Pagina-afbeeldingen
PDF

ut in loco remoto consuetum sumeret cibum et potum.

5° Quoad ecclesiasticorum locorum immunitatem plura docuit sanctissimus et sapientissimus pontifex Benedictus XIV in suis institutionibus, et plura statuit in Bullâ quæ incipit, 0fficii nostri. In hàc itaque binas confirmat Benedicti XIII et Clementis XII Bullas, in quarum primâ statuebatur, non gaudereloci sacri asylo cu immunitate, 1° impedientes, ne quis recurrat ad locum immunem , vel ab eo violenter extrahentes. 9* Interfectores ex animo præmeditato ac deliberato; 3° Adulterantes litteras apostolicas. 4* Iteos furti, seu quid falsi committentes in Monte pietatis, vel in loco publico, ubi pecuniæ deponuntur, cx quo arca pecuuiaria ita minuatur, ut pœnæ ordinariæ locus sit. 5° Vitiantes sive abradentes aureas argenteasque monetas cujuscumque principis, etiam exteri, cursum in loco habentes ubi delictum perpetratur, vel sic vitiatas monetas expendentes, ut fraudis conscii et participes censeri possint. 6* lllos qui curiam simulantes insinuant sese in doimos ad furandum , dummodò simul etiam committant honuicidium aut mutilationem membrorum in eos qui etiam per accidens in eâ domo sunt, effectu tamen secuto. 7° Illum qui stans in ecelesiâ vel in cœmeterio, interficit stantes extra ea loca, et vicissim. 8* Ilomicidam etiam in rixâ, si ex* processu reus sit deprehensus, seu in exilium eo nomiiie agatur; quod tamen declarat tantùm in ditione Ecclesiasticâ. 9° Mandantes, id est, qui certum prae:mium mandatario sunt polliciti, licet non dederint, homicidio tamen et mutilatione comimissâ. Quæ omnia confirmavit Clemens XII, additis nonnullis ad ec-. clesiasticam ditionem pertinentibus. ldem Benedictus XIV citatâ Bullà 0fficii nostri, præter prædecessorum Pontificum statutorum confirmationem, nonnulla alia adjecit. {* Declaravit in præfatis legibus comprehendi etiam ecclesiasticos, et mulieres reas homicidii, sicut etiam occidentes baculo vel saxo, nisi fortè homicidium commissum sit casu aut necessariâ defensione, non verò si fiat ex odio et animo nocendi. 2° Declarat privativè ad episcopos pertinere facultatem demandandi extractionem delinquentium è loco immuni, adeò ut si locus sit nullius dioecesis, sit ad viciniorem episcopum recurrendum, et si locus sit à residentià episcopi remotus, vicarii foranei de maudato episcopi indicia ad extractionem necessaria juridicè colligant, et ad episcopum transmittant. 3*Jure , asyli privat eos qui sine recursu ad episcopum extrahunt, sive obsidere præsumunt loca immunia, ne alimenta ad reum deferantur, vel alio modo cogunt reum ad se dandum curiæ seculari. Haec tamen Bulla lata est pro ditione pontificiâ, et pro illis principibus, qui eam postulaverint. In encyclicà verò ad Inquisitores quæ incipit Elapso pro rimè, et habetur Bullar, t. 3, n. 40, statuit, seu declarat, hæreticos, aut de hæresi suspectos, et Judæos post Baptismum in apostasiam lapsos, posse ab Inquisitoribus extrahi ab Ecclesiâ,

sed ante, vel post capturam episcopos ccmmonere tcMeti.

Plura verò docet in Instit. 4, n, 61, et primò quidem casus enumerat, in quibus de jure communi canonico delinquentes, asylo et ecclesiasticâ non gaudent immunitate, nimirùm, 1° si publicus latre fuerit, ex can. Sicut antiquitus, nisi publicus 17, quæst. 4, et in decretali Inter alia, de lmmunitate Eccles. 2* Nocturnus depopulator agrorum , in citatâ Decretali. 3° Qui homicidia et mutilationes membrorum in ipsis ecclesiis vel eorum coemeteriis committere non verentur, ut statuit Greg. IX, in cap. Immunitatem, de Immunit. Eccles. 4* Qui per assassinos interficiunt, vel eosdem ad hoc recipiunt domi, ut statuit Innoc. IV in cap. Pro humani, de homicidio in 6; 5° Homicidium proditorium, cùm in cap. 1, de homicidio, innovatum inveniatur Exodi praeceptum : Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias, ab altari meo evelles illum, ut moriatur. 6° Hæretici, vel de hæresi suspecti, vel IIebræi à fide apostatæ, juxta decretum Joan. XXII in suà 1 Constit. in Bull. Rom. tom. 1. Deinde doctissimus pontifex addit quid postea statuerit Gregorius XIV, nimirùm non gaudere immunitate, qui fuerint publici latrones, viaruumque grassatores, qui itinera frequentata, vel publicas stratas obsident, ac viatores ex insidiis aggrediuntur. 2" Cùm in jure canonico diceretur, non gaudere immunitate nocturnos depopulatores agrorum, verbum nocturnum delevit, ut et diurni, comprehensi intelligerentur. 5° Cætera juris canonici statuta confirmavit, et 4° aliud addidit statutum, quo. declarat, nou gaudere immunitate reos læsæ majestatis im personà principis. Denique institutionem claudit ea recensendo, quæ à summis pontificibus Bened. XIlI et Clementc Xll, decreta sunt, et superiùs retulimus, nonuullas addens declarationes ab ipsis factas, videlicet, violantes ccclesiasticam immunitatem non gauderejure asyli non solùm in illà cclesiâ quam violârunt, sed nec in aliâ quâcumque. Similiter unicam grassationem in viâ publicâ aut vicinali admissam sufficere ad hoc, ut quis publicus latro et grassator dici valeat, dummodò tamen grassati mors vel mutilatio secuta fuerit. Hæc sunt à sapientissimo pontifice vel statuta vel declarata, qu;e doctrinam omnem de asylo et immunitate templorum complectuntur. 6° Ut quis sacrilegii crimen incurrat in indignâ tractatione rerum sacrarum, necesse non est, ut habeat directam voluntatem, et intentionem eas inhonorandi vel contemnendi; hoc enim proprium solùm est hæreticorum et infidelium, et sempcr.est lethale peccatum, nullam admittens materiæ, parvitatem; sed sufficit indirecta et virtualis, sita in ipsâ indignâ tractatione rei sacræ; et hæc parvitatem materiæ admitlere potest : ut si quis ex incuriâ imaginem aliquam sacram perire sinat. . 7° Sacrilegium est res sacras adhibere ad usum profanum, puta sacris vasis ad profanum convivium , vestibus sacris ad spectaculum profanum uti. Nam, ut manifestè patet, hæc esset violatio rei sacræ, et magnam erga Deum, in cujus honorem illa instituta sunt ct delicata, injuriam continent. Non desunt tamen theologi, qui hanc doctrinam ad ea coarctant sacra , quæ bencdictione aliquà consecrantur; unde inferunt, sacrilegium non esse ad profanos usus adhibere candelabra, tapetes, manutergium, ampullas, pelvim, et similia; sed improbabiliter omninò; nam S. Thom., 2-2, q. 90, art. 3, inter res Deo dicatas et sacras enumerat ea quæ pertinent ad ornatum Ecclesiæ et ministrorum, et postea nullâ factâ distinctione definit : Quicumque autem contra quodcumque prædictorum peccat, crimen sacrilegii incurrit. Praeterea in Jure Canouico statuitur c. 5 de Consecrat. ex decreto Clementis pap;o : Altaris palla, candelabra et velum, si fuerint vetustate consumpta, incendio dentur, quia non licet ea, quæ in sacrario fuerint, malè tractari. Et reverà, norine pius quilibet commoveri se sentit, si videat tapetes, serica, candelabra , et similia profanis usibus adIhil»ere ? 8° Res sacras violant, et sacrilegii crimine polluuntur, qui sacris Scripturæ verbis ad satyras, ad profamas cantiones, ad libellos famosos, et ad quoslibet profanos usus abutuntur. Sic declaravit, et statuit Tridentina synodus sess. 4 : Post hæc temeritatem illam reprimere volens, quâ ad profana quaeque convertuntur et torquentur rerba et sententiæ sacræ Scripturæ ad scurrilia scilicet fabulosa, pana, adulationes, detractiones..... mandat et præcipit ad tollendam hujusmodi irreverentiam et contemptum, ne de caetero quispiam quomodolibet verba Scripturæ sacræ ad hæc et similia audeat usurpare, ut omnes hujus generis homines temeratores et violatores verbi Dei juris et arbitrii paenis per Episcopos coerceantur. Ilinc jure meritòque etiam benigniores theologi à lethali sacrilegio non excusant, qui in more habent sacræ Scripturæ verba ad sensus turpes, maledicos, scurriles, ineptos detorquere, cùm gravem irrogent injuriam divinis verbis et Evangelio. 9° Sacrilegium committunt pictores qui Sanctarum imagines, puta S. Mariæ Alagdalenæ, vel aliarum indecorè, et meretricià nuditate depingunt, cùm harum visio non ad devotionem provocet, sed ad libidinem accendat, et pravas excitet cogitationes, sicut et qui ad innocentiæ tempus designandum Adamum et Evam nudos in terrestri paradiso rcpraesentant, quæ profectò imagines à sacris templis sunt omninò removendæ

cùm scandalum fidelibus offerant et offensionem. Sacrilegitim etiam reale est rapere, destruere, et retimere bóna Ecclesiæ, sicut et pia legala supprimere Ecclesiæ jura fraudando, cùm D. Thomas loc. s epiùs laud. inter res sacras enumeret etiam ea quae sunt deputata ad ministrorum sustentutionem, sive mobilia sint, sive immobilia. 10° Etiam peccato omissionis sacrilegium junctum esse potest. Ilinc sacrilegii rei efficiuntur sacristæ, aliique ecclesiarum ministri, si ob negligentiam sacramentales species innovandi, eas sinunt corrumpi; si sacra Chrismala et Eucharistiam debitâ diligentiâ custodire negligant juxta sacrorum canonum decreta; si ad altaris sacrificium corporalia, purificatoria et sacra vasa non munda, et intùs deaurata ministrent, sed sordida, furda, et lurida adlibeant 0missio tamen recipiendi Eiicharistiam in Paschate, et annuæ confessionis sacrilegium non est, sed sola pr;cceptorum Ecclesi;o violatio, sicut et omissio auditionis Miss;e in die festo cùm nulla in hisce rebus sacris irrogetur injuria. Similiter sacrilegium non est bona per t stamentum ecclesiis relicta retinere ; hoc enim, licet i:ijustitiae peccatum sit, irreverentiam tamen non continet, quia, antequàm in Ecclesiæ transeant possessioncm, non censentur sacra. Eàdemque ratione decimas non solvere propriè sacrilegium non est, licet cum injustitiæ peccato conjuncta sit etiam quædam erga Deum irreverentia et irreligiositas, quippe quia decimarum solutio ad supremi divini dominii recognitionem sit ordinata. 12* In confessione aperiendum est et objectum sacrum quod violalur, et actio quâ violatur, cùm eò gravius sit sacrilegium, quò res quae violatur, magis est sacra, et qiiò actio, per qiiam violatur, turpior est, et cliam quia per ordinem ad diversam sanctitatem speciem mulant. Sic gravius sacrilegium est indiguè personam sacram tractare, quàm locum sacrum , et qui sacramenta, vel imagines Dei, et Ciristi, vel lignum Crucis inhonorant, in [{eligionem peccant, que Deum respicit; qui verò Reliquias, vel imagines Sanctorum inlhonorant, duliæ aut hyperduli;e adversantur. Sic gravius sacrilegium perpetrat, qui in ecclesià foruicatur, quàm.qui in eà furatur.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

quod pertinet ad vitium irreligiositatis, quâ impeditur Religio quantùm ad hoc me Deus, postquàm susceptus est, honoretur; facitque ut nomen ejus in vanum assumatur, quod in maximam iliius irreverentiam cedit. Ex D. Thomà, 2-2, q. 122, art. 3. in cor. Et ibidem ad 2 ait, qnòd t non prohibetur quælibet « assumptio divini nominis per hoc præceptum : sed

• propriè illa quâ assumitur divinum nomen ad con- '

« firmationem humani verbi per modum juramenti ; a quia ista assumptio divini nominis est frequentior • apud homines. Potest tamen ex consequeuti intel« ligi, quòd per hoc prohibeatur omnis ordinata di« viui nominis assumptio. » Ilinc multi auctores tractant hoc in loco non solùm de juramento, sed etiam de vo!o et de blasphemiâ. Quia non solùm ille Dei nomen in vanum assumere censetur, qui pcr illud malè jurat, vel benè juratum malè implet : sed etiam qui malè et indebitè vovet, vel malè adimplet quod benè vovit. Item qui blasphemias et verba injuriosa in Deum et sanctos profert, prout declarat Catechismus concilii Trident. in Expositione hujus secnndi præcepti, quiDus nos conformantes illud dividimus in tres quæstiones. Prima erit de juramento, secunda de volo, tertia de blasphemià. Cum quo tamen stat, quòd hoc præcepto directè prohibeatur sola assumptio vana divini nominis per modum juramenti, seu falsa juratio, quæ principaliter perjurium nominatur; unde D. Thomas in art. 5 citato ait, isto secundo præcepto prohiberi perjurium ad irreligiositatem pertinens. Et sanè in hebræo habetur : Non jurabis nomen Elohe tui falsitati, id est, ex intentione falsi. Inseritur autem nomen Elohe tui, ad reddendam præcepti rationem, scilicet, ex injuriâ quæ fit summo Deo, quem tu ipse colis et profiteris judicem : magna siquidem illi irrogatur injuria afferendo eum in testem falsi, qui est summus Deus quem colis, et profiteris justum judicem et meminit nominis, quia intentio jurantis falsò non est, ut Deus testimonium perhibeat. Enumerat verò hoc sacrilegium D. Angel. dicto jurantis, sed divini nominis attestatione auctorare quod dicit, et propterea directè fit injuria divino nomini. Ita Caj. super c. 20 Exod. v. 7. Perjurium definitur à D. Thomà, 2-2, q. 98, art. 1: Mendacium juramento firmatum; actus enim morales ex fine sortiuntur speciem : finis autem juramenti est confirmatio dicii humani cui quidem confirmationi falsitas opponitur. Per hoc enim confirmatur aliquod dictum, quod ostenditur firmiter esse verum; quod quidem non potest contingere de eo quod est falsum. Unde falsitas directè evacuat finem juramenti : ct propter hoc à falsitate praecipuè specificatur perversitas juramenti, quae perjurium dicitur. Et ideò falsitas est de ratione perjurii. Primò igitur propriè et principaliter est perjurium, quando in juramento deest veritas, item aliquo modo et consequenler dici potest in juramento perjurium quando deest justitia : quocumque enim modo quis jurat illicitum, ex hoc ipso falsitatem incurrit, quia obligatus est ad hoc, ut contrarium faciat. Tandem quando deest judicium : qui

enim temerè et indiscretè jurat, ex lioc ipso periculo se committit falsitatem incurrendi. Ita D. Thomas, ubi omne illicitum juramentum, quod perjurium à D. Hieronymo vocatur, reducit ad falsum aliquo modo, ut sic falsitas non solùm sit principalis ratio perjurii, sed lues communis omnium perjuriorum : et propriè loquendo sola falsitas orationis cognita vel neglecta constituit perjurium simpliciter. Juramentum falsum assertorium, non potest esse solùm peccatum veniale ratione parvitatis materiæ, cùm Deus adducatur in testem falsitatis. Imò plures idem asserunt de juramento promissorio ob parem rationem. Solùm enim est differentia in hoc quòd veritas juramenti promissorii debet esse futura pendens ab ipso jurante : veritas verò juramenti assertorii est speculativa et debet esse praesens; quæ diversitas non ficit quòd non debeat æquè jurans esse sollicitus ut verum sit quod juravit. Item juramentum respicit materiam, non quatenùs est magni, vel parvi momenti, sed quatenùs est vera. Ergo ejus obligatio non debet judicari ex ejus magnitudine, scd veritate. Vcrùm de hoc infra. Cùm actus morales procedant à voluntate, cujus objectum est bonum apprehensum; ideò, si falsum apprehendatur ut verum, erit quidem relatum ad voluntatem malerialiter falsum; formaliter autcm ve rum. Si autem id quod est falsum accipiatur ut falsum, erit falsum materialiter et formaliter. Si autem id quod est verum apprehendatur ut falsum, erit verum materialiter, et falsum formaliter. Et ideò in quolibet istorum casuum salvatur aliquo modo ratio perjurii propter aliquem falsitatis modum. Sed quia in unoquoque potius est id quod formale est, quàm id quod est materiale, non ita est perjurus ille qui falsum jurat, quod putat esse verum; sicut ille qui verum jurat, quod putat esse falsum : ut enim dicit August.: Interest quemadmodùm verbum procedat ex animo, quia ream linguam non facit, nisi rea mens. Ita D. Thomas ibid. ad 3. Est itaque perjurium solùm materiale, dùm quis non intendens jurare falsum, contingit tamen ipsum jurare, aut exit ab homine tanquàm actus imperfectus, puta ex lapsu linguæ, aut aliàs inadvertenter et ignoranler; et tunc non est peccatum mortale, quia noii est perjurium; utpote quia nullus actus bonus vel malus potest esse talis sine suâ formâ , nisi tamen actus redeat in iiaturam suæ formae, quod in proposito contingeret, si quis non intenderet jurare falsum, et tamen non curaret ad'hibere omnem diligentiam, ne juret falsum; tunc enim talis jurans falsum, incurret perjurium mortale, quia propter talem negligentiam in tantâ re, actus rediret in naturam suæ formæ; ille enim convincitur quòd maluit incurrere perjurium, quàm discutere, uti debuit, an juret falsum. Est verò perjurium formale quando quis advertens se jurare falsum vult jurare falsum, et deliberatè sciens ac prudens perjurat. Et hoc semper est peccatum mortale, ut probat D. Thomas in hâc q. 98, art. 2, dicens, quod jurare est Deum testem invocare; pertinct autem ad Dei irreverentiam, quòd aliquis uestem eum invocet falsitatis, quia per hoc dat intelligere, vel quòd Deus veritatem non cognoscat, rel quòd falsitatem testari velit. Quod sine dubio gravis est 1)ei injuria. Idem probat S. doctor expressiùs art. 3, quia propter Quod UNUMQUoDQUE tale, Et illUD wAcis; ridemus autem quòd ea quæ ex se sunt peccata remialia, vel etiam bona ex genere, si in contemptum Dei fiant, sunt peccata mortalia. Unde multò magis quidquid tale est, quod de sui ratione pertinet ad contemptum Dei, est peccatum mortale : perjurium autem de sui ratione importat contemptum Dei. Ex hoc enim habet rationem culpæ, quia ad irreverentiam Dei pertinet. Unde manifestum est, quòd perjurium de sui ratione, est peccatum mortale. Hactenùs D. Thomas. Et ibidem ad 2, ait, quòd ille qui jocosè perjurat, non evitat divinam irreverentiam, sed quantùm ad aliquid magis auget : et ideò non excusatur à peccato mortali. Ille autem qui ex lapsu linguæ falsum jurat, si quidem advertat se jurare, et falsum esse quod jurat, non excusatur à peccato mortali, sicut nec à Dei contemptu; si autem hoc non advertat, non videtur habere intentionem jurandi, et ideò à crimine perjurii excusatur.

Perjurium in judicio, est specialiter exprimendum, non quòd in ratione perjurii differat specie : sed propter adjunctam malitiam injustitiae specie diversam, ex hoc quòd jurans judici juridicè interroganti, non obediat; quod in re gravi, etiam secluso juramento, esse peccatum mortale, ostendemus in octavo præcepto.

[merged small][ocr errors]

D. Thomas agit de juramento, 2-2, q. 80, per decem articulos, ejusque necessitatem statim art. H prohat hoc discursu : Juramentum ad confirmationem ordinatur, ut dicit Apost. ad Heb. 6; confirmatio autem in scibilibus per rationem fit, quæ procedit ex aliquibus naturaliter notis, quæ sunt infallibiliter vera. Sed particularia facta hominum contingentia non possunt per rationem necessariam confirmari : et ideò ea quæ de his dicuntur, solent confirmari per testes. Sed humanum testimonium non est sufficiens ad hujusmodi confirmationem propter duo : primò quidem propter defectum rcrilatis humanæ : quia plurimi in muendacium labuntur, secundüm illud Psal. 16: t 0s eorum locutum cst mendacium. » Secundò propter defectum cognitionis, quia homines non possunt cognoscere neque futura, neque cordium occulta, vel etiam ubsentia, de quibus tamen homines loquuntur; et expedit rebus humanis ut certitudo aliqua de his habeatur; et ideò necessarium fuit recurrere ad divinum testimonium, quia Deus neque mentiri potest, neque eum aliquid latet. Assumere autem Deum in testem, dicitur jurare, quia quasi pro jure introductum cst, ut quod sub invocatione divini testimonii dicitur pro tero habetur. Et art. 3, docet quòd jurare est actus latriæ et Religionis; nam ille qui jurat, invocat divinum testimonium ad confirmandum ea quæ dicit;

nihil autem confirmatur nisi per aliquid quod certius est et potius; et ideò in hoc ipso quòd homo per Deum jurat, profitetur Deum potiorem, utpote cujus veritas est indefectibilis, et cognitio universalis : et sic Deo aliquo modo reverentiam exhibet. Unde et Aposlolus dicit ad Hebræos 6, quòd , homines per majorem se jurant. » Et Hieronymus dicit super Matth., quòd qui jurat aut veneratur, aut diligit eum per quem jurat. Et Philosophus etiam dicit in 1 Metaph., quòd juramentum est honorabilissimum; exhibere autem reverentiam Deo, pertinet ad I{eligionem sive latriam. Unde manifestum est, quòd juramentum est actus Religionis, sive latriæ.

Et ad IIebræos 6, exponens hæc verba Apostoli: IIomines per majorem sui jurant, et omnis controversiæ finis ad confirmationem est juramentum, rationem ejus ponit, quia nihil aliud est jurare nisi dubium confirmare; sicut ergo in scientiis nihil confirmatur, nisi per id quod est magis notum, ita quia nihil certius est apud homines, quàm Deus, ideò per ipsum tanquàm per muajus et certius juratur. Et sicut in scientiis quando fit resolutio usque ad prima principia »ndemonstrabilia, quiescit intellectus et finitur controversia; ita divinâ lege introductum est, quòd cùm pervenitur ad primam veritatem, est standum, quod fit quando ipsa in testimonium invocatur. Exodi 22: Applicabitur ad uleos, et jurabit, et sic sopitur omnis quæstio et controversia. »

Licet oratio sit divini nominis invocatio, non est propterea juramentum, quia per eam divinum nomen invocatur gratiâ petendi ab eo auxilium tanquàm à misericorde et omnipotenti : atverò juramento invocatur ut tanquàm testis infallil)ilis veritatis, confirmet et manifestet, id quod jurejurando affirmatur. Item concionatores et alii referentes sacræ Scripturae testimonia, non censentur jurare, cùm Deus sponte suâ haec testimonia dederit ad suas veritates asserendas atque ea referens nihil aliud facit, quàm Dei asserta referre, nisi ulteriùs Deum in suarum assertionum testem invocet.

ARtiCUlUS pRiMUS.

Quid et quotuplex sit juramentum.

Jurare est Deum in testem assumerc pro confirmatione alicujus rei, prout colligitur ex D. Thomà locis mox adductis. Hinc fit, non esse juramentum, nisi Deus tacilè vel expressè invocetur in testem; id enim est de juramenti essentiâ; est enim invocatio divini nominis in testimonium.

Tunc autem est invocatio expressa, quando fidei faciendæ causâ, divinum momen expressè adhibetur, ut si quis dicat : Jura per Christum ; testissit mihi Deus, etc. Tunc verò est solùm tacita, quando fidei facieudæ causâ aliquid fit indicans invocationem Dei, quamvis ejus nomen expressè non interponatur, ut si aliquis requisitus ut juret, manu tangat Evangeliums aut crucem, aliudve signum quo ostendat se jurare, et de facto habeat intentionem jurandi. ltem dùm jurat per creaturas in quibus specialiter relucet bonitas et poteutia Dei, ut si juret per sanctos, per angelos, per animam rationalem, per coelum, per solem : in his enim et similibus juramentis creatura non censetur per se adduci in testem, sed quatenùs dicit ordinem ad Deum, præsertim si addatur nomen Dei, ut si juret per solem Dei, per ignem Dei: accipit enim creaturam pro creatore, nec vult eam esse testem, sed Deum, qui in ipsà speciali modo residet, ut docet D. Thomas hîc art. 6, ubi dicit quòd juramentum per creaturas relatas in Deum fieri potest duobus modis, nempe per simplicem contestationem, in quantum scilicet tcstimonium Dei invocatur, et in creaturâ divina veritas, cui juramentum innititur, relucet. ltem per execrationem, quando inducitur aliqua creatura ut in eà judicium divinum exerceatur, si res aliter se habeat, quàm juramento confirmatur, ut : Deus me damnet, nisi, etc. ; juro per caput meum, per vitam meam, etc. Quasi illam creaturam obliget Deo tanquàm judici, ut de perjurio vindictam sumat. Jurare per creaturas constituendo in illis perse sumptis finem juramenti, nempe confirmationem, afferendo illas tanquàm testes infallibiles veritatis, quod est proprium veri Dei, ad blasphemiam reducitur, et est species idololatriæ, cùin per hoc illis attribuatur quod soli Deo competit. Ilinc videtur quòd juramentum per falsos deos non sit juramentum, nec ex visuà obliget, scd tanlùm propter conscientiam erroneam jurantis, existimantis esse vera numina. I{atio est, quia reverà tunc Deus non adducitur in testem, neque est ibi obligatio ex Religione proveniens, sed solùm ex affectu et conscientià erroneà : unde infidelis ad fidem conversus, non tenetur juramenta sua servare, nisi ex vi simplicis promissionis acceptatæ, quia utile per inutile non vitiatur, ut habetur in I{eg. juris in 6. Si autem Catholicus seriò juret per falsos deos, lethaliter peccat ; secùs si joco vel absque intentione jurandi; hinc etiam quidam docent esse peccatum lethale jurare hoc modo per dæmonem, ob scilicet rationem allatam, quia honor Dei videtur tribui dæmoni, adduntque tale juramentum praecisà conscicntià erroneâ non obligare : tum quia testimonium Patris mendacii nequit humanam promissionem confirmare; tum quia omnis societas et communicatio cum hoste Dei, qualis est, titulo invocationis dæmonum servare promissum, nobis est interdicta. Tandem jurare per creaturas sine ullo ordine ad Deum, sed duntaxat præcisè secundùm dignitatem quam habent in seipsis, non est juramentum, quia tunc jurans non intendit Deum testem suorum verborum adducere, sed solùm per res humanas dictum suum confirmare. Ut enim ait Cajetanus hìc art. 6, dùm dicitur : In veritate sic est, nihil aliud significatur quàm: Verè sic est; nec obstat quòd Deus sit veritas, hinc enim non sequitur quòd quidquid affirmatur de veritate, affirmetur de Deo, quia veritas est communior quàm Deus. llem qui dicit : Per fidem meam sic faciam, aut, sic est, non intendit loqui de fide, quæ est virtus theolo$ica, sed de fide quæ est virtus moralis, id est, de fidelitate, et perinde est ac si diceret. Ita hoc faciam, sicut sum fidelis in promissis vel in dicendo verum :

seipsum ergo affert in testem, non Deum. Sicut re- ' ges promittentes in fide regiâ, non jurant per hoc, sed propriam fidelitatem excellentem afferunt ad confirmandum. Sic etiam solet dici : Sic faciam in conscientiâ. Ita res se habet fide boni viri vel sacerdotis vel religiosi, quia, per se loquendo ex vi verborum tantùm significant se loqui ex veracitate et fidelitate, quæ virum probum, sacerdotem, religiosum decent : per accidens tamen, si ista proferens putet se jurare, procul dubio iste ex inlentione suà jurat, non ex vi verborum. Unde consideranda est dicentis intentio. Prima igitur regula cst, ut testimonium divinum expressè aut tacitè adhibeatur in confirmationem alicujus dicti vel facti. Secunda verò regula est, ut semper habeatur ratio intentionis et animi interioris jurantis; nam ut sæpè ait D. Thomas, peccata verborum maximè pensantur ex intentione proferentis : et in proposito satis est jurantem velle usurpare verba in eo sensu, in quo pro aliorum jurantium consuetudineusurpari solent, vel in quo juxta morem patriæ intelliguntur, puta si pro juramento habeantur. Tertia regula est, quòd ad essentiam juramenti non est necessarium istud verbum, juro, quia Deus sine illo potest tacitè revocari in testem. Unde in lege veteri, sicjuramentum fiebat : Vivit Dominus, et Apostolus sic jurabat : Testis est mihi Deus. Imò nulla verba praecisâ necessaria sunt ad substantiam juramenti, eò quòd sine ullâ verborum prolatione, sed solis signis Deus possit in testem invocari, ut si quis rogatus ac jussus manu tangat crucem aut librum Evangelii, aut pectus, si fuerit sacerdos, intendens et significans se jurare; nam juramentum fit Deo, qui mentis est inspector. Tandem ad cssentiam juramenti non cst necessarium regulariter, ut verbis juratoriis addatur contactus Evangeliorum aut rei sacræ, cùm sine istis signis sufficienter verbis adducatur Deus in testem. Tamen, ad incutiendum terrorem, et ob alias causas, leges volunt hoc modo juramenta præstari. Qiiaria regula est quòd ista verba : Coram Dco loquor, vel Deus scit, et hujusmodi, possunt dupliciter intelligi : uno modo invocativè, quando scilicet inducuntur ad confirmandum id quod dicitur, et tunc habent rationem juramenti; altero modo purè enuntiativè, quando solùm per modum narrationis proferuntur ab iis qui non intendunt jurare ad confirmandum dicta sua, sed tantùm significare ea quæ dicunt coram I)eo dici, et ab ipso sciri: illaque ad divinum judicium remittere, et ad futuram vitam ubi omnia aperta erunt, ae per hoc exprimere se habere conscientiam rectam et Deum præ oculis, sic non mentiendo. Tunc non est juramentum, ut ostendit Cajetanus in hâc quæst. 99, art. 1, in fine. Quandoautem non constat, sed dubium est de proferentis verba ista intentione, tunc putandum est non fuisse dicta invocativè et per modum juramenti in viris bonæ conscientiæ illud abhorrentibus, sed uantùm dicta esse enuntiativè, præsumendum est, nisi constet de conlrario : secùs verò dicendum in viris ad jurandum assuefactis, nisi aliter constet de eorum

« VorigeDoorgaan »