Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

gatio jejunii, cùm non facilè dignoscatur quando quis legiis, capitulis, ordinibus religiosis aut eorum præpræcisè attigit statum augmenti.

Repones. Pueri qui ante primum septennium attigerunt usum rationis tenentur ad sacrum audiendum, ad confessionem annuam et ad abstinentiam à carnibus ergo similiter qui ante vigesimum primum ætatis annum attigerunt statum augmenti, tenentur ad jejunium. R. Dato ant. N. consequentiam. Quia nullibi nobis constat esse mentem Ecclesiæ ut qui attigerunt usum rationis eximantur à prioribus legibus, sicut constat nobis ex consuetudine et communi sensu doctorum esse mentem Ecclesiæ, ut qui non attigerunt vigesimum primum annum eximantur à lege jejunii. Insuper faciliùs dignoscitur usus rationis quàm status augmenti.

Omisi antecedens, quia non ita certò constat, quin fortè posset negari.

:

Dices 2° Non est determinata ætas ad finiendam obligationem jejunii. Ergo nec ad inchoandam.

Pro solutione hujus argumenti, dico 3°: Non est determinata ætas ad finiendam obligationem jejunii, sicut ad inchoandam, unde malè quidam assignant sexagesimum annum pro termino finiendæ hujus obligationis.

Ratio conclusionis et disparitatis est, quia nullibi apparet quòd Ecclesia assignaverit hunc sexagesimum annum aut alium pro termino finiendae hujus obligationis, sicut constat ex consuetudine et communi sensu doctorum, ut jam sæpè dixi, determinâsse vigesimum primum annum ad inchoandam hanc obligationem. Altera disparitas aut potiùs ratio hujus diversæ dispositionis Ecclesiæ est, quia status augmenti et roboris communiter et ut in pluribus habetur certâ ætate, non autem senectus; alii enim senescunt anno quadragesimo, alii quinquagesimo, alii sexagesimo, alii septuagesimo tantùm et ultra, ita ut quandoque videantur septuagenarii aut sexagenarii vegetiores quàm quinquagenarii aut quadragenarii: et ideò non potuit assignari certa ætas ad finiendam obligationem jejunii sicut ad inchoandam. Quapropter obligationis finiende aut continuanda regula repeti debet ex debilitate seu infirmitate senio causatâ. Non diffiteor tamen quin circa sexagesimum annum satis frequenter talis sit infirmitas, quæ excuset, si non à toto, saltem à parte jejunii.

Dices Hieronymus Liamas, 3 p. Methodi, cap. 5, § 20, asserit Pium V anno 1570 declaràsse vivæ vocis oraculo, sexagenarios non ampliùs adstringi jejuniis ecclesiasticis, seque hujus declarationis fuisse testem oculatum. Ita referunt Loth, Sporer et alii. Ergo. fluic argumento respondet Franciscus Henno, q. 7, de Jejunio in fine, his verbis: ‹ Miror quosdam auctores etiam modernos huic privilegio adhærere, cùm oinna vivæ vocis oracula fuerint per Gregorium XV et Urbanum VIII expressissimè revocata. Verùm fortassè vicissim mirabuntur isti auctores moderni, hunc lapsum ab erudito theologo esse admissum, reponentque ipsi Gregorium XV et Urbanum VIII ea duntaxat revocâsse vivæ vocis oracula quæ concessa sunt col

latis, non verò quæ concessa sunt generaliter omnibus fidelibus (quale cst id de quo agitur), ut patet ex ipsis terminis revocationis utriusque pontificis apud Lesanam, tom. 3, v. Oracula vivæ vocis.

Quantùm ad me attinet, magis mirarer Liamas se dicere testem oculatum oraculi vivæ vocis ; auricularem potiùs dixisset, non enim dicimur videre vocem, sed audire oraculum autem vivæ vocis, est concessio à summo pontifice ore tenùs facta sine scripturâ; Lesana ibidem. Quòd si fortè ab aliquo hoc vivæ vocis oraculum exaratum viderit Liamas, et ideò se dicat testem oculatum, pari jure me etiam hujus testem oculatum pronuntiabo. Cæterùm si de isto vivæ vocis oraculo certò constaret, absque scrupulo aut cujusvis admirationis metu illi adhærerem; sed quia non constat, conclusioni standum esse existimo.

Petes 1° utrùm religiosi professi qui nondùm vigesimum primum annum complevêre, teneantur ad jejunia ecclesiastica. - R. non teneri vi legis ecclesiasticæ, quia nullibi habetur Ecclesiam priùs suâ lege religiosos quàm seculares velle astringere. Tenentur autem vi et pro modo sue regulæ, sicut ad ipsa jejunia regularia, scilicet, vel sub culpâ mortali aut veniali, si regula sic ad hæc obliget; vel sub pœnâ tantùm, si regula nonnisi sub pœnâ obliget, ut in nostro prædicatorum ordine. Ratio est, quia adolescentes absolutè loquendo, jejunii capaces, possunt renuntiare indulgentiæ et privilegio Ecclesiæ, sicut renuntiarent, si se voto privato ad jejunandum obligarent, aut jubilæum lucrari vellent.

[ocr errors]

Petes 2o utrùm religiosi exempti teneantur ad jejunia mandato episcopi indicata. R. non teneri vi legis episcopi, quia ejus jurisdictioni non subduntur, posse tamen teneri vi consuctudinis, si ita vigeat in provincia, aut ratione scandali.

Si dicas religiosos exemptos teneri obedire episcopo ferenti censuras vel interdictum, aut instituenti dies festos, ergo et indicenti jejunia. - R. nego consequentiam. Quòd enim teneantur observare interdicta aut dies festos ex mandato episcopi, hoc est specialis dispositio Ecclesiae facta in concil. Trid., sess. 25 de Regular., cap. 12. Nullibi autem habetur similis dispositio pro aliis legibus episcopalibus. Ita Pontas, v. Rogations, cas 2, post Sylvium et plures alios. Petes 3° utrùm peregrini teneantur jejunio sui territorii vel loci in quo sunt. R. teneri jejunio loci in quo sunt. Ita communiùs.

Patet 1° ex vulgato responso S. Ambrosii ad S. Augustinum interrogantem pro matre suâ Monicâ : Cùm Romam venio, sabbato jejuno ; cùm Mediolani sum, non jejuno: sic et tu ad quamcumque fortè Ecclesiam veneris, ejus morem serva, si cuiquam non vis esse scandalum, nec quemquam tibi. Habetur Epist. 118, et refertur cap. Illa, dist. 12; unde commune proverbium

Si fueris Roma, romano vivito more;
Si fueris alibi, vivito sicut ibi.

2° Quia id exigit uniformitas in regimine et exacta legis observantiâ; nihil enim frequentius est quàm ut.

excusat à jejunio, in quantum est aut saltem creditur juxta experti et timorati medici, aut eo deficiente alterius viri prudentis et probi judicium, vel incurrenda, vel aggravanda, vel non sananda si servetur jejunium. Est communis et certa; quia jejunium est ab Ecclesia institutum ad mortificationem quidem naturæ, non verò ad ejus destructionem.

occasione alicujus hospitis à jejunio liberi, alii Jejunium frangant. 3° Quia sic obtinuit consuetudo: unde graviter offenderentur fideles si viderent aliquem advenam vescentem carnibus die jejunii. Ex quibus rationibus jure præsumitur hanc esse legislatorum mentem, ut sicut à legibus sui territorii eximuntur absentes, sic teneantur legibus loci in quo reperiuntur. De quo fusiùs dùm de legibus.

Hinc inferes 1° eum qui discedit à loco ubi non est jejunium, posse refectionem manè sumere; et si ad locum ubi jejunium adveniat circa meridiem, posse iterùm cum aliis prandere et serò collationem sumere. Quòd si serò tantùm adveniat, videtur quòd non possit nisi collationem ut alii sumere. E contra, si discedat à loco ubi est jejunium, non potest manè sumere jentaculam, nisi aliunde excusetur; sed ubi · advenerit in locum ubi non est jejunium, se gerat ut alii non jejunantes; quia, ut dictum est, potest et tenetur obsequi moribus loci in quo est.

Inferes 2o ex eâdem ratione, quòd qui in unâ diœcesi jejunavit vigiliâ festi, incidente, v. g., in ferian quartam, si sabbato sequenti sit in diœcesi alterâ, in quâ hoc jejunium transfertur in sabbatum, teneatur iteratò jejunare. Idem censeo de eo qui hìc jejunåsset totâ quadragesimâ, si adveniret in Angliam ubi adhuc duraret quadragesima propter observantiam veteris calendarii.

Neque obstat nos non teneri bis jejunare pro eodem festo, neque duplicem in anno quadragesimam agere. Id quidem verum est per se, per accidens autem contrarium contingit. Sic, v. g., per se teneris jejunare semel pro S. Laurentio, et per unam quadragesimam in anno per accidens tamen potest contingere quòd non tenearis, si nempè successivè reperiaris in locis in quibus tempus obligationis elapsum est aut nondùm advenit, v. g., in dicecesi Rhemensi feriâ quartâ, et in diocesi Leodiensi sabbato sequenti; aut si discedas ex Anglia nondùm absolutâ quadragesimâ, et adventes in Galliam quando est absoluta, utrinque à jejunio eximeris. Qui autem sentit commodum, debet sentire et incommodum, ut fert regula juris.

Inferes 3° ex eodem semper principio, eum qui invitatur ab amico ad prandium, ubi non est jejunium, posse illic comedere carnes quas domi sux comedere non potuisset propter jejunium, nisi fortè illùc iret in fraudem jejunii, hoc est, præcisè ut manducet carnes, aliàs non iturus: quia, juxta axioma juris, fraus et dolus nemini patrocinantur. Neque dicas eum uti jure suo; nemo enim habet jus agendi in fraudem legis.

ARTICULUS IX.

De causis excusantibus à jejunio. Causa excusans à jejunio, generaliter loquendo, una est, nempe impotentia moralis, quâ quis non potest sine gravi suo vel alterius incommodo jejunare. Ad banc revocantur omnes aliæ causæ assignari solitæ, ut infirmitas, labor, peregrinatio, paupertas, pietas, etc. Unde:

Dico 1°: Infirmitas præsens vel imminens in tantum

Audis me, ubi necessitas non est evidens, requirere judicium medici aut viri prudentis; quia infirmi solent esse in hâc materiâ plus æquo vel indulgentes, vel scrupulosi: item me requirere judicium medici experti et timorati; quia frequentes sunt medici solo titulo tales et ita ad urbanitatem informati ut omnibus promiscuè exemptionem à jejunio petentibus nonnisi annuere noverint: quorum sanè judicium tutò non sequuntur infirmi.

Ex hac conclusione inferes 1° non omnes infirmos eximi à toto jejunio, sed quosdam à toto, quosdam à parte, prout scilicet exigit ratio infirmitatis: et ideò quosdam posse manducare carnes, non tamen plures refectiones sumere; vel è contra plures refectiones sumere, sed non carnes; quosdam posse jentaculum sumere, alios pinguiorem collationem; quibusdam sufficere invertere ordinem refectionum, collationem meridie, cœnam vesperi sumendo. Unde meritò ad instantiam episcopi Grandensis damnata est ab academiâ Lovaniensi, anno 1657, hæc propositio: Qui dormire nequit, nisi vesperi sumptâ cœnâ, non tenetur jejunare, imò neque in prandio collationem sumere quamvis hoc modo isti incommodo obviare posset : quia nemo tenetur pervertere ordinem refectionum. — Inferes 2° mulieres prægnantes aut lactantes, quæ infirmis annumerari possunt, eximi, à toto jejunio quoad abstinentiam à pluribus refectionibus. Ita communiter contra paucos. Quia abundantiorem et frequentiorem cibum exigit foetus quem gestant aut lactant: imò peccarent si jejunium saltem in rigore observare vellent, ob nocumentum inde fœtui aut proli imminens. Non tamen eximuntur ab abstinentià à carnibus, quia alii cibi sufficiunt; excipe casum quo mulier prægnans immoderatâ passione ferretur in carnes, cui ne fœtus ex denegatione patiatur detrimentum recusari non debent.

Inferes 3° eum qui nunc est sanus, sed cui ex certis aut verè probabilibus indiciis imminet morbus, exim' à jejunio pro quanto necesse est ad avertendum morbum; similiter qui ex infirmitate convalescit, pro quanto necesse est ad reparandas vires.

Inferes 4° neque impotentiam reddendi debitum inter conjuges, neque maciem aut pallorem quo veľ uxor viro, vel puella proco se minùs gratam ad tempus exhibet, per se loquendo, esse infirmitates seu causas sufficientes eximendi ipsas à jejunio.

Quantùm ad primum, scilicet redditionem debiti : 1°quia ad id conjuges non se obligârunt in omni eventu, sed salvis mandatis Dei et Ecclesiæ; 2° quia tempus jejunandi est tempus longè fieri ab amplexibus, ut religiosè observat hic Sylvius. Imò non desunt theologi et canonistæ qui contendunt conjugem petentera

Jebitum tempore jejunii peccare: pro quo citant Patres et canones; sed advertit Navar. in Manu. č. 22, n. 71, Patres et canones esse intelligendos de primâ consummatione matrimonii, quam reponunt inter solemnitates quæ prohibentur tempore quadragesimæ. Insuper idem Navar. ibidem existimat hos canones esse antiquatos.

Quantùm ad secundum, quia futiles sunt prorsùs hæ rationes, nec ullam per se inducunt impotentiam aut difficultatem jejunandi. Ecquod enim grande malum si ad tempus uxor minùs arrideat viro, puella proco? Dixi, per se loquendo; quia per accidens, puta, si ex impotentiâ aut deformitate unius partis jure timeantur in alterâ incontinentia, graves iræ, odia, blasphemiæ, aut grave detrimentum, posset compars, suadente lege charitatis, cui cedunt leges humanæ, temperare jejunium quantùm necesse est ad illa mala avertenda. Similiter, quamvis uxor marito violationem jejunii jubenti secundùm se obedire non debeat, quia præstat obedire Deo quàm hominibus, potest tamen per accidens, si nempe ex recusatione, præfata aut similia immineant.

Dico Secundùm jus antiquum, labor non necessarius, etiamsi gravis, non eximit à jejunio; quia dimittendum est id quod non est necessitatis, ut servetur id quod est necessitatis. Labor autem gravis necessar.us ad bonum sive proprium sive alienum, eximit à jejunio, quia non videtur fuisse intentionem Ecclesiæ statuentis jejunia, ut per hoc impediret alias pias et magis necessarias causas. Ita, inquam, secundùm jus antiquum, S. Thomas et cum eo omnes ferè antiqui et multi moderni. Verùm, inquit Sylvester, v. Jejunium, n. 24: Eugenius IV, anno 1440, circa hoc fecit magnam modificationem, indulgens quòd artifices laboriosa opera exercentes, et rustici, sive sint divites sive pauperes, non teneantur ad jejunium sub præcepto, ut refert Rosella, et aliàs à viris doctis audivi. Hucusque laudatus Sylvester. Eamdem Eugenii IV declarationem refert Basseus, v. Jejunium 2, n. 7, his verbis: Opifices suas artes exercentes, aut coloni colendis serendisque agris aut aliis cjus modi rebus operam dantes, sive sint divites, sive pauperes, ad jejunia sub peccato mortam non lenentur et à confessariis absolvi possunt consulendo illis ut in eleemosynis aliisque piis operibus occupentur. Idem referunt ex laudatis operibus Loth, Ilenno et alii: divitibus autem non est necessarius labor. Quapropter,

Dico 5° Secundùm jus novum, in hâc Eugenii IV declaratione fundatum, omnis labor honestus cum jejucio incompossibilis, etsi non necessarius, modò non sit in fraudem jejunii susceptus, eximit à jejunio.

Hanc sanè summi pontificis declarationem, à tot vi ris fide dignis relatam, eò faciliùs arbitror esse veram, quòd videam esse in praxi etiam apud timoratos; neque enim pœnitentes neque confessarii discutere solent an labor qui affertur ut causa excusans à jejunio fuerit necessarius necne, sed an fuerit gravis et jejunio incompatibilis.

Ex his conclusionibus inferes 1° agricolas, fabros,

sive ferrarios, sive lignarios, sive stannearios et similes, item fossores, cæmentarios, pistores, fullones, coriarios, typographos prelo insudantes (non tamen componentes), cursores longum aut molestum iter pedibus agentes, et alios artes valdè laboriosas exercentes, eximi à jejunio propter gravem defatigationem el debilitatem cum jejunio moraliter incompossibilem. Inferes 2° è contra, propter oppositam rationem, pictores, sartores, barbitonsores, acu pingentes, cantores, musicos, mercatores, medicos, chirurgos, pharmacopolas, ancillas, famulos communia et levia ministeria familiæ obeuntes, notarios, scribas, magistratus et alios officiales, quorum labor absque gravi difficultate potest cum jejunio compati, ab ejus lege non eximi. Unde Alexander VII damnavit hanc propositionem: Omnes officiales qui in republicâ corporaliter laborant, sunt excusati ab obligatione jejunii, nec debent se certificare an labor sit compatibilis cum jejunio. Sed quid de sutoribus, textoribus, aurificibus et sculptoribus? Quidam eos excusant à jejunio, quòd putent gravem eorum laborem; alii non excusant, quòd putent levem. Nos cum Sylvio existimamus hos et similes quorum dubius est labor, prudentiæ confessarii esse remittendos, ut, attento labore et personarum complexione, eos à jejunio liberos vel ad id obligatos pronuntiet. Idem censeo de judicibus, consiliariis, advocatis, lectoribus, scriptoribus scholasticis, confessariis et prædicatoribus. Qui enim ex illis mediocriter, ut fieri solet, studio incumbunt, nullatenùs eximuntur à jejunio; qui acriùs, plus vel minùs, secundùm quan. titatem studii et persona conditionem, eximuntur; ita quandoque cœnam, quandoque jentaculum, quandoque ut quandoque sumere possint pinguiorem collationem, totaliter eximantur, quantùm scilicet ad unitatem refectionis: sic, v. g., qui à manè ad vesperam confessiones exciperet, qui totâ quadragesimâ quotidiè aut ferè concionem haberet cum magno studio et labore, puta, quia est ingratæ memoriæ, aut conciones recenter cusas pro primâ vice recitat; qui diù noctùque ad componendum aut docendum libros evolvit, totaliter à jejunio exemptum quoad abstinentiam à pluribus refectionibus, non secùs ac cæmentarium, arbitror. Sicut enim labore corporali spiritus vitales exhauriuntur, ita labore spirituali spiritus animales, qui non sunt minùs ad vitam necessarii.

Inferes 3° præsertim ex tertiâ conclusione, eos qui non ex necessitate aut officio, quales sunt plerùm que ii de quibus hucusque sermonem habuimus, sed honesta recrationis aut exercitationis causâ aliove fine honesto iter aut laboremosuscipiunt, v. g., venantur, piscantur, invisunt amicos aut urbes, iter agunt pedibus cùm possint rhedà aut navi, et similes, etiam eximi à jejunio ubi defatigatio est gravis; à fortiori si peregrinentur ex devotione, ut dicam iterùm modò in quinta conclusione (1).

(1) Fatendum quidem legem ecclesiasticam sic ust fuisse temperatam, ut nunc à jejunio excuset labor cum jejunio incompossibilis, licèt non absolutè ne

Dixi 1' in conclusione, labor honestus; quia sola defatigatio cx labore inhonesto et illicito, non eximit à jejunio, cùm præsumi non possit Ecclesiam relaxare legem suam in favorem peccantium; secùs tamen si cx labore illicito sequeretur aut immineret infirmitas, tunc enim currit lex naturalis conservandi vitam. Distinguendum est itaque hic inter infirmitatem et solam defatigationem quæ non est infirmitas, sed solùm majorcin difficultatem pari jejunandi, quam sanè tenetur ferre et suæ iniquitati imputare debet peccator. Dixi 2° Modò labor non sit in fraudem legis suscep'us; quia, ut communiter dicitur et fert regula juris, fraus et dolus nemini patrocinantur, nec, ut ante jam dixi, præsumi debet Ecclesiam velle suam legem relaxare in gratiam eorum qui quærunt illam fraudare, et ventri indulgere. Hinc qui suscipit iter aut laborem præcisè ut eximatur à jejunio, aliàs non suscepturus; qui itineratur pedibus, aliàs ascensurus equum, aut currum, aut navim; qui venatur aliàs non venaturus, etc., verè non eximitur: nisi, ut modò dixi, ex nimiâ defatigatione sequatur aut immineat morbus.

[blocks in formation]

cessarius, modò tamen ca occurrat utilitatis ratio quæ juxta hodiernam disciplinam æquiparatur naturali necessitati, adcò ut nimis restricta censeretur libertas, si hæc interdicerentur; sed quòd illud temperamentum extendi etiam debeat ad laborem solâ recreationis causâ susceptum nequaquàm admittimus, nec admittendum putabat B. Liguori lib. 3, n. 1046 : His, inquit, non universim acquiesco, præsertim, si solâ delectationis causâ, iter sive alius labor suscipiatur. Ne verè quidem illud concludi nequit ex textu allato declarationis Eugenii IV, in quà solummodò agitur de artibus laboriosis; interest reipublicæ, ne causâ jejunii operarii intermittant exercere artes quibus ex suo officio incumbunt; cadem cessatio esset illis onerosa : quapropter S. Pontifex censuit aliquid remittendum de antiquo rigore, sed illæ rationes utilitatis non militant in favorem cujusvis laboris lionesti, ut satis patet; igitur nec ex textu allato, nec ex motivis quibus prudenter præsumitur fuisse inductum papam ad illud moderamen, deduci potest consectarium D. Billuart. Illud non magis deduceretur ex praxi constanti : cùm inter theologos qui in variis Ecclesiæ provinciis scripserunt, pauci admodùm sint qui hoc licitum reputaverint, cæteri autem vel omninò sileant hanc causam exemptionis à lege generali, vel illam respuant ut planè insufficientem, quis supponet eam esse praxim constantem, etiam apud timoratos, ut se liberos existiment ab abstinentià et jejunio ob laborem solius exercitationis vel recreationis causâ susceptum? Igitur necesse est ut interveniat alius finis honestus, seu defectu necessitatis vera et solida utilitas, quâ homines non possent privari quin aliquod sibi suæve familiæ nocumentum afferretur, aut nimis coarctaretur humanum commercium; hoc autem usu consueto et judicio prudentum, maximè pastorum Ecclesiæ pensandum est. (EDIT.)

tingere quòd, attentâ itinerantis complexione, aeris intemperie, majori viarum asperitate, itineris diuturnitate, plus defatigent duæ aut tres leucæ quàm quatuor, quinque, sex aut septem. Similiter, quamvis incedentes equo aut curru regulariter non multùm defatigentur, nec ideò communiter eximantur à jejunio, potest tamen contrarium contingere sic si diù incedas equo molesto, cursu præcipiti, flante vento valido, aut totâ die curru non pensili super pavimento aspero et in locis præruptis, plus sanè defatigaberis quàm si pedester quinque aut sex leucas conficeres. Non potest ergo certa regula statui generaliter pro omnibus ex longitudine viæ, neque ex modo itinerandi, pedibus scilicet vel equo aut curru; sed hæc repeti debet ex ipsâ lassitudine et debilitate naturæ restaurationem postulantis, causatâ per itinerationem, qualiscumque sit.

Sed quæ et quanta lassitudo requiratur, non magis facilè dixerim. Marchantius apud Sporer ponit hanc regulam Quandocumque iter ita hominem alterat, ut absque aliquo detrimento suo, vel negotii notabilis pro quo vadit, jejunium non possit commodè servare, excusat à jejunio. Verùm, cùm rò aliquo detrimento et to commodè valdè latè pateant, vix itinerantem reperics qui juxta hanc regulam adstringatur jejuno. Leve enim detrimentum, est aliquod detrimentum, et qualiscumque difficultas non est commoditas. Nullus est autem itinerans qui jejunet absque aliquâ difficultate aut aliquo levi detrimento. Relictâ igitur hâc regulå, utpote nostro judicio laxiori, Franciscus Henno, alter Minorita, hanc assignat: Quandocumque iter ita alterat hominem, ut ea in quibus ordinariè occupatur non possit nisi cum magnâ difficultate exsequi, solvit itinerantem à lege jejunii. Hanc regulam in pluribus valere non diffiteor, at valere generaliter pro omnibus non arbitror. Opera enim quibus occupantur homines, alia sunt facillima, alia difficillima: facillima quis posset absque magnâ difficultate exsequi, etiamsi graviter lassus ex itinere; difficillima non posset, etiamsi leviter lassus. V. g., malleator in ustrinam (un forgeron), non admodùm lassus ex itinere, non posset absque magnâ difficultate exsequi opus suum, cui homo quietus et integer vix sufficit. E contra, puella graviter defatigata ex itinere posset adhuc absque magnà difficultate nere aut suere.

Hâc ergo regulâ admissâ, ut in pluribus utili, generalem absolutè statui posse non credo; sed unusquisque suarum virium et debilitatis conscius, memor insuper Ecclesiam urgere observantiam legum suarum cum aliquâ difficultate, non tamen cum summâ aut gravi, sit coram Deo sincerus arbiter sui. Quòd si non possit, credat viro prudenti et probo, maximè confessario, si copia adsit. Hinc jure meritò damnata est ab Alexandro VII hæc propositio: Excusantur absolutè à jejunio omnes illi qui iter agunt equitardo, utcumque iter agant, etiamsi iter necessarium non sit, et etiamsi iter unius diei conficiant.

Petes 2° utrùm agricole. fabriferrarii et similes

[ocr errors]

excusari videntur illi qui frustatim eleemosynas mendicant, quia non possunt simul habere quod eis ad victum sufficiat.

Dico 5° Pietas in tantum excusat à jejunio, In quantum importat laborem incompatibilem cum jejunio.

Patet quia pietas ex se non debilitat corpus, sed la bor concomitans. Sic excusantur peregrinantes ad loc pia, inservientes diù noctùque ægrotis, confessarii, concionatores, ut supra dixi pro quantitate laboris.

qui laboriosa opera exercent, propter quæ eximuntur à jejunio, teneantur jejunare eo die quo hæc opera intermittunt, puta, die festo incidente in quadragesima? - R. per se loquendo non videri exemptos, quia co die non laborant, et, si præcedenti die laboraverint, aut sequenti sint laboraturi, ita et plenè corpus refecerunt aut reficient. Plerùmque tamen contingit eos excusari: 1° si ex præcedenti labore sint multùm attenuati, et per jejunium impares forent labori sequentis diei; 2° quia hujus conditionis homines plerùmque parcè vivunt, et vita eorum potest censeri quasi continuum jejunium, ita ut independenter ab opere laborioso, vix tenerentur lege jejunii. Adde quòd, cùm non sint jejunio assuefacti, longè majorem quàm alii jejunandi difficultatem patiantur: unde prudentiæ confessarii remittendum est ut, attentis omnibus, judicet num excusentur vel non. Ita fermè clar. Pontas, v. Jeûne, cas 9.

[ocr errors]

Petes 3° quid agendum cum illis pœnitentibus qui neque infirmi, neque laborantes, confessario urgenti obligationem jejunandi, simpliciter respondent: Non possum jejunare, et nihil aliud. Casum hunc nullibi legi, sed sæpè audivi.in tribunali. R. talibus non esse facilè fidem adhibendam; sæpè enim fingunt se non posse quod nolunt, solà communi jejunandi difficultate quam refugiunt deterriti, nec fortè unquàm experti quid reverà possint. Quòd si reipsà tamen singularem et majorem quàm alii difficultatem patiantur, vel illa provenit ex eorum culpâ, puta, ex non usu, quòd nunquàm voluerint ex intemperantia subjici legi jejunii, et tunc imputent suæ iniquitati, nisi sit periculum morbi, ut dixi supra de fatigatis ex labore illicito vel provenit sine eorum culpâ, puta, ex naturali voracitate, vel ex eo quòd jejunio non sint assuefacti ex causâ legitimâ, ut contingit in iis qui continuo labore antehàc fuerunt occupati, et in mulieribus quæ nupte ante vigesimum primum annum, semper fuerunt aut prægnantes aut lactantes; hi secundùm prudentiam confessarii paulatim assuescant, et ideò ex parte saltem jejunent.

[blocks in formation]

Petes utrùm, quando ostiatim mendicantes aut alii habent sufficienter panem ad refectionem et nihil aliud, teneantur jejunare. — R. cum Pontas, v. Jeune, cas 5, non teneri, quia solus panis semel sumptus, non sufficit ad plenam refectionem qualis requiritur ad onus jejunii sustentandum, seu, ut dicit S. Thomas ad victum totius diei. Unde P. Henno malè profert hic S. Th. quasi huic responsioni contrarium. Insuper non ignorabat S. doctor ostiatim mendican tes posse sæpè habere panem sufficienter ad refectionem, et tamen resolutivè dicit, ad 4: A jejunus

Multi hic instituunt quæstionem utrùm peregrinatio ex solâ devotione excuset à jejunio; item utrùm vacantes charitatis operibus, ut inservientes ægrotis, concionantes, non ex officio, nec jussi, sed sponte, aut etiam intuitu mercedis, excusentur. Quidam tenent quòd non, quia, ut dictum est supra, dimittendum est id quod non est necessitatis, ut servetur id quod est necessitatis. Alii docent quòd sic, quia juxta S. Thomam, non est intentio instituentis jejunium impe· dire per hoc causas pias: et quod est institutun ut promotivum boni, non debet esse illius impeditivum. Verùm, suppositâ veritate tertiæ conclusionis, in quâ diximus quemcumque laborem honestum gravem, etsi non necessarium, eximere à jejunio, evanescit diffieultas, fluitque responsio affirmativa. Et sanè si Ecclesia ore pontificis indulget ut divites, quibus non est necessarius labor, operantes laboriosè, eximantur à jejunio, à fortiori vacantes religionis aut charitatis of ficiis.

Et ad rationem pro parte negativâ distinguo. Dimittendum est id quod non est necessitatis, si ita sit mens instituentis legem, C.; secùs, N. (1).

(1) Inter causas à jejunio eximentes, plurimi reponunt ætatem senilem, et tenent eos omnes qui attigerunt annum sexagenarium excusari à lege, etiamsi in casu particulari aliquis robustus inveniatur. Ratio est, ait B. Liguori, tum quia sic fert universalis consuetudo, ut testantur communiùs doctores, tum quia aliàs esset res multis scrupulis obnoxia, examinare an aliquis sexagenarius sit velne sufficienter robustus ad jejunium sustinendum... tum quia ob virium imbecillitatem egent cibo frequentiori, lib. 3, n. 1036. Hanc decisionem nonnulli extendunt ad annum quinquagenarium pro mulieribus, ut ibidem refertur n. 1037.

Non dubium est quin illa sententia possit tutò ad praxim adduci in locis ubi reverà firmatur usu seu consuetudine constanti; nam consuetudo valet leges immutare, modificare, etc.; sed nihil probat eam esse ubique consuetudinem vigentem, nec desunt provinciæ, v. g., in Ecclesiis Galliarum et alibi, in quibus senes lege jejunii adstringuntur non secùs ac cæteri, nisi eâ infirmitate laborent vel in debilitatem inciderint, quæ legitimam det rationem dubitandi quòd ferre valeant jejunium absque notabili nocumento. In his provinciis nulla est proinde lex positiva sencs eximens à præcepto generali; quoad alias rationes assignatas, non multùm probare videntur : nam difficultas examinandi an talis senex sit in statu infirmitatis qui non possit sustinere privationem alimentorum, illa, inquam, difficultas non major est quàm respectu plurium, qui licet non ad senectutem pervenerint, infirmæ tamen sunt valetudinis, et regulis prudentiæ communibus resolvitur, magis inclinando versùs benignitatem quàm ad severitatem in casu dubii, quia mens Ecclesiæ non est ut nos exponamus periculo probabili in morbum gravem incidendi, ut strictius

« VorigeDoorgaan »