Pagina-afbeeldingen
PDF
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

D. Thomas, M-2, q. 100, art. 3, ad 5, et art. 6, doeet quòd præcepta decalogi dantur de his quæ statim in promptu mens snscipit : ideòque sunt immediatè de actibus justitiæ, cùm in eâ ratio debiti, quæ requiritur ad praeceptum, manifestatione appareat, eò quòd sit ad alterum , et per hoc oslendatur quòd homo sit alteri obligatus ad reddendum ei quod debet. Unde tria prima præcepta sunt de actibus religionis, quæ est potissima pars justitiæ. Quartum autem præceptum est de actibus pietatis, quæ est pars justitiæ secunda. Alia verò sex, dantur de actibus justitiæ, communiter dictæ, quæ est inter æquales. Tantò autem aliquid magis à ratione suscipitur quantò contrarium est gravius, et magis repugnans rationi : manifestum verò est, quòd cùm rationis ordo ù fine incipiat, maximè est contra rationem, ut homo inordinatè se habeat circa finem. Finis autem humanæ vitae et societatis est Deus : et idcò primò oportuit per praecepta decalogi hominem ordinare ad Deum; cùm ejus contrarium sit gravissimum. Sicut etiam in exercitu, qui ordinatur ad ducem sicut ad finem, primum est quòd miles subdatur duci; et hujus contrarium est gravissimum : secundum verò ut aliis coordinetur. Inter ipsa autem per quæ ordinantur in Deum, primum occurrit quòd homo fideliter ei subdatur, nullam participationem cum inimicis habens. Secundum quòd ei reverentiam exhibeat. Tertium quòd etiam famulatum impendat : majusque peccatum in exercitu est, si miles, infideliter ageiis, cum hoste pactum habeat, quàm si aliquam irreverentiam faciat duci: et hoc est gravius quàm si in aliquo obsequio ducis deficiens inveiiiatur. Inde habes ordinem inter præcepta primæ tabul;e. Hæc itaque tria praecepta ordinant hominem ad Deum per actus religionis, quæ est pars potentialis justitiæ, cùm sit ad alterum ; quia tamen per eam homo nequit reddere Deo æquale debito, ideò Religio deficit à perfectâ ratione justitiæ, solùmque ei annectitur, ut ostendit D. Thomas, 2-2, q. 80, art. unico. Et q. 81, de illà agit per octo articulos. Religio propriè sumpta juxta D. Augustinum, lib. 10 de Civit., cap. H, est habitus quo inclinamur ad cultum et honorem Deo exhibendum : non enim quemlibet, sed Dei cultum propriè respicit. Unde definiri potest virtus moralis, per quam homines exhibent cultum et hoiiorem Deo tanquàm omnium creatori et supremo I)oinino dobitum. Quod ut clariùs percipiatur, notandum est, virtu

tes posse tripliciter ad Deum ordinari. Quædam enim immediatè illum respiciunt, tanquàm proximum objectum formale quod, et cui, per actus à se elicitos directè ipsum attingentes sub aliquâ ratione deitatis et ultimi finis; et hæ sunt virtutes theologicæ. Sic fides per se directè immediatè respicit Deum, ut est in se summè verax, et dùm credimus Deo, ipsum proximè attingimus. Et sic de spe et de charitate dicendum. Aliæ verò sunt virtutes quæ versantur in alio extremo, nempe quæ non habent Deum pro objecto, neque pro fine proximo et intrinseco, seu Deum nec tanquàm objectum quod, nec tanquàm finem cui de se respiciunt. V. g., temperantia versatur circa cibum et potum moderatè sumptum, et circa passiones tanquàm circa subjectum et materiam proximam, habetque pro fine proximo et intrinseco subjectionem corporis, et animi quietem ac elevationem. Quòd verò ejus actus deinde referatur in Deum, ei præfigitur ab ordinatione charitatis, et ab ejus imperio provenit. Idemque dicen. dum de aliis virtutibus moralibus. Virtus verò reli gionis directè et immediatè respicit aliquid creatum tanquàm objectum formale quod, nempe culium quem. offert Deo; illius enim actus, nos nostraque directê attingunt tanquàm materiam proximam , quam in cultum offerimus Deo, sicque Deus est ad summiim objectum cui remotum, et materiale illius. Unde non est virtus theologica, sed moralis; inter morales tamen est præstantissima; quia ea qu;e sunt ad finem, ex ordine ad illum suam sortiunlur bonitatem, et quò sunt fini propinquiora, eò sunt meliora : virtutes autem morales sunt circa ea quæ ordinantnr in Deum tanquàm in finem. Ergo cùm religio magis de propinquo accedat ad Deum quàm aliæ virtutes morales, utpote quia illum respicit tanquàm finem intrinsecum ad quem ordinat hominem, eò quòd cultus divivus suâpte naturâ immedialè et directè in Deum referatur; ideò inter virtutes morales præeminet, niagnamque cum theologicis affinitatem habet. lta D. Thomas loco citato, art. 5 et 6. Et art. 7 ostendit religionem habere actus interiores et exteriores, eò quòd illis l)eus sit à nobis colendus, juxta illud psalm. 83: Cor meum et caro mea eacultaverunt in Deum vivum. Per eam enim nos et nostra, nempe mentem seu animam cum suis potentiis et viribus, corpus et usum membrorum aliaque exteriora Deo offerimus in cultum. Actus interiores sunt principales et per se ad religionem pertinentes quia, ut dicitur Joan. : Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in Spiritu et veritate adorare oportet. Exteriores verò actus sunt quasi secundarii, et ad interiores ordinati, tanquàm signa illorum quos per se Deus acceptat, et quibus illi conjungimur : item se habent ut incitamenta ad eliciendos actus interiores: meus enim humana ad hoc ut Deo conjungatur, indiget sensibilium manuductione, quia, ut dicitur ad Rom. 1 : Invisibilia Dei, per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur. Et ideò in divino cultu necesse est aliquibus corporalibus uti. D. Thomas, 2-2, q. 82, assignat duos actus interiores religionis. Primus se tenet ex parte voluntatis, et vocatur Devotio, seu voluntas quaedam promptè tradendi se ad ea quæ pertinent ad Dei famulatum. Et de illà agit S. doctor, quaest. citatâ, per quatuor articulos; verùm quia non occurrunt dubia casuum conscientiæ circa istam materiam, remittimus lectorem ad textum D. Thomæ, et commentaria egregia piaque Cajetani. Secundus se tenet ex parte intellectùs, et est 0ratio, quasi oris ratio. Unde pertinet ad rationem practicam, cujus est ordinare; imperare enim, petere, et deprecari, ordinationem quamdam important, prout scilicet homo disponit aliquid per aliud esse faciendum. De oratione autem agit S. doctor, q. 85, per septemdecim articulos, ex quibus aliqua ad theologiam moralem et Dei cultum spectantia, attingemus.

ARTICULUS PRIMUS. De oraAtione mn GeNeRe C0NSIDERATA. § A. De naturâ et necessitate orationis.

Quæres primò, quid sit oratio, et an sit actus religionis?

Resp. esseactum religionis. Dicitur enim, Psalm. 140: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo.

' Incensum autem in hujus figuram in lege veteri dicebatur offerri Domino in suavem odorem et cultum. Et ratio est quia per orationem homo Deo reverentiam exhibet, in quantum scilicet ei se subjicit, et profitetur orando, se eo indigere sicul auctore suorum bonorum, eique tradit mentem suam. Igitur per orationem, religio intellectum hominis movet in Deum. Ita D. Thomas, art. 5, et art. 1, ad 2, ait, quòd voluntas movet rationem in suum finem, unde nihil prohibet movente voluntate, actum rationis tendere in finem charitatis, qui est Deo uniri. Tendit autem oratio in Deum,

quasi à voluntate charitatis mota dupliciter. Uno quidem modo ex parte ejus quod petitur; quia hoc est præcipuè in oratione petendum, ut unimur Deo, ju.rta illud Psalm. 26 : « Unam petii à Domino, hanc requiram, ut v inhabitem in domo Domini. » Et Damascenus definit orationem, quatenùs est quædam deprecatio, dicens, quòd est petitio decentium à Deo. Alio modo ex parte ipsius petentis; quem oportet accedere ad eum, à quo petit, vel loco, sicut ad hominem; vel mente, sicut ad Deum; et secundùm hoc idem Damascenus dicit quòd oratio est ascensus mentis in Dcum.

Qu;eres secundò an sit conveniens Deum orare, et ad id ex praecepto teneamur, et an debeat esse vocalis oratio ?

[ocr errors]

Resp. t* affirmativè cum D. Thoma. nr. 2, quia ex divinâ providentiâ non solùm disponitur qui effectns fiant, sed etiam ex quibus causis et quòd ordine proveniant. Inter alias autem causas sunt etiam quorumdam causae actus humani: unde oportet homines agere aliqua, non ut per suos actus divinam dispositionem immutent, quæ est immutabilis, sed ut per actus suos impleant quosdam effectus secundùm ordinem à Deo dispositum. Sic non propter hoc oramus. ut divinam dispositionem immutemus, sed ut impetremus, quod Deus disposuit per orationes sanctorum esse implendum; ut scilice! homines mereantur accipere, quod ei Deus omnipotens ante secula disposuit donare, ut Gregorius dicit in M lib. Dialog., cap. 8. Item, licet Deus nobis præstet ex suâ liberalitate etiam non petita, aliqua tamen vult præstare nobis petentibus; et hoc propter nostram utilitatem, ut scilicet fiduciam quamdam concipiamus recurrendi ad Deum, et ut recognoscamus eum esse bonorum nostrorum auctorem. Unde Chrysostomus dicit : Considera quanta est tibi concessa felicitas, quanta gloria attributa, orationibus fabulari cum Deo, cum Christo miscere colloquia, optare quod velis, quod desideras postulare, etc. Nec est necessarium nos Deo nostras preces porrigere, ut et nostras indigentias et desideria manifestemus : Scit enim pater vester caelestis, quia his omnibus indigetis, ut Matth. 6 dicitur : sed ut nos ipsi consideremus in his ad divinum auxilium esse recurrendum. Hactenùs D. Thomas. Vide D. Gregorium loco citato : D. Augustinum, lib. de Dono perseverantiæ, cap. 16, et Epist. 121.

Resp. 2", quòd tenemur praecepto naturali et divino Deum orare. Prob. ex illo Lucæ 16: Oportet semper orare, etc. Ex quo verbo, oportet, Chrysostomus necessitatem et praeceptum orandi colligit; ** autem semper, multipliciter exponit D. Thomas hic, art. 14, ad 4, dicens quòd aliquis continuè orat vel propter continuitatem desiderii charitatis, quod in nobis dehet esse continuum actu aut virtute ; manet enim virtus hujus desiderii in omnibus quæ ex charitate facimus : omnia autem ex charitate, seu in gloriam Dei facere debemus, nt dicitur, 1 ad Corint. 10, et glossâ super hæc verba Apostoli ! ad Thessalon. 5 : Sine int. r. missione orate, subdit : Continuè vitam beatam desid.rate; ipsum enim continuum desiderium boni, continua est oratio. Vel secundò ratione bonæ operationis. Unde glossa jam allata subdit: Semper justè vivite; scmper enimn orut, qui benè semper agit. Vel tertiò, quia non est intermittendum quin temporibus statutis oretur. Unde glossa allata ait : Sine intermissione certarum horarum orate, seu quòd non interrumpatur actus oraiidi, quasi nunquàm resumendus. Quartò tandem vel propter effectum, sive in ipso operante, qui etiam post orationem remanet magis devotus; sive etiam in alio, puta cùm quis suis bencficiis alium provocat, ut per se oret, etiam quando ipse ab oratione cessat et quiescit, prout fit in associatione Rosarii perpetui, et nos ostendimus, iu opusculo Rosarii, cap. 2. Unde vcrba ista: 0portet semper orare, et non deficere, non sunt intelli

genda de ipsà oratione secundùm se consideratâ, quae non potest esse continua; quia oportet aliis operibus occupari, et est præceptum affirmativum, quod non obligat semper et pro semper. Probatur autem ratione, quòd obliget aliquando. Nam omnis actus ad salutem necessarius, si sit liber et in nostrâ potestate, aliquando obligat sub præcepto, ut supra ostensum est. Atqui oratio est actus liber et necessarius ad salutem, ut docent D. Thomas in 4 sent., dist. 15, q. 4, art. 1, q. 5; D. Augustinus, lib. de Bono persev., cap. 15, et lib. de Eccl. Dogm., cap. 56, et lib. de Naturâ et Gratià, cap. 45. Item Tridentinum, sess. 6, cap. 11; bona enim spiritualia, mavimè perseverantiam finalem, tanquàm media ad finem beatitudinis tenetur unusquisque desiderare, à Deo petere, sibique per orationem procurare, juxta ihud Mauh. 7 : Petite, et accipietis. Ergo, etc. Confirmatur, quia ratio naturalis dictat et præcipit Deum esse colendum, nos et nostra ei subjiciendo tanquàm supremo Domino et omnium bonorum auctori, ex cujus largitate nos accepturos speramus; sed hoc fit per orationem; orando enim tradit homo mentem suam Deo, quam ei per reverentiam subjicit, et repræsentat, ut ait Dionysius, ideòque, sicut mens humana prveminet exterioribus vel corporalibus membris, aut oxtcrioribus rebus, quæ ad Dei servitium applicantur, ila etiam oratiu præeminet aliis actibus religionis, ut ait D. Thomas hic art. 3, ad 3. Unde Ecclesia ad c0lendum Deum maximè orationibus utitur. Ergo, etc. Confirmatur insuper ex D. Thomâ hic, art. 2, ubi ait, quòd non solùm petere quæ desideramus, sed etiam rectè aliquid desiderare, sub præcepto cadit. Sed desiderare quidem cadit sub praecepto charitatis; petere autem sub praecepto religionis, quod quidem præceptum poniuur 11atth. 7, ubi dicitur : Petite, et accipietis. Item ! ad Thessalon. 5: Sine intermissione orate. Ad Rom. 12 : Orationi instantes; Jacobi 5: Orate pro invicem, ut salvemini. Et colligitur ex D. Cypriano in expositione orationis Dominic;e. Ex Chrysost., lib. 7 de orando l)eum, et passim ab aliis SS. Patribus. Quando autem nos obliget istud orationis præceptum, dicendum est quòd in primo instanti morali usûs rationis, in mortis articulo, in gravi corporis et animae periculo, et pluries in vitæ decursu, homo tenetur ad orationem recurrere; sicut enim infirimus probè sciens, omnes in simili infirmitate constitutos, utentes aliquo facili medicamento, aut ferè omnes, incolumes evadere, ad illum adhibendum obligaretur ex tuendæ vitæ et procurandæ sanitatis præcepto: ita naturæ dictamine tenetur homo, in suis indigentiis ad Deum per orationem recurrere, maximè quia Deus ferè semper præordinavit, nobis sua auxilia, præsertim ad salutem æternam post primam gratiam necessaria, mediante oratione concedere. Item quoties prudenter homo judicat, orationem esse niedium hic et nunc necessarium ad vincendam aliquam gravem tentationem, vitandum peccatum, et custodiendam aliquam virtutem; tunc ratione illius, oratio cadit stib præcepto. Item pro Ecclesià et regno in gravioribus necessitati

bus publicis, fideles aliquando orare tenentur, maximè prælati, parochi, sacerdotes, et personæ religiosæ. Item quando prudenter judicamus orationem esse medium necessarium ad subveniendum proximo in gravi necessitate, præsertim spirituali constituto, qui ex charitate tenemur succurrere, nec possumus aliter quàm per orationem commodè succurrere; tunc ratione hujus, ad orationem obligamur : ejus tamen omissio tunc fortè, regulariter saltem loquendo, non est peccatum mortale, tum quia ordinariè aliâ viâ proximo subveniri potest; tum quia non est omninò certum orationem illam fructum ac felicem successuin habituram, et quòd indigens nullum impetrationi opponat obicem. Resp. 3*, quòd oratio singularis, quæ scilicet offertur à singulari personâ, sive pro se, sive pro aliis oret, non importat de necessitate quòd debeat esse vocalis, per se absolutè loquendo. Convenienter tamien vox huic orationi adjungitur triplici ratione, primò ad excitandam interiorem devotionem, quà mens orantis elevetur in Deum; quia per exteriora signa sive vocem, sive etiam aliquorum factorum, movetur mens hominis, et secundùm apprehensionem, et per consequens secundùm affectionem, ut dicit D. August., Epist. 121 ad Probam ; et ideò in singulari oratione, tantùm est vocibus, et hujusmodi signis utendum, quantùm proficit ad excitandum interiùs mentem : si verò mens per hoc distrabatur, vel qualitercumque impediatur, est à talibus cessandum. Secundò ad redditionem debiti, ut scilicet homo Deo serviat secundùm illud totum quod ex Deo habet, id est, non solùm mente, sed etiam corpore: quod præcipuè competit orationi ut est satisfactoria. Unde dicitur Oseæ ultimo: Reddemus vitulum labiorum nostrorum. Tertiò ex quâdam redundantià ab animâ ad corpus ex veliementi affectione, juxta illud Psalm. 15 : Lætatum est cor meum, exultavit lingua mea. Quæres tertiò an oratio purè mentalis seu meditatio sit omnibus fidelibus ad salutem necessaria (1)? Resp. Duobus modis spectari potest meditatio, nempe, vel secundùm se precisè, et quatenùs est studiosa occultæ veritatis investigatio : vel secundùm circumstantias, puta methodum, temporis diuturnitatem, etc. Certum est meditationem posteriori modo esse duntaxat medium ad salutem utile. Quæstio solùm est de meditatione secundùm se spectatâ.— Resp. Aliqua meditatio est omnibus fidelibus ad salutem necessaria. Probatur 1° ex Scrip., Jer., 12: Desolatione desolatu est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde. Eccii. 3: Quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper. Matth. 15, et Luc. 8, verbum Dei auditum et non recogitatum, est semel cadens vel secùs viam et conculcatum, vel in spinas et suffocatum. Spinæ, Domino interprete, sunt sollicitudo seculi, et fallacia divitiarum ac voluptatum, à quibus retrahendam mentem monet Pro

(1) Haec quæstio et sequentes usque ad articulum de oratione publicâ, adduntur tractatui Mayolis, de sumptæ ex Th. L. Ilabert. pheta, liis verbis : Redite, prævaricatores, ad cor, lsa. 46. IIoc est, in vobis ipsis expendite, ponderate, et in corde vestro conferte quæ didicistis sive lectione, sive auditu, ut resipiscatis, et acceptum verbum fruetificet. Sic David, licet negotiorum multitudine pressus, meditationibus mundabat cor suum: Meditatus sum nocte cum corde meo, inquit Psalm. 76, et exercitabar et scopebam spiritum meum, adeò meditatio videbatur illi necessaria. Probatur 2° ex Patribus : S. Gregorius, hom. 15 in Evangelium, sic habet : Curate, ne semen juxta viam cadat; ne malignus spiritus veniat, et à memoriâ verbum tollat. Cibus mentis est sermo Dei, et quasi acceptus cibus stomacho languente rejicitur, quando auditus sermo in ventre memoriæ non tenetur, sed quisquis alimenta non r, tinct, hujus profectò vita desperatur. S. Augustinus, vel quivis auctor hom. 55, 1.50 IIom. : In lege, inquit, immunda sunt animalia quæ non ruminant.... Ruminatio pertinet ad eos, qui cogitant postea quod audierint et tenuerint (memoriâ); nam modò manducamus, et in memoriam tanquàm in ventrem mittitur. Sed quid facit pecus quando ruminat ? quod in ventre fuerat repositum, revocat ad os, et in ipsâ dulcedine conquiescit. Hoc dixi, ne sitis immundi tanquàm pecora. S. Bernardus totus est in opere de Consideratione ad commendandam summo pontifici meditationis necessitatem, scribitque c. 1 et 2, lib. 4, actum esse de ejus salute, si se totum tradat negotiis, quæ illum circumstant. S. Thomas 4-2, quæst. 100, art. 5, ad 5, expendens tertium Decalogi præceptum, quod est de sanctificatione sabbati, docet praeceptum illud esse cæremoniale et juris p0sitivi, quantùm ad tuaeationem temporis, ac proinde quantùm ad hanc circumstantiam potuisse abrogari; sed quoad substantiam spectatum esse juris naturalis et indispensabilis, quia homo aliquando vacare debet rebus divinis, juxta illud Psal. 45: Vacate et videte quoniam ego sum Deus. Quocirca qui die Dominicà, quod est Christianorum sabbatum, non potest vacare propter necessaria charitatis officia, aliud tempus sibi præstituat necesse est. Dices : Huic debito satisfit per lectionem, vel auditionem verbi Dei : ergo. Dist. ant. Si ita fiant cum devotione, meditando et orando, concedo: secùs, nego ant. Quid enim prodest lectione continuâ tempus occupare, ait auctor de Modo orandi, Sanctorum gesta et scripta legendo transcurrere, nisi ea etiam masticando et ruminando succum eliciamus, et transglutiendo usque ad cordis intima transmittamus? Item quid prodest homini, si per meditationem, quæ agenda sunt, vtdeat, nisi orationis auxilio et Dei gratiâ, ad ea obtinenda convalescat ?..... 0ratio sine meditutione tepida est : meditatio sine oratione infruCtut0sa. Probatur 3° ratione theologicâ. Qui vult salutem consequi declinet à malo, et faciat bonum, Psalm. 33; atqui neutrum præstiterit sine aliquâ meditatione. Ergo aliqua meditatio est ad salutem necessaria. Minor probatur. Ut voluntas duo illa præstet, oportet ut velit, et quidcm efficaciter: atqui siiie aliquà niedita

tione non sic volet, saltem perseveranter; quia voluntas non fertur in incognitum, neque in id quod ex memoriâ excidit. et ad quod ratio satis non advertit. Ilinc nascuntur peccata ignorantiae vincibilis, inadvertentiæ, et infirmitatis, contra quæ nullum suppetit remedium, nisi consideratio et oratio. Atque ut imagis perspicuum fiat, advertes, duplicem distingui cognitionem : alia est speculativa, quâ generatimdiscernitur inter bonum et malum : alia practica, quâ in particulari spectatis circumstantiis judicatur hic et nunc illud esse fugiendum, alterum prosequendum. Prior cognitio lectione et studio acquiritur, posterior meditatione et oratione : illa communis est bonis et malis, hæc bonis propria : illa est infœcunda et sterilis, hæc virtutem pariens. De priori locutus est Poeta : Video meliora proboque, Deteriora sequor.

Et Christus Dominus ad Pharisæos et Legislatores, Joan. 9, v. 41 : Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc verò dicitis, quia videmus. Peccatum vestrum manet. Quid ita? nimirùm fascinatio nugacitatis, ut dicitur Sap. 4, obscurat bona, et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum. Hoc est, mundi illecebræ et terrores, passiones inordinat.i: veritatem tenebris obnubilant, quibus mens præoccupata malum veluti delectabile, utile et honorificum; bonum verò tanquàm molestum, rei familiari contrarium et hominum suggillationibus obnoxium sic proponit voluntati, ut illam afficiat et determinet. Hæc est cæcitas mentis et ignorantia practica, quâ laborant omnes peccatores licet legis periti. lli lucent aliis, non sibi, vident quò ten

' dendum sit, et errant in viâ, semper dicentes et nun

quàm ad scientiam veritatis perveniantes, 2 Timoth. 3, legis litteram percipiunt, sed spiritum non assequuntur, favum tenent, et melle carent, juxta sanctum Bonavenl., lib. 7 de processu Religionis, cap. 11. Porrò nemo non videt hujusmodi tenebras ignorautia, practicæ per animam diffundi defectu considerationis, nec posse expelli, nisi oratione et seriâ legis meditatione: Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, inquit Apostolus, Hebr. 3, ut non obduretur quis ex vobis fallaciâ peccati. Confirmatur 1° : Ideò beati in coelo non peccant, nec peccare possunt, quia veritas in mentibus eorum continuò lucet, sicut sol in meridie, omnem fugat umbram, prorsùsque excludit falsam illam boni imaginem, quâ malum expeti possit. Ergo ad felicem illam impeccantiam eò propriùs accedimus, quò diligentiùs veritati attendimus, quæ hic lucet tanquàm lucerna in caliginoso loco, ut dicitur 2 Petri, cap. M. Confirmatur 2° experientià, quà constat multos graviorum peccatorum conscios resipiscere mediationis ope, atque eo gressu in viâ virtutis proficere, quo adpiam illam exercitationem confugiunt, adeò ut si quid de illâ remittant, tepescat eorum ardor, et ubi illain. prorsùs neglexerint, in pristina crimina relabantur. Dices : Singuli capaces non sunt meditationis, ut idiotæ, peccatores, et quicumque ita dediti sunt operibus exteriorihus, ut spatium quiescendi non habeant. Ergo in editatio non est omnibus ad salutem necessaria. Disting. anteccd. Singuli capaces non sunt meditationis cujusdam, puta diuturnioris et sublimioris, concedo: cujuscumque, nego anteced. Namque 1° sicut fides, amor Dei, oratio, et quodcumque bonum opus supernaturale ad salutem necessarium, communia sunt ommilius, sic et consideratio mysteriorum fidei, sine quâ nullum bonum opus exsurgere potest. Imò ex Gersone, tract. de mysticâ theologià, consider. 5, idiotæ nonnunquàm perfectiùs divina perficiunt quam litterati. 2° Omnibus peccatoribus dicitur : Redite, prævaricatores, ad cor, ut ubi conscientiæ suæ fœditatem intuentes exhorrescant, contritionemque concipiant. 3* Si animus sit ad spiritualia affectus, ut debet, et illa magis curet quàm temporalia, occupatio tanta esse non potest, tanquàm continua, ut spatium orandi saltem vocaliter non relinquat. Oratio autem vocalis non potest esse sine aliquâ mentali, ut docet Navarr. in Mauuali cap. 18 : et sicut in oratione vocali, si diuturnior sit, mentalis identidem repetenda est ex eodem auctore ; sic et in aliis actionibus mens ad Deum levamla, ut opus quod ab illo incepit, per illum perficiatur. Et hic operandi modus, qui Christianorum est, laboranues plurimùm solaretur, nedùm oneraret, si pastores ad illum exercendum frequentiùs incil:aten1. § 2. de objecto orAtiosis. Quæres utrùm in oratione debeamus aliquid determinatè à Deo petere. l{esp. Catholica doctrina est quædam determinatè à Deo esse petenda. Probatur tum ex Scripturâ, tum ex traditione Ecclesiae ; in utrâque enim habemus exempla Sanctorum, qui in quàcumque tribulatione positi, Deum determinatè rogârunt, ut ab eà liberarentur. In veteri Testamento Patriarchæ et Prophetæ : in novo primi fideles, Act. 12, v. 5, Apostoli, ut constat ex eorum Epistolis, et catholica deinceps Ecclesia in suis preeibus publicis, quibus liceat revincere novos mysticos, sicut olim sanctus Aug. Pelagianos confutavit, lib. de Praedest. Sanctorum., cap. 22, et 25 : Utinam, inquit, intuerentur orationes, quas semper habuit et habebit Ecclesia ab exordiis suis donec finiatur hoc seculum... Sicut ergo in his orationibus, ita et in hâc fide nata est, et crescit, et crevit Ecclesia. Nemo sanæ mentis se oculatiorem aut perfectiorem dixerit Ecclesià Christi sponsà et matre suâ, maximè ubi sponsi et exemplum sequitur, et regulam ab ipso præscriptam. Christus enim speciatim oravit pro transgressoribus in cruce, et pro Apostolis et in eum eredituris, Joan. 17, et precandi formam dedit septem petitionibus distinctam : Si vos orabitis, inquit Matlh. 6 : Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen :uum, etc., in quem locum sic scribit sanetus August., epist. 157, aliàs 99, ut novos mysticos refellendos suscepisse videatur : 0mnibus, inquit, necessaria est 0ratio Dominica, quam etiam ipsis arietibus gregis, id ^st, Apostolis suis Dominus dedit... Si aliquos futuros I)ominus prævideret meliores utique, quàm extiterunt

ejus Apostoli, aliam orationem illos doceret. Aldit sanetus Cyprianus, serm. de Oratione Dominicà. eam ita necessariam, ut aliter orare quàm docuit, non iqnorantia sola sit, sed et culpa. Dices : Fides tria docet. Primum, neminem salvandum nisi sit prædestinatus. Secundum, non omnes esse prædestimatos. Tertium, neminem posse esse certum de suâ praedestinatio;ie absque speciali revelatione : ergo ut in hoc dubio voluntas humana conformis sit divinæ, non debet absolutè petere suam salutem, sed conditionalè dumtaxat, parata eà privari, si ita Deus decreverit. Confirmatur : sicut aurum in fornace, sic Deus electos suos aliquando probat, an diligant illum absque privati amoris naevo, quasi iratum eis se præbens, et ita aversum, ut nulla spes salutis affulgere videatur. Quid autem consilii anima in his angustiis capiat, nisi ut æternam salutem in sacrificium offerat ? Nego conseq. namque Deus quantùm est ex se vult omnium salutem ; et si quæras, cur ergo non omnes illam consequentur? respondet sanctus Augustinus, quia ipsi nolunt, nec pro viribus, et eo fervore quo decet, ad eam contendunt. IRegnum enim caelorum vim patitur, et violenti rapiunt i!lud, Matth. H 1. Nedùm ergo incertus numerus pr;edestinatorum desiderinm salutis nostræ refringere aut suspendere debet; cùm è contra illud excitet et acuat, juxta illud 2 Petri 1 : Magis satagite, ut per bona opera certam vestram vocationemn et electionem faciatis. Et Hebr. 12: Contemplantes ne quis desit gratiæ Dei. Ad confirmationem, nego hominem in has desperationes et tentationes aliquando incidere, quas superare non possit nec debeat ; Fidelis Deus, inquit Apostolus Cor. 10, non patietur vos tentari supra id quod potestis. Qui ergo in desperationem violenter pulsatur, si filius sit Abrahæ, in spem contra spem credat, hoc est, spe desperationem depellat, sicut virtutibus oppositis alia vitia vincere necesse est, v. g., fide infidelitatem, charitate cupiditatem. Alioquin desperans non à spe solùm, sed et à charitate caderet; quia charitas sicut sine fide et præviis non gignitur, sic nec sine iis comitibus conservatur. Namque anima, ex sancto Aug. quamdiù hoc corruptibili corpore aggravatur, spe et timore indiget veluti ventis, qui illam ad salutis portum propellant. Nunc manent fides, spes, et charitas, A Cor. 13, tria haec sic connexa, ut sine animæ in teritu separari nequeant, hæc est unica salutis via, quam Christus nobis aperuit. Nemo sit superbus extra tiam, aliam sibi breviorem et perfectiorem fingens, nemo piger in viä. Si quis se deviâsse invenerit, redeat, ut in viâ ambulet : si se in viâ invenerit, in ambulet , ut perveniat. S. Aug., præf. in Psal. 51. Instas: Sanctus Bern., serm. 85 in Cant., de filiis, qui quidem amant, sed de hæreditate cogitant, sic habet: Suspectus est mihi amor, qui aliud quid adipisci spes suffragari videtur. Purus amor mercenarius non est. Similiter sanctus Chysost., hom. 5 in Epist. ad Rom., asserit debere nos non æterni supplicii metu, aut desiderio summae felicitatis, sed uno amore Ühristi deterreri à peccato, et ad virtutem excitari. Idipsum docuerunt suo exeniplo Moyses in veter Testamento, Exodi 52: Dele mur, in

« VorigeDoorgaan »