Pagina-afbeeldingen
PDF

Fieri igitur potest ut diabolus signa quædam instituat, simu!que quibusdam hominibus manifestet, quæ quoties ilii adhibebunt, ipse suâ virtute aderit sive ad occultorum manifesuationem, sive ad quorumdam prouligiorum operationem. Non tertium, seu ex parte Dei. Observai:dum, ante omnia, potestatem angelorum, quæcumque sit, ita subordina!am manere divinæ voluntati , ut nihil prorsùs valeant nisi eâ permittente, sicut legimus in libro Iob, unde Deus maximâ facilitate impedit quidquid moliri intendunt, sive cos suo nutu solo cohibeat cer10sque inter limites circumscribat, sive dæmonibus oppoiiat angelos bonos qui adversùs eos pugnant et vincunt, nisi ordo providentiæ postulet aliquid eis permitti. Ilæc sola observatio sufficit ad ostendendum nullatenùs sub co respectu repugnare interventum dæmonis in magià. Quæ sint autem illa divina consilia quando dæmonibus permittitur ut homini noceant, saepè ignoramus; aliquando id fit ad justorum probationem, aliquando etiam in punitionem malorum. Non magis certè repugnat bonitati Dei ut permittat diabolo maleficiis nocumentum homini inferre, quàm illius sanctitati ut hominem tentet ad malum et ea operetur prodigia quibus seducantur, si fieri potest, ipsi electi. Nunquàm desunt media quibus possimus malis materialibus uti, si patienter tolerentur ad expiationem pcccatorum, et periculo tentationum nos subducere, recurrendo ad Deum. Magia proinde possibilis comprobatur; an verò reapsè exislat, non ratione, sed factis ostendendum. Fatendum quidem non facilem fidem adhibendam esse omnibus quæ narrantur; in multis intervenit fraus, *multa etiam ignorantiæ vel præjudiciis adscribenda sunt, sed quòd illud de omnibus sit dicendum nequaquàm permittit ratio : hoc esset certè obstinata increJulitas. Impossibile est quòd ubique terrarum homines tum pagani, tum Jud;ei, tum Christiani reputaverint da'mones multa prodigia operari, si nullum factum ipsis unquàm constitisset de illo interventu dæmonum ; eo sensu magi;e meritò apponimus quod de miraculis dicebat celebris Pascalius : II me parait èvidemmemt qu'il n'y a tant de fauae miracles, de fausses * évélations, de sortiléges, que parce qu'il y em a de vrais. (Pascal, Pensées sur les miracles.) Huic persuasioni universali suffragantur plurima monumenta sive in historiâ generali Ecclesiæ, sive in privatis sanctorum historiis consignata, quæ non uno loco ipsam memorant confessionem reorum et virtutem divinam quâ sancti aut exorcistæ fugavêre dæmones et dissolverunt opera magiae. Non possumus facta specialia prosequi argumentis criticis : talis discussio transiliret limites quos huic notamini præscribere necessum fuit; sed consulatur de divinatione opus P. Baltus, Réponse à Thistoire des oracles de M. de Fontenelle, 1"* part., ch. A6, 18. 2* partie, ch. 10, 11, 12, 15, et alibi passim. Quod olim diaholus operabatur per oracula, non est cur idem non adhuc operetur per privatam divinationem, divinos suscitando qui vi pacti cum eo initi possint idenlidem aliqua vel locis remotis per

acta, vel abditis retecta, vel quæ alio modo sint honi. nibus impervia , sed non excedunt captum dæmonis, manifestent. De Magiâ, vide opus P. Lebrun, ijistoire critique des pratiques superstitieuses, liv. 2, ch. 5, t. 2, t. 4, versùs finem. Factums et Arréis du parlement de Paris contre des Bergers, etc., et alibi.

Huic discussioni finem imponcndo unum notatum volumus. Suut quædam operationes quæ olim repula. bantur magiæ, nunc verò legibus physicis meliùs cognitis, naturales omninò apparent; hinc multi concludunt errâsse olim pastores Ecclesiæ et injuslà egisse, dùm veluti magos damnabant ac poenis suljiciebant, qui hisce opcrationibus operam dedisse convincebantur. Hoc consectarium respuimus, nam facilè concipitur dæmonem sæpiùs potuisse legibus naturalibus quidem, sed tunc ignotis, uti ad decipiendos homines variis præstigiis; aliunde Ecclesiæ constare potuit homines quos magos seu sortilegos vocamus adhibuisse reverà artes sacrilegas, media superstitiosa, pactum cum diabolo, ad obtinendum hos effectus, unde hi fuerint rei graviter criminis magiæ, etsi operatio, seu effectus impetratus ratione sui fuerit naturalis, dependens à legibus naturæ..... Præter auctores in decursu laudatos consule Suares., de Angelis, lib. 4, cap. 59; Le Grand, Dissertatio de Miraculis, quæ edita fuit in theologià Bailli ad calcem, tract. de Religione; Amandum à Sanctâ Cruce, Animadversiones criticas in Ilermanni Janssens. Ileymeneuticam sacram. *

ARTicui.us III.

De peccato irreligiositatis quod reperitur in temtatione Dei.

Tentare aliquem est verbis aut factis eum probare, experiendo an sciat, velit, aut possit aliquid. Et hoc experimentum fieri potest, sive apertè, ut dùm quis tentatorem se profitetur, quo modo Samson, Judicum 14, proposuit problema Philisthæis ad eos tentandum; sive insidiosè et occultè, sicut legitur Matth. 22, Pharisæos Christum tentâsse. Contingit autem aliquem alium tentare dupliciter : uno modo formaliter et expressè, puta cùm quis dicto vel facto intendit experimenlum sumere de illo, seu ex intentione tentandi explorat. Secundò virtualiter et interpretativè, put* dùm non intendit quidem experimentum sumere, aliquid tamen dicit aut agit quod ad nihil aliud videtur ordinabile, nisi ad experimentum sumendum. Et cùm nullus experimentum sumat de eo de quo est certus, ideò omnis tentatio ex aliquâ ignorantiâ vel dubitatione procedit, vel ejus qui tentat, sicut cùn» quis experimentum de aliquâ re sumit, ut ejus qualitatem cognoscat; vel aliorum, sicut cùm quis experimentum sumit de aliquo, ut aliis ostendat; per quem modum Deus dicitur nos tentare. Ita D. Thomas, 2-2, q. 97, art. 1 et 2. Unde tentare Deum, est experimentum facere de ejus potentiâ, sapientiâ, bonitate, aut voluntate, absque aliquà necessitate aut utilitate ; quando enim aliquis necessitate aut utilitate ducus committit se divino auxilio in suis petitionibus aut factis, quærens humiliter al) eo instructionem, et quid circa aliquid particulare velit, non dicitur tentare Deum, cùm hoc ad charitatem, humilitatem ac prudentem religionem spectet; ideòque est licitum; dicitur enim 2 Paralip. 20 : Cùm ignoramus quid agere debeamus, hoc solùm habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Sicut cùm quis equum currere facit, ut hostis evadat, id non est experimentum de equo sumere : sed si equum currere faciat absque aliquà utilitate et necessitate, hoc nihil aliud esse videtur quàm experimentum sumere de equi velocitate de quâ dubitat, aut salteam non est omninò certus. D. Thomas ibidem. Ilinc primò ille censetur expressè et formaliter experientiam de aliquâ Dei perfectione facere, quando ex intentione formali dubitat de eâ, et ex tali dnbitatione dicto aut facto vult experientiam de illà sumere. Et aaec Dei tentatio est peccatum mortale ex genere suo, quia irreverentiam exhibet divinæ excellentiae, dubitando de illà : si enim divinæ excellentiam voluntatis homo revereretur, nonnisi ex rationabili causâ præsumeret quærere secretum illius velle nòsse, prout experimur in hominibus; nullus enim absque irreverentià principis quærit absque irrationabili causâ ab eo quid ipse velit, sicut nec quid sciat, aut quid possit; sicque velle ex dubitatione aliquod Dei attributum experiri , magnum Dei contemptum includit; ideòque nequit esse peccatum veniale solùm ex pravitate materiæ, sed tantùm ex defectu perfectae deliberationiset propter imperfectionem actùs. Quoties igitur deliberatè et consultò fit, semper est peccatum mortale. Unde graviter prohibetur Deut. 6 et Matth. 4 : Non tentabis Dominum Deum tuum. Imò Sanchez., l. 2, in Decal. c. 34, et alii docent, quòd etiam quando dubitatio deest, licet non sit tentatio Dei ita propria, adhuc tamen ex objecto, ct ex naturà suà est mortalis, nisi fortè ex indeliberatione, ex ignorantiâ non omninò crassà, et ex ineptâ quâdam specie pietatis ac simplicitate id faciens excusetur, etiam quando fit ex solâ curiositate videndi aliquod opus supernaturale et miraculosum, aut signum petitur à Deo suæ voluntatis absque dubitatione de ejus scientià ac potentiâ, si nulla sit rationabilis causa petendi. Ratio est, tum quia agere cum Deo tanquàm cum ludione et vanarum curiositatum fautore et amatore, gravis est irreverentia ac despectus divinæ majestatis. Tum etiam quia iste vult et intendit, quòd Deus suâ omnipotentiâ aliquid mirabile operetur ad finem omninò vanum, quod immensam ejus sapientiam valdè dedecet : unde hoc vix à peccato lethali potest excusari. Quando alicui fit revelatio, et dubitat an Dei sit aut daemonis, potest concurrentibus circumstantiis dehitis, nempè justâ necessitate, aut piâ utilitate, petere instructionem à Deo per aliquod signum, adhibendo petendi modum debitum, scilicet cum omni humilitate, eâque animi submissione, ut petens non ita finem suam illi signo particulari petito adstringat, ut nisi ta!e

concedatur, non sit crediturus; neque terminum Dei adjutorio ponat; neque interim omittat media ordinaria à l)eo praestituta ad illam veritatem cognoscendam, aut rem assequendam, solùmque petat ad hoc ut instruatur, quid circa hoc placitum sit Deo. Ita D.Thomas art. 2, ad 3. Ilinc secundò, censetur ille implicitè et interpretativè tentare Deum, qui, tametsi non dubitet expressè de perfectione divinà, aliquid tamen agit, quod suâpte naturâ ad nihil aliud pertinere et referri posse videtur, quàm ad experimentum sumendum de perfectione divinà, quasi dubitaretur de illà ; quod accidit quando absque necessitate et utilitate neglectis mediis à divinà providentià constitutis aliquid agit expcctans à solo Deo effectum, et sine ratione committit se periculo, volens experiri utrùm possit à Deo liberari ; alioquin non est tentatio Dei, si nempe opus fiat siue respectu ad Deum, nec ab eo petatur aut expectetur effectus. Unde qui spontè se in ignem conjicit ad moriendum, nec intendens inde à Deo liberari, non dicitur lentare Deum. Ex his facilè resolvi possunt casus particulares circa Dei tentationem occurrentes. Sequitur enim quòd cùm sancti suis precibus miracula facientes, ex aliquâ necessitate vel utilitate moverentur ad petendum divinæ potestatis effectus, non tentabant Deum; sic enim Apostoli licitè petierunt à Domino quòd in nomine Jesu Christi fierent signa, ut dicitur Actor. 4, ad hoc, scilicet, ut virtus Christi in fidelibus manifestaretur, cùm subesset justa necessitas, pia utilitas, et aiia quæ ad hoc concurrere debent. Non existimo tamen nunc licitum esse absolutè, publicè, absque necessitate petere miraculum ad coufirmandam fidem coram infidelibus aut hæreticis; tum propter periculum seandali quod inde suboriri posset si effectiis non eveniret; tum quia modò sufficit Ecclesiæ testimonium et auctoritas; tum quia ista petitio est adeò excellens et extraordinaria, ut sine speciali Dei motione fieri non debeat. Unde, nisi petens habeat donum miraculorum, aut ex peculiari Spiritùs sancti inspiratione ad hoc certò moveatur, ut quidam sancti fecerunt, non caret tentatione Dei. Petere signum noluit Achaz pro populi instructione, quod Deus volebat illi dare; ideò peccavit. Gedeon verò ex debilitate fidei, signum petiisse videtur, et ideò à peccato non excusatur, sicut et Zacharias Lucæ 1. Abraham ex instinctu divino illud pctiit, et non peccavit. D. Thomas art. 2, ad 5. Sequitur præterea quòd prædicatores regni Dei ex magnâ necessitate et utilitate subsidia temporalia prætermittentes ut verbo Dei expeditiùs vacent, non ex lioc tentant Deum, si solius Dei auxilio innitantur : benè tamen si absque utilitate vel necessitate subsidia temporalia desererent; ut si quis vellet à cibo abstinere toto quadragesimali tempore ad Christi imitationem, aut nollet quærere unde sustentari posset, expectans quòd Deus manna illi plueret, prout fecít Israelitis in deserto. D. Thomas ad 5, art. 1. Sequitur insuper quòd B. Agatha non tewtavit Deum uolendo medicinam carnalefu Corycii suo iii.qiiàin exhi' ere, scd à Deo solo expectando curationem: quia experta erat erga se divina:n benevolentiam, ut vel infirmitates non pateretur, pro quibus corporal* medicinâ indigeret, vel statim sentiret divinae curationis effectum. lta D. Thomas, 2-2, q. 97, art. 1, ad 3, ubi Cajetanus dicit quòd uempore martyrii respuere medicitias, hoc non est tentare Deum, quoniam utilitas n:axima est et necessitas promptitudinis animi ad sistinendum, et sic promptè testimonium fidei claristianæ perhibendum: nam, si medicinam corporalem athleta fidei tunc susciperet, videretur m:inùs spontè hæc pati, et evitare passionem quantùm potest. Item quòd respuere aliquando medicinam ratione spiritualis profectûs, mon est tentare Deum, modò hoc sistat intra limites rationabilis obsequii : sic enim viri sancti se offerunt Deo hostiam vivenlem in hoc mundo, dolores iliacos, ulcera, etc., quæ patiuntur, libentcr suscipientes ad carnis mortificationem, et Christi imitationem, et ob hoc respuunt medicinas: quod tamen limitandum videtur, nisi ex inedicinæ neglectu mortis periculum immineret. Tandem dicit Cajetanus quòd absolutè è toto tempore vitae, nolle uti medicinâ, de lege communi, esset tentare Deum, : scriptum est enim : Altissimus de terrâ creavit medicinam, et vir sapiens non despiciat illam, Eccles. 58. Unde infirmus graviter decumbens qui nollet medicamentum adlibere, credens quòd Deus eum sit sanaturus, non excusaretur à peccato gravi: secùs videtur dicendum si levi tantùm morbo laboraret, cùm in primo casu immineat periculum vitae ; secùs in secundo, ut supponitur. Sequitur præterea quòd qui temerè se offerunt martyrio, irritando et turbando infidelcs absque necessitate fidei vel fidelium, videntur tentare Deum, cx D. Thoir%, 2-2, q. 124, art. 1, ad 3, et q. 97, art. 1; in Sed contra refert Augustinum, l. 22, contra Faustum, cap. 36, dicentem quòd Christus, qui palàm docendo et arguendo, et tamen inimicorum rabiem valere in se aliquid non sinendo, Dei demonstrabat potestatem, idem tamen fugiendo et latendo, hominis instruebat infirmitatem, ne Deum tentare audeat quando habet quod faciat, ut quod cavere oportet evadat. Et ibidem ait D. Augustinus relatus à D. Thomâ ad 5, art. 1, q. 97, quòd Paulus fugit, non quasi non credendo in Deum, sed ne Deum tentaret, si fugere noluisset, cùm sic fugere potuisset. Nam, quando absque neccssitate et utilitate praetermittit facere quod potest ad pericula evadenda, respiciens solùm ad auxilium divinum, censetur tentare Deum, ut qui à grassatoribus impetitus, cùm posset fugâ sibi consulere, vult tamen sistere ad experiendum in se divinum auxilium. Idem à fortiori dicendum de eo qui spontè temerèque se exponit probabili periculo mortis aut mutilationis absque causâ, ut qui existens in alto loco, nollet per gradus descendere, sese præcipitaret;autqui, cùm posset fluvium pertransire supra pontem, aut naviculam, vellet super aquas ambulare, credens quòd Deus eum servaret incolumem, et sic de similibus. Scquitur ulteriùs damnandam esse consuetudinem

qiiâ homines olim à crimine objecto se purgare solebant, monomachià, ferro candenti, vel aquâ fervente, aliisque purgationibus vulgaribus, cùm constet in illis contineri saltem interpretativam Dei tentationem : tum quia sine necessitate tales se exponebant evidenti periculo, tum quia ad tuendum bonum commune sufficit ut de crimine aut de innocentià constet per depositionem testium, per juramentum, aliaque media ordinaria et suavia. Unde meritò reprobantur à jure tit. de Purg. canonicà, cap. Ex tuarum, et tit. de Purg. vulg., cap. fin., et caus. 2, q. 5, can. Consuluisti. Et à D. Thomà, 2-2, q. 95, art. 8, ad 5, et 3 p., q. 80, art. 6, ad 3, et doctores asserunt judicem lethaliter peccare, si procedat ad torquendum, condemnandum vcl al)solvendum aliquem tanquàm manifestatum his et similibus signis. Ratio est quia judex ex indiciis et probationibus procedere debet, ex quibus humano modo in veritatis notitiam devenire potest : hujusmodi autem iudicia non sunt humana, sed superstitiosa, aequivoca, aut saltem nobis ignota. Eodem modo ratiocinandum cst, dùm judex procedit contra aliquem qui à malefico per divinationem, magiam, aliumve superstitiosum et diabolicum modum denuntiatus et cognitus fuit reus. Neque refert quòd Num. 5, mulier de adulterio suspecta purgabatur aquis amaris. Id expressâ Dei voluntate fiebat, et licebat : quod tamen cùm sit cæremoniale, jam cessavit, nec in novâ lege ad miracula est recurrendum. Nec obstat quòd etiam in novâ lege has purgationes quandoque usurpatas, Deus variis miraculis confirmaverit; id enim in quibusdam casibus accidere potuit, in quibus ex speciali Dei motione fuerunt ab innocentibus injustè accusatis acceptatæ; quamvis qui eas indixerunt peccaverint, volentes Deum sic ostcndere veritatem. Sequitur etiam valdè notandum esse illud Eccl. 18: Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi l:omo qui tentat Deum. Ubi Glossa interlinearis ait: Qui scilicet tentans Deum, orat quod docuit, sed non facit quod jussit. D. Thomas hic, art. 5, ad 2, hæc verba explicans, inquit quòôl ille qui ante orationem non praeparat animam suam, dimittendo si quid adversùs aliquem habet, vel aliàs ad devotionem non se disp0nendo, non facit quod in se est, ut exaudiatur à Deo, et ideò quasi interpretativè tentat Deum, et quamvis hujusmodi quasi interprctativa tentatio videalur ex præsumptione seu indiscretione provenire, tamen hoc ipsum ad irreverentiam Dei pertinet, ut homo praesumptuosè, et sine debitâ diligentià se habcal in his quæ ad Deum pertinent; dicitur enim 1 Petr. 5: IIumiliamini sub potenti manu I)ei. Et 2 ad Timoth. 2: Sollicitè cura teipsum probabilem exhibere I)eo. Unde etiam hujusmodi tentatio quædam veluti species irreligiositatis est. Tenuatio verò Dei propria esse videtur, quòd aliquis imperitus indiscretè absque justâ causâ conciones habeat : sine præparatione, absque studio , meditatione aliisque præviis, sperans sibi à Deo suggerendos esse conceptus. Nec excusaretur ex illo Mattliaci 10: Nolite cogitare, quomodò aut quid loquamini: non cnim dedit Christus omnibus gratias gratìs datas

et privilegia quæ coiitulit suis discipulis quos Spiritus S. repleverat. Vide D. Thomam, 2-2, q. 55, art. 4, ad 1.

Sequitur Dei tentationem esse speciem irreligiositatis, seu esse vitium virluti religionis oppositum, quia cùm finis religionis sit, reverentiam Deo exhibere, illa omnia religioni opponuntur, quæ directè ad Dei irrevereutiam pertinent. Duljitare autem de excellentiâ Dei, et dicto, vel facto velle eam explorare explicitè aut implicitè, prout contingit in tentatione Dei, continet magnam illius irreverentiam, unde est peccauum mortale ex genere suo, non tamen ita grave sicut est superstitionis vitium, utpote quæ minùs reverentiæ diviuæ adversatur : nam superstitiosus protestatur errorem excellentiæ divinae contrarium, eique per.certitudinem adhæret; qui verò Deum tentat, protestatur dubitationem dc divinà excellentià. Sicut autem magis est infidelis qui in errore est confirmatus, quàm qui de veritate fidei dubiuat, ita ctiam magis contra Dei reverentiam agit, qui suo facto protestatur dubitationem. Ita D. Thomas hic art. 5 et 4.

Sequitur tandem, uentationem Dei formalem et expressam esse semper mortale peccatum, quoties fit cum plenâ advertentià et deliberalione, solùmque posse esse veniale propter indeliberationem et imperfcctionem actùs, ut in primis motibus ; tentationem verò Dei solùm materialem et interpretativam, quae scilicet non est cum dubitatione et cum intentione explorandi divinum nòsse, posse, aut velle, cùm sit :antùm quid imperfectum in specie tentationis, esse solùm pcccatum veniale, propter imperfectionem actùs ex parte suae formæ : si tamen magnitudo seu qualitas tentationis reduceret actum in naturam su;e formæ, seu materia adcò gravis esset ut sine dubitatioue et exploratione divinæ excellentiæ adhiberi non posset, prout in purgationibus vulgaribus contingit; tunc esset peceatum mortale. Ita Cajetanus in Summà, v. Tentatio.

Hinc colligitur Dei tentationem in confessione explicandam esse. Imò et exprimendum an fuerit vel expressa vcl tacita.

AmticulUs IV.
De sacrilegio (1).

Sacrilegium est omnis violatio, seu indigna tractatio rei sacræ. Ad hujus definitionis intelligentiam observa : 1° rem sacram dici eam quæ deputatur ad cultum divinum; si agatur de personâ, suflicit quodlibet propositum aut votum privatum, ut sic Deo deputetur et inter sacra reputari possit; si autem agatur de locis vel rebus, necesse est ut consecratio fial publicâ amictoritate, ut tcnent communiter DD. 2° Ites Deo sacra potest duplicem habere sanctificationem, unam ex ipsâ suâ institutione seu dedicatione, alteram priori supervenientem, ut si persona jam sacra, v. g., cleri

(1) Vid. Patuzzi Th. mor., t. 5, dissert. V; Billuart de Religione dissert. X, unde articulum hiinc penè expressimus interserendum textni Mayoli qui dé sacrilegio disserit inferiùs in materià luxúriæ.

cus, eximatur ab aliquo omere ob reverentiam statui clcricali conciliandam; illa immunitas vel privilegium dicitur sanctitas, quia ordinatur ad priorem sanctitatem tuendam et illius gratiâ conceditur. 3* Sacrilegium supponit non qualemcumque violationem rei sacræ, sed illius violationem in eo in quo est sacra sive suâ institutione, sive lege ecclesiasticâ; unde aliud est sacrilegium naturâ rei independenter à jure positivo, ut si violetur virgo, et aliud ex jure positivo ita disponente. Ilis positis dicimus 1°: Sacrilegium est peccatum oppositum virtuti Religionis. lta omnes. et ratio est quòd illa virtus exigat ut res divino cultu dicata venerationi habeatur propter Deum ad quem referlur. 2° Sacrilegium multiplicem potest habere malitiæ speciem; nam cùm sacrilcgii ol)jectum sit res sacra, secundùm diversam rationem sanctitatis rerum sacrarum, quibus irreverentia exhibetur, necesse est quòd sacrilegii species distinguantur. Cùm itaque tria sint genera rerum, quæ sanctitate ordinari possunt, nimirùm persona, loca, et certæ qu;cdam res, hinc sacrilegium distinguitur in personale, locale et reale. Quæ quidem specifica distinctio, ut optimè notant cum D. Thom. theologi, non ex co desumitur, quòd res à se invicem specie, imò toto genere distinguantur, sed quia diverso plauè modo sanctitatem participant, et mansciscuntur, unde sanctitas analogicè dc illis enuntiatur. Quamobrem subdit l. c. S. doct. : Tantò sacrilegium est gravius, quantò res sacra, in quam peccatur, majorem obtinet sanctitatem. Attribuitur autem sanctitas personis sacris (id est, divino cultui dedicatis) et locis sacris, et rebus quibusdam aliis sacris. Sanctitas autem loci ordinatur ad sanctitatem hominis, qui in loco sacro cultum Deo exhibet. Dicitur enim Machab. 5 : Non propter locum gentem, sed propter gentem locum Deus eligit : et ideò gravius peccatum est sacrilegium,

. quo pcccatur contra personam, quàm quo peccatur contra

locum sacrum... Tertia species sacrilegii, quæ circa alias res sacras committitur, etc. In l;isce tamen speciebus, quæ atomæ sunt, varios agnoscit gradus seu modos idem D. Angel. secundùm differcntiam personarum, et locorum sacrorum, et secundùm diffcrentiam rerum sacrarum. IIorum graduum et modorum aliquos enumerat ibidem D. Angel., quil)us alios addunt theologi. Itaque quoad personas sacras attinet, seu quoad sacrilegium personale, quatuor ponuntur gradus seu modi sacrilegii, videlicet : A" Personam sacram verberando, percutiendo, persequeiido, vel reali aliquâ contumeliâ afficiendo. 2° Eam ad laicum forum trahendo. 5" Tributa et vectigalia absque legitimà auctoritate, vel urgente necessitate imponendo. 4° Impudicas actiones cum ipsâ peragendo, tum respectu ipsius personæ sacrae, tum respectu complicis; nam cujuslibet voti violatio sacrilegium est. Ex parte verò loci sacri sacrilegium committitur: A° Locum sacrum incendendo, infringendo, spoliando, etc. 2" Immunitatem violando per violentam extractionem hominis illùc tanquàm ad asylum confugicn:is, quibusdam tamen casibus exceptis. 3* Locum sacrum polluendo vel per sanguinis injuriosam effusionem, vel per voluntariam pollutionem sive manifestam, sive occultam, vel pcr sepulturam hominis non baptizati, sive excommunicati non tolerati. 4* Profanas actiones inibi exercendo, quæ sive naturali lege, sive juris canonici prohibitione loci sanctitati repugnant, cujusmodi sunt mercaturas, negotiationes, convivia, scenas in teimplis instituere. 5" Furari, nam statutum legimus à jure eanonico cap. Quisquis, 17, quæst. 4: Sacrilegium committitur auferendo sacrum de sacro, vel non sacrum de sacro sive sacrum de non sacro. Denique ex parte rei sacræ, prout à loco el personâ distinguitur, primo loco enumerat S. Thom. Sacramenta quibus homo sanctificatur, quorum præcipuum est Eucharistiæ Sacramentum, quod continet ipsum Christum. Et ideò sacrilegium, quod contra hoc sacramentum committitur, gravissimum est inter omnia, inter violationes rei, non personæ sacræ; nam licet Christus sit realiter in Eucharistià præsens, non est tamen inibi per modum corporis, sicut erat in mundo, et modò est in cœlo, sed alio ineffabili modo, scilicet sacramentali; ideò indigna tractatio Eucharistiæ non constituit saerilegium in personam, sed in rem sacram. Post Sacramenta (sequitur S. Thom.) secunduwm locum tenent vasa consecrata ad Sacramentorum susceptionem, necnon eorum muateriæ et formæ, et ipsæ imagines sacræ, et reliquiæ Sanctorum, in quibus quodammodo ipsæ personæ Sanctorum venerantur, et dehonorantur. Deinde ea quæ sunt deputata ad sustentationem ministrorum, sive mobilia sint, sive immobilia. 3. Sacrilegium est de se et ex genere suo lethale, ut ipso naturali lumine patet, cùm gravem irroget Deo injuriam, afferatque damnabilem ejusdem dehonestationem. Potest tamen ratione imperfectionis actûs, vel etiam parvitate materiae esse veniale, ut si quis ex oblationibus fidelium tenuem furetur monetam. Sacrilegii circumstantia semper est in confessione aperienda; novam enim addit peccato malitiam : nam, ut observat S. Thom., aliqua peccata licet specie inter se differant, convenire tamen possunt in unâ eâdemque sacrilegii spccic; hinc scribit l. c. ad 2 : Possibile est aliqua duo peccata differre specie secundùm materiales actus, convenire autem in specie secundùm unam rationem formalem sacrilegii, puta si quis sanctimonialem violaverit verberando, vel concumbendo. Ilinc multa deduci possunt consectaria; quaedam exponemus quæ majoris momenti sunt : 1° Personæ Deo dicatæ vel per vota, vel per ordinationem, non in omni quod perpetrant peccato, sacrilegium committunt, sed solùm cùm in se violant castitatem. Ita docet S. Thom., 2-2, q. 99, art. 3, ad 3 : Omne peccatum, quod sacra persona committit, materialiter quidem, et quasi per accidens est sacrilegium. Unde Ilieronymus (l}ernard. lib. II., dc considcral., cap. 15) dicit, quòd nugæ in ore Sacerdotis sacrilegium sunt, vel blasphemia. Formaliter autem, et propriè illud solum peccatum sacræ personæ sacrilegium est, quod agitur dircctè contra ejus sanctitatem; puta si virgo Deo dicata fornicetur. Et eadem ratío cst in aliis. Præterea tenentur in confes

sione aperire et gradum quem obtinent, et votum etiam castitatis, si regulares sint, cùm hæc omnia sacrilegii peccatum aggravent, ut docent cum Suare, plures alii theologi. 3" Locum sacrum violant, et sacrilegium commiitunt qui res etiam non sacras, et loci sacri fide; commendatas in illo furantur. Et quidem oblationes fidelium è capsulis subripere, vel pecunias sive alias

. res in ecclesiâ depositas furari, sacrilegium esse con

cedunt etiam benigniores theologi, et confirmant punitione Ileliodori horribiliter et severè ab angelis flagellati, quippe qui ærarium templi spoliare vellet. At negant de furto, quod per accidens et casu fit in templo, cujusmodi est crumenam vel horologium vici. no in ecclesià subripere; sed immeritò, tùm quia in jure canonico, ut superiùs diximus, sacrilegium dicitur etiam auferre non sacrum de sacro; porrò qui rem in loco sacro furatur, aufert non sacrum de sacro; ergo sacrilegus est. Præterea divus Thomas apertè docet; Omne illud, quod ad irreverentiam rerum sacrarum per. 'inet, ad injuriam Dei pertinet, et habet sacrilegii rationem : porrò furtum eujuscumque rei in ecclesiâ perpetratum ad irreverentiam loci sacri pertinet, ergo ad injuriam Dei pertinet, et est sacrilegium. Tertiò, communi omnium sensu, qui furantem in ecclesià non eo solo nomine detestantur, quia aliena rapit, sed quia rapit etiam in templo; ergo intimo sensu experiunlur, furtum illud specialem afferre deformitatem, quæ profectò non alia esse potest nisi irreverentia loco sacro præstita, proinde sacrilegium. Non sunt itaque audiendi probabilistæ, dùm hujusmodi furta à sacrilegii crimine immunia declarant. 3° Locuim sacrum violant, et sacrilegii rei fiunt, qui in Ecclesiis de obscœnis et turpibus colloquia miscent, et ad turpia sollicitant, licet extra ecclesiam peragenda, et multò magis qui turpes actus in loco sacro exercent sive manu, sive nutibus, sive tactu aliquo, quæ videntibus actionis inhonestæ speciem statim exhiberent. Quis est qui non videat irreverentiam hanc esse loci sacri violationem ? Violatio autem loci sacri est sacrilegium. 4" Rei sunt habendi violationis loci sacri, qui in ecclesiis mercaturam, emptiones, et vendit'ones celebrant, cùm Christus Dominus ejecerit de templo ementes et vendentes columbas, etiam fortassis ad usum sacrificiorum, nec non nummulariorum mensas. everterit, et aera vendentium disperserit. Veniale fortè, si quis per accidens ob effugiendam pluviam brevi spatio vel pecuniam pro merce emptâ numeraret, vel ad ipsam mercem evolutam videndam et prospiciendam in ecclesià detineretur. Similiter qui c0messationes et epulas in templo institueret, cùm cap• Non oportet 2, dist. 24, statuatur : Non oportet in basilicis, seu ecclesiis, agapem facere, et intiis manducare; et ut Apostolus ait 1 ad Corinth. 11 : Numquid domos non habetis ad manducandum et ad bibendum ? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qu* non habent? Si quis tamen vel asyli, vel custodiæ causâ in ecclesiA morari contingeret, non impediretur •

« VorigeDoorgaan »