta non esse obligatoria, sed quasi hujusmodi obligationes ex justâ causâ relaxantes. Wide insuper q. 98, de Perjurio, art. 5, ad 1. Hinc etiam infertur juramentum redeundi ad carcerem aliàs justum, obligare per se loquendo, etiam cum probabili periculo mortis sive justæ, sive injustæ, quia impleri potest absque animæ dispendio et peccato, cùm sit opus eximiæ fortitudinis et religionis, sese periculo mortis exponere ut juramentum servetur de re justâ. Hinc habetur juramentum præstitum ex errore circa substantiam rei promissæ, non ol)ligare, eò quòd desit consensus, ut pro!)ant nostri theologi in primâ se

cundæ. Item quoties dolus aut error versatur circa causam finalem, seu quoties jurans secundùm prudentem existimationem, non censetur jurare voluisse, si dolum cognovisset; tunc enim ejusjuramentum interpretatur sub conditione, si res ita sit. Quæres tertiò an liceat in juramento, verhis amphibologicis et æquivocationibus uti, ita ut ille cui juratur seipsum decipiat? — Usum aut potiùs abusum æquivocationum et restrictionum mentalium ventila

bimus in principio octavi præcepti. Hic autem breviter ;

statuimus,cum D. Thomâ, quòd tam in juramento assertorio quàm in promissorio, juridicè requisitus in judicio tenetur uti verbis claris, non ambiguis, et jurare secundùm sensum et intentionem ejus cui præstatjuramentum; idem dicendum, quando juramentum extra judicium fit in materiâ alteri damnosâ, ut sunt emptiones, venditiones, etc. Alioquin in his casibus jurans peccat mortaliter, et tenetur nihilominùs servare juramentum ad mentem ejus qui illud legitimà requisivit, ut ostendit D. Thomas, q. 89, art. 7, ad 4, dicens, quòd quando non est eademjurantis intentio, et ejus cui jurat, si hoc proveniat ex dolo jurantis, juramentum servari debet secundùm sanum intellectum ejus cui juramentum præstatur, existenti in bonâ fide, ut colligitur ex Isidoro. Quidam tamen explicant D. Thomam, quòd velit istum jurantem committere culpam et obligari ratione exterioris scandali vitandi, et adhuc cessante scandalo ad id teneri ex justitiâ, ratione damni per injuriam alteri subsecuti : ex vi tamen et religione juramenti, non obligari ultra dolosam suam intentionem, prout satis se explicat. S. doctor, tum in 5 sent., dist. 39, q. 1, art. 3, q. 5; tuin hic loco citato, dicens: Sin autem jurans dolum non adhibeat, obligatur.secundùm intentionem jurantis, ut indicat D. Gregorius 27 Moral., cap. 8, et refert 22, q. 5, can. Humanæ aures. Ergo, secluso damno, licet peccet, non tamen tenetur juramentum servare nisi juxta suam intentionem. Verum, quis dicatur dolo jurare, ut sciamus audiendum est cap. In dolo, causâ 22, ubi sic habetur : In dolo jurat qui aliter facturus est, quàm promittit, seu, ut exponit Gratianus, in cujus mente est, non sic faciendum ut promittit. Nec excusatur, ait Cajet. q. 89, art. 7, propter implicitam subauditionem in mente retentam, quoniam hujusmodi subauditio non excusat, quin sit falsa vocis significatio, cum intentione fallendi alium, ut intelligat sibi promitti, quod iste non intendit promittere. Et Sotus, lib. 8 de Just. q. 1, art 7, ait : Si verba exteriùs prolata respectu intentionis jurantis planè falsa sunt, id est, menti ejus dissona, universim et absque ullâ exceptione est peccatum mortale. Neque jurans excusatur per illam mentalem restrictionem : Dabo, si debeo; aut, juro dare si debeo. Nam, postquàm illam verbis non explicat, sed verba sunt absoluta, non consonat menti os, sed ficta est juratio, quia intùs non fit absolutè ut explicatur exteriùs. Quapropter quantumcumque per vim et injuriam fuerit juramentum extortum, factumque ad redimendam vitam, erit mortale perjurium.

Tandem, si usus restrictionum mentalium esset frequens, et pro levibus, in juramentis præstandis, nulla inter homines fidelitas, nulla societas, nec ullum poterit juramentum cum hostibus tutò fieri. Nam, si cum privato latrone liceat jurare, ad suam propriam intentionem, dicendo, v. g. : Numerabo tibi centum nummos, mente subintelligendo: Si debeam, licebit etiam cum publico latrone; et sic eludi poterunt ommia pacta et fœdera etiam juramento firmata cum rehellibus, quia legitimus princeps nihil eis debet. Werius ergo est unumquemque jurantem debere jurare et juramentum implere, secundùm communem intellectum, nisi ex verbis à jurante prolatis possit contrarium declarare. Si ab aliquo injustè juramentum exigatur, potest quidem jurans uti verbis ambiguis, modò adsint conditiones in 8 præcepto explicandæ; sed non potest sic ad suam intentionem jurare, ut mente aliud intendat et teneat, quàm is qui juramentum petit, intendit, nisi verba illum intellectum patiantur, modoque infra explicando. Unde Innocentius papa Xl damnavit sequentes propositiones, 24: Vocare Deum in testem mendacii levis, non est tanta irreverentia, propter quam velit aut possit damnare hominem. 25: Cum causâ licitum est jurare sine animo jurandi, sive res sit levis, sive gratis. — 26: Si quis vel solus, vel coram aliis, sive interrogatus, sive propriâ spontè, sive recreationis causâ, sive quocumque alio fine juret se non fecisse aliquid, quod reverâ fecit, intelligendo intrà se aliquid aliud quod non fecit, vel aliam viam ab in quâ fecit, vel quodvis aliud additum rerum; reverâ non mentitur, nec est perjurus. Petes an si aliquis audivit à viro optimæ famæ aliquam rem, possit cum juramento deponere in judicio se illam certò scire? — Resp. negativè, aliàs omnes testes de auditu efficerentur testes de certâ scientiâ. Item in foro externo testis tenetur reddere rationem sui dicti : item quia omne crimen etiam occultum posset probari in judicio : v. g., qui secretò et nemine vidente fuit ab hoste lacessitus injuriis et verbere, posset producere testes quibus illud facinus narraret, et ipsi deinde coram judice testificari possent cum juramento se illud certò scire, aut vidisse, quod est maximum ineonveniens. Tenetur itaque explicare, se tantùm illud scire ex auditu. Quaeres quartò an juramentum promissorium in rebus prohibitis per civiles aut canonicas leges obliget in conscientià? — Resp. 1°, juramentum factum de re prohibitâ per legem civilem, aut canonicam, quæ primariò et immediatè dirigitur ad bonum publicum, non obligare, eò quòd nequeat impleri absque peccato, cùm lex tune obliget ad culpam, tum quia juramentum quod directè vergit in detrimentum injustum tertii, non obligat, can. Quamvis, de Pactis, in. 6, cùm non sit vinculum iniquitatis. Ergo multò minùs obligat quando vergit in detrimentum boni communis, prout contingit in nostro casu. IHinc fit omnes contractus repugnantes legi canonic;e aut civili in bonum commune directè et immediatè ordinatæ. invalidos esse, etiamsi iuramentum acce

dat, quia privatus non potest propriâ auctoritate cedere bono communi : aliàs peccat juxta rei gravitatem. Et consequenter invalidum et non servandum est juramentum clerici renuntiantis privilegio fori, quia scilicet clericis directè ac immediatè concessum est ob bonum commune statûs clerici; nec potest clericus sine peccato tale juramentum exequi, cam. Si diligenti, de foro competenti. Similiter non valet juramentum vendendi triticum degentibus extra regnum, contra prohibitionem legis civilis, quia lata est in favorem boni communis, et aliunde contractus prohibitus ob favorem publicum non confirmatur juramento; imò juramentum est validum, tum quia est de re illicitâ, tum quia non potest jus publicum ob publicam utilitatem constitutum privatorum conventionibus tolli. Resp. 2°, juramentum factum contra legem canonicam aut civilem primariò principaliter et immediatè respicientem bonum et favorem privatæ personae ol)ligare, et contractum per eam prohibitum ac invalidum confirmare, dummodò non vergat in detrimentum tertii. Ratio est quia quilibet potest cedere juri suo absque, præjudicio tertii. Item quia illa lex in favorem personæ privatæ lata, non intendit illi laqueum peccati ex transgressione injicere, sed solùm intendit in ejus favorem actum irritare. Ergo , si juramento huic favori et privilegio renuntiet, tenebitur servare juramentum (1). Hinc femina quæ juravit se solâ dote contentam, ad bona paterna non regressuram, tenetur stare juramento, quamvis lex civilis irritet illud pactum et promissionem. Idem dicendum de alienatione fundi

(1) In eo casu juramentum est procul dubio validum, quum observari possit sine peccato; an verò formet contractum et sic inducat obligationem justitiæ standi conventioni meritò in controversiam inducitur. W. C. de Lugo de Jure et Justitiâ, disp. 22, n. 201. Affirmat sententia communior potissimùm innixa jure canonico et jure civili romano; opinio contraria nobis anteponenda videtur saltem in Galliis et aliis nationibus ubi eadem vigeret jurisprudentia circa minores, etc. Enimverò, ut valeret contractus à mimore irritus, necesse foret ut legislator, posito juramento, vim auferret suæ legis; ratio hujus principii in aperto est : si enim lex, declarans tales contractus rescindibiles fore, vim omnem suam servet, minor non minùs inhabilis est ad confirmandum contractum quàm inhabilis erat ad contrahendum : atqui legislator non tollit vim suæ legis ; talis intentio nec præsumenda est, nec realis probatur: non est præsumenda, cùm eo modo facillimum esset eludere legem et mimores inducere ad firmandum juramento suas conventiones ; nec realis probatur cùm nulla sint indicia quibus innotescat; jus canonicum invocari non potest in re quæ forum civile solùmmodò spectat; jus romanum apud nos receptum non est ut sat unanimiter tenent jurisperiti.Vid. Pothier, Traité des 0bligations, n. 106; Toüllier, Droit Civil, t. 10, n. 552, 355. Tribunalia non attendunt ad juramenta quæ, cùm sint aliquid contractui accessorium, nihil addere possunt illi in ordine ad justitiam.

Ilinc sola est obligatio Religionis: minor non potest exuere jus radicale rescisionis, quia jus istud fundatur lege in illius quidem favoremi nata, sed independente ab illius voluntate; sed potest facto renuntiare ustii hujus beneficii; lex statuit jus, sed non exigit ut reipsà illo jure utatur.

dotalis. Item de contractu jurato minoris absque curatoris consensu celebrato. Item de donatione inter virum et uxorem, inter patrem et filium, si juramento «onfirmetur. Item de promissione juratâ solvendi pecuniam cred tam ludo perditam, aliisque hujusmodi contractibus legi positivæ in bonum privatum directè ordinatæ repugnantibus; quia nimirùm à jure non irritantur proximè nisi in favorem privatarum personarum : quilibet autem potest suo juri privato renuntiare, tum quia jus positivum ob reverentiam ac honorem Dei et observantiam religionis censetur velle auferre liujusmodi irritationem, et in hoc casu illis contractibus reddere vires quas ob rationes politicas et favorcm privatorum abstulerat, et obligationem naturalem quam secum ferunt, quamque restrinxerat, intactam remittit, ac relinquit in suo robore. Jurainentum nihilominùs non confirmat hos confractus in sequentibus casibus. Primò, quando directè et per se tendunt in injustum tertii præjudicium, qualis esset alienatio fundi dotalis, qui ex alicujus dispositione deberet ad filios pervenire. Secundò, quando contractus irritatur à lege ob turpitudinem creditoris aut promissarii, seu illius in cujus favorem fit juramentum. Unde promissio jurata facta usurario de solvendis usuris non confirmatur juramento. contra legis prohibitionis inita, quia acceptio usurarum est turpis et peccaminosa in usurario, qui proinde non acquirit ullum jus ad hanc actionem sibi prohibitam et in se illicitam, can. Debitores, de Jurejur. Promittens tenetur nihilominùs usuras solvere, non quidem ratione contractùs, qui invalidus est et peccaminosus, sed ne juramentum violetur, unde poterit pecunias solutas repetere. Idem dicendum de contractu per vim, metum aut dolum extorto, quia scilicet inest turpitudo et culpa ex parte juramentum exigentis. Si tamen jurans sine peccato illud servare valeat, tenetur implere momentaneâ solutione, ut supra ostensum est. Tertiò, quando jus irritum red«dit non solùm contractum, sed etiam juramentum appositum, tunc juramentum non obligat. Sic Tridentimum sess. 25, cap. 16, de Regular., irritam reddit omnem renuntiationem el dispositionem novitii etiam juratam ante professionem. Quartò juramentum secundum, priori validè facto contrarium, non obligat, cùm sit de re malâ et illicitâ, utpote quia impleri nequit absque prioris juramenti violatione, neque proinde contractum confirmat, quia juramentum additum actibus illicitis non præbet eis robur et firmitatem, can. Quando, de Jurejurando. Gesta tamen contra prius juramentum per se valida sunt, quamvis illicita, misi aliunde sint irrita; quia per se loquendo ex juramento non redditur quis inhabilis ad actum contrarium , quem ex se aliàs validè efficere potest. Unde, quamvis peccet qui matrimonium contrahit aut testamentum revocat, postquàm juravit se non contracturum, aul non revocaturum, matrimonium tamen sic contractum valet, et valida est revocatio testamenti. Similiter venditio facta contra promissionem jiiratam de non vendendo, facta tenet. Et sic

de cæteris. Est tamen perjurus iste homo. Per accidens hæc gesta erunt quoque invalida, puta si à jure irritentur aliundè. Quintò ut juramentum confirmet contractum, et faciat de invalido validum ac irrevocabilem, non sufficit quòd sit assertorium, quo scilicet quis juret de præsenti, se rem verè et seriò alienare; sed ulteriùs requiritur juramentum promissorium de futuro, quo quis jurat se non revocaturum contractum, nec illi contraventurum. Nam resiliens à contractu apposito solùm juramento de præsenti, non est perjurus, si tunc haberet veram contrahendi et alienandi voluntatem, nec sub juramento promiserit se non revocaturum contractum jam initum : benè tamen resiliens à contractu confirmato per juramentum de futuro. Pro cujus intelligentiâ notandum est, aliud esse juramentum firmare contractum, aliud verò juramentum esse servandum. Nam, quando juramentum confirmat contractum aliàs invalidum, tunc oritur duplex obligatio, una erga Deum, quà jurans curare debet ne Deus adductus sit in testem falsitatis; altera erga hominem, qui jus hoc ipso erga jurantem acquisivit ob contractùs validitatem. Quando verò juramentum non confirmat contractum, una tantùm oritur obligatio, scilicet erga Deum; unde servandum est juramentum, si absque peccato servari potest, ob Dei reverentiam, ut juramentum præstitum latroni aut usurario de solvendà pecuniâ indebitâ, qui tamen nullum inde jus acquirunt in eam, eò quòd contractus tunc remaneat invalidus ac in suà pristinâ naturâ immutatus. Porrò quandonam juramentum confirmet aut non confirmet contractum fusiùs alibi declarabimus. Ex dictis habet quòd juramentum contra bonos mores naturales præstitum, non obligat; secùs si sit tantùm contra bonos mores civiles. Tunc autem dicitur esse contra bonos mores naturales quando res promissa nequit impleri sine peccato, utpote contra legem obligantem ad culpam, qualis est lex naturalis, divina, canonica et civilis directè et immediatè respiciens bonum publicum; naturales enim mores in jure dicuntur illi quibus homo probus efficitur, eisque contrariatur peccatum. Tunc verò juramentum est tantùm circa bonos mores civiles, quando servari potest absque peccato, nec est contra legem obligantem ad culpam, qualis est lex civilis immediatè et directè respiciens bonum privatum; mam in jure mores civiles dicuntur quibus homo efficitur bonus civis, et quos expedit vigere in republicâ ad hoc ut sit benè ordinata. Porrò ad dignoscendum quandonam lex civilis immediatè et directè respiciat bonum commune, respiciendum est an ex illius transgressione proximè lædatur bonum publicum, qualis est lex de non extrahendo frumento : jam ex hàc translatione regnum directè patitur detrimentum, cùm hoc ipso destituatur necessariis ad vitam. Ad dignoscendum verò quando primariò et immediatè lex tendat ad bonum privatum, inspiciendum est si ex ejus violatione non lædatur immediatè bonum commune, ut lex de non alienando fundo dotali, aut ne minor co:;trahat sine

[ocr errors]

curatore, etc. Non enim directè multùm reipublicæ interest, ut bona sint unius potiùs quàm alterius civis. Quaeres quintò, an et qnomodò obliget juramentum non ludendi? — Resp.: Quòd si constet jurantem v0luisse se obligare ad abstinendum ab omni prorsùs Judo etiam licito, tenetur servare juramentum; quia etiamsi ludus licitus possit esse actus virtutis,- ejus 1amen omissio est melius bonum, sicut validum est ! juramentum de non nubendo, utpote de meliori bono, quàm sit matrimonium. Jurans non ludere nomine proprio, potest ludere nomine alieno, si finis juramenti fuerit vitare jacturam pecuniarum : secùs verò si fuerit jacturam temporis non facere, eò quòd ludo occupatus non vacaret suo ministerio; quia tunc pro alio ludendo eamdem temporis facit jaeturam. ldem dicendum si finis juramenti fuerit vitare rixas, blasphemias, etc., si eodem modo oriantur, dùm ludit pro alio. Jurans absolutè non ludere, si illius intentio ex conjecturis nequit colligi, quo scilicet fine tale juramentum emiserit, tunc non solùm non potest nomine proprio ludere, verùm etiam neque alieno, eò quòd Judus factus nomine alieno, sit verè ludus. Quidam sentiunt posse nihilominùs istum tradere suas pecunias alueri ad ludendum suo nomine, et inspicere socium ludentem, nisi aliter colligatur de mente ludentis, et nisi finis juramenti fuerit vitare propriarum pecuniarum jacturam.

Quæres sextò utrùm obligatio juramenti transmittatur ad hæredes et successores jurantis? — Resp. hanc obligationem præcisè sumptam, non transire ad successores jurantis, benè tamen obligationem contractùs super quem cadit juramentum, si contractus fuerit validus, vel saltem juramento firmetur, et efficiatur validus. Ratio primi asserti est, quia, ut ait D. Thomas, 2-2, q. 98, art. 2, ad 4, juramentum est actio personalis, et obligationem spiritualem inducens. In personalibus autem et spiritualibus nullus ligatur, nisi cr proprio consensu. Quamvis igitur pater in temporalibus acipsum et haeredem obligare possit per contractum validum, non tamen in spiritualibus, ut patet de voto et aliis. Hinc habetur ratio secundi asserti; nam obligatio contractüs est realis et afficit bona quæ transeunt ad haeredes, qui in iis succedunt patri, ejusque personam repræsemtant.

Unde hæredes non servantes contractum validum juratum, vel permissionem juratam defuncti pro se, et pro illis, non peccant contra religionem, ncc perjurium committitur; peccant tamen contra justitiam. Seciis dicendum quando contractus est invalidus; hæredes enim illius qui juravit solvere pecunias latroni aut usurario, non tenentur solvere, quia jurans solùm vi juramenti obligatus erat solvere, non verò ratione contractùs. Qui tamem juravit alicui, v. g., Maevio, dare centum nummos, mortuo Maevic ante solutionem illius pecuniae, te. netur ejus hæredibus solvere, quia obligatio jurantis non ertinguitur morte Maevii, et jura defuncti transeunt in ipsius hæredes, nisi aliud suadeat materia sul)jectn, et

intentio jurantis, secundùm quam juramentum servandum est. Subdit antem l). Thomas ibidem, quòd cum aliqua civitas jurat se aliquid servaturam, ille qui de noto fit eivis, non obligatur quasi juramento ad servanda illa, quæ civitas se servaturam juravit; tamen tenetur er quádam fidelitate, ex quâ obligatur, ut sicut sit socius bonorum civitatis, ita etiam fiat particeps onerum. Canonicus autem qui jurat se servaturum statuta edita in aliquo collegio, non tenetur ex juramento ad servandum futura, nisi intenderit se obligare ad omnia statuta praeterita et futura ; tenetur tamen ea servare er ipsâ vi statutorum, quæ habent coactivam virtutem. Hactenùs D. Thomas. Ubi Cajetauus ait, quòd episcopus aut canonicus, aut quævis alia dignitas habens annexa multa juramenta, si admitteretur ad suum officium absque jurarnento, non teneretur ad illa servanda ex prædecessorum juramento. Unde, si non esset aliud vinculum obligans ad ea, nisi juramentum, talis persona foret omninò libera ab illis obligationibus. Set si esset aliud vinculum obligans officium illud seu talem dignitatem, puta vinculum statuti vel contractüs, tunc hæc persona quæ non juravit, adhuc teneretur hæc servare ratione hujus vinculi officio anneai; quia etsi vinculum juramenti prædecessorum non transeat ad successores, utpote quia est personale, benè tamen obligatio statuti aut contractüs annexa illi officio, utpote realis. Idemque de aliis similibus est dicendum. Hactenùs Cajetanus. Subditus jurans obedientiam alteri in officio aut dignitate constituto, ejus dignitatis aut officii expresso nomine, ut religiosus jurans obedientiam generali sui ordinis, in quantum generali et ratione officii, tenetur, ex vi illius juramenti, obedire omnibus illius suceessoribus in hoc officio; quia licet juramentum sit personale ex parte jurantis, affert tamen obligationem realem ex parte ejus cui juratur, et transit cum re, puta dignitate, vel hæreditate, ut jam dictum est. Si verò juramentum fiat alicui, non ratione dignitatis, sed tantüm nomine proprio, et personaliter, prout est privata persona, v. g., dicendo : Juro tibi Petro obedientiam, tunc eo mortuo vel amoto, non transit ad successores, præcipuè si juramentum istud non præstetur tali personæ circa rem ad dignitatem pertinentem, quia est vinculum personale huic determinatæ personæ affixum, et non illius officio. In dubio autem an actus aliquis personæ aut dignitati tribuendus sit, ex conjecturis metiendum est. Quando juramentum fit alicui ratione dignitatis, uunc illo ab eâ amoto, ampliùs non obligat, sed ejus successoribus in illâ dignitate est exhfbenda obedientia jurata : dignitas enim non variatur ex varietate personarum, 12, q. 1, cap. Liberti. Quæres septimò, utrùm major sit o!)ligatio juramenti, quàm voti promissorii ?— Respondet D. Thomas negativè, hic q. 89, art. 8, quia omnis infidelitas irreverentiam continet et contemptum. Widetur autem infidelitas subjecti ad dominum esse maxima irreverentia. Cùm ergo obligatio voti causetur ex fidelitate qiiam Deo debemus, ut sciiicet ei promissum solvamus, ideò votum ex suâ ratione est magis obligatorium quàm juramentum, cujus obligatio causatur ex reverentià quam debemus ei, ex quâ tenemur ut verificemus id quod per nomen ejus promittimus. Quæres octavò quando et quomodò obliget juramentum promissorium in favorem tertii verè et ex animo factum, ac promissione acceptatâ? — Resp. quòd si juramentum fuerit de re quæ sine peccato fieri potest, implendum est ac exequendum, etiamsi eventus rem juratam minùs bonam reddat, quàm oppositum. Ut si juravi Petro me daturum ipsi viginti nummos, non satisfacio per hoc quòd pauperiori donem centum. Quod tamen auctores limitandum censent in casu quo quis juravit feminæ, se eam in uxorem ducturum ; potest enim absque juramenti violatione ingredi religionem, ex cap. 2, de Convers. conjugatorum. Tunc enim huic juramento censetur inesse tacita hæc conditio : Nisi moriar civiliuer, et inspiranle Deo suscipere debeam meliorem statum, cujus eventus matrimonii sit impeditivus. Quando juramentum factum est in favorem tertii cum aliquâ conditione, jurans non obligatur, nisi illa impleatur. Quia de naturâ conditionis est, ut suspendat actum cui accedit. Et quando tota obligatio pendet à conditione, illà deficiente, cessat obligatio. D. Thomas q. 89, art. 9, ad 2, ait, quòd homo potest alteri promittere aliquid sub juramento dupliciter. Uno modo, quando promittit aliquid pertinens ad utilitatem ipsius, puta, si sub juramento promittat se serviturum ei, vel pecuniam daturum. Et à tali promissione potest absolvere ille cui promissio facta est : intelligitur enim jam ei solvisse promissum, quando facit de eo secundum utilitatem et voluntatem ejus, cui juravit. Alio modo promittit aliquis alteri, quod pertinet ad honorem Dei, tel utilitatem aiiorum, puta si aliquis sub juramento promittat alicui se intraturum religionem, vel aliquod opus pietatis facturum. Et tunc ille cui promittitur, non potest absolvere promittentem, quia promissio non est facta ei principaliter, sed Deo; nisi fortè sit interposita conditio, ratione cujus possit, scilicet si illi videbitur cui promittitur, vel aliquid aliud tale. Hactenùs D. Thomas. Ilinc colligitur quòd si jurans aliquid in favorom alterius, priùs et principaliter honorem et cultum Dei respexit, ac intuitu principali religionis juravit, soiiimque posteriùs et secundariò utilitatem tertii attendit, tunc iste nequit ipsi remittere obligationem, cùm juramentum tunc se habeat quasi votum. Secüs dicendum si non principaliter intuitu religionis juraverit, sed aniino fidem suam alteri astringendi, ratione amicitiæ. In dubio autem hujus iutentionis, pra;sumenda est prior intentio, ob scilicet materiæ naturam in honorem Dei tendentis. Ita Sotus, lib. 8 de Just. q. 1, art. 1, ad 2. Tandem qui jurat se facturum voluntatem alterius, intel!igendus est, si id quod ei mandatur licitum sit, honestum, et portabile, seu moderatum; ex D. Thoriâ q. 8, art. 2, ad 5.

Anticulus IV.
De irritatione et dispensatione juramenm.

Divus Thomas, q.89, art. 9, ad 1, ait, quòd dispensatio quæ fit in juramento, non se ertendit ad hoc quòd aliquid contra juramentum fiat : hoc enim est impossibile, cùm observatio juramenti cadat sub præcepto ditino, quod est indispensabile. Sed ad hoc se ertendit dispensatio juramenti, ut quod sub juramento cadabat, sub juramento non cadat, quasi non eristens debita materia juramenti. Materia autem juramenti assertarii, quod est de præterito vel præsenti, in quamdam necessitatem jam transiit, et immutabilis facta cst. Et ideò dispensatio non refertur ad materiam, sed refertur ad ipsum actum juramenti; unde talis dispensatio directè esset contra præceptum divinum. Sed materia jurament, promissorii est aliquid futurum, quod variari potest, ita scilicet quòd in aliquo eventu potest esse illicitum vel nocivum, et per consequens non esse debita materia juramenti, et ideò dispensari potest in juramento promissorio, quia talis dispensatio respicit materiam juramenti, et non contrariatur præcepto divino de observatione juramenti. Et in corp. ait 8. Doctor quòd necessitas dispensationis, tam in lege quàm in voto, est propter hoc ; quòd id quòd in se vel universaliter consideratum, est : utile et honestum, et secundùm aliquem particularem eventum, potest esse inhonestum et nocivum, non potest cadere nec sub lege, ncc sub voto. Quòd autem aliquid sit inhonestum vel nocivum, repugnat his quæ debant attendi in juramento. Nam si sit inhonestum, repugnat judicio; si sit nocivum, repugnat justitiæ; et ideò pari ratione etiam in juramento dispensari potest.

Per quod ostendit S. doctor, quòd supra formale juramenti, nempe veritatem, non cadit dispensatio; nunquàm enim quis dispensari potest ut scienler juret falsum ; sed tantùm supra materiam juramenti, quatenùs id quod erat materia juramenti, non sit ampliùs talis ob circumstantias hic et nunc occurrentes. Ostendit insuper S. doctor quòd in juramentis assertoriis, nequit dispensatio locum habere, cùm sint de

'actu praeterito vel præsenti, quia materia jam transiit

et immutabilis efficitur ; seu juramentum vel fuit verum, vel falsum, propter veritatem aut falsitatem actùs jam præteriti aut existentis. Unde fieri non potest ut non sit vel fuerit, neque dispensari potest, ut actus jurandi, qui jam est aut fuit fa!sus, non sit aut non fuerit falsus. Idem dicendum de juramentis promissoriis, quantùm ad veritatem quæ respicit tempus præsens in quo fuit juramentum : sicque non possunt non obligare, cùm ea obligatio sit indispensabilis, ct præcepti negativi de non adducendo Deum in testem falsitatis. Tota igitur dispensatio in juramentis promissoriis solùm potest habere locum, quantùm ad obligationem et veritatem, quæ respicit tempus futurum, seu futuram executioncm et impletionem promissi, quod cùm variari possit ac in aliquo eventu esse illicitum et nocivum, et per consequens fieri materia non apta juramenti, super eam solummodò, et non super actum jurandi præsenfem, cadit dispen$ati0.

« VorigeDoorgaan »