Pagina-afbeeldingen
PDF

animo. Nam actus praesumitur factus juxta consuetudinem : si verò proferantur in judicio, aut in causâ concernente damnum tertii, intelligenda sunt juxta communem audientium sensum : nam isteita tenebatur .liis uti, ne audientes deciperet aut damnificaret. Ita Cajetanus loco citato. Quinta regula : Juramentum est quoties aliqua fidei veritas adducitur in testimonium, comparando illi aliam veritalem , v. g. : IIoc ita, et tam benè est, sicut Deusest veritas, sicut est unus Deus, sicut Christus natus est ex Virgine , etc. Quia veritas divina invocatur in testem, et non simpliciter enuntiativè : imò et ad blasphemiam accedit. Differentia per se formalis ct esscntialis juramenti, est adductio et invocalio Dei in testem ad confirmationem alicujus rei quæ cùm in omnibus juramentis necessariò reperiri debeat, rectè Cajetanus hìc, art. 1, infert omnia juramenta esse ejusdcm speciei, solùmque differre materialiter et per accidens penès assertionem, promissionem, contestationem et execrationem, quia hæ differentiæ materialiter et per accidens sc habent ad Dei testificationem. Hoc igitur modo juramentum dividitur à D. Thomâ art. M, in corp. m assertorium et promissorium ex parte veritatis enuntiatæ, et ibidem ad 5, in illud quod fit per simplicem contestationem, et in illud quod fit per execrationem ex parte inodi proferendi. Assert rium est quando divinum testimonium induritur ad praesentia et præterita asserenda, aut neganda. Promissorium est quando assumitur ad aliquid futurum confirmandum. Rursùstam asseriorium quàm promissorium aliquando fit simpliciter per nudam contestationem, dùm scilicet quis invocat divinum testimonium sine obligatione sui vel alterius ad pœnam, ut cùm dicit: Testis est mihi Deus; coram Deo loquor; per Deum, per erangelia, per fidem Christi, per sanctos, etc. Aliquando fit per execrationem, adduccndo scilicet Deum non solùm ut testem, sed etiam ut judicem et punitorem, id est, se vel aliquid ad se pertinens obligando ad pœnam, nisi sit verum quod dicit, v. g. : Deus nunquàm mihi parcat, malâ morte feriat, me damnet; sim mualedictus à Deo; non permittat me ex hoc loco moveri, non me adjuvat, si id non sit verum : Item quotiescumque Deus tanquàm alicu'us boni impetitor adhibetur in testem : Ita Deus me adjuret. Ita me salvet, etc. Quia in isto loquendi modo su!)intelligitur contraria execratio nempe: Hisbonis me privet, si ita res non sc habeat : nisi h:rc verba solùm voluntatis appetitum significent, ac contrariam execrationem ex intentione proferentis excludant, ut dùm quis dicit: Ego sum pauper, et alius respondet: Faxit Deus ut ita sim dives et felix ac tu es, etc.

Antict:i.us II. An et quando juramentum sit licitum.

D. Thomas hic, art. 2 probat jurnmentum ossclicitum ex illo Deuteron. 6 : Dominum Deum timebis, ct et per nomen ejus jurabis. ltem ex origine ct fine juramenti colligit ejus honestatem. Ex quidem origine, quia juramentum est introductum ex fide, quâ ho. mines credunt Dcum haberc infallibilem veritatem

et universalem hominum cognitionem et provisionem. Ex fine autem, quia juramentum inducitur ad justificandum homines et ad finiendum controversias, ut dicitur ad llebr. 6; tandem quia juramentum est actus religionis, ut constat ex dictis, proindeque juramentum est secundùm se licitum et honestum. Verùm nihil prohibet aliquid esse secundùm se bonum, quod tamen cedit in malum ejus qui non utilur eo conveuienter, sicut sumere Eucharistiam est bonum; et tamen qui indignè sumit, judicium sibi manducat et bibit, ut dicitur { ad Corint. 11. Sic juramentum cedit in malum alieni, ex eo quòd illo malè utitur, id est, sine necessitate et caulelà debitâ. Videtur enim parvam reverentiam habere ad Deum, qui eum ex levi causâ testem inducit; quod non præsumeret etiam de aliquo viro honesto. Imminet etiam periculum perjnrii, quia de facili homo in verbo delinquit, juxta illud Jacobi, 3: Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Unde dicitur Eccles. 23: Jurationi ne assuescat os tuum, multi enim casus in illà. Ex D. Thomâ, art. 2. Et art. 5 probat juramentum, non esse per se appetendum et frequeutandum, quamvis secundùm se sit bonum et honestum. Dicitur enim Eccles. 23: Vir multùm jurans replebitur iniquitate. Idemque reprolat August., lib. 2, de Mendacio. Ubi dicit quòd Apost. in Epistolis suis jurans, ostendit quomodò accipiendum sit illud Matth. 5: Dico vobis non jurare omninò, ne scilicet jurando ad facilitatem jurandi perveniatur; ex facilitate, ad consuetudinem, et à consuetudine in perjurium decidatur, et ideò non invenitur jurâsse, nisi scribens, ubi consideratio cautior non ha!;et linguam praecipitem. Ratio est, sicut medicina est utilis ad sanandiim, et tamen quantò est virtuosior, tantò majus nocumentum inducit, si non debitè sumatur; ita etiam juramentum utile quidem est ad confirmationem; attamen quantò magis est venerandum, tantò est magis periculosum, nisi debitè inducatur. Id cnim quod quaeritur ad subveniendum infirmitati, vel defectui, non numeratur inter ea quæ sunt per se appetenda, sed inter ea quae sui.t necessaria, ut patet de mediciliâ. Juramentum autem quæritur ad subveniendum alicui dcfeclui, quo scilicet unus homo altcri discredit; et ideò juramentum est habendum non inter ea quæ sunt per se appetenda, sed inter ea quæ sunt huic vitae nccessaria, quibus indebitè utitur quicumque ultra terminos necessitatis, illis utitur. Nec valet dicere sic perversum videri testimonium divinum ad res humanas confirmandas referre; non valet, inquam. Nam in juramcnto duo sunt consideranda, unum minùs principale, nempe confirmare veritatem divino testimonio: alterum verò principale, quod est exhibere Deo hunc honorem, quo Deus ex veritatis confirmatione, id exigente hominum infirmitate, aflicitur, ita ut ipsamet terminatio controversiæ humanæ, tandem in Dei reverentiam cedat, in quo sanè nulla est perversitas, sicut nec in hoc quòd Incarnatio Christi simili modo ordinata fuerit in remis. sionem peccati, neque quòd gratia ad naturam hominis sanandain ordinetur, quia hæc omnia tandem ad Dei

gloriam, tanquàm in finem principalem referuntur, prout ihnuit D. Thomas, art. 4, ad 1. lli::c infertur non solùm licitum esse jurare, sed etiam obligatorium, quando recta ratio id exigit; sic judex et potestas publica liabet facultatem exigendi juramentum à subdito, quando hoc reipublicae bono expediens judicaverit; imò quandoque homo non requisitus tenebitur jusjurandum offerre, scilicet vel pro bono publico, aut pro liberando innocente à morte, et non jurando peccaret. Debet tamen debito modo usurpari. Dico igitur, quòd ut juramentum sit licitum et actus virtutis ac religionis, tres comites el circumstantiæ requiruntur jure divino , et naturali, nempe judicium seu discretio, ex parte jurantis. ltem justitia ex parte causæ, et veritas ex parte rei, ut docet D. Thomas art. 3, et probal ex iHo Jerem. : Jurabis, vivit Dominus in veritate, in judicio, et in justitiâ. Et ex D. Ilieron. ibid., et ex causâ 22, q. 2, can. 2, et q. 4, can. ultimo. Prol)at D. Thomas hâc ratione, quia ad bonum usum juramenti duo requiruntur, primò quidem quòd aliquis non leviter, sed ex necessariâ causâ et directè juret, et quantium ad hoc requiritur judiciUM, scilicet discretionis er parte juramtis, secundò quantùm ad id quod per juramentum confirnatur, ut scilicet neque sit falsum, neque illicitum;et quantùm ad hoc requiritur veritAs per quam aliquis juramento confirmat quod verum est. Et justitiA per quam confirmat quod licitum est; judicio autem caret juramentum incautum; veritate juramentum mendax; justitiâ verò juramentum iniquum, sive illicitum. lIæc D. Thomas. Juranientum itaque debet fieri cum judicio discretionis et prudentià, scu non temerè et inconsultò, sed consideratè et cum magnâ cautelâ jurans procedere debet, perpendendo an quæ juramento confirmanda sunt, absque juramenlo sufficienter probari atque confirmari possint: tunc enim juramentum non est adhibcndum sine necessitate. Item considerando attentè quomodò res se habeat in se et quomodò ipsemet sit affectus. Tandem ut non ex quâcumque causâ, nec in re levi, sed tantùm gravi et necessarià juret. Item juramentum fieri debet cumjustitiâ, seu ut cadat super materiam justam licitam et honestam; quia gravis fit injuria Deo, si adducatur in testem rei turpis et illicitae; quæ irreverentia cst mortale aut veniale peccatum pro gravitate aut levitate materiæ, ut si quis juret se fornicaturum, est ibi duplex lethale peccatum contra duo præcepta Decalogi. Qui verò jurat se prolaturum mcndacium jocosum, peccat tanlùm venialiter secundùm aliquos, si habeat intentionem tale peccatum committendi; si verò tunc non habeat talem intentionem, juretque contra propriam mentem, mortaliter peccat, quia jam reus est perjurii, quod non desinit esse mortale, quamvis res videatur levis, eò quòd gravis Deo fit injuria. quòd adducatur in testem falsitatis, etiam in re alioqui levi. Imò et in hoc videtur inesse gravior injuria. Item materia juramenti non est res indifferens aut impossil)ilis aut impeditiva majoris boni, seu contraria Dei consiliis, v. g., non ingredi religionem. Item Dcus non vult obligare ad aliquid

vanum, quiaic est juramentum non transcundi per talem viam, non eniendi in tali officinâ, etc., quamdiù res illæ manent indifferentes; si enim hal)eantaliqui.l boni, puta quia non frequentando hanc oflicinam , et viam, evitas aliquam jacturam facultatum aut occasio. nem peccandi et jures ad cavendum istud periculum, tunc teneris id adimplere, quia est materia apta juramenti. Item si tale juramentum feceris in utilitatem alterius, illud servare debes, modò sine peccato etiam veniali servari possit; tunc enim non censetur res indifferens. Item juramentum factum de re prohibitâ per iegem naturalem, divinam aut canonicam, non est de re licitâ et aptà. Item si sil contra legem civilem primariò etiminediatè ordinatam ad bonum commune, aut inde redundet damnum tertii. ln prædictis omnibus casibusjuramentum non obligat, defectu materiæ aptæ. Justitiam tanquàm comitem utriusque juramenti, promissorii et assertorii, assignant auctores, diversiinodè tamen. Nam in promissorio requiritur tum ex parte ipsius actùs jurandi, ut nempe sit justus, et non noceat proximo; uim etiam ex parte rei quæ juramento affirmatur, ut scilicet res justa promittatur. In asscrtorio verò non requiritur justitia ex parte rei assertæ, quia saepè res injusta licitè detegitur : sed solùm requiritur justilia ex parte actùs jurandi, id est, ex parte causæ, quæ compellit ad jurandum; nempe ut sit licita et justa, contra quod facit ille qui absque ullà rationabili causâ occultam gravem proximi infamiam delegit et juramento confirmat; gravem enim Deo injuriam infert adducendo illum in testem suæ malitiae ct violationis legis. Tandem veritas consistit in hoc quòd jurans arbitretur cum fumdamento, non levi sed valdè gravi ct rationabili, verum esse quod profert in juramento assertorio: aliàs erit perjurium mortale in quâcumque materiâ etiam levi, quibuscumque verbis dicatur, et quàcumque coactione, metu, joco, levitate, consuetudine, utilitate, aut excusatione fiat. Nulla cnim admittitur in hoc excusatio, nisi ob imperfectionem actùs, puta quia inadvertenter, tanquàm primus motus, vel ex lapsu linguæ, et si quod aliud est, reddens actum imperfectum, procedit, ob scilicet rationem supra adductam, nempe quia magna irreverentia irrogatur Deo inducendo eum in testem mendacem, aut ignorantem rerum quae apiid homines geruntur; quod est de se intrinsecè malum et in nullo prorsùs casu licitum. In illud peccatum incidit non solùm qui falsum scienter jurat, sed etiam qui rem sibi dubiam, tanquàm certam juramento affirmat, aut negat, cùm mcntiatur, seu contra id quod novit ac contra mentem suam loquatur. Denique jurans non excusatur à perjurio, si leviter ac temerè putans esse verum, illud asserat, sive postea contingat in re csse verum aut falsum quandoquidem non sufficienter providet ut verum dicat, sed hoc contingit per accidens. Æqualis tamen non requiritur diligentia in omni materiâ ad rei juratæ veritatcm perscrutandam; sed ejus qualitas et conditio spcctat;da est; major enim requiritur in rebus egregiis et arduis, quàm minoris momenti, et in rebus •bscuris, quàm in omninò perviis et claris. Si verò praemissâ diligentiâ sufficienti rem probabilissimè putando veram juraverit, quæ tamen falsa est, tunc non est formale, sed tantùm materiale mendacium et perjurium; secùs si non adhibuerit debitam curam; tunc enim erit peccatum mortale aut veniale pro ratione negligentiæ in veriuaιe inquirendà, et attentâ rei juratæ dignitate. Juramentum verò promissorium duplicem veritatem exigit, unam de praesenti quando fit, nempe ut reverà jurans habeat tunc animum implendi suo tempore id quod promiuit, ac se obligandi. Alteram de futuro, nempe ut rem juramento promissam adimpleat, nullâ omitlendi subsistente justà causâ. Quando deest veritas de praesenti, est peccatum mortale semper, sive res quæ promittitur sit licita, sive illicita, sive parva, sive magna, quia est perjurium formale, quod ob solam inadvertentiam et indeliberationem excusatur à mortali. Quando autem deest veritas de futuro, et res promissa non adimpletur, tunc non est semper mortale peccatum, puta quando materia non est capax vinculi obligationis, aut quia mala, aut quia impeditiva majoris boni, aut quia indifferens, solùmque peccavit jurans adducendo Deum in testem promissionis, quam oportet falsificare. Item quando eventus est malus, ut patet de juramento Herodis; tolerabile enim erat sanè intellectum, sed malus fuit eventus, dùm puella petiit caput Joannis Baptistæ : non enim tunc ex juramento astringebatur Herodes ad tantum scelus perpetrandum, quia evenus malæ petitionis vim excludebat juramenti. llinc qui juravit gladium reddere domino petenti, non tenetur illi reddere si furiosus evaserit, etc. Idem dicendum quando eventus est impeditivus majoris boni, ut si quis juraverit maurimonium contrahere, et postea inspirante Deo, vult ingredi religionem. Denique quando consuetus modus juramenti aliud fert. Sic in juramento hyperbolico assertorio et promissorio, veritas pensanda non est juxta sonum verborum, sed juxta sensum hyperbolicum à jurante intentum, v. g. : Juro quòd si hoc facias, statuam auri tibi rependam, quantùm ponderas: sufficit enim quòd jurans habeat tunc animum copiosè remunerandi et * de facto magnificè donet. Item qui jurat filio aut famulo, fore ut ipsum interimat aut ejus ossa fustc confringat, satis est ut habeat animum severè ac graviter puniendi. Similiter dùm aliqui se honorare volentes, jurant per Deum quòd non se præcedent, et non priùs altero, se per januam egressuros; in his enim et similibus casibus, juxta communem et sanum sensum, subintelligitur : Non te praecedain, nec prior transibo quantùm ex me est; sicut dùm D. Petrus dixit Christo : Non lavabis mihi pedes in æternum; et tamen absque peccato perjurii faciunt suatim oppositum, permittendo se vinci. An autem semper committat peccatum mortale, qui rem juratam parvam absque causâ non adimplet, vel ex parvitate materiae excusetur, sub lite est; resp. tameu cum Cajetano, probabilius cssc istun: pcccare

mortaliter, si totam omittat; secùs dicendum, si s0lùm omittat partem minimam res promissæ, et reliquum promissionis adimpleat. Ratio primi est, quia iste, quantùm est in se, facit ut Deus testatus fuerit falsum, fallax fidejussor ac confirmator promissionis inveniatur; in quo sanè gravis injuria illi irrogatur. Sic qui sub juramento promisit dare alteri tres asses, tenetur per se loquendo sub mortali implere promissum, nisi fortè verisimiliter putet alterum parvam illam pecuniam sibi condonare (1). Ratio secundi est, quia illa minima pars non consideratur tunc ut materia juramenti, cùm non fuerit juramenti vinculo separatim supposita, sicque nequaquàm judicanda est efficere transgressionem juramenti, saltem mortalem ; v. g., si quis promiserit triginta solidos, et omittat tantùm dare unum, vel juramento se obligavit recitare Psalmum, illumque recitando omittit unum versiculum, non peccat mortaliter. Juramentum execratorium aliquando coincidit cum *ssertorio, ut dùm adhibetur ad confirmandam rem praesentem aut præteritam, v g., si quis dicat: Deus me destruat nisi hoc ita sit aut si id non fecerim; aliquando verò coincidit cum promissorio, ut dùm adhibetur ad confirmandum aliquid futurum quod dependet à jurante; v. g. : Hæc addat mihi Deus mala, nisi id fecero. Proindeque juramenti execratorii veritas regulanda cst eodem modo ac veritas juramenti asscrtorii et promissorii. Idem quoque dicendum est de juramento comminatorio, quod scilicet non est de malo inferendo à Deo, sed ab ipso jurante; v. g.: Per Deum te castigabo, te percutiam, etc., in quo differt ab execratorio, quod è convcrso, non est de malo inferendo ab ipso jurante, sed à Deo.

(1) Multi theologi ab eà opinione recedunt, ut videre est apud P. Antoine de virtute Religionis, cap. 4: Alii, inquit, communiter, aut saltem communiüs docent, juramentum promissorium, obligare tantùm sub veniali in re levi, sive res levis sit tota materia promissionis, sive solùm illius pars. Vid. B. Liguori, lib. 3, n. 175; Billuart, dissert. 5, art. 6. Existimant in eo casu non esse perjurium propriè dictum, sed simplicem infidelitatem quæ proinde desumit gradum màlitiæ à gravitate sui objecti. Sic ratiocinántur : M* Perjurium est mendacium omne firmatum juramento; porrò qui aon adimplet promissionem antea factam se levem et infidelem prodit, non verò mentitur: quandoquidem niliil actualiter dicit aut facit contra mentem únde alii in errorem inducantur. 2* Ut Deus adduceretur in testem falsitatis, in quo est ratio perjurii, oporteret ut jurans illum invocaret vel ut testem futuræ executionis; talis autem non est intentio jurantis qui solùm inyocat Deum in testimonium suæ sinceritatis in promittendo, actualis voluntatis et obligationis quae inde nascitur ad præstandum promissum, quamque Deus suâ auctoritate foveat. Sic in rebus humanis, testis non assumitur in contractu in testimonium futuræ executionis pacti, sed actualis promissionis et obligationis inde secutæ, et si postea pactum initum violetur, non ideò dicent hunc testem adductum fuisse ad testificandum falsum.... Attamen agnoscenda est obligatio fidelitatis virtute Religionis consecrata propter interpositam aucloritatem Dei; illa obligatio cómmensuratur capacitati materiæ, adeò ut gravis aut levis sit, prout objectum est magni aut levis momenti.

(Edit.)

Juramentum itaque comminatorium, sicut et promissorium, inducit perjurium in duobus temporibus; præsenti scilicet, quando fit animo mendaci; et tunc sive materia sit justa, sive iniqua, semper est peccatum mortale, nisi ob inadvertentiam excusetur : juramentum enim cadens super animo mendaci, inexcusabile est à mortali. Item si fiat quidem animo veraci et cum intentione adimplendi in materiâ tam mortali quàm veniali, quam oporteat falsificare. Vel etiam inducit perjurium in futuro, hoc est, tempore executionis. Et quidem si comminatio facta est de aliquo malo culpæ, sive mortali, sive veniali, potest et debcl juramentum comminatorium non adimpleri; ut si quis comminatus fuerit percutere aliquem aut diripere ejus bona, aut impedire illum ab assequendo aliquo bono injustè, etc., tenetur non exequi. Si verò comminatio sit de justà correctione, indictione, aut procuratione mali pœnæ, sive quoad corpus, sive quoad bona temporalia, tunc consideranda sunt hæc tria. Primum, quòd sicut juramentum non est vinculnm iniquitatis, ita nec impedimentum melioris boni. Unde quando melius est abstinere à mali comminati justi executione, non tenetur jurans ad implendum juramentum, exemplo David qui licet juràsset percutere Nabal cum domo ejus, postea ad preces Abigail abstinuit. Secundum est, comminationem intelligendam esse secundùm præsentem justiuiam. Unde qui juravit justam punitionem, postea petenti veniam aut se emendanti, absque perjurio parcit, eò quòd cessaverit illa tunc præsens justitia, secundùm quam juravit, propter pœnitentiam peccatoris; quo modo Deus ignoscit post comminationes, et David non quidem ad pœnitentiam Nabal, sed ad merita et preces Abigail innocentis, pepercit ipsi Nabal, tanquàm cessaverit ratio præsentis justitiæ ex aliquorum innocentià et supplicatione humili præveniente pumitionem. Tertium est, quòd poenæ in hàc vitâ non sunt appetibiles nisi ut medicinæ, vel personæ puniendæ, vel boni communis causâ, et propterea quando poena cessaret habere rationem utriusque medicinæ, non teneretur quis ex vinculo juramenti adimplere juratam comiminationem ; quando autem id accidat, relinquitiir judicio prudentiae, quæ est circa singularia. Hactenùs Cajetanus in Summà, v. Perjurium, et v. Minari. Indeque col!igit quòd parentes aut domini qui juràrunt verberare filios aut servos, et postea illis parcunt, me vel pacem domùs turbent, vel quia cessavit præsens justitia ex quasi cessatione demeriti; vel quia ampliùs non est opus medicinâ talis pœnae, vel quia amicus suam interponit supplicationem et veniae petitionem, vel breviter quia judicatur meliùs parcere, non tenentur ad comminationem juratam implendam, eò quòd executio tunc foret impeditiva melioris boni, et sic de similibus. Quòd si omnia immutata sint, exequendæ sunt minæ justæ ; alioquin peccatum inconstantiæ est negligentis justitiam. Et juxta naturam causae, de gravitate ejus judicandum est si juratae non forent. Nam juramentum in hoc casu obligat sub perjurio ad executionem, ut jam ostensum est. Neque tii xiv.

justa eausa omittendi comminationem juratam justam, erit cessatio bilis, furoris et voluntatis castigandi. Vide eumdem Cajetanum, 2-2, q. 89. art. 7. Quaeres an ratione vitiosæ consuetudinis jurandi, indeliberata juramenta culpâ non vacent. — Suppono quòd quamvis prava jurandi consuetudo non sit in se peccatum, omissio tamen illius extirpandae, potest esse culpa lethalis, ratione periculi moralis et proximi cui exponit hominem affectum, incidendi in juramenta mortalia, sicque illum in statu peccati mortalis constituere potest, prout contingit ei qui domi tenet concubinam, aut differt restitutionem, dùm commodè restituere potest. Difficultas est quando jurandi consuetudo censeatur proxima et moralis occasio incidendi in juramenta mortalia. Quidam docentquamcumquejurandiconsuetudinem, etiam in eo qui mentiri non solet, esse hujus naturæ, quia, sicut in multiloquio est periculum mentiendi venialiter, ita et in frequentatione juramentorum immi-; net periculum mentiendi cum juramento, quod semper est mortale, juxta illud : Qui amat periculum, peribit in illo; et concludunt tales absolvendos non esse, tanquàm in peccato mortali constitutos, nisi firmiter eam jurandi consuetudinem eradicare proponant, et in hoc laborent efficaciter. Alii docent, quòd dùm aliquis est assuetus ad mentiendum, dùm loquitur, et huic con-, suetudini conjuncta est consuetudo jurandi, etiamsi sic assuetus curam habeat cavendi juramentum falsum, adhuc est in statu peccati mortalis, dùm non vult hanc consuetudinem evellere; quia est in periculo proximo conjungendi mendacia solita cum juramento; et quamvis iste fortè non advertat ad perjurium, illi tamen imputabitur ad culpam lethalem ratione consuetudinis prædict;e. Nec obstat hanc consuetudinem jurandi, sicut et usum mentiendi præcisè, esse tanuùm venialem, quia per accidens se habet ad perjurium indeliberatum ex eâ consuetudine consecutum, quòd consuetudo secundùm se sit tantùm venialis; non enim quatenùs est solùm consuetudo venialis, est causa illius, sed quatenùs est consuetudo jurandi plenè voluntaria. Unde censetur eflectus voluntarius in causâ; sicque omissio evellendæ talis consuetudinis erit mortalis. Alii volunt consuetudinem jurandi etiam absque necessitate *et reverentiâ, cum debitâ tamen advertentià ad rei juratæ veritatem, curando ne juramentum sit falsum , non constituere hominem in statu peccati mortalis, sive iste sit solitus menuiri absque juramento, sive non, quia habitus desumit suam malitiam ab actibus. Hi autem actus jurandi sunt tantùm veniales, cùm iste solitus sit advertere ne falsum juret. Secùs dicendum quando est consuetudo Jurandi inadvertenter circa rei juratæ veritatem, cùm iste se exponat periculo jurandi falsum, solùmque casu et præter ejus intentionem accidat quòd juret verum. Idem dicendum de eo qui habet consuetudinem jurandi absque advertentiâ an juret, necne; cùm utraque hæc consuetudo sit voluntaria in suà causâ, et utra

que istum exponat æqnali periculo incidendi im per- 6

juria. Tandem consuetudo jurandi advertenter indiscriminatim, sive verum, sive falsum, constituit sic affectum in statu peccati mortalis, et omissio illius extirpandae , lethalis est, eò quòd ipsum pertrahat ad multa perjuria mortalia. Si tamen pœnitens pravam consuetudinem proposito efficaci retractavit, tunc consequentia falsa juramenta et verba blasphemiæ eàdem consuetudine, quam conatur extirpare, quasi naturali et necessario impetu provenientia, non videntur ad peccatum imputanda, cùm non censeantur voluntaria, nec in se, ut suppono, neque in suâ causâ, cùm consuetudo non sit voluntaria sed de eà doleat, ut etiam suppono.

Anticulus III. Utrùm juramentum habeat vim obligandi.

Indubitatum est, juramentum ritè factum, cadens supra materiam licitam, honestam, et melioris boni non impeditivam, aliisque circumstantiis jam adductis vestitum, habere vim obligandi in foro conscientiæ; hoc ipso enim quòd quis deliberatè jurat, praecepto naturaii religionis secundo Decalogi, obligatur ad non assumendum nomen Dei in vanum; imò juramentum carens discretione et judicio, in hominibus qui sunt sui compotes, suique juris, ipsos obligat, eò quòd non sit absolutè et simpliciter invalidum, ejusque adimpletio non impediat salutem animæ et illius profectum; vel si adsit aliqua justa causa non adimplendi, petenda est absolutio et relaxatio ab habente facultatem. llem si quis ex irâ juravit, adhuc obligatur; si impetus passionis non fuerit talis ac tantus, quòd induceret quamdam mentis alienationem;tandem quæ hactemùs de juramento à mobis dicta sunt, satis ostendunt habere hunc obligandi effectum; magisque patebit ista obligatio ex dicendis quæst. sequenti de obligatione voti. Unde quæ circa juramenti obligationem supersunt explicanda, hîc per breves quæstiones ventilabimus.

Quaeres primò, an juramentum promissorium dolosum obliget in conscientià ?—Potest quis duobus modis habere fictionem circa juramentum promissorium primò, ut solùm exteriùs verbis mendacibus simulet se promittere, in corde tamen nolit. Similiter ut ore solùm proferat juramenti verba, non tamen jurare intendat. Secundò, ut verè promittat et juret, non tamen intendat implere promissum, et exequi juramentum. De hoc secundo modo non est difficultas. Certum quippe est istum peccarc mortaliter, et in conscientiâ temeri ad implenda promissa, sive vi, sive jure tale juramentum fecerit, quia effectus naturalisjuramenti est obligare jurantem, dummodò id quod juratur, sit vera materia juramenti; defectusautem intentionis implendi non tollit vinculum juramenti. Adde quòd hæc obligatio exequendi promissiim non provenit ex intentione implendi, vel non implendi, sed ex ipsà naturâ promissionis veræ. ut constat de eo qui suscipit sacros ordines, aut qui verè emittit professionem religiosam, aut verè contrahit sponsalia, et de aliis similibus; ut etiamsi non liabeant intentionem exequendi obligationes illis annexas, ad illas teneantur. Certum est etiam quòd qui fungit se promittcre et jurare sine animo pro

mittendi et jurandi, nullam ex vi et naturâ praecisè juramenti ac promissionis incurrit obligationem, sive jure, sive injuriâ requisitus juret; quia cùm sint actus humani, ubi deest voluntas et intentio jurandi ac promittendi , ibi nullum est juramentum nec promissio, sed tantùm simulatio, et consequenter nulla obligatio ex vi juramenti; quia ad ea quæ honesta sunt, et ad quæ lege non astringimur, nonnisi ex propriâ voluntate obligari possumus. Per accidens tamen ratione scandali aut damni proximo inde provenientis, potest istud juramentum obligare in conscientià. An autem iste peccet mortaliter etiam quando non obligatur, quidam absolutè affirmant, alii verò docent quòd si juramentum per injustitiam extorqueatur, in casu quo jurare non tenetur, peccat tantùm venialiter, quia est solùm mendacium officiosum, quo quis injuriam sibi illatam cavet. Difficultas solùm restat de eo qui verè habet animum jurandi, non tamen promittendi, et se obligandi, an remaneat obligatus ex vi præcisè juramenti, secluso scandalo, et alterius damno. Licet auctores conveniant istum committere perjurium mortale, cùm huic juramento desit veritas præsens, et animus non conformetur verbis juramenti, non tamen concordani circa vinculum obligationis in conscientià. Quidam enim volunt quòd licet in foro exteriori adigatur ad implen«duin promissum, quia Ecclesia judicans juxta verba prolata præsumit habuisse animum se obligandi, negant tamen ad id teneri in foro interiori conscientiæ, eò quòd verè juramentum non fecerit, apponendo scilicet conditionem contrariam ac destruentem essentiam juramenti; verba enim externa necessariò pendent ab intentione proferentis. Sic ncgans exteriùs fidem, al)sque tamen hujusmodi intentione internâ non est verè hæreticus. Alii verò probabiliùs affirmant jurantem in nostro casu, obligari etiam in foro conscientiæ, ad implendum promissum, sive dolo, sive coactè juraverit, quia videtur implicare, quòd quis verè jurare velit, et non se obligare; cùm ex vero juramento oriatur obligatio necessariò, tanquàm naturalis effectus, perinde ac calefactio ab igne, ita ut animus verè jurantis separari nequeat ab obligatione servandi promissum, quando impleri potest; et hoc ipso quòd verè jurandi habeat intentionem, virtualiter et implicitè intendat promittere et se obligare, utpote quia id necessariò consequitur ex juramento, sicque non est in ejus potestate hanc obligationem à juramento separare; €onfirmatur, quia juramento promissorio necessariò requiritur veritas de præsenti et de futuro, ita ut qui jurat habeat tunc inleiitionem adimplendi; et postea in executione, si materia sit licita, verificet illud adimplendo promissum, aliàs erit perjurus. Ergo ex vi juramenti, sicut maiiet obligatus ad veritatem de præsenti dicendam, ita ad veritatem de futuro suo tempore implendam. Quaeres secundò an juramentum coactè per metum et vim elicitum, obliget in conscientiâ, si sit de re licitâ et honestâ? — Resp. affirmativè cum D. Thom*, q. 80, art. 7, ad 5, ubi ait, quòd in juramento quod

« VorigeDoorgaan »