Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

et privilegia quæ contulit suis discipulis quos Spiritus S. repleverat. Vide D. Thomam, 2-2, q. 53, art. 4, ad 1.

Sequitur Dei tentationem esse speciem irreligiositatis, seu esse vitium virtuti religionis oppositum, quia cùm finis religionis sit, reverentiam Deo exhibere, illa omnia religioni opponuntur, quæ directè ad Dei irrevercutiam pertinent. Dubitare autem de excellentià Dei, et dicto, vel facto velle eam explorare explicitè aut implicitè, prout contingit in tentatione Dei, continct magnam illius irreverentiam, unde est peccatum mortale ex genere suo, non tamen ita grave sicut est superstitionis vitium, utpote que minùs reverentia divinæ adversatur: nam superstitiosus protestatur errorem excellentiæ divinæ contrarium, eique per certitudinem adhæret; qui verò Deum tentat, protestatur dubitationem de divinâ excellentiâ. Sicut autem magis est infidelis qui in errore est confirmatus, quàm qui de veritate fidei dubitat, ita etiam magis contra Dei reverentiam agit, qui suo facto protestatur dubitationem. Ita D. Thomas hic art. 3 et 4.

Sequitur tandem, tentationem Dei formalem et expressam esse semper mortale peccatum, quoties fit cum plenâ advertentiå et deliberatione, solùmque posse esse veniale propter indeliberationem et imperfectionein actûs, ut in primis motibus; tentationem verò Dei solùm materialem et interpretativam, quæ scilicet non est cum dubitatione et cum intentione explorandi divinum nôsse, posse, aut velle, cùm sit tantùm quid imperfectum in specie tentationis, esse solùm peccatum veniale, propter imperfectionem actûs ex parte sue formæ : si tamen magnitudo seu qualitas tentationis reduceret actum in naturam sue formæ, seu materia adeò gravis esset, ut sine dubitatione et exploratione divinæ excellentiæ adhiberi non posset, prout in purgationibus vulgaribus contingit; tunc esset peccatum mortale. Ita Cajetanus in Summâ, v. Tentatio.

Hinc colligitur Dei tentationem in confessione explicandam esse. Imò et exprimendum an fuerit vel expressa vel tacita.

ARTICULUS IV.

De sacrilegio (1).

Sacrilegium est omnis violatio, seu indigna tractatio rei sacræ. Ad hujus definitionis intelligentiam observa: 1° rem sacram dici eam quæ deputatur ad cultum divinum; si agatur de personâ, sufficit quodlibet propositum aut votum privatum, ut sic Deo deputetur et inter sacra reputari possit; si auteni agatur de locis vel rebus, necesse est ut consecratio fiat publicâ auctoritate, ut tenent communiter DD. 2° Res Deo sacra potest duplicem habere sanctificationem, unam ex ipsâ suâ institutione seu dedicatione, alteram priori supervenientem, ut si persona jam sacra, v. g., cleri

(1) Vid. Patuzzi Th. mor., t. 5, dissert. V; Billuart de Religione dissert. X, unde articulum hunc penè expressimus interserendum textni Mayoli qui de sacrilegio disserit inferiùs in materià luxuriæ.

[ocr errors]

cus, eximatur ab aliquo onere ob reverentiam statui clericali conciliandam; illa immunitas vel privilegium dicitur sanctitas, quia ordinatur ad priorem sanctitatem tuendam et illius gratià conceditur. 3° Sacrilegium supponit non qualemcumque violationem rei sacræ, sed illius violationem in eo in quo est sacra sive suå institutione, sive lege ecclesiastica; unde aliud est sacrilegium naturà rei independenter à jure positivo, ut si violetur virgo, et aliud ex jure positivo ita disponente. His positis dicimus 1°: Sacrilegium est peccatum oppositum virtuti Religionis. Ita omnes, et ratio est quòd illa virtus exigat ut res divino cultu dicata venerationi habeatur propter Deum ad quem refertur.

2° Sacrilegium multiplicem potest habere malitiae speciem; nam cùm sacrilegii objectum sit res sacra, secundum diversam rationem sanctitatis rerum sacrarum, quibus irreverentia exhibetur, necesse est quòd sacrilegii species distinguantur. Cùm itaque tria sint genera rerum, quæ sanctitate ordinari possunt, nimirùm persona, loca, et certæ quædamn res, hinc sacrilegium distinguitur in personale, locale et reale. Que quidem specifica distinctio, ut optimè notant cum D. Thom. theologi, non ex co desumitur, quòd res à se invicem specie, imò toto genere distinguantur, sed quia diverso planè modo sanctitatem participant, et mansciscuntur, unde sanctitas analogicè de illis enuntiatur. Quamobrem subdit 1. c. S. doct. : Tuniò sacrilegium est gravius, quantò res sacra, in quam peccatur, majorem obtinet sanctitatem. Attribuitur autem sanctitas personis sacris ( id est, divino cultui dedicatis) et locis sacris, et rebus quibusdam aliis sacris. Sanctitas autem loci ordinatur ad sanctitatem hominis, qui in loco sacro cultum Deo exhibet. Dicitur enim Machab. 5: Non propter locum gentem, sed propter gentem locum Deus eligit: et ideò gravius peccatum est sacrilegium, quo peccatur contra personam, quàm quo peccatur contra locum sacrum... Tertia species sacrilegii, quæ circa alias res sacras committitur, etc.

In hisce tamen speciebus, quæ atomæ sunt, varios agnoscit gradus seu modos idem D. Angel. secundùm differentiam personarum, et locorum sacrorum, et secundùm differentiam rerum sacrarum. Horum graduum et modorum aliquos enumerat ibidem D. Angel., quibus alios addunt theologi. Itaque quoad personas sacras attinet, seu quoad sacrilegium personale, quatuor ponuntur gradus seu modi sacrilegii, videlicet : 1o Personam sacram verberando, percutiendo, persequendo, vel reali aliquâ contumelià afficiendo. 2o Eam ad laicum forum trahendo. 3° Tributa et vectigalia absque legitimâ auctoritate, vel urgente necessitate imponendo. 4° Impudicas actiones cum ipsâ peragendo, tum respectu ipsius persona sacra, tum respectu complicis; nam cujuslibet voti violatio sacrilegium est. Ex parte verò loci sacri sacrilegium committitur : 1° Lorum sacrum incendendo, infringendo, spoliando, etc. 2o Immunitatem violando per violentam extractionem hominis illùc tanquàm ad asylum confugientis, quibusdam tamen casibus exceptis. 3° Locum

sacrum polluendo vel per sanguinis injuriosam effusionem, vel per voluntariam pollutionem sive manifestam, sive occultam, vel per sepulturam hominis non baptizati, sive excommunicati non tolerati. 4° Profanas actiones inibi exercendo, quæ sive naturali lege, sive juris canonici prohibitione loci sanctitati repugnant, cujusmodi sunt mercaturas, negotiationes, convivia, scenas in templis instituere. 5° Furari, nam statutum legimus à jure canonico cap. Quisquis, 17, quæst. 4: Sacrilegium committitur auferendo sacrum de sacro, vel non sacrum de sacro sive sacrum de non sacro. Denique ex parte rei sacræ, prout à loco et personâ distinguitur, primo loco enumerat S. Thom. Sacramenta quibus homo sanctificatur, quorum præcipuum est Eucharistiæ Sacramentum, quod continet ipsum Christum. Et ideò sacrilegium, quod contra hoc sacramentum committitur, gravissimum est inter omnia, inter violationes rei, non persona sacræ; nam licet Christus sit realiter in Eucharistiâ præsens, non est tamen inibi per modum corporis, sicut erat in mundo, et modò est in cœlo, sed alio ineffabili modo, scilicet sacramentali; ideò indigna tractatio Eucharistiæ non constituit sacrilegium in personam, sed in rem sacram. Post Sacramenta (sequitur S. Thom. ) secundum locum lenent vasa consecrata ad Sacramentorum susceptionem, necnon eorum materiæ et formæ, et ipsæ imagines sacra, et reliquiæ Sanctorum, in quibus quodammodo ipsæ persona Sanctorum venerantur, et dehonorantur. Deinde ea quæ sunt deputata ad sustentationem ministrorum, sive mobilia sint, sive immobilia.

3. Sacrilegium est de se et ex genere suo lethale, ut ipso naturali lumine patet, cùm gravem irroget Deo injuriam, afferatque damnabilem ejusdem dehonestationem. Potest tamen ratione imperfectionis actus, vel etiam parvitate materiæ esse veniale, ut si quis ex oblationibus fidelium tenuem furetur monetam. Sacrilegii circumstantia semper est in confessione aperienda; novam enim addit peccato malitiam : nam, ut observat S. Thom., aliqua peccata licet specie inter se differant, convenire tamen possunt in unâ eâdemque sacrilegii spccic; hine scribit 1. c. ad 2: Possibile est aliqua duo peccata differre specie secundùm materiales actus, convenire autem in specie secundùm unam rationem formalem sacrilegii, puta si quis sanctimonialem violaverit verberando, vel concumbendo.

Hinc multa deduci possunt consectaria; quædam exponemus quæ majoris momenti sunt: 1° Persona Deo dicatæ vel per vota, vel per ordinationem, non in omni quod perpetrant peccato, sacrilegium committunt, sed solùm cùm in se violant castitatem. Ita docet S. Thom., 2-2, q. 99, art. 3, ad 3: Omne peccatum, quod sacra persona committit, materialiter quidem, et quasi per accidens est sacrilegium. Unde Hieronymus (Bernard. lib. II., de considerat., cap. 13) dicit, quòd nugæ in ore Sacerdotis sacrilegium sunt, vel blasphemia. Formaliter autem, ct propriè illud solum peccatum sacræ personæ sacrilegium est, quod agitur directè contra ejus sanctitatem; puta si virgo Deo dicata fornicetur. Et eadem ratio est in aliis. Præterea tenentur in confes

sione aperire et gradum quem obtinent, et volum etiam castitatis, si regulares sint, cùm hæc omnia sacrilegii peccatum aggravent, ut docent cum Suarez plures alii theologi.

2° Locum sacrum violant, et sacrilegium committunt qui res etiam non sacras, et loci sacri fide! commendatas in illo furantur. Et quidem oblationes fidelium è capsulis subripere, vel pecunias sive alias .res in ecclesiâ depositas furari, sacrilegium esse concedunt etiam benigniores theologi, et confirmant punitione Heliodori horribiliter et severè ab angelis flagellati, quippe qui ærarium templi spoliare vellet. At negant de furto, quod per accidens et casu fit in templo, cujusmodi est crumenam vel horologium vicino in ecclesià subripere; sed immeritò, tùn quia in jure canonico, ut superiùs diximus, sacrilegium dicitur etiam auferre non sacrum de sacro ; porrò qui rem in loco sacro furatur, aufert non sacrum de sacro; ergo sacrilegus est. Præterea divus Thomas apertè docet: Omne illud, quod ad irreverentiam rerum sacrarum perlinet, ad injuriam Dei pertinet, et habet sacrilegii rationem : porrò furtum cujuscumque rei in ecclesià perpetratum ad irreverentiam loci sacri pertinet, ergo ad injuriam Dei pertinet, et est sacrilegium. Tertiò, communi omnium sensu, qui furantem in ecclesià non eo solo nomine detestantur, quia aliena rapit, sed quia rapit etiam in templo; ergo intimo sensu experiuntur, furtum illud specialem afferre deformitatem, quæ profectò non alia esse potest nisi irreverentia loco sacro præstita, proinde sacrilegium. Non sunt itaque audiendi probabilistæ, dùm hujusmodi furta à sacrilegii crimine immunia declarant.

3° Locuin sacrum violant, et sacrilegii rei fiunt, qui in Ecclesiis de obscœnis et turpibus colloquia miscent, et ad turpia sollicitant, licet extra ecclesiam peragenda, et multò magis qui turpes actus in loco sacro exercent sive manu, sive nutibus, sive tactu aliquo, quæ videntibus actionis inhonesta speciem statim exhiberent. Quis est qui non videat irreverentiam hanc esse loci sacri violationem? Violatio autem loci sacri est sacrilegium.

4 Rei sunt habendi violationis loci sacri, qui in ecclesiis mercaturam, emptiones, et venditones celebrant, cùm Christus Dominus ejecerit de templo ementes et vendentes columbas, etiam fortassis ad usum sacrificiorum, nec non nummulariorum mensaseverterit, et æra vendentium disperserit. Veniale fortè, si quis per accidens ob effugiendam pluviam brevi spatio vel pecuniam pro merce emplà numeraret, vel ad ipsam mercem evolutam videndam et prospiciendam in ecclesià detineretur. Similiter qui comessationes et epulas in templo institueret, cùm cap. Non oportet 2, dist. 24, statuatur: Non oportet in basilicis, seu ecclesiis, agapem facere, et intùs manducare; et ut Apostolus ait 1 ad Corinth. 11 : Numquid domos non habetis ad manducandum et ad bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Si quis tamen vel asyli, vel custodia causâ in ecclesia morari contingeret, non impediretur.

1

ut in loco remoto consuetum sumeret cibum et potum.

5° Quoad ecclesiasticorum locorum immunitatem plura docuit sanctissimus et sapientissimus pontifex Benedictus XIV in suis institutionibus, et plura statuit in Bullâ quæ incipit, Officii nostri. In hâc itaque binas confirmat Benedicti XII et Clementis XII Bullas, in quarum primå statuebatur, non gaudere loci sacri asylo ct immunitate, 1° impedientes, ne quis recurrat ad locum immunem, vel ab eo violenter extrahentes. 2o Interfectores ex animo præmeditato ac deliberato ; 3o Adulterantes litteras apostolicas. 4o Reos furti, seu quid falsi committentes in Monte pietatis, vel in loco publico, ubi pecuniae deponuntur, ex quo arca pecuniaria ita minuatur, ut pœnæ ordinarie locus sit. 5° Vitiantes sive abradentes aureas argenteasque monetas cujuscumque principis, etiam exteri, cursum in loco habentes ubi delictum perpetratur, vel sic vitiatas monetas expendentes, ut fraudis conscii et participes censeri possint. 6° Illos qui curiam simulantes insinuant sese in domos ad furandum, dummodò simul etiam committant homicidium aut mutilationem membrorum in eos qui etiam per accidens in cà domo sunt, effectu tamen secuto. 7° Illum qui stans in ecclesiâ vel in cœmeterio, interficit stantes extra ea luca, et vicissim. 8° Homicidam etiam in rixà, si ex processu reus sit deprehensus, seu in exilium eo nomine agatur; quod tamen declarat tantùm in ditione Ecclesiasticâ. 9° Mandantes, id est, qui certum præmium mandatario sunt polliciti, licet non dederint, homicidio tamen et mutilatione commissâ. Quæ omnia confirmavit Clemens XII, additis nonnullis ad ecclesiasticam ditionem pertinentibus. Idem Benedictus XIV citatâ Bullà Officii nostri, præter prædecessorum Pontificum statutorum confirmationem, nonnulla alia adjecit. 1° Declaravit in præfatis legibus comprehendi etiam ecclesiasticos, et mulieres reas homicidii, sicut etiam occidentes baculo vel saxo, nisi fortè homicidium commissum sit casu aut necessariâ defensione, non verò si fiat ex odio et animo nocendi. 2o Declarat privativè ad episcopos pertinere facultatem demandandi extractionem delinquentium è loco immuni, adeò ut si locus sit nullius diœcesis, sit ad viciniorem episcopum recurrendum, et si locus sit à residentiâ episcopi remotus, vicarii foranei de maudato episcopi indicia ad extractionem necessaria juridicè colligant, et ad episcopum transmittant. 3°Jure asyli privat eos qui sine recursu ad episcopum extrahunt, sive obsidere præsumunt loca immunia, ne alimenta ad reum deferantur, vel alio modo cogunt reum ad se dandum curia seculari. Hæc tamen Bulla lata est pro ditione pontificià, et pro illis principibus, qui eam postulaverint. In encyclicà verò ad Inquisitores quæ incipit Elapso proximè, et habetur Bullar, t. 3, n. 40, statuit, seu declarat, hæreticos, aut de hæresi suspectos, et Judæos post Baptismum in apostasiam lapsos, posse ab Inquisitoribus extrahi ab Ecclesià, sed ante, vel post capturam episcopos commonere tcBeri.

Plura verò docet in Instit. 4, n, 61, et primò quidem casus enumerat, in quibus de jure communi canonico delinquentes, asylo et ecclesiasticâ non gaudent immunitate, nimirùm, 1° si publicus latre fuerit, ex can. Sicut antiquitus, nisi publicus 17, quæst. 4, ct in decretali Inter alia, de Immunitate Eccles. 2° Nocturnus depopulator agrorum, in citatà Decretali. 3° Qui homicidia et mutilationes membrorum in ipsis ecclesiis vel eorum cœmeteriis committere non verentur, ut statuit Greg. IX, in cap. Immunitatem, de Immunit. Eccles. 4° Qui per assassinos interficiunt vel eosdem ad hoc recipiunt domi, ut statuit Innoc. IV in cap. Pro humani, de homicidio in 6; 5° Homicidium proditorium, cùm in cap. 1, de homicidio, innovatum inveniatur Exodi præceptum : Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias, ab altari meo evelles illum, ut moriatur. 6o Hæretici, vel de hæresi suspecti, vel Hebræi à fide apostatæ, juxta decretum Joan. XXII in suâ 1 Constit. in Bull. Rom. tom. 1.

[ocr errors]

Deinde doctissimus pontifex addit quid postea statuerit Gregorius XIV, nimirùm non gaudere immunitate, qui fuerint publici latrones, viarumque grassatores, qui itinera frequentata, vel publicas stratas obsident, ac viatores ex insidiis aggrediuntur. 2° Cùm in jure canonico diceretur, non gaudere immunitate nocturnos depopulatores agrorum, verbum nocturnum delevit, ut et diurni comprehensi intelligerentur. 5° Cætera juris canonici statuta confirmavit, et 4° aliud addidit statutum, quo declarat, non gaudere immunitate reos læs: majestatis in personâ principis, Denique institutionem claudit ea recensendo, quæ à summis pontificibus Bened. XIII et Clemente XII, decreta sunt, et superiùs retulimus, nonuullas addens declarationes ab ipsis factas, videlicet, violantes ccclesiasticam immunitatem non gaudere jure asyli non solùm in illâ cclesià quam violârunt, sed nec in aliâ quâ– cumque. Similiter unicam grassationem in vià publicâ aut vicinali admissam sufficere ad hoc, ut quis publicus latro et grassator dici valeat, dummodò tamen grassati mors vel mutilatio secuta fuerit. Haec sunt à sapientissimo pontifice vel statuta vel declarata, que doctrinam omnem de asylo et immunitate templorum complectuntur.

6° Ut quis sacrilegii crimen incurrat in indignâ traclatione rerum sacrarum, necesse non est, ut habeat directam voluntatem, et intentionem eas inhonorandi vel contemnendi; hoc enim proprium solùm est hæreticorum et infidelium et semper est lethale peccatum, nullam admittens materiæ parvitatem; sed sufficit indirecta et virtualis, sita in ipsâ indignâ tractatione rei sacræ ; et hæc parvitatem materiæ admittere potest ut si quis ex incurià imaginem aliquam sacram perire sinat.

7° Sacrilegium est res sacras adhibere ad usum profanum, puta sacris vasis ad profanum convivium, vestibus sacris ad spectaculum profanum uti. Nam, ut manifestė patet, hæc esset violatio rei sacræ, et magnam erga Deum, in cujus honorem illa instituta sunt

et dedicata, injuriam continent. Non desunt tamen theologi, qui hanc doctrinam ad ca coarctant sacra, qua benedictione aliquâ consecrantur; unde inferunt, sacrilegium non esse ad profanos usus adhibere candelabra, tapetes, manutergium, ampullas, pelvim, et similia; sed improbabiliter omninò; nam S. Thom., 2-2, q. 99, art. 3, inter res Deo dicatas et sacras enumerat ea quæ pertinent ad ornatum Ecclesiæ et ministrorum, et postea nullâ factâ distinctione definit : Quicumque autem contra quodcumque prædictorum peccat, crimen sacrilegii incurrit. Præterea in Jure Canonico statuitur c. 3 de Consecrat. ex decreto Clementis pap:c: Altaris palla, candelabra et velum, si fuerint vetustate consumpta, incendio dentur, quia non licet ea, quæ in sacrario fuerint, malè tractari. Et reverà, noɑne pius quilibet commoveri se sentit, si videat tapetes, serica, candelabra, et similia profanis usibus adhibere?

8° Res sacras violant, et sacrilegii crimine polluuntur, qui sacris Scripturæ verbis ad satyras, ad profanas cantiones, ad libellos famosos, et ad quoslibet profanos usus abutuntur. Sic declaravit, et statuit Tridentina synodus sess. 4: Post hæc temeritatem illam reprimere volens, quà ad profana quæque convertuntur et torquentur verba et sententiæ sacræ Scripturæ ad scurrilia scilicet fabulosa, vana, adulationes, detractiones..... mandat et præcipit ad tollendam hujusmodi irreverentiam et contemptum, ne de cætero quispiam quomodolibet verba Scripturæ sacræ ad hæc et similia audeat usurpare, ut omnes hujus generis homines temeratores et violatores verbi Dei juris et arbitrii pœnis per Episcopos coerceantur. Hinc jure meritòque etiam benigniores theologi à lethali sacrilegio non excusant, qui in more habent sacræ Scripturæ verba ad sensus turpes, maledicos, scurriles, ineptos detorquere, cùm gravem irrogent injuriam divinis verbis et Evangelio.

9° Sacrilegium committunt pictores qui Sanctarum imagines, puta S. Mariæ Magdalenæ, vel aliarum indecorè, et meretricià nuditate depingunt, cùm harum visio non ad devotionem provocet, sed ad libidinem accendat, et pravas excitet cogitationes, sicut et qui ad innocentiæ tempus designandum Adamum et Evam nudos in terrestri paradiso repræsentant, quæ profectò imagines à sacris templis sunt omninò removende

cùm scandalum fidelibus offerant et offensionem. Sacrilegium etiam reale est rapere, destruere, et retinere bona Ecclesiæ, sicnt et pia legata supprimere Ecclesiæ jura fraudando, cùm D. Thomas loc. sepiùs laud. inter res sacras enumeret etiam ea quæ sunt deputata ad ministrorum sustentationem, sive mobilia sint, sive immobilia.

10° Etiam peccato omissionis sacrilegium junctum esse potest. Hinc sacrilegii rei efficiuntur sacristæ, aliique ecclesiarum ministri, si ob negligentiam sacramentales species innovandi, cas sinunt corrumpi ; si sacra Chrismata et Eucharistiam debitâ diligentia custodire negligant juxta sacrorum canonum decreta; si ad altaris sacrificium corporalia, purificatoria et sacra vasa non munda, et intùs deaurata ministrent, sed sordida, feda, et lurida adhibeant. Omissio tamen recipiendi Eucharistiam in Paschate, et annuæ confessionis sacrilegium non est, sed sola praeceptorum Ec clesiæ violatio, sicut et omissio auditionis Missæ in die festo cùm nulla in hisce rebus sacris irrogetur injuria. Similiter sacrilegium non est bona per t slamentum ecclesiis relicta retinere; hoc enim, licet injustitiæ peccatum sit, irreverentiam tamen non continet, quia, antequàm in Ecclesiae transeant possessionem, non censentur sacra. Eâdemque ratione decimas non solvere propriè sacrilegium non est, licet cum injustitiæ peccato conjuncta sit etiam quædam erga Deum irreverentia et irreligiositas, quippe quia decimarum solutio ad supremi divini dominii recognitionem sit ordinata.

et

12 In confessione aperiendum est et objectum sacrum quod violatur, et actio quâ violatur, cùm eò gravius sit sacrilegium, quò res que violatur, magis est sacra, et quò actio, per quam violatur, turpior est, et etiam quia per ordinem ad diversam sanctitatem speciem mutant. Sic gravius sacrilegium est indignè personam sacram tractare, quàm locum sacrum, qui sacramenta, vel imagines Dei, et Christi, vel lignum Crucis inhonorant, in Religionem peccant, que Deum respicit; qui verò Reliquias, vel imagines Sanctorum inhonorant, duliæ aut hyperdulia adversantur. Sic gravius sacrilegium perpetrat, qui in ecclesià fornicatur, quàm qui in eà furatur.

EXPOSITIO

SECUNDI PRÆCEPTI DECALOGI:

Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum.

Priùs est Deum suscipere ad colendum, quàm eum susceptam honorare: et ideò præmittitur præceptum quo prohibetur superstitio, vitium Religioni oppositum, et mandatur ut cultus divinus debitè offeratur, nec alteri quàm uni ac vero Deo tradatur: superstitio euim impedit Religionem quantùm ad hoc, ne susci

piatur Deus ad colendum, quia ille cujus animus umnplicatus est alicui cultui indebito, non potest simul debitum Dei cultum suscipere, juxta illud Isai. 28: Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat, etc. Postea sequitur aliud præceptum quo prohibetur defe ctus reverentia erga Deum, cùm scilicet contemnitur,

quod pertinet ad vitium irreligiositatis, quâ impeditur Religio quantùm ad hoc ne Deus, postquàm susceptus est, honoretur; facitque ut nomen ejus in vanum assumatur, quod in maximam illius irreverentiam cedit. Ex D. Thomâ, 2-2, q. 122, art. 3. in cor. Et ibidem ad 2 ait, quòd non prohibetur quælibet ‹ assumptio divini nominis per hoc præceptum : sed ‹ propriè illa quâ assumitur divinum nomen ad con<firmationem humani verbi per modum juramenti ; quia ista assumptio divini nominis est frequentior apud homines. Potest tamen ex consequenti intelligi, quòd per hoc prohibeatur omnis ordinata di‹ viui nominis assumptio. ▸

Ilinc multi auctores tractant hoc in loco non solùm de juramento, sed etiam de volo et de blasphemià. Quia non solùm ille Dei nomen in vanum assumere censetur, qui per illud malè jurat, vel benè juratum malè implet sed etiam qui malè et indebitè vovet, vel malè adimplet quod benè vovit. Item qui blasphemias et verba injuriosa in Deum et sanctos profert, prout declarat Catechismus concilii Trident. in Expositione hujus secundi præcepti, quibus nos conformantes illud dividimus in tres quæstiones. Prima erit de juramento, secunda de voto, tertia de blasphemia. Cum quo tamen stat, quòd hoc præcepto directè prohibeatur sola assumptio vana divini nominis per modum juramenti, seu falsa juratio, que principaliter perjurium nominatur; unde D. Thomas in art. 3 citato ait, isto secundo præcepto prohiberi perjurium ad irreligiositatem pertinens. Et sanè in hebræo habetur : Non jurabis nomen Elohe tui falsitati, id est, ex intentione falsi. Inseritur autem nomen Elohe tui, ad reddendam præcepti rationem, scilicet, ex injuriâ quæ fit summo Deo, quem tu ipse colis et profiteris judicem : magna siquidem illi irrogatur injuria afferendo eum in testem falsi, qui est summus Deus quem colis, et profiteris justum judicem et meminit nominis, quia intentio jurantis falsò non est, ut Deus testimonium perhibeat. Enumerat verò hoc sacrilegium D. Angel. dicto jurantis, sed divini nominis attestatione auctorare quod dicit, et propterea directè fit injuria divino nomini. Ita Caj. super c. 20 Exod. v. 7. Perjurium definitur à D. Thomà, 2-2, q. 98, art. 1: Mendacium juramento firmatum; actus enim inorales ex fine sortiuntur specicm : finis autem juramenti est confirmatio dicti humani cui quidem confirmationi falsitas opponitur. Per hoc enim confirmatur aliquod dictum, quod ostenditur firmiter esse verum; quod quidem non potest contingere de co quod est falsum. Unde falsitas directè evacuat finem juramenti : ct propter hoc à falsitate præcipuè specificatur perversitas juramenti, quæ perjurium dicitur. Et ideò falsitas est de ratione perjurii. Primò igitur propriè et principaliter est perjurium, quando in juramento deest veritas, item aliquo modo et consequenter dici potest in juramento perjurium quando deest justitia: quocumque enim modo quis jurat illicitum, ex hoc ipso falsitatem incurrit, quia obligatus est ad hoc, ut contrarium faciat. Tandem quando deest judicium: qui

enim temerè et indiscretė jurat, ex hoc ipso periculo se committit falsitatem incurrendi. Ita D. Thomas, ubi omne illicitum juramentum, quod perjurium à D. Hieronymo vocatur, reducit ad falsum aliquo modo, ut sic falsitas non solùm sit principalis ratio perjurii, sed lues communis omnium perjuriorum et propriè loquendo sola falsitas orationis cognita vel neglecta constituit perjurium simpliciter.

Juramentum falsum assertorium, non potest esse solùm peccatum veniale ratione parvitatis materiæ, cùm Deus adducatur in testem falsitatis. Imò plures idem asserunt de juramento promissorio ob parem rationem. Solùm enim est differentia in hoc quòd veritas juramenti promissorii debet esse futura pendens ab ipso jurante veritas verò juramenti assertorii est speculativa et debet esse praesens ; quæ diversitas non facit quòd non debeat æquè jurans esse sollicitus ut verum sit quod juravit. Item juramentum respicit materiam, non quatenùs est magni, vel parvi momenti, sed quatenùs est vera. Ergo cjus obligatio non debet judicari ex ejus magnitudine, sed veritate. Verùm de hoc infra.

Cùm actus morales procedant à voluntate, cujus objectum est bonum apprehensum; ideò, si falsum apprehendatur ut verum, erit quidem relatum ad voluntatem materialiter falsum; formaliter autem ve rum. Si autem id quod est falsum accipiatur ut falsum, erit falsum materialiter et formaliter. Si autem id quod est verum apprehendatur ut falsum, erit verum materialiter, et falsum formaliter. Et ideò in quolibet istorum casuum salvatur aliquo modo ratio perjurii propter aliquem falsitatis modum. Sed quia in unoquoque potius est id quod formale est, quàm id quod est materiale, non ita est perjurus ille qui falsum jurat, quod putat esse verum; sicut ille qui verum jurat, quod putat esse falsum: ut enim dicit August.: Interest quemadmodùm verbum procedat ex animo, quia ream linguam non facit, nisi rea mens. Ita D. Thomas ibid. ad 3. Est itaque perjurium solùm materiale, dùm quis non intendens jurare falsum, contingit tamen ipsum jurare, aut exit ab homine tanquàm actus imperfectus, puta ex lapsu linguæ, aut aliàs inadvertenter et ignoranter; et tunc non est peccatum mortale, quia non est perjurium; utpote quia nullus actus bonus vel malus potest esse talis sine suà formâ, nisi tamen actus redeat in naturam sua forma, quod in proposito contingeret, si quis non intenderet jurare falsum, et tamen non curaret adhibere omnem diligentiam, ne juret falsum; tunc enim talis jurans falsum, incurret perjurium mortale, quia propter talem negligentiam in tantâ re, actus rediret in naturam suæ formæ; ille enim convincitur quòd maluit incurrere perjurium, quàm discutere, uti debuit, an juret falsum. Est verò perjurium formale quando quis advertens se jurare falsum vult jurare falsum, et deliberatè sciens ac prudens perjurat. Et hoc semper est peccatum mortale, ut probat D. Thomas in hâc q. 98, art. 2, dicens, quod jurare est Deum testem invocare; pertinet autem ad Dei irreverentiam, quòd

« VorigeDoorgaan »