Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

SPECIALITER NOTANDA

Circa præcedentes causas excusantes à jejunio. Nota 1° causas assignatas excusare à jejunio ex rationabili epiikiâ et benignâ interpretatione mentis Ecelesiæ, quæ in his circumstantiis fideles suos obligare non intendit, adeò ut si causa excusans sit evidens, nullâ sit opus dispensatione; si dubia, recurrendum est ad prælatum, qui nomine Ecclesiæ dispenset, et suâ auctoritate suppleat quod deest sufficientiæ causæ. Non enim prælatus solùm declarat sufficientiam causæ, sicut facit medicus aut doctor, sed verè dispensat et suâ dispensatione causam sufficientem reddit. Porrò prælatus pollens auctoritate dispensandi in jejuniis Ecclesiæ jure ordinario, est summus pontifex in totâ Ecclesia; jure delegato ex usu, episcopus in suâ diœeesi, parochus in suâ parochiâ, saltem ubi non est episcopus, et etiam in multis locis ex usu ubi est episcopus superior regularis, provincialis in suà provincià, localis in suo conventu. Nota 2o, quod alibi jam dixi Cùm quis non jejunat aut quantitatem excedit in collatione, putans bonâ fide se habere justam et sufficientem causam, quæ tamen reipsà non est sufficiens, non peccat, saltem mortaliter, quia præcepta moralia, inquit Cajetanus, moraliter sunt interpretanda in executione; et iste non agit formaliter contra præceptum, nisi fortè agat ex ignorantiâ ita crasså, ut dolo æquiparetur. Adde quòd Ecclesia non intendat injicere laqueum animabus. Ita Cajetanus, in Sum. v. Jejunium, cap. 3, n. 6, 7 et 8; Navar. in Man., cap. 21, n. 20, ex S. Antonino, 2 p., tit. 6, c. 2, § Ante; et Palud., in 4, dist. 15, q. 4., a. 1. Item Tolet., lib. 6, c. 4, n. 9; Layman, c. 3, n. 6; Sylvius hic a. 4, et alii.

DIGRESSIO HISTORICA.

A QUO INSTITUTA SINT JEJUNIA ECCLESIASTICA.

niuntur fieri in præceptis divinis Christi Salvatoris: ergo.

Probatur secunda pars, 1o ex regulâ S. Aug., lib. 4 contra Donatist., cap. 24: Quod universa tenet Ecclesia, nec conciliis institutum, sed semper retentum est, nonnisi apostolicâ auctoritate traditum rectissimè crediTM tur ; atqui jejunium antepaschale in nullo concilio invenitur institutum et semper fuit ab universâ Ecclesià observatum quod patet ex primo concilio generali, scilicet Nicæno, ubi patres, can. 5, meminerunt quadragesimæ tanquàm rei et notissimæ et antiquissimæ; similiter in Laodiceno, can. 50, et in aliis deinceps. Id adhuc magis patebit ex sequenti probatione. Unde: Probatur 2o eadem secunda pars conclusionis ex SS. Patribus. 1° S. Hieron., Epist. 54 ad Marcellam, dicit: Nos unam quadragesimam secundùm traditionem Apostolorum, lolo anno, tempore nobis congruo, jejunamus. 2o S. Leo, serm. 6 de Quadrag. : Apostolica institutio quadraginta dierum jejuniis impleatur. Et serm. 9 etiam de Quadrag. In quibus diebus meritò à SS. Apostolis per doctrinam Spiritús sancti majora sunt ordinata jejunia. Ergo.

Dico 2° Probabile est jejunium autepaschale semper fuisse quadragesimale, hoc est, quadraginta circiter dierum.

Probatur. Jejunium antepaschale fuissse quadraginta dierum circiter, testantur quarti et quinti seculi Patres, nec illum dierum numerum primo suâ ætate jejunio fuisse consecratum indicant, sed retroactis seculis institutum et observatum supponunt: ergo probabile est jejunium antepaschale, etc.

Probatur ant. 1° ex conciliis Nicæno et Laodiceno cit. supra. 2° S. Cyrillus Jerosolymitanus, Catechesi primâ, habitâ tempore quadrag. ait: Tot annorum circulos transegisti, mundo frustra operam dans, et quadraginta diebus non vacabis pro animâ tuâ! 3° S. Epi

§ 1. A quo institutum sit jejunium antepaschale quod phanius, in Expositione fidei catholică: Cæterùm ante

quadragesimale dicimus, et quot dierum.

Dico 1: Jejunium antepaschale non fuit institutum à Christo, sed probabiliùs ab Apostolis.

Probatur prima pars. 1° Nullum in Evangelio hujus institutionis vestigium habemus, nisi exemplum Christi: atqui quòd Christus jejunii quadraginta dierum dederit exemplum, non ideò præcepit : ergo.

Confirmatur. Magna est inter nostrum et Christi jejunium disparitas: ipse per quadraginta dies ab omuibus cibis et omni refectione abstinuit, non excepto die Dominico; nos autem quibusdam tantùm cibis abstinemus, unam refectionem singulis diebus sumimus, diebus Dominicis non jejunamus. Ergo.

Probatur 2o A nascente Ecclesià usque nunc, va

riæ mutationes intervenerunt in jejunio quadragesimæ, sive ex summorum pontificum dispensatione, sive ex consuetudine: atqui tales mutationes non inve

servetur lex positiva, ande occurrente hujusmodi dubio vel per epiikiam interpretamur legem, vel si facilis sit recursus ad superiorem, ad parochum, ab co dispensationem expostulamus. (EDIT.)

septem paschatis dies, quadragesimam observare, atque in jejuniis perseverare eadem consuevit Ecclesia : dominicis verò nullis omninò, adeòque nec ipsius quidem quadragesima jejunare solet; propterea sex illos paschatis dies xerophagiis, hoc est, arido victu omnis populus consuevit. 4° S. Aug., Epist. 119, cap. 15 : Ut quadraginta illi dies ante pascha observentur, Ecclesiæ consuetudo roboravit. S. Leo ferè ubique serm. 3 de Quadrag.: Doctrina Spiritus sancti hâc conditione imbuit populum christianum, ut ad paschale festum quadraginta dierum se continentià præparet. Serm. 4: Provisum est..... ut quadraginta dierum nobis exercitatio moderetur. Serm. 5: Saluberrimè nos quadraginta dierum jejunio præparemus. Similiter Serm. 6, 8, 10, 12. 5° S. Petrus Chrysologus, serm. 66, contra relaxationem jejunii quadragesimalis ait : Si ergo quadraginta dierum simplex, purum, æquale, tantis testimoniis sub tanti numero sacramenti traditum nobis à Domino jejunium perdocetur, unde novitas ista? unde ista varietas? etc.; jejunium sit æquale, et ut est nobis traditum servetur, ad corporis et animæ disciplinam. Item S. Basil., hom. 2 de Jejunio; S. Greg. Nazianz., orat. 40; S. Joas,

Chrysost., hom. 16, ad Antioch., S. Ambros., lib. de Noe, cap. 13. 6° Cassianus, Collat. 21, cap. 24, inducit Germanum abbatem interrogantem Theonam cur jejunium quadragesimæ compleatur triginta sex diebus: nam qui jejunium ducunt per septem hebdomadas non jejunant sabbato, nec dominicâ; qui sex tantum hebdomadas decurrunt, jejunant sabbato; et in utriusque triginta sex dies jejunii tantùm reperiuntur. Respondet Theonas quadragesimam jejunari ut dierum totius anni decimæ Deo per jejunium offerantur. Triginta enim sex dies sunt totius anni decima pars. Ergo antepaschale jejunium fuisse quadraginta circiter dierum, Patres quarti ac quinti seculi testantur, nec suâ ætate sic institutum sed à prioribus seculis ad se derivatum supponunt.

Solvuntur objectiones contra primam conclusionem. -Obj. 1° contra primam partem prima conclusionis. S. Ambros. serm. 25 dicit: Non leve peccatum est, indictam fidelibus à Domino quadragesimam non jejunare. Et S. Leo, serm. 12 de Quadrag. : Multùm utilitatis afferunt divinitùs instituta jejunia, Ergo. - R. SS. Patres sic loqui, vel quia Christus jejunii exemplum dedit et suo exemplo monstravit illud sibi placere; vel quia per Spiritum sanctum inspiravit Apostolis ut illud instituerent, sicut ipse S. Leo dicit serm. 9 cit. supra.

[ocr errors]

Inst. S. Aug. in Psal. 100, dicit jejunium nobis præcipi ex lege et Prophetis et ex Evangelio. Et Epist. 119, cap. 15, dicit quadragesimam jejuniorum habere auctoritatem, et in veteribus libris ex jejunio Moysis et Eliæ, et in Evangelio ex jejunio Christi. Ergo. Respondeo ad primum, S. Aug. loqui de jejunio ab illecebris mundi. Ad secundum, sensus est quod jejunium quadragesimale habeat auctoritatem à præfatis tanquàm ab exemplaribus, non tanquàm ab institutoribus; nisi fortè velis Moysen et Eliam etiam instituisse nostrum jejunium.

Obj. 2 contra secundam partem primæ conclusionis. S. Chrysost. Hom. in eos qui paschâ jejunant, ait: Multi quondam temerè ac sine judicio, præcipuè verò hoc tempore quo Christus ea tradidit, ad sacra mysteria accedebant: cùm intelligerent Patres quantùm ex temerario accessu detrimenti caperetur, convenientes, quadraginta dies jejunii, precum, auditionis verbi Dei et conventuum designârunt. R. vel S. Chrysost. ibi non loqui de primâ quadragesimæ institutione, sed de illius designatione ad omnia illa pietatis christianæ officia quæ ibi recenset, vel nomine Patrum intelligere Apostolos, quo sensu ipsemet Paulus dixit: Nam elsi habeatis multa millia pædagogorum in Christo, sed non multos patres; in Christo enim Jesu per Evangelium genui vos. Et certè in quo Patrum seu episcoporum conventu ante sanctum Chrysostomum instituta fuisset quadragesima in universâ Ecclesià? Non in aliquâ synodo provinciali, hanc enim auctoritatem non habet pro totâ Ecclesià; non in generali, nam Nicæna supponit jam institutam, ut videmus; Constantinopolitana nihil de quadragesimâ decernit: nulla tamen alia synodus oecumenica præter has duas ante S. Chrysost. habita fuit. Dicendum ergo S. Chrysost. intelligere quadragesimam institutam ab Apostolis quos hic nomine Patrum appellat, idque elucescit ex serie homiliæ.

Obj. 3°: Victor Antiochenus quinto seculo, in cap. 2. Marci, docet neque à Deo neque ab ejus Spiritu ullam legem jejunii esse latam, et postea concludit: Quod si verò quadragesimale, vel aliud quodcumque jejunium definitum habemus, propter ignavos et negligentes, quo nimirùm quoque ii officium faciant, præfinitum habemus; studiosi namque pietatique dediti, certo animi consilio propensâque voluntate jejunium illud persolvunt, magis quàm ullà omninò legis aut præcepti vi compulsi. Ergo. — R. Victorem Antiochenum solùm ibi asserere Apostolos non fuisse obligatos jejuniis legis mosaicæ et Pharisæorum aut discipulorum Joannis, ut patet ex contextu; Christianosque modò pietati deditos servare jejunia ecclesiastica, non sicut

Judaei, lege cogente, per temporalium pœnarum in· flictionem, sed liberâ electione et virtutis amore.

Obj. 4° S. Aug. Epist. 86 ad Casulanum, dicit : Ego in Evangelicis et apostolicis litteris, totoque in. strumento quod appellatur Testamentum novum, animo revolvens, video præceptum esse jejunium : quibus autem diebus non oporteat jejunare et quibus oporteat, præcepto Domini vel Apostolorum non invenio definitum. Ergo.-R. 4° S. Aug. in hâc Epistolà nullatenùs agere de jejunio quadragesimæ, sed de jejunio sabbati, contra quemdam Urbicum, qui contendebat more Romanorum omni sabbato esse jejunandum. Unde sensus S. Augustini est, non esse determinatum à Christo vel Apostolis quâ feriâ per anni circulum extra quadragesimam sit jejunandum, sed hoc cuique liberum juxta morem suæ Ecclesiæ. 2° S. Aug. ibi loquitur de præcepto quod sit scriptis exaratum in sacris Litteris, ut patet ex contextu, non de præcepto quod sit ore traditum, quale dicimus esse præceptum quadragesima.

Inst. S. Aug. Epist. 119 ad Januarium, cap. 17, quadragesimam tribuit soli Ecclesiæ consuetudini, sicut neophytorum octo dies post pacha, et eos cjusdem facit originis cum quadragesimà: Ut quadraginta illi dies, inquit, ante pascha observentur, Ecclesiæ consuetudo roboravit, sic etiam ut octo dies neophytorum distinguantur à cæteris, id est, ut octavus primo concinat. Ergo. R. Dist. ant. Quadragesimam tribuit consuetudini Ecclesiæ roboranti, C.; instituenti, N. Et hoc sensu comparat quadragesimæ octo dies neophytorum, quòd scilicet Ecclesiæ consuetudo utrosque roboraverit, et quòd eos pariter observet Ecclesia, quamvis utramque illam observantiam pariter non instituerit, sed primam acceperit ab Apostolis: quanquam nihil obest quin utrumque illud institutum Apostolis acceptum referatur, licèt abrogatum sit alterum cùm solemnis adultorum baptismus desiit, alterum etiamnum vigeat, quia ejus rationes permanent.

Obj. 5° Socrates, lib. 5 Hist. cap 32, scribit Apostolos jejunium quadragesimale arbitrio cujusque ac voluntati permisisse. Idem Nicephorus ex ipso. Ergo. R. Socrati, Novatiano homini, et Novationam circa festorum celebrationem ac jejuniorum observantiam, indifferentiam propugnanti, fidem non esse adhibendam, sed magis credendum SS. Hieron. ct Leoni.

Obj. 6° Cassianus, collat. 21, cap. 30, tradit quadragesimale jejunium post apostolica tempora ab episcopis institutum fuisse, eò quòd remitteretur priscorum Christianorum fervor, qui initio totum anni spatium æquali jejunio concludebant. Ergo. R. hanc esse privatam Cassiani opinionem et infirmo fundamento nixam; non enim certum est nec verisimile Christianos apostolicis temporibus arctissimum toto anno jejunium observâsse: unde, eo relicto, SS. Hieron. et Leoni adhæremus.

Obj. 7° : Berno, Augiensis abbas, circa annum 1014, lib. de Rebus ad Missam pertinentibus, c. 2 et 7, reponit quadragesimam inter ecclesiasticas consuetudines à Patribus et non ab Apostolis institutas. Ergo. - R. hunc abbatem à temporibus Apostolorum remotissimum, majorem non mereri fidem quàm SS. Hieron. et Leo.

[ocr errors]

Obj. 8° Chronicon Eusebii, ad annum 136; Rabbanus Maurus, lib. 2 de Instit. cleric., cap. 34; Rupertus, Tuitiensis abbas, lib. 4 de Divin. Offic. cap 9, referunt institutionem quadragesima Thelesphoro, pontifici romano. Ergo. R. ad Eusebium, ipsum referre quid aliqui sentiant, non tamen approbare, En ejus verba:`Quadragesimale jejunium à Thelesphoro per hoc tempus institutum ac præceptum quidam scribunt. Insuper Chronicon Eusebii esse in hoc interpolatum, nec ista verba reperiri in mss. codicibus notat Natalis Alexander ex Scaligero et Arnaldo Pontaco, in notis ad Eusebium. - Ad Rabbanum et Rupertum, dico ipsos deceptos fuisse, vel jam interpolate Eusebii Chronico, vel testimonio Libri ponti

ficalis, Damaso adscripti, et recentiores esse quàm nt eis præ SS. Hieronym. et Leone fidem adhibea

mus.

Obj. ultimò: Eusebius, lib. 5 Hist. cap. 18, Apollonium, scriptorem ecclesiasticum, introducit de Montano sic loquentem: Hic est qui docuit nuptias solvi, et qui jejuniorum leges primus imposuit. Ergo.-R. 1°quod, licèt to primus habeatur in versione Eusebii per Rufinum, non legitur tamen in aliis emendationibus, sed sic: 1ste est qui nuptiarum divortia perdocet, qui novas jejunii leges sancit.

2° Dato quòd debeat legi primus, sensus est quòd jejuniorum insolitorum præter ecclesiastica primus leges imposuerit. Ex ipso enim Tertulliano Montanistă constat catholicos observâsse quædam jejunia ante ipsum Montanum. Vide locum citatum art. 3 præced. dissert., obj. 2.

Solvuntur objectiones contra secundam conclusionem.- Ante solutiones argumentorum, notandum 1° non codem semper ritu ab omnibus fuisse observatam quadragesimam. Alii eam inchoabant à feriâ secunda post dominicam que dicitur quinquagesima, ita ut essent septem septimane jejunii; sed ex his aliqui, ut Græci, excipiebant à jejunio dominicam et sabbatum, ut dicit S. Basil. Hom. 2, de Jejunio. Qui dam, solùm dominicam excipientes, ultimam hebdo madam non computabant intra dies quadragesimales, quia xerophagiis, id est, arido strictiorique victu transigebatur, ut dicit S. Epiphanius, citatus in probationibus conclusionis: utrobique tamen, ut patet, numerabantur triginta sex dies quadragesimalis jejunii. Alii inchoabant jejunium à feriâ secundà post do minicam quæ dicitur prima quadragesime, jejunantes omnibus diebus usque ad pascha, exceptà die Dominicâ et sic erant etiam triginta sex dies jejunii: quibus ut esset perfectè completus numerus quadragenarius ad majorem conformitatem cum jejunio Christi, additi sunt quatuor dies præcedentis hebdomada.

Quando autem hæc additio facta sit, incertum est: quidam eam tribuunt Thelesphoro papa circa medium secundi seculi, idque eruunt ex ejusdem pontificis Epistolà decretali, et ex cap. Quadragesima, dist. 4, quod caput desumptum est ex quodam sermone S. Ambrosio adscripto; sed et ista Epistola et iste sermo sunt apocrypha. Id videtur certum, hanc additionem esse perantiquain et ante tempora S. Gregorii factam, siquidem pse in Sacramentario quod ex codice Gelasii papa collegit, feriam quartam ante quadragesimam ponat caput jejunii; similiter in Antiphonario. Nec obstat quod, Hom. 16 in Evang. tribuat jejunio quadragesimæ triginta sex dies tantùm quia hoc triginta sex dies solùm computat à dominicâ primâ quadragesimae, in quâ homiliam hanc habuit;" item et quia ipsa quadragesima quantùm ad officium et modum solvendi jejunium post vesperas, incipit tan

tùm à dominicâ.

Nota 2° varietatem etiam incurrisse in formâ jejunii, dùm aliqui quotidiè ad vesperum reficerentur, alii biduum, alii triduum, alii quatriduum, alii integram septimanam absque omni cibo transigerent, ut referunt S. Irenaeus, in epistolà ad Victorem papam apud Eusebium, lib. 5 Hist., cap. 24, secundùm accuratiorem translationem; S. Hieron. Epist. 15, et S. Aug., lib. de Moribus Ecclesiæ, cap. 33.

Obj. 1 S. Irenæus apud Ecclesiam, lib. 3 Hist. cap. 24, dicit, loquens de jejunio quadragesima: Quidam unum diem se jejunare oportere existimant, ulii duos, non pauci plures, multi quadraginta. Ergo.— R. 1° verba græca S. Irenæi, ut modò dicebam, non accuratè reddi latinè in hac versione Eusebii per Christophorsonum, neque etiam in eâ quæ est Rufini; sed simpliciter latine reddita sic sonant: Neque enim solum de die (Pasche) est dubitatio, sed etiam de specie ipsius jejunii: quidam enim existimant unam diem opportunè se jejunare, quidam duas, quidam etiam plures.

Quidam quadraginta horis diurnis et nocturnis mettun tur suum diem. Id probat Bellarm., lib. 2 de bonis Operib., cap. 14. Unde Natalis Alexander, sec. 2, dissert. 4, a. 3, ex emendatiori versione sic refert: Neque enim de die solùm controversia est, sed etiam de formâ ipsâ jejunii. Quidam enim existimant unico die sibi esse jejunandum alii duobus, alii pluribus: nonnulli etiam quadraginta horis diurnis ac nocturnis computatis, diem suum metiuntur. Non fuit ergo diversitas secundùm S. Irenæum circa ipsam quadragesimam, an eo tempore per quadraginta dies esset jejunandum, sed circa ipsum modum et formam jejunii illius, quatenùs quidam quotidiè reficiebantur, quidam totâ die omnem cibum sibi subtrahebant, alii post biduum tantùm cibum sumebant, alii post triduum, alii post quadraginta horas. Et hunc esse sensum S. Irenæi, patet 1° quia in nulla versione dicitur quòd esset controversia aut dubitatio de jejunio quadragesima, sed in versione Christophorsoni, de jejunii ratione et modo; in versione Rufini, de ipsà specie jejuniorum. 2° Quia juxta S. Irenæum erat controversia de jejunio quadragesima, sicut de paschatis celebratione. Sic enim scribit juxta ipsam versionem Christophorsoni: Non enim de die paschatis solùm, sed etiam de jejuni ratione et modo est ista constituta controversia; atqui non erat controversia an festum paschæ foret celebrandum, sed quâ die, an Dominicâ, an quâcumque die hebdomadæ : ergo similiter, juxta eumdem, non erat controversia de ipso jejunio quadragesima, an servandum esset, sed quà formâ et quo modo. Adde non esse verisimile talem unquàm fuisse varietatem jejunii paschalis, ut aliqui putarent illud unico die concludi; cùm è contra certum sit ex SS. Epiphan., Hieron. et Aug. citatis fuisse apud veteres varietatem in formâ et modo jejunandi. — R. 2o Dato juxta S. Irenæum, diversitatem illam fuisse in numero dierum, nihil ideò obtinent heterodoxi; siquidem S. Irenæus asserit diversitatem illam ortam ex imperitia, ac irrepsisse in quasdam Ecclesias ex pastorum negligentiâ contra id quod primitùs traditum erat; sic enim prosequitur Irenæus in versione Rufini : Cœpit hæc diversitas ab illis, ut opinor, qui, non simpliciter quod ab initio traditum est tenentes, in alium morem, vel per negligentiam vel per imperitiam, post modum decidère. Aliter quidem habet versio Christophorsoni, sed ipsi præferendus est Rufinus antiquior et doctior, cò magis quòd juxta Bellarm. loco citato, textus græcus Irenæi de verbo ad verbum latinè redditus, hunc sensum importat. Unde Natalis Alexander loco citato, ex accuratiori translatione sic refert: Atque hæc in observando jejunio varietas non nostrâ primùm ætate nata est, sed longè apud majores nostros cœpit, qui negligentiùs, ut verisimile est, præsidentes, ex simplicitate et imperitiâ ortam consuetudinem posteris tradiderunt.

Obj. 2° Socrates, lib. 5 Hist., dicit eos qui Romæ sunt, tres septimanas ante Pascha, sabbato et dominico exceptis, jejunare; qui autem in Illyrià, Græciâ et Alexandria, ante sex septimanas Pascha præcedentes jejunium quod quadragesimale vocant inchoare, alios ante septem. Ergo. Idem testantur ex ipso Sozomenus, lib. 7, c. 19; Cassiodorus, homo romanus, in Historia tripartita; et Nicephorus., lib. 12, c. 34. -- R. Socratem hâc in re fidem non mereri, 1° quia partibus, si non erroribus, Novatianorum addictus erat. Quamvis enim hæresis Novatianorum nihil cum hâc quæstione de jejunio quadragesima commune haberet, hanc tamen varietatem Ecclesiæ romanæ imposuit, ut illi faveret, quia scilicet Novatiani sentiebant esse liberum et indifferens quo quis vellet die pascha celebrare, et ideò Adiaphori vocari amabant : unde, ut Novatianam illam indifferentiam in disciplinæ moribus exemplo Catholicorum romanorum probatam faceret, exhibet varietatem in moribus Ecclesiæ romane et ejus quoad jejunium dissidentiam ab aliis Ecclesiis.

2° Quia secum pugnat Socrates in hoc ipso capite; scribit enim Romanos tres continuas hebdomadas ante pascha, exceptis sabbato et dominicâ die jejunare: et infra in eodem capite scribit: Romæ singulis sabbatis jejunant. Quis verò sibi persuadet Romanos, qui reliquo anni tempore tam religiosè sabbati jejunium observabant, ut etiam constat ex SS. Hieron., Aug. et Leone, quadragesima sabbata à jejunio absolvisse?

5° Quia hac in re fuisse hallucinatum Socratem, constat ex priùs laudatis SS. Leone, Petro Chrysologo et Cassiano, ejusdem ætatis scriptoribus, qui jejunium quadragesimale quadraginta dierum, Roma publică lege sancitum esse et observatum testantur. Porrò non est mirum si græcus homo, tanto locorum intervallo ab urbe romanà distans, romanæ Ecclesiæ ignarus fuerit. Fortè huic errori occasionem dedit plurium Christianorum Ravennæ aut etiam Romæ relaxatio, contra quam invehit S. Petrus Chrysol. supra.

:

[ocr errors]

Si dicas cum Dalleo, non esse verisimile Socratem mentitum fuisse in re cujus prompta et expedita probatio in omnium oculis versabatur. R.: Non assero mentitum, sed fortè deceptum. Sed, esto fuerit mentitus, id nulli incredibile esse debet, qui conspexerit Dallæum ipsum in referendâ romana et gallicanæ Ecclesiæ disciplinà de jejunio impudenter fuisse mentitum scribit enim lib. 1 de Jejunio et Quadragesima, c. 2, pastores romanæ Ecclesie docere reprehendi non posse, adeòque ecclesiasticè verè jejunare, qui horâ sexta prandent et vesperecenant... Neque aliud inter dies jejuniis sacros et eos qui sunt à jejunio liberi discrimen apud eos quidem apparet, nisi quòd carne illis abstinent, his vescuntur: certè Ecclesia romanæ pastores nihil aliud vel imperan! vel exigunt, nisi ut jejunia eâ lege colantur. Ei lib. 4, cap. 6, dicit jejunium Adventûs sub pœnâ æternæ mortis ab omnibus observari. Numquid haec sunt aperta et putidissima mendacia hæc tamen potuit Calvinista gallus circa mores præsentes suæ ecclesiæ; cur similiter non potuerit errare Socrates extraneus circa mores Ecclesiae romana?

Quantùm ad Sozomenum, Cassiodorum et Nicephorum, dico ipsos sine discussione Socratem ferè de verbo ad verbum secutos fuisse, adeòque non majorem mereri fidem.

Dices: Sed quis credat Cassiodorum maximè, civem romanum disciplinam ecclesiæ suæ ignorâsse et ipsi falsa imposuisse? R. Cassiodorum, sicut alia Socratis et Sozomeni errata exscripsit, ita et illud potuisse exscribere: nullus namque ignorat tempore Sozomeni pontificem romanum in ecclesià populum docuisse, cùm id testen!ur S. Leonis sermones; scripsit tamen Sozomenus loco mox laudato: In urbe Româ, nec episcopus, nec alius quisquam in ecclesiá populum docel; idque transtulit in suam historiam Cassiodorus sicut et alia. Neque id nemini mirum videri debet, qui advertit consilium Cassiodori in Historia illa tripartità aliud non fuisse quàm de singulis dictatoribus deflorata colligere, et cum auctoris sui nomine in ordinem collocare, ut ipse monet in ejusdem historiæ præfatione.

Obj. 3 Tertull, lib. de Jejun., cap. 14, tantùm meminit jejuniorum Parascevis et sabbati seu Paschatis. Ergo.-R. 1° Tertulliano Montanistæ, prasertim in hac materiâ scribenti contra Catholicos, nullam esse fidem adhibendam. 2° Ibi horum jejuniorum tantum meminit, non quòd his solis diebus jejunarent Catholici, sed quia solemniora erant jejunia et in his conveniebant Catholici cum Montanistis quoad xerophagias. Insuper dici potest Tertullianum nomine paschatis intelligere totum tempus illud antepaschale quod jejuniis consecrant Catholici; sicut lib. de Idololatrià, c. 14, nomine Pentecostes intelligit totum illud tempus quod decurrit à Paschate ad festum Pen

Iccostes.

Obj. 4° S. Leo, serm. de Quadrag., disertè testatur tertiam et quintam feriam apud Romanos à jejunio eximi: Secunda, inquit, et quartà et sextâ feriâ jeju

namus, sabbato autem apud B. Petrum Apostolum viglias celebramus: vigiliis autem adjungebantur jejunia Ergo.-R. hæc verba cum viginti circiter lineis adjunctis, non esse S. Leonis, sed in ejus sermoner irrepsisse atque assuta fuisse. Id constat ex eo quòd nor reperiantur in quinque codicibus miss. venerandæ antiquitatis et probatæ fidei, quos, inquit Natalis Alexander, sec. 2, dissert. 4, evolvit Quesnellus. Primus exstat in regis Christianissimi bibliothecâ n. 341; secundus in bibliot. illustris D. Thuani, n. 49; tertius in eâdem, n. 108; quartus in bibliot. collegii Navarrici; quintus in bibliot. S. Germani à Pratis. Et sane' S. Leo ubique quadraginta dies jejunio antepaschali assignat.

Insuper, dato hæc verba esse S. Leonis, intelligenda forent de jejunio quatuor dierum ante primam dominicam quadragesimæ qui, licèt nondùm tunc lege præciperentur, à multis tamen ex devotione jam observabantur, ut testatur Maximus Taurinensis, Hom. habità in illud Evangelium quod legitur die Cinerum.

Obj. 5° S. Aug., Epist. 148 ad Januarium, docet cuique liberum esse pro more patriæ suæ jejunare vel non jejunare quintà ferià in quadragesima. Et Epist. 86 ad Casulanum, asserit Roma feriam quintam à jejunio esse immunem. Ergo.-R. ad primum S. Aug. non illic loqui de quâlibet ferià quintâ quadragesima, sed de feria quintà majoris hebdomada, ut patet ex serie totius Epistolæ et ex ipsâ quæstione factâ à Januario: Quæris enim his verbis, inquit S. Aug., quid per quintum feriam ultimæ hebdomadæ quadragesima fieri debeat. Liberum ergo fateor fuisse tempore S. Aug. in Ecclesià africanâ jejunare vel non jejunare feria quinta in cœnâ Domini, imò Missam celebrare aut Eucharistiam sumere jejunum vel pransum, ut constat ex can. 29 concilii Carthag. idque ex quodam usu propter singularem commemorationem cœnæ Domini introducto; sed nego id liberum fuisse quàlibet quintâ feria quadragesima. Ad secundum, dico S. Aug. ibi non loqui de jejunio quadragesimæ, sed de jejuniis quæ per totum annum multi ex piâ consuetudine Romæ observabant, ut constat ex ipso S. Aug. in câdem Epist., ubi dicit fideles qui pietati studebant, solitos fuisse quartà et sextà ferià, necnon sabbato jejunare per totum annum; ferià autem quintà non jejunare nisi paucos clericos et monachos. Insuper dicendum quòd, si alicubi feria quinta in quadragesima erat à jejunio immunis, hæc relaxatio compensabatur per majorem hebdomadarum numerum, ut observavimus supra.

Obj. 6° S. Gregorius Turonensis, lib. 10 Historiarum Francorum, cap. 31, tradit Perpetuum, episcopum Turon. circa annum 460, instituisse jejänia vigiliasque qualiter per circulum anni observarentur, quod hodie, inquit, apud nos tenetur scriptum. Ille autem ordo jejuniorum quæ Perpetuus instituit erat diversus à cæterorum more, et feriam quintam et sextam tantùm quadragesime jejunio addicebat: De jejuniis, inquit, post quinquagesimam quarta et sexta feria usque Natale S. Joannis. Ego. - R. Perpetuum instituisse jejunia et vigilias certis diebus per anni circulum extra quadragesimam; de jejunio verò quadragesima quod jam ante institutum erat nihil sanxisse. Nec te moveat quòd ferià quartâ et sextâ post quinquagesimam esse jejunandum decernat; non enim hic quinquagesima antepaschalis intelligenda est, sed quinquagesima paschalis, hoc est, quinquaginta dierum interval.um quod à Paschate ad Pentecosten decurrit, quo tempore non jejunabatur, unde dicit post quinquagesimam esse jejunandum. Moris enim ecclesiastici tinc erat appellare Pentecosten quinquagesima solemnitaten, quia est dies quinquagesimus à Resurrectione Domini.. Ita in concil. Aurelian. 1, can. 25; in concil.Turon. 2. can. 17; apud Cassianum, collat. 21, cap 11, et alibi.

Obj. 7° Cassianus, Collat. 21, c. 27, scribit quosdam jejunare sex hebdomadas, alios septem. Basilius, serm. 2 de Jejunio, non pluribus quàm quinque die

bus monet esse jejunandum. Ergo.-R. hæc conciliari ex prænotaminibus ad solutionem objectionum. Qui enim quinque tantùm diebus jejunio consecrabant, et qui sex diebus in hebdomada jejunio consecrabant, et qui sex diebus in hebdomada jejunabant, sex hebdomadibus jejunium concludebant, ita ut utrobique forent triginta sex dies jejunii; computatis scilicet utrobique sex diebus ultimæ hebdomadæ.

Obj. 8° S. Ambros., serm. 24, dicit aliquos sui temporis jejunare quinquagesimam pro quadragesimâ. Ergo.-R. S. Ambrosium id referre quidem, sed non probare tanquàm majorum auctoritate institutum, quin potiùs improbare tanquàm ex particulari quorumdam præsumptione institutum. Cæterùm S. Ambrosium pro indubitato habere per quadraginta dies esse jejunandum, ex ejus sermonibus de quadragesimâ patet.

§ 2. A quo instituta sint jejunia quatuor temporum. Dico Probabile est jejunia quatuor temporum instituta esse ab Apostolis, licèt aliqua diversitas supervenerit circa tempus.

Quidam probant primam partem ex illo Luc. Act. 27: Cùm jam non esset_tuta navigatio, eò quòd et jejųnium jam præterüsset. Sed alii volunt id intelligi de jejunio Judaeorum. Unde efficaciùs

Probatur ex Leone. Is sermone primo de Jejunio Pentecostes, sic ait: Hodiernam, dilectissimi, festivitatem descensione Spiritus sancti consecratam sequitur, ul nôstis, solemne jejunium.... Repletis namque Apostolis virtute præmissâ.... Non ambigimus inter cætera cœlestis sacramenta doctrinæ, hanc spiritualis continentia disciplinam de Paracleti magisterio primitùs fuisse conceptam.... Hi itaque doctores qui exemplis et traditionibus suis omnes Ecclesiæ filios imbuerunt, tirocinium militiæ christianæ sanctis jejuniis inchoârunt.... Quartâ igitur et sexta feriâ jejunamus, sabbato apud B. Petrum Apostolorum vigilias celebramus. Vigiliis autem annexum erat jejunium. Ex quibus evidenter liquet, juxta S. Leonem, Apostolos et hoc jejunium observâsse, et posteris observandum indixisse. Et serm. 2, de eodem jejunio dicit: Hoc jejunium quod ex apostolicâ traditione subsequitur, sanctâ observantiâ celebremus.... Quartâ igitur et sextâ ferià, etc., ut supra.

Idem, sermone 7 de Jejunio septimi mensis, id est, septembris, dicit: Apostolica institutio, dilectissimi... iti veteris Testamenti decreta distinxit, ut.... quæ dudùm fuerant consuetudinis judaicæ, fierent observantiæ christianæ. Et in fine: Quartâ et sextâ feriâ jejunamus, clc., ut ante. Et sermone 8 de eodem Jejunio: Cui medicina (scilicet jejunio) cùm tempus non sit congruum, hoc tamen habemus aptissimum, quod apostolicis et legalibus institulis videmus electum, ut sicut aliis anni temporibus, ita in mense septimo spiritualibus nos purificationibus emendemus. Idem, serm. 1 de Jejunio decimi mensis, hoc est decembris, sic ait : Tria verò sunt quæ maximè ad religiosas pertinent actiones, oratio scilicet, jejunium et eleemosyna : quibus exercendis omne quidem tempus acceptum, sed illud est studiosiùs observandum quod apostolicis accepimus traditionibus consecratum: sicut etiam decimus hic mensis morem refert veteris instituti, ut tria illa de quibus locutus sum diligentius exsequamur.... Quartâ igitur et sextà feriâ, etc., ut ante.

Restat solum jejunium vernum; sed cùm serm. 8 priùs laudato jejunio septimi mensis, dicat apostolicis institutis jejunium esse electum in hoc mense sicut aliis anni temporibus; et serm. 8 de Jejunio decimi mensis, annumeret jejunium vernum aliis jejuniis quatuor temporum, his nempe verbis Jejunium vernum in quadragesima, æstivum in Pentecoste, autumnale in mense septimo, hyemale autem in hoc qui decimus est, celebramus, apertè colligitur SS. Pontificem censuisse singula quatuor anni temporum jejunia esse traditionis apostolicæ.

His victus argumentis Dallaæus Calvin, 1. 4 de Jejun., c. 8, respondet, Ecclesiam romanam tempore S. Leonis equidem jejunia servàsse quatuor anni temporibus, sed negat hunc fuisse universalis Ecclesiæ morem.

Contra S. Leo, serm. 7 de Jejunio decimi mensis, cap. 2 dicit: His autem conversionibus per providentiam gratiæ Dei addita sunt sancta jejunia, quæ in quibusdam diebus ab universà Ecclesià devotionem observantiæ generalis exigerent. Et serm. 4 de Jejunio septimi mensis, cap. 2: Quamvis autem unicuique nostrùm liberum sit voluntariis castigationibus proprium corpus afficere.. quibusdam tamen diebus ab omnibus oportet cei brari generale jejunium; et tunc efficacior est sacratiorque devotio, quando in operibus pietatis totius Ecclesiæ unus animus et unus est sensus. Intelligere autem per totam et universam Ecclesiam, urbis Romæ Ecclesiam ; per omnes, solos romanos cives; et per generale jejunium, quod solis Romanis est proprium, ut facit Dallæus non solùm est ludere et cavillari, sed apertè abuti terminis.

Reponit hæreticus, S. Leonem non reponere sicuti nos jejunium æstivum post Pentecosten, sed in Pentecoste. Verùm jejunium in Pentecoste et post Pentecosten idem est S. Leoni, qui etiam illud post Pentecosten disertè collocat, sermone 1 de Jejunio Pentecostes priùs laudato.

Probatur secunda pars conclusionis 1° ex concilio Moguntino anno 813, sub Leone III et Carolo Magno, can. 34, ubi dicitur: Constituimus ut quatuor anni lempora ab omnibus cum jejunio observentur, id est, mense martio, hebdomada primâ... similiter mense junio, hebdomada secundà..... similiter mense septembri, hebdomadâ tertiâ, et in mense decembri, hebdomadâ quæ fuerit plena ante vigiliam Nutalis Domini. Refertur dist. 76, cap. Constituimus. 2° Ex concilio Salegunstadiensi, in eådem diœcesi Moguntinà celebrato anno 1022, ubi vocatur incertum j junium quatuor temporum, et paulò aliter quàm in Moguntinå synodo assignantur tempora jejunii. Refertur ibidem, cap. de Jejunio. 3° Ex cpistola Goffridi abbatis circa annum 1129, in quâ quærit ab Hildeberto, episcopo Cenomanensi, in quâ bebdomadà junii jejunia essent celebranda. Ergo.

Dices 1° contra primam partem conclusionis : Ir quibusdam breviariis romanis legitur decimà quartà octobris sanctum Calixtum papam instituisse quatuor anni tempora quibus jejunaretur. Ipse Calixtus, in epistola ad Benedictum episcopum, quæ citatur à Gratiano, dist. 76, c. Jejunium, scribit quòd jejunium quod ter in anno celebrabatur, quater sit celebrandum; unde eruitur saltem unum ex jejuniis quatuor temporum ab ipso fuisse institutum ; et pontificale Damasi quatuor illa jejunia ab ipso Calixto tradit instituta. Ergo.

Quidam respondent in correctione breviarii, loco priorum verborum, hæc esse substituta: Constituit quatuor anni tempora, quibus jejunium ex apostolicà traditione acceptum, ab omnibus servaretur: ex quo colligitur hæc jejunia fuisse quidem ab Apostolis instituta, sed cùm varietas accidisset circa tempora quibus observarentur, Calixtus ea designavit. Ad ejus epistolam, respondent sensum esse quòd restituerit consuetudinem quater jejunandi, quæ apud aliquos ex parte collapsa erat, ita ut nonnisi ter jejunarent. Ad pontificale Damasi, dicunt eo significari Calixtum fuisse primum, non qui hæc jejunia instituerit, sed qui scripto mandaverit id quod pià traditione priùs servabatur, Sed resp. breviùs, et epistolam Calixti et 'pontificale Damaso adscriptum, ex quibus in quibusdam breviariis irrepserant que objiciuntur, nunc ab eruditis explodi ut apocrypha et supposititia, proindeque nullius aut levissima auctoritatis esse.

Dices 2° Tertullianus, lib. de Jejunio, cap. 2, scribit Christianos docere nullum ab Apostolis impositum jejunium præter quadragesimale. Ergo.-R. nullam fidem esse adhibendam Tertulliano scribenti contra Catholicos, ex quo ab ipsis in Montani hæresim defecit docebant quidem Christiani nullam aliam quadragesimam esse sibi impositam præter quadragesimam antepaschalem ( cùm ipse Tertullianus cum suo Montano plures astruerct), sed non ullum aliud jejunium.

« VorigeDoorgaan »