Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Juramentum itaque comminatorium, sicut et promissorium, inducit perjurium in duobus temporibus; præsenti scilicet, quando fit animo mendaci; et tunc sive materia sit justa, sive iniqua, semper est peccatum mortale, nisi ob inadvertentiam excusetur : juramentum enim cadens super animo mendaci, inexcusabile est à mortali. Item si fiat quidem animo veraci et cum intentione adimplendi in materiâ tam mortali quàm veniali, quam oporteat falsificare.

Vel etiam inducit perjurium in futuro, hoc est, tempore executionis. Et quidem si comminatio facta est de aliquo malo culpæ, sive mortali, sive veniali, potest et debet juramentum comminatorium non adimpleri; ut si quis comminatus fuerit percutere aliquem aut diripere ejus bona, aut impedire illum ab assequendo aliquo bono injustè, etc., tenetur non exequi. Si verò comminatio sit de justâ correctione, indictione, aut procuratione mali pœnæ, sive quoad corpus, sive quoad bona temporalia, tunc consideranda sunt hæc tria. Primum, quòd sicut juramentum non est vinculum iniquitatis, ita nec impedimentum melioris boni. Unde quando melius est abstinere à mali comminati justi executione, non tenetur jurans ad implendum juramentum, exemplo David qui licet jurâsset percutere Nabal cum domo ejus, postea ad preces Abigail abstinuit. Secundum est, comminationem intelligendam esse secundùm præsentem justitiam. Unde qui juravit justam punitionem, postea petenti veniam aut se emendanti, absque perjurio parcit, eò quòd cessaverit illa tunc præsens justitia, secunđùm quam juravit, propter pœnitentiam peccatoris; quo modo Deus ignoscit post comminationes, et David non quidem ad pœnitentiam Nabal, sed ad merita et preces Abigail innocentis, pepercit ipsi Nabal, tanquàm cessaverit ratio præsentis justitiæ ex aliquorum innocentia et supplicatione humili præveniente punitionem. Tertium est, quòd pœnæ in hâc vitâ non sunt appetibiles nisi ut medicinæ, vel persona punicndæ, vel boni communis causâ, et propterea quando pœna cessaret habere rationem utriusque medicinæ, non teneretur quis ex vinculo juramenti adimplere juratam comminationem; quando autem id accidat, relinquitur judicio prudentiæ, quæ est circa singularia. Hactenùs Cajetanus in Summâ, v. Perjurium, et v. Minari. Indeque colligit quòd parentes aut domini qui jurârunt verberare filios aut servos, et postea illis parcunt, ne vel pacem domûs turbent, vel quia cessavit præsens justitia ex quasi cessatione demeriti; vel quia ampliùs non est opus medicinâ talis pœnæ, vel quia amicus suam interponit supplicationem et veniæ petitionem, vel breviter quia judicatur meliùs parcere, non tenentur ad comminationem juratam implendam, eò quòd executio tunc foret impeditiva melioris boni, et sic de similibus. Quòd si omnia immutata sint, exequendæ sunt minæ justæ ; alioquin peccatum inconstantiæ est negligentis justitiam. Et juxta naturam causæ, de gravitate ejus judicandum est si juratæ non forent. Nam juramentum in hoc casu obligat sub perjurio ad executionem, ut jam ostensum est. Neque

TU XIV.

justa causa omittendi comminationem juratam justam, erit cessatio bilis, furoris et voluntatis castigandi. Vide eumdem Cajetanum, 2-2, q. 89. art. 7.

Quæres an ratione vitiosæ consuetudinis jurandi, indeliberata juramenta culpâ non vacent. Suppono quòd quamvis prava jurandi consuetudo non sit in se peccatum, omissio tamen illius extirpandæ, potest esse culpa lethalis, ratione periculi moralis et proximi cui exponit hominem affectum, incidendi in juramenta mortalia, sicque illum in statu peccati mortalis constituere potest, prout contingit ei qui domi tenet concubinam, aut differt restitutionem, dùm commodè restituere potest. Difficultas est quando jurandi consuetudo censeatur proxima et moralis occasio incidendi in juramenta mortalia.

Quidam docent quamcumque jurandi consuetudinem, etiam in eo qui mentiri non solet, esse hujus naturæ, quia, sicut in multiloquio est periculum mentiendi venialiter, ita et in frequentatione juramentorum imminet periculum mentiendi cum juramento, quod semper est mortale, juxta illud: Qui amat periculum, peribit in illo; et concludunt tales absolvendos non esse, tanquàm in peccato mortali constitutos, nisi firmiter eam jurandi consuetudinem eradicare proponant, et in hoc laborent efficaciter. Alii docent, quòd dùm aliquis est assuetus ad mentiendum, dùm loquitur, et huic con suetudini conjuncta est consuetudo jurandi, etiamsi sic assuetus curam habeat cavendi juramentum falsum, adhuc est in statu peccati mortalis, dùm non vult hanc consuetudinem evellere; quia est in periculo proximo conjungendi mendacia solita cum juramento; et quamvis iste fortè non advertat ad perjurium, illi tamen imputabitur ad culpam lethalem ratione consuetudinis prædictae.

Nec obstat hanc consuetudinem jurandi, sicut et usum mentiendi præcisè, esse tantùm venialein, quia per accidens se habet ad perjurium indeliberatum ex eâ consuetudine consecutum, quòd consuetudo secundùm se sit tantùm venialis; non enim quatenùs est solùm consuetudo venialis, est causa illius, sed quatenùs est consuetudo jurandi plenè voluntaria. Unde censetur effectus voluntarius in causâ ; sicque omissio evellendæ talis consuetudinis erit mortalis.

Alii volunt consuetudinem jurandi etiam absque necessitate et reverentiâ, cum debitâ tamen advertentiá ad rei juratæ veritatem, curando ne juramentum sit falsum, non constituere hominem in statu peccati mortalis, sive iste sit solitus mentiri absque juramento, sive non, quia habitus desumit suam malitiam ab actibus. Hi autem actus jurandi sunt tantùm veniales, cùm iste solitus sit advertere ne falsum juret. Secùs dicendum quando est consuetudo Jurandi inadvertenter circa rei juratæ veritatem, cùm iste se exponat periculo jurandi falsum, solùmque casu et præter ejus intentionem accidat quòd juret verum. Idem dicendum de eo qui babet consuetudinem jurandi absque advertentiâ an juret, necne; cùm utraque hæc consuetudo sit voluntaria in suâ causâ, et utraque istum exponat æquali periculo incidendi in per

5

juria. Tandem consuetudo jurandi advertenter indiscriminatim, sive verum, sive falsum, constituit sic affectum in statu peccati mortalis, et omissio illius extirpanda, lethalis est, eò quòd ipsum pertrahat ad multa perjuria mortalia. Si tamen pœnitens pravam consuetudinem proposito efficaci retractavit, tunc consequentia falsa juramenta et verba blasphemiæ eadem consuetudine, quam conatur extirpare, quasi naturali et necessario impetu provenientia, non videntur ad peccatum imputanda, cùm non censeantur voluntaria, nec in se, ut suppono, neque in suâ causâ, cùm consuetudo non sit voluntaria sed de eâ doleat, ut etiam suppono. ARTICULUS III.

Utrùm juramentum habeat vim obligandi. Indubitatum est, juramentum ritè factum, cadens supra materiam licitam, honestam, et melioris boni non impeditivam, aliisque circumstantiis jam adductis vestitum, habere vim obligandi in foro conscientia; hoc ipso enim quòd quis deliberatè jurat, præcepto naturaii religionis secundo Decalogi, obligatur ad non assumendum nomen Dei in vanum; imò juramentum carens discretione et judicio, in hominibus qui sunt sui compotes, suique juris, ipsos obligat, eò quòd non sit absolutè et simpliciter invalidum, ejusque adimpletio non impediat salutem animæ et illius profectum; vel si adsit aliqua justa causa non adimplendi, petenda est absolutio et relaxatio ab habente facultatem. Item si quis ex irà juravit, adhuc obligatur; si impetus passionis non fuerit talis ac tantus, quòd induceret quamdam mentis alienationem; tandem quæ hactenùs de juramento à nobis dicta sunt, satis ostendunt habere hunc obligandi effectum; magisque patebit ista obligatio ex dicendis quæst. sequenti de obligatione voti. Unde quæ circa juramenti obligationem supersunt explicanda, hic per breves quæstiones ventilabimus.

Quæres primò, an juramentum promissorium dolosum obliget in conscientiâ ?-Potest quis duobus modis habere fictionem circa juramentum promissorium primò, ut solùm exteriùs verbis mendacibus simulet se promittere, in corde tamen nolit. Similiter ut ore solùm proferat juramenti verba, non tamen jurare intendat. Secundò, ut verè promittat et juret, non tamen intendat implere promissum, et exequi juramentum. De hoc secundo modo non est difficultas. Certum quinpe est istum peccare mortaliter, et in conscientiâ teneri ad implenda promissa, sive vi, sive jure tale juramentum fecerit, quia effectus naturalis juramenti est obligare jurantem, dummodò id quod juratur, sit vera materia juramenti; defectus autem intentionis implendi non tollit vinculum juramenti. Adde quòd hæc obligatio exequendi promissum non provenit ex intentione implendi, vel non implendi, sed ex ipsâ naturà promissionis veræ, ut constat de eo qui suscipit sacros ordines, aut qui verè emittit professionem religiosani, aut verè contrahit sponsalia, et de aliis similibus; ut etiamsi non habeant intentionem exequendi obligationes illis annexas, ad illas teneantur. Certum est etiam quòd qui tingit se promittere et jurare sine animo pro

mittendi et jurandi, nullam ex vi et naturâ præcisè juramenti ac promissionis incurrit obligationem, sive jure, sive injuriâ requisitus juret; quia cùm sint actus humani, ubi deest voluntas et intentio jurandi ac promittendi, ibi nullum est juramentum nec promissio, sed tantùm simulatio, et consequenter nulla obligatio ex vi juramenti; quia ad ea quæ honesta sunt, et ad quæ lege non astringimur, nonnisi ex propriâ voluntate obligari possumus. Per accidens tamen ratione scandali aut damni proximo inde provenientis, potest istud juramentum obligare in conscientiâ. An autem iste peccet mortaliter etiam quando non obligatur, quidam absolutè affirmant, alii verò docent quòd si juramentum per injustitiam extorqueatur, in casu quo jurare non tenetur, peccat tantùm venialiter, quia est solùm mendacium officiosum, quo quis injuriam sibi illatam cavet.

Difficultas solùm restat de eo qui verè habet animum jurandi, non tamen promittendi, et se obligandi, an remaneat obligatus ex vi præcisè juramenti, secluso scandalo, et alterius damno. Licet auctores conveniant istum committere perjurium mortale, cùm huic juramento desit veritas præsens, et animus non conformetur verbis juramenti, non tamen concordant circa vinculum obligationis in conscientiâ. Quidam enim volunt quòd licet in foro exteriori adigatur ad implenduin promissum, quia Ecclesia judicans juxta verba prolata præsumit habuisse animum se obligandi, negant tamen ad id teneri in foro interiori conscientiæ, eò quòd verè juramentum non fecerit, apponendo scilicet conditionem contrariam ac destruentem essentiam juramenti; verba enim externa necessariò pendent ab intentione proferentis. Sic negans exteriùs fidem, absque tamen hujusmodi intentione internâ non est verè hæreticus.

Alii verò probabiliùs affirmant jurantem in nostro casu, obligari etiam in foro conscientiæ, ad implendum promissum, sive dolo, sive coactè juraverit, quia videtur implicare, quòd quis verè jurare velit, et non se obligare; cùm ex vero juramento oriatur obligatio necessariò, tanquàm naturalis effectus, perinde ac calefactio ab igne, ita ut animus verè jurantis separari nequeat ab obligatione servandi promissum, quando impleri potest; et hoc ipso quòd verè jurandi habeat intentionem, virtualiter et implicitè intendat promittere et se obligare, utpote quia id necessariò consequitur ex juramento, sicque non est in ejus potestate hanc obligationem à juramento separare; confirmatur, quia juramento promissorio necessariò requiritur veritas de præsenti et de futuro, ita ut qui jurat habeat tunc intentionem adimplendi; et postea in execution e, si materia sit licita, verificet illud adimplendo prom issum, aliàs erit perjurus. Ergo ex vi juramenti, sicut manet obligatus ad veritatem de præsenti dicendam, ita ad veritatem de futuro suo tempore implendam.

Quæres secundò an juramentum coactè per metum et vim elicitum, obliget in conscientiâ, si sit de re licità et honestà? Resp. affirmativè cum D. Thomà, q. 89, art. 7, ad 5, ubi ait, quòd in juramento quod

-

quis coactus fecit, duplex est obligatio, una quidem, quâ obligatur homini cui promittit aliquid; et talis obligatio tollitur per coactionem, quia ille qui vim intulit, hoc meretur ut ei promissum non servetur; nec enim per injustitiam jus acquirit. Alia est obligatio quâ obligatur Deo ut impleat quod per nomen ejus promisit, et talis obligatio non tollitur in foro conscientiæ; quia magis debet damnum temporale sustinere, quàm juramentum violare, et aliunde voluntariè promisit, licet cum admixtione involuntarii. Hinc si quis metu coactus à latrone, ut mortem evaderet, eidem promisit sub juramento centum nummos, tenetur ex vi juramenti solvere, quia tale juramentum honestè et sine peccato impleri potest, ut suppono, et aliunde obligatio gravis non assumendi nomen Dei in vanum, non tollitur per injuriam illatam, can. Verum, etc. Si verò, de Jurejur. Idem dicendum de eo qui mutuum accipiens promisit sub juramento usuras solvere mutuatario, et sic de aliis similibus. Talis enim solutio est de actu virtutis, nempe aut redimendi vexationem cujus est consummatio, aut exercendi veracitatem et fidelitatem in promissis.

Possunt tamen isti repetere in judicio quod solverunt, vel prælato denuntiare, vel ab eo relaxationem juramenti obtinere; satisfaciunt enim huic obligationi juramenti momentaneâ solutione, statimque possunt solutum repetere, quia juramentum tantùm fuit de solvendo, neque dati repetitionem exclusit, can. Ad - audientium, de his quæ vi. Quòd si esset quoque juramentum non repetendi, non videtur tunc licitum repetere, nisi priùs impetratâ hujus juramenti relaxatione, eò quòd licitè et absque peccato observari possit. Quare dùm D. Thomas hic ait, hunc posse repetere quod solvit, vel prælato denuntiare, non obstante quòd contrarium juravit, quia tale juramentum vergeret in deteriorem exitum; esset enim contra justitiam publicam, intelligit solùm quòd non obstante juramento, adhuc potest latronen denuntiare, puta si sub præcepto obligetur ad accusandum illum ob bonum publicum, vel juridicè interrogetur de hâc violentiâ, sibi à latrone illatâ. Si verò non adveniat casus extraordinarius in quo teneatur denuntiare, si juraverit se non denuntiaturum, tunc non potest spontè et in quantum in se est denuntiare, et S. doctor, concludit quòd roinani pontifices ab hujusmodi juramentis homines absolvunt, non quasi decernentes hujusmodi juramenta non esse obligatoria, sed quasi hujusmodi obligationes ex justâ causâ relaxantes. Vide insuper q. 98, de Perjurio, art. 3, ad 1.

Hinc etiam infertur juramentum redeundi ad carcerem aliàs justum, obligare per se loquendo, etiam cum probabili periculo mortis sive juste, sive injustæ, quia impleri potest absque animæ dispendio et peccato, cùm sit opus eximiæ fortitudinis et religionis, sese periculo mortis exponerc ut juramentum servetur de re justà.

Hinc habetur juramentum præstitum ex errore circa substantiam rei promissæ, non obligare, eò quòd desit consensus, ut probant nostri theologi in primâ se

cundæ. Item quoties dolus aut error versatur circa causam finalem, seu quoties jurans secundùm prudentem existimationem, non censetur jurare voluisse, si dolum cognovisset; tunc enim ejus juramentum interpretatur sub conditione, si res ita sit.

Quæres tertiò an liceat in juramento, verbis amphibologicis et æquivocationibus uti, ita ut ille cui juratur seipsum decipiat? — Usum aut potiùs abusum æquivocationum et restrictionum mentalium ventilabimus in principio octavi præcepti. Hic autem breviter statuimus,cum D. Thomâ, quòd tam in juramento assertorio quàm in promissorio, juridicè requisitus in judicio tenetur uti verbis claris, non ambiguis, et jurare secundùm sensum et intentionem ejus cui præstat juramentum ; idem dicendum, quando juramentum extra judicium fit in materiâ alteri damnosâ, ut sunt emptiones, venditiones, etc. Alioquin in his casibus juraus peccat mortaliter, et tenetur nihilominùs servare juramentum ad 'mentem ejus qui illud legitimè requisivit, ut ostendit D. Thomas, q. 89, art. 7, ad 4, dicens, quòd quando non est eadem jurantis intentio, et ejus cui jurat, si hoc proveniat ex dolo jurantis, juramentum servari debet secundùm sanum intellectum ejus cui juramentum præstatur, existenti in bonâ fide, ut colligitur ex Isidoro. Quidam tamen explicant D. Thomam, quòd velit istum jurantem committere culpam et obligari ratione exterioris scandali vitandi, et adhuc cessante scandalo ad id teneri ex justitià, ratione damni per injuriam alteri subsecuti ex vi tamen et religione juramenti, non obligari ultra dulosam suam intentionem, prout satis se explicat. S. doctor, tum in 3 sent., dist. 39, q. 1, art. 3, q. 3; tum hic loco citato, dicens: Sin autem jurans dolum non adhibeat, obligatur secundùm intentionem jurantis, ut indicat D. Gregorius 27 Moral., cap. 8, et refert 22, q. 5, can. Humanæ aures. Ergo, secluso damno, licet peccet, non tamen tenetur juramentum servare nisi juxta suam intentionem.

Verum, quis dicatur dolo jurare, ut sciamus audiendum est cap. In dolo, causâ 22, ubi sic habetur : In dolo jural qui aliter facturus est, quàm promittit, seu, ut exponit Gratianus, in cujus mente est, non sic faciendum ut promittit. Nec excusatur, ait Cajet. q. 89, art. 7, propter implicitam subauditionem in mente retentam, quoniam hujusmodi subauditio non excusat, quin sit falsa vocis significatio, cum intentione fallendi alium, ut intelligat sibi promitti, quod iste non intendit promittere. Et Sotus, lib. 8 de Just. q. 1, art 7, ait: Si verba exteriùs prolata respectu intentionis jurantis planè falsa sunt, id est, menti ejus dissona, universim et absque ullâ exceptione est peccatum mortale. Neque jurans excusatur per illam mentalem restrictionem : Dabo, si debeo; aut, juro dare si debeo. Nam, postquàm illam verbis non explicat, sed verba sunt absoluta, non consonat menti os, sed ficta est juratio, quia intùs non fit absolutè ut explicatur exteriùs. Quapropter quantumcumque per vim et injuriam fuerit juramentum extortum, factumque ad redimendam vitam, erit mortale perjurium.

nummos 9

Tandem, si usus restrictionum mentalium esset frequens, et pro levibus, in juramentis præstandis, nulla inter homines fidelitas, nulla societas, nec ullum poterit juramentum cum hostibus tutò fieri. Nam, si cum privato latrone liceat jurare, ad suam propriam intentionem, dicendo, v. g. Numerabo tibi centum mente subintelligendo: Si debeam, licebit etiam cum publico latrone; et sic eludi poterunt omnia pacta et fœdera etiam juramento firmata cum rebellibus, quia legitimus princeps nihil eis debet. Verius ergo est unumquemque jurantem debere jurare et juramentum implere, secundùm communem intellectum, nisi ex verbis à jurante prolatis possit contrarium declarare. Si ab aliquo injustè juramentum exigatur, potest quidem jurans uti verbis ambiguis, modò adsint conditiones in 8 præcepto explicandæ ; sed non potest sic ad suam intentionem jurare, ut mente aliud intendat et teneat, quàm is qui juramentum petit, intendit, nisi verba illum intellectum patiantur, modoque infra explicando.

Unde Innocentius papa XI damnavit sequentes propositiones, 24: Vocare Deum in testem mendacii levis, non est tanta irreverentia, propter quam velit aut possit damnare hominem. -25: Cum causâ licitum est jurare sine animo jurandi, sive res sit levis, sive gravis. – 26: Si quis vel solus, vel coram aliis, sive interrogasive tus, sive propriâ spontè, sive recreationis causâ, alio fine juret se non fecisse aliquid, quod quocumque reverà fecit, intelligendo intrà se aliquid aliud quod non fecit, vel aliam viam ab eâ in quâ fecit, vel quodvis aliud additum verum; reverà non mentitur, nec est perjurus.

Petes an si aliquis audivit à viro optimæ famæ aliquam rem, possit cum juramento deponere in judicio se illam certò scire? - Resp. negativè, aliàs omnes testes de auditu efficerentur testes de certà scientiâ. Item in foro externo testis tenetur reddere rationem sui dicti item quia omne crimen etiam occultum posset probari in judicio: v. g., qui secretò et nemine vidente fuit ab hoste lacessitus injuriis et verbere, posset producere testes quibus illud facinus narraret, et ipsi deinde coram judice testificari possent cum juramento se illud certò scire, aut vidisse, quod est maximum inconveniens. Tenetur itaque explicare, se tantùm illud scire ex auditu.

Quæres quartò an juramentum promissorium in rebus prohibitis per civiles aut canonicas leges obliget in conscientiâ? - Resp. 1°, juramentum factum de re prohibitâ per legem civilem, aut canonicam, quæ primariò et immediatè dirigitur ad bonum publicum, non obligare, eò quòd nequeat impleri absque peccato, cùm lex tune obliget ad culpam, tum quia juramentum quod directè vergit in detrimentum injustum tertii, non obligat, can. Quamvis, de Pactis, in. 6, cùm non sit vinculum iniquitatis. Ergo multò minùs obligat quando vergit in detrimentum boni communis, prout contingit in nostro casu.

Hinc fit omnes contractus repugnantes legi canonicae aut civili in bonum commune directè et immediatè ordinatæ, invalidos esse, etiamsi juramentum acce

dat, quia privatus non potest propriâ auctoritate cedere bono communi: aliàs peccat juxta rei gravitatem. Et consequenter invalidum et non servandum est juramentum clerici renuntiantis privilegio fori, quia scilicet clericis directè ac immediatè concessum est ob bonum commune statûs clerici; nec potest clericus sine peccato tale juramentum exequi, can. Si diligenti, de foro competenti. Similiter non valet juramentum vendendi triticum degentibus extra regnum, contra prohibitionem legis civilis, quia lata est in favorem boni communis, et aliunde contractus prohibitus ob favorem publicum non confirmatur juramento; imò juramentum est validum, tum quia est de re illicità, tum quia non potest jus publicum ob publicam utilitatem constitutum privatorum conventionibus tolli.

Resp. 2°, juramentum factum contra legem canonicam aut civilem primariò principaliter et immediatè respicientem bonum et favorem private persona obligare, et contractum per eam prohibitum ac invalidum confirmare, dummodò non vergat in detrimentum tertii. Ratio est quia quilibet potest cedere juri suo absque præjudicio tertii. Item quia illa lex in favorem personæ privatæ lata, non intendit illi laqueum peccati ex transgressione injicere, sed solùm intendit in ejus favorem actum irritare. Ergo, si juramento buic favori et privilegio renuntiet, tenebitur servare juramentum (1).

Hinc femina quæ juravit se solâ dote contentam, ad bona paterna non regressuram, tenetur stare juramento, quamvis lex civilis irritet illud pactum et promissionem. Idem dicendum de alienatione fundi

(1) In eo casu juramentum est procul dubio validum, quum observari possit sine peccato; an verò formet contractum et sic inducat obligationem justitiæ standi conventioni meritò in controversiam inducitur. V. C. de Lugo de Jure et Justitià, disp. 22, n. 201. Affirmat sententia communior potissimùm innixa jure canonico et jure civili romano; opinio contraria nobis anteponenda videtur saltem in Galliis et aliis nationibus ubi eadem vigeret jurisprudentia circa minores, etc. Enimverò, ut valeret contractus à minore irritus, necesse foret ut legislator, posito juramento, vim auferret suæ legis; ratio hujus principii in aperto est si enim lex, declarans tales contractus rescindibiles fore, vim omnem suam servet, minor non minùs inhabilis est ad confirmandum contractum quàm inhabilis erat ad contrahendum : atqui legislator non tollit vim suæ legis; talis intentio nec præsumenda est, nec realis probatur: non est præsumenda, cùm eo modo facillimum esset eludere legem et mi nores inducere ad firmandum juramento suas conventiones; nec realis probatur cùm nulla sint indicia quibus innotescat; jus canonicum invocari non potest in re quæ forum civile solùmmodò spectat; jus romanum apud nos receptum non est ut sat unanimiter tenent jurisperiti. Vid. Pothier, Traité des Obligations, n. 106; Toullier, Droit Civil, t. 10, n. 352, 353. Tribunalia non attendunt ad juramenta quæ, cùm sint aliquid contractui accessorium, nihil addere possunt illi in ordine ad justitiam.

Hinc sola est obligatio Religionis: minor non potest exuerc jus radicale rescisionis, quia jus istud fundatur lege in illius quidem favorem nata, sed independente ab illius voluntate; sed potest facto renuntiare usui hujus beneficii; lex statuit jus, sed non exigit ut reipsà illo jure utatur.

dotalis. Item de contractu jurato minoris absque curatoris consensu celebrato. Item de donatione inter virum et uxorem, inter patrem et filium, si juramento confirmetur. Item de promissione juratâ solvendi pecuniam cred tam ludo perditam, aliisque hujusmodi contractibus legi positivæ in bonum privatum directè ordinatæ repugnantibus; quia nimirùm à jure non irritantur proximè nisi in favorem privatarum personarum quilibet autem potest suo juri privato renuntiare, tum quia jus positivum ob reverentiam ac honorem Dei et observantiam religionis censetur velle auferre hujusmodi irritationem, et in hoc casu illis contractibus reddere vires quas ob rationes politicas et favorem privatorum abstulerat, et obligationem naturalem quam secum ferunt, quamque restrinxerat, intactam remittit, ac relinquit in suo robore.

Juramentum nihilominùs non confirmat hos contractus in sequentibus casibus. Primò, quando directè et per se tendunt in injustum tertii præjudicium, qualis esset alienatio fundi dotalis, qui ex alicujus dispositione deberet ad filios pervenire. Secundò, quando contractus irritatur à lege ob turpitudinem creditoris aut promissarii, seu illius in cujus favorem fit juramentum. Unde promissio jurata facta usurario de solvendis usuris non confirmatur juramento, contra legis prohibitionis inita, quia acceptio usurarum est turpis et peccaminosa in usurario, qui proinde non acquirit ullum jus ad hanc actionem sibi prohibitam et in se illicitam, can. Debitores, de Jurejur. Promittens tenetur nihilominùs usuras solvere, non quidem ratione contractûs, qui invalidus est et peccaminosus, sed ne juramentum violetur, unde poterit pecunias solutas repetere. Idem dicendum de contractu per vim, metum aut dolum extorto, quia scilicet inest turpitudo et culpa ex parte juramentum exigentis. Si tamen jurans sine peccato illud servare valeat, tenetur implere momentaneâ solutione, ut supra ostensum est. Tertiò, quando jus irritum reddit non solùm contractum, sed etiam juramentum appositum, tunc juramentum non obligat. Sic Tridentinum sess. 25, cap. 16, de Regular., irritam reddit omnem renuntiationem et dispositionem novitii etiam juratam ante professionem. Quartò juramentum secundum, priori validè facto contrarium, non obligat, cùm sit de re malà et illicità, utpote quia impleri nequit absque prioris juramenti violatione, neque proinde contractum confirmat, quia juramentum additum actibus illicitis non præbet eis robur et firmitatem, can. Quando, de Jurejurando. Gesta tamen contra prius juramentum per se valida sunt, quamvis illicita, nisi aliunde sint irrita; quia per se loquendo ex juramento non redditur quis inhabilis ad actum contrarium, quem ex se aliàs validè efficere potest. Unde, quamvis peccet qui matrimonium contrahit aut testamentum revocat, postquàm juravit se non contracturum, aut non revocaturum, matrimonium tamen sic contractum valet, et valida est revocatio testamenti. Similiter venditio facta contra promissionem juratam de non vendendo, facta tenet. Et sic

de cæteris. Est tamen perjurus iste homo. Per accidens hæc gesta erunt quoque invalida, puta si à jure irritentur aliundè. Quintò ut juramentum confirmet contractum, et faciat de invalido validum ac irrevocabilem, non sufficit quòd sit assertorium, quo scilicet quis juret de præsenti, se rem verè et seriò alienare; sed ulteriùs requiritur juramentum promissorium de futuro, quo quis jurat se non revocaturum contractum, nec illi contraventurum. Nam resiliens à contractu apposito solùm juramento de præsenti, non est perjurus, si tunc haberet veram contrahendi et alienandi voluntatem, nec sub juramento promiserit se non revocaturum contractum jam initum: benè tamen resiliens à contractu confirmato per juramentum de futuro.

Pro cujus intelligentiâ notandum est, aliud esse juramentum firmare contractum, aliud verò juramentum esse servandum. Nam, quando juramentum confirmat contractum aliàs invalidum, tunc oritur duplex obligatio, una erga Deum, quâ jurans curare debet ne Deus adductus sit in testem falsitatis; altera erga hominem, qui jus hoc ipso erga jurantem acquisivit ob contractus validitatem. Quando verò juramentum non confirmat contractum, una tantùm oritur obligatio, scilicet erga Deum; unde servandum est juramentum, si absque peccato servari potest, ob Dei reverentiam, ut juramentum præstitum latroni aut usurario de solvenda pecuniâ indebità, qui tamen nullum inde jus acquirunt in eam, eò quòd contractus tunc remaneat invalidus ac in suâ pristinâ naturâ immutatus. Porrò quandonam juramentum confirmet aut non confirmet contractum fusiùs alibi declarabimus.

Ex dictis habet quòd juramentum contra bonos mores naturales præstitum, non obligat; secùs si sit tantùm contra bonos mores civiles. Tunc autem dicitur esse contra bonos mores naturales quando res promissa nequit impleri sine peccato, utpote contra legem obligantem ad culpam, qualis est lex naturalis, divina, canonica et civilis directè et immediatè respiciens bonum publicum; naturales enim mores in jure dicuntur illi quibus homo probus efficitur, eisque contrariatur peccatum. Tunc verò juramentum est tantùm circa bonos mores civiles, quando servari potest absque peccato, nec est contra legem obligantem ad culpam, qualis est lex civilis immediatè et directè respiciens bonum privatum; nam in jure mores civiles dicuntur quibus homo efficitur bonus civis, et quos expedit vigere in republicà ad hoc ut sit benè ordinata. Porrò ad dignoscendum quandonam lex civilis immediatè et directè respiciat bonum commune, spiciendum est an ex illius transgressione proximè lædatur bonum publicum, qualis est lex de non extrahendo frumento: am ex hac translatione regnum directè patitur detrimentum, cùm hoc ipso destitua tur necessariis ad vitam. Ad dignoscendum verò quando primariò et immediatè lex tendat ad bonum privatum, inspiciendum est si ex ejus violatione non kedatur immediatè bonum commune, ut lex de non alienando fundo dotali, aut ne minor contrahat sine

re

« VorigeDoorgaan »