Pagina-afbeeldingen
PDF

Jebitum tempore jejunii peccare : pro qu^ citant Patres et canones; sed advertit Navar. in Manu. ê. 22, n. 71, Patres et canones esse intelligendos de primâ consummatione matrimonii, quam reponunt inter solemnitates quæ prohibentur tempore quadragesimæ. Insuper idem Navar. ibidem existimat hos canones esse antiquatos. Quantùm ad secundum, quia futiles sunt prorsùs hæ rationes, nec ullam per se inducunt impotentiapm aut difHcultatem jejunandi. Ecquod enim grande malum si ad tempus uxor minùs arrideat viro, puella proco? Dixi, per se loquendo; quia per accidens, puta, si ex impotentiâ aut deformitate unius partisjure dnieantur in alterâ incontinentia, graves iræ, odia, blasphemiæ, aut grave detrimentum, posset compars , suadente lege charitatis, cui cedunt leges humanæ, temperare jejunium quantùm necesse est ad illa mala avertenda. Similiter, quamvis uxor marito violatiomem jejunii jubenti secundùm se obedire non debeat, quia præstat obedire Deo quàm hominibus, potest tamen per accidens, si nempe ex recusatione, præfata aut similia immineant. *-_ Dico: Secundùm jus antiquum, labor non necessarius, etiamsi gravis, non eximit à jejunio; quia dimituendum est id quod non est necessitatis, ut servetur id quod est necessitatis. Labor autem gravis necessar.usad bonum sive proprium sive alienum, eximit à jejunio, quia non videtur fuisse intentionem Ecclesiæ statuentis jejunia, ut per hoc impediret alias pias et magis necessarias causas. Ita, inquam, secundùm jus antiquum, S. Thomas et cum eo omnes ferè antiqui et multi moderni. Verùm, inquit Sylvester, v. Jejunium, n. 24: Eugenius IV, anno 1440, circa hoc fecit magnam modificationem, indulgens quòd artifices laboriosa opera exercentes, et rustici, sive sint divites sive pauperes, non teneantur ad jejunium sub præcepto, ut refert Rosella, et aliàs à viris doctis audivi. Hucusque laudatus Sylvester. Eamdem Eugenii IV declarationem refert Basseus, v. Jejunium 2, n. 7, his verbis : Opi

[ices suas artes exercentes, aut coloni colendis serendis

que agris aut aliis ejus modi rebus operam dantes, sive sint divites, sive pauperes, ad jejunia sub peccato mortaii non tenentur et à confessarius absolvi possunt consutendo illis ut in eleemosynis aliisque piis operibus occupentur. Idem referunt ex laudatis operibus Loth, Ilenr.o et alii : divitibus autem non est necessarius labor. Quapropter, Dico 5°: Secundùm jus novum, in hàc Eugenii IV declaratione fundatum, omnis labor honestus cum jejur.io incompossibilis, etsi non necessarius, modò non sit in fraudem jejunii susceptus, eximit à jejunio. tIanc sanè summi pontificis declarationem, à tot viris fide dignis relatam, eò faciliùs arbitror esse veram, quòd videam esse in praxi etiam apud timoratos; neque enim poenitentes neque confessarii discutere solent an labor qui affertur ut causa excusans à jejunio fuerit necessarius necne, sed an fuerit gravis et jejunio incompatibilis. Ex his conclusionibus inferes 1° agricolas, fabros,

sive ferrarios, sive lignarios, sive stannearios et similes, item fossores, cæmentarios, pistores, fullones, coriarios, typographos prelo insudantes (non tamen componentes), cursores longum aut molestum iterpedibus agentes, et alios artes valdè laboriosas exercentes, eximi à jejunio propter gravem defatigationem et debilitatem cum jejunio moraliterincompossibilem.

Inferes 2° è contra, propter oppositam rationem, pictores, sartores, barbitonsores, acu pingentes, cantores, musicos, mercatores, medicos, chirurgos, pharmacopolas, ancillas, famulos communia et levia ministeria familiæ obeuntes, notarios, scribas, magistratus et alios officiales, quorum labor absque gravi diflicultate potest cum jejunio compati, ab ejus lege non eximi. Unde Alexander VII damnavit hanc propositionem : 0mnes officiales qui in republicâ corporaliter laborant, sunt excusati ab obligatione jejunii, nec debent se certificare an labor sit compatibilis cum jejunio. Sed quid de sutoribus, textoribus, aurificibus et sculptoribus? Quidam eos excusant à jejunio, quòd putent gravem eorum laborem; alii non excusant, quòd putent levem. Nos cum Sylvio existimamus hos et similes quorum dubius est labor, prudentiæ confessarii esse remittendos, ut, attento labore et personarum complexione, eos à jejunio liberos vel ad id obligatos pronuntiet. ldem censeo de judicibus, consiliariis, advocatis, lectoribus, scriptoribus scholasticis, confessariis et prædicatoribus. Qui enim ex illis mcdiocriter, ut fieri solet, studio incumbunt, nullatenùs eximuntur à jejunio; qui acriùs, plus vel minùs, secundüm quam. titatem studii et personæ conditionem, eximuntur; ita ut quandoque sumere possint pinguiorem collationem, quandoque coenam, quandoquejentaculum, quandoque totaliter eximantur, quantùm scilicet ad unitatem refectionis: sic, v. g., qui à manè ad vesperam confessiones exciperet, qui totâ quadragesimà quotidiè aut ferè concionem haberet cum magno studio et labore, puta, quia est ingratæ memoriæ, aut conciones recenter cusas pro primâ vice recitat; qui diù noctúque ad componendum aut docendum libros evolvit, totaliter à jejunio exemptum quoad abstinentiam à pluribus refectionibus, non secùs ac cæmentarium, arbitror. Sicut enim labore corporali spiritus vitales exhauriuntur, ita labore spirituali spiritus animales, qui non sunv ominùs ad vitam necessarii.

Inferes 5* præsertim ex tertiâ conclusione, eos qui non ex necessitate aut officio, quales sunt plerùmque ii de quibus hucusque sermonem habuimus, sed honest:c recrationis aut exercitationis causâ aliove fine honesto iter aut laborem•suscipiunt, v. g., venantur, piscantur, invisunt amicos aut urbes, iter agunt pedibus cùm possint rhedâ aut navi, et similes, etiam eximi à jejunio ubi defatigatio est gravis; à fortiori si peregrineiitur ex devotione, ut dicam iterùm modò in. quintà conclusione (1).

(*) Fatendum quidem legem ecclesiasticam sic usi fuisse temperatam, ut nunc à jejunio excuset labor cum jejunio incompossibilis, licèt non absolutè neDixi A* in conclusione, labor honestus; quia sola defatigatio cx labore inhonesto et illicito, non eximit à jejunio, cùm praesumi non possit Ecclesiam relaxare legem suam in favorem peccantium ; secùs tamen si cx labore illicito sequeretur aut immineret infirmitas, tunc enim currit lex naturalis conservandi vitam. Distinguendum est itaque hic inter infirmitatem et solam defatigationem quæ non est infirmitas, sed solùm majorein difficultatem pari jejunandi, quam sanè tenetur ferre et suæ in:quitati imputare debet peccator. Dixi 2° : Modò labor non sit in fraudem legis suscep'us ; quia, ut communiter dicitur et fert regula juris, fraus et dolus nemini patrocinantur, nec, ut ante jam dixi, praesumi debet Ecclesiam velle suam legem relaxare in gratiam eorum qui quærunt illam fraudare, et ventri indulgere. Hinc qui suscipit iter aut laborem præcisè ut eximatur à jejunio, aliàs non suscepturus; qui itineratur pedibus, aliàs ascensurus equum, aut currum, aut navim ; qui venatur aliàs non venaturus, etc., verè non eximitur: nisi, ut modò dixi, ex nimiâ defatigatione sequatur aut immineat morbus. Petes 1° quoad iter, quantum et quale requiratur et sufficiat ad eximendum à jejunio. — R. Quidam requirunt quatuor leucas, quidam quinque, quidam sex, alii plus, alii minùs. Item quidam eximunt solos itinerantes pedibus, alii etiam itinerantes equo aut curru. Scd hæc si generaliter statuantur arbitraria sunt : quamvis enim satis communiter loquendo, quatuor aut quinque leucæ videantur requiri et sufficere in hàc saltem patriâ montibus frequenti, potest tamen con

cessarius, modò tamen ea occurrat utilitatis ratio quæ juxta hodiernam disciplinam æquiparatui naturali necessitati, adeò ut nimis restricta censeretur libertas, si h;cc interdicerentur; sed quòd illud temperamentum extendi etiam debeat ad laborem solâ recreationis causâ susceptum nequaquàm admittiinus, nec admittendum putabat B. Liguori lib. 5, n. 1046 : His, inquit, non universim acquiesco, præsertim, si solâ delectationis causâ, iter sive alius labor suscipi:tur. Ne verè quidem illud concludi nequit ex textu allato declavationis Eugenii IV, in quâ solummodò agitur de artibus laboriosis; interest reipublicæ, ne causâ jejunii operarii intermittant exercere artes quibus ex suo officio incumbunt; eadem cessatio esset illis onerosa : uapropter S. l'ontifex censuit aliquid remittendum e äntiquo rigore, sed illae rationesutilitalis non militant in favorem cujusvis laboris lionesti, ut satis a!et; igitur nec ex textu allato, nec ex motivis quifî, prudenter præsumitur fuisse inductum papam ad i!lud moderamen, deduci potest consectarium I). Billuart. Illud non magis deduceretur ex praxi constanti: cùm inter theologos qui in variis Ecclesiæ provinciis scripserunt, pauci admodùm sint qui hoc licitum reputaverint, caeteri autem vel omninò sileant hanc causam exemptionis à lege generali, vel illam respuant ut planè insufiicientem, quis supponet eam esse praxim constantem, etiam apud tiimoratos, ut se liberos existiment ab abstinentià et jejunio ob laborem solius exercitationis vel recreationis causâ susceptum? Jgitur necesse est ut interveniat alius finis honestus, seu defectu necessitatis vera et solida utilitas, quâ homines non possent privari quin aliquod sibi suaeve familiæ nocuinentum afferretur, aut nimis coarctaretur huinantim commercium; hoc autem usu consueto €t judicio prudentum, maximè pastorum Ecclesiæ gensandum est. ( Edir. )

tingere quòd, attentà itinerantis complexione, acris intemperie, majori viarum asperitate, itineris diuturnitate, plus defatigent duæ aut tres leucæ quàm quatuor, quinque, sex aut septem. Similiter, quamvis incedentes equo aut curru regulariter non multùm defatigentur, nec ideò communiter eximantur à j junio, potest tamen contrarium contingere : sic si diù incedas equo molesto, cursu præcipiti, flante vento validQ, aut totà die curru non pensili super pavimento aspero et in locis præruptis, plus sanè defatigaberis quàm si pedester quinque aut sex leucas conficeres. Non potest ergo certa regula statui generaliter pro omnibus ex longitudine viæ, neque ex modo itinerandi, pedibus scilicet vel equo aut curru; sed hæc repeti debet ex ipsâ lassitudine et debilitate naturæ restaurationem postulantis, causatâ per itinerationem, qualiscumque sit.

Sed quae et quanta lassitudo rcquiratur, non magis facilè dixerim. Marchantius apud Sporer ponit hanc regulam : Quandocumque iter ita hominem a!terat, ut absque aliquo detrimento suo, vel negotii notabilis pro quo vadit, jejunium non possit commodè servare, excusat à jejunio. Verùm, cùm rò aliquo detrimento et rò commodè valdè latè pateant, vix itinerantem reperies qui juxta hanc regulam adstringatur jejunio. Leve enim detrimentum, est aliquod detrimentum, et qualiscumque difficultas non est commoditas. Nullus est sutem itinerans qui jejunet absque aliquà difficultate aut aliquo levi detrimento. Relictâ igitur hàc regulâ, utpote nostro judicio laxiori, Franciscus Henno, alter Minorita, hanc assignat : Quandocumque iter ita alterat hominem, ut ea in quibus ordinariè occupatur non possit nisi cum magnâ difficultate ersequi, solvit itinerantem à lege jcjunii. Hanc regulam in pluribus valere non diffiteor, at valere generaliter pro omnibus non arbitror. Opera enim quibus occupantur homines, alia sunt facillima, alia difficillima : facillima quis posset absque magnâ difficultate exsequi, etiamsi graviter lassus ex itinere; difficillima non posset, etiamsi leviter lassus. W. g., malleator in ustrinam (un forgeron), non admodùm lassus ex itinere, non posset absque magnâ difficultate exsequi opus suum, cui homo quietus et integer vix sufficit. E contra, puella graviter defatigata ex itinere posset adhuc absque magnâ difficultate nere aut suere.

[merged small][ocr errors]

qui !aboriosa opera exercent, propter quæ eximuntur a jejunio, teneantur jejunare eo die quo haec opera intermiuunt, puta, die festo incidente in quadragesimâ? — R. per se loquendo non videri exemptos, quia eo die non laborant, et, si præcedenti die laboraverint, aut sequenti sint laboraturi, ita et plenè corpus refecerunt aut reficient. Plerùmque tamen contingit eos excusari : 1° si ex præcedemti labore sint multùm attenuati, et per jejunium impares forent labori sequentis diei; 2° quia hujus conditionis homines plerùmque parcè vivunt, et vita eorum potest censeri quasi continuum jejunium, ita ut independenter ab opere laborioso, vix tenerenlur lege jejunii. Adde quòd, cùm non sint jejunio assuefacti, longè majorem quàm alii jejunandi difficultatem patiantur : unde prudentiæ confessarii remittendum est ut, attentis omnibus, judicet num excusentur vel non. Ita fermè clar. Pontas, v. Jeüne, cas 9. Petes 5° quid agendum cum illis pœnitentibus qui neque infirmi, neque laborantes, confessario urgenti obligationem jejunandi, simpliciter respondent : Non possum jejuiiare, et nihil aliud. Casum hunc nullibi legi, sed sæpè audivi.in tribunali. — R. talibus non esse facilè fidem adhibendam ; sæpè enim fingunt se non posse quod nolunt, solâ communi jejunandi difficultate quam refugiunt deterriti, nec fortè unquàm experti quid reverà possint. Quòd si reipsà tamen singularem et majorem quàm alii difficultatem patiantur, vel illa provenit ex eorum culpâ, puta, ex non usu, quòd nunquàm voluerint ex intemperantiâ subjici legi jejunii, et tunc imputent suae iniquitati, nisi sit periculum morbi, ut dixi supra de fatigatis ex labore iliicito : vel provenit sine eorum culpâ, puta, ex naturali voracitate, vel cx eo quòd jejunio non sint assuefacti ex causâ legitimà, ut contingit in iis qui continuo labore anlehàc fuerunt occupati, et in mulieribus quæ nuptæ ante vigesimum primum annum, semper fuerunt aut prægnantes aut lactantes; hi secundùm prudentiam confessarii paulatim assuescant, et ideò ex parte saltem jejunent. Dico 4° : Paupertas non semper excusat à jejunio, quia non semper affert impotentiam moralem jejunandi. Tunc autem excusat quando pauperes simul habere non possunt tantùm horâ comestionis quod ad victum totius diei sufficiat, sicut frequenter egenis contingit, qui frustatim eleemosynas quærur.t, vel etiam quando ex præcedenti inediâ tantùm debilitati sunt quòd jejunium ferre non possunt. Petes ulrùm, quando ostiatim mendicantes aut alii habent sufficienter panem ad refectionem et nihil aliud, teneanturjejunare. — R. cum Pontas, v. Jeüne, cas 5, non teneri, quia solus panis semel sumptus, , non sufficit ad plenam refectionem qualis requiritur ad onus jejunii sustentandum, seu, ut dicit S. Tluomas, ad victum totius diei. Unde P. IIenno malè pro* fert hìc S. Th. quasi huic responsioni contrarium. Insuper non ignorabat S. doctor ostiatim mendican tes posse sæpè habere panem sufficienter ad refectio. iuein, et tamcn resolutivè dicit ! '*, ad 4 : A jgj.niis

ercusari videntur illi qui frustatim eleemosynas mendicant, quia non possunt simul habere quod eis ad rictum sufficiat. Dico 5° : Pietas in tantum excusat à jejunio , in quantum importat laborem incompatibilem cum jejunio. Patet quia pietas ex se non debilitat corpus, sed la bor concomitans. Sic excusantur peregrinantes ad loc pia, inservientes diù noctúque ægrotis, confessarii, concionatores, ut supra dixi pro quantitate laboris. Multi hic 'instituunt quæstionem utrùm peregrinatio ex solà devotione excuset à jejunio; item utrùm vacantes claritatis operibus, ut inservientes ægrotis, concionantes, non ex officio, nec jussi, sed sponte, aut etiam intuitu mercedis, excusentur. Quidam tenent quòd non, quia, ut dictum est supra, dimittendum est id quod non est neccssitatis, ut servetur id quod est necessitatis. Alii docent quòd sic, quia juxta S. Thomam, non est intentio instituentis jejunium impedire per hoc causas pias : et quod est institutuwm ut promotivum boni, non debet esse illius impeditivum. Verùm, supposità veritate tertiæ conclusionis, in quâ diximus quemcumque laborem honestum gravem, etsi non necessarium, eximere à jejunio, evanescit diffieultas, fluitque responsio affirmativa. Et sanè si Ecclesia ore pontificis indulget ut divites, quibus non est necessarius labor, operantes laboriosè, eximantur à

jejunio, à fortiori vacantes religionis aut charitatis of

ficiis. Et ad rationem pro parte negativà distinguo. Dimit

tendum est id quod non est necessitatis, si ita sit

mens instituentis legem, C.; secùs, N. (1).

(1) Inter causas à jejunio eximentes, plurimi reponunt ætatem senilem, et tenent eos omnes qui attigerunt annum sexagenarium excusari à lege, etiamsi in casu particulari aliquis robustus inveniatur. Ratio est, ait B. Liguori, tum quia sic fert universalis consuetudo, ut testantur communiùs doctores, tum quia aliàs esset res multis scrupulis obnoxia, eraminare an aliquis sexagenarius sit velne sufficienter robustus ad jejunium sustinendum... tum quia ob virium imbecillitatem egent cibo frequentiori, lib. 5, n. 1036. Ilanc decisionem nonnülli extendunt ad annum quinquagenarium pro mulieribus, ut ibidem refertur n. 1037.

Non dubium est quin illa sententia possit tutò ad praxim adduci in locis ubi reverà firmatur usu seu consuetudine constanti; nam consuetudo valet leges immutare, modificare, etc.; sed nihil probat eam esse ubique consuetudinem vigentem, nec desunt provínciæ, v. g., in Ecclesiis Galliarum et alibi, in quibus senes lege jejunii adstringuntur non secùs ac cæteri, nisi eâ infirmitate laborent vel in debilitatem inciderint, quæ legitimam det rationem dubitandi quòd ferre valeant jejunium absque notabili nocumento. In his

rovinciis nulla est proinde lex positiva senes eximens ! præcepto generali; quoad alias rationes assignatas, non multùm probare videntur: nam difficultas examinandi an talis seuex sit in statu infirmitatis qui non possit sustinere privationem alimentorum, illa, inquam, difficultas non major est quàm respectu plurium, qui licet non ad senectutem pcrvenerint, infirmae tamen sunt valetudinis, el regulis prudentiæ communibus resolvitur, magis inclinando versùs benignitatem quàm ad severitatem in casu dubii, quia mens Ecclesiæ non est ut nos exponamus periculo. probabili in morbum gravem inciiiendi, ut strictius.

[ocr errors]

Nota {* causas assignatas excusare à jejunio ex rami nabili epiikià et benignâ interpretatione mentis Ecclesiae, quæ in his circumstantiis fideles suos obligare non intendit, adeò ut si causa excusans sit evidens, nullâ sit opus dispensatione; si dubia, recurrcndum est ad prælatum, qui nomine Ecclesiæ dispenset, et suâ auctoritate suppleat qiiod deest sufficientiæ causæ. Non enim prælatus solùm declarat sufficientiam causæ, sicut facit medicus aut doctor, sed verè dispensat et suâ dispensatione causam sufficientem reddit. Porrò prælatus pollens auctoritate dispensandi in jejuniis Ecclesiæ jure ordinario, est summus pontifex in totâ Ecclesià; jure delegato ex usu, episcopus in suà diœcesi, parochus in suà parochià , saltem ul)i non est episcopus, et etiam in multis locis ex usu ubi est episcopus superior regularis, provincialis in suâ provincià, localis in suo conventu. Nota 2*, quod alibi jam dixi : Cùm quis non jejunat aut quantitatem excedit in collatione, putans bonâ fide se habere justam et sufficientem causam, quæ tamen reipsà non est sufficiens, non peccat, saltem mortaliter, quia præcepta moralia, inquit Cajetanus, moraliter sunt interpre1anda in executione; et iste non agit formaliter contra præceptum, nisi fortè agat ex ignorantiâ ita crassâ, ut dolo aequiparetur. Adde quòd Ecclesia non intendat injicere laqueum animabus. lta Cajetanus, in Sum. v. Jejunium, cap. 3, n. 6, 7 et 8; Navar. in Man., cap. 21, n. 20, ex S. Antonino, 2 p., tit. 6, c. 2, § Ante; et Palud., in 4, dist. 15, q. 4., a. 1. Item Tolet., lib. 6, c. 4, n. 9; Layman, c. 3, n. 6; Sylvius hìc a. 4, et alii.

DIGRESSIO HIST0RICA. A QUO INSTITUTA SINT JEJUNIA ECCLESIAST1CA.

§ 1. A quo institutum sit jejunium antepaschale quod quadragesimale dicimus, et quot dierum.

Dico 1° : Jejunium antepaschale non fuit institutum a Christo, sed probabiliùs ab Apostolis. Probatur prima pars. 1° Nullum in Evangelio hujus institutionis vestigium habemus, nisi exemplum Christi : atqui quòd Christus jejunii quadraginta dierum dederit exemplum, non ideò præcepit : ergo. Confirmatur. Magna est inter nostrum et Christi jejunium disparitas : ipse per quadraginta dies ab omuibus cibis et omni refectione abstinuit, non excepto die Dominico; nos autem quibusdam tantùm cibis abstinemus, unam refectionem singulis diebus sumimus, diebus Dominicis non jejunamus. Ergo. Probatur 2° : A nascente Ecclesià usque nunc, variæ mutationes intervenerunt in jejunio quadragesimæ, sive ex summorum pontificum dispensatione, sive ex consuetudine : atqui tales mutationes non inve

servetur lex positiva, unde occurrente hujusmodi duVio vel per ejiikiam interpretamur legem, vel si facilis sit rècursus ad superiòrem, ad parochum, ab eo dispensationem expostulamus. ( Eorr.)

niuntur fieri in præceptis divinis Christi Salvatoris: ergo. Probatur secunda pars, 1° ex regulà S. Aug., lib. 4 contra Donatist., cap. 24 : Quod universa tenet Ecclesia, nec conciliis institutum, sed semper retentum est, nonnisi apostolicâ auctoritate traditum rectissimè credi* tur; atqui jejunium antepaschale in nullo concilio invenitur institutum et semper fuit ab universà Ecclesià observatum : quod patet ex primo concilio generali, scilicet Nicæno, ubi patres, can. 5, meminerunt quadragesimæ tamquàm rei et notissimæ et antiquissimæ; similiter in Laodiceno, can. 50, et in aliis deinceps. Id adhuc magis patebit ex sequenti probatione. Unde: Probatur 2° eadem secunda pars conclusionis ex SS. Patribus. 1° S. Hieron., Epist. 54 ad Marcellam, dicit : Nos unam quadragesimam secundùm traditionem Apostolorum, toto anno, tempore nobis congruo, jejunamus. 2" S. Leo, serm. 6 deQuadrag.: Apostolica institutio quadraginta dierum jejuniis impleatur. Et serm. 9 etiam de Quadrag. : In quibus diebus meritò à SS. Apostolis per doctrinam Spiritüs sancti majora sunt ordinata jejunia. Ergo. I)ico 2° : Probabile est jejunium autepaschale semper fuisse quadragesimale, hoc est, quadraginta circiter dierum. Probatur. Jejunium antepaschale fuissse quadraginta dierum circiter, testantur quarti et quinti seculi Patres, nec illum dierum numerum primo suâ ætate jejunio fuisse consecratum indicant, sed retroactis seculis institutum*et observatum supponunt : ergo probabile est jejuiiiiim antepaschale, etc. Probatur ant. 1° ex conciliis Nic;ono et Laodiceno cit. supra. 2° S. Cyrillus Jerosolymitanus, Catechesi primâ, habità tempore quadrag. ait : Tot annorum circulos transegisti , mundo frustra operam dans, et quadraginta diebus non vacabis pro animâ tuâ! 5* S. Epiphanius, in Expositione fidei catholicæ: Cæterùm ante septem paschatis dies, quadragesimam observare, atque in jejuniis perseverare eadem consuevit Ecclesia : domimicis verò nullis omninò, adeòque nec ipsius quidem quadragesimæ jejunare solet; propterea sex illos paschalis dies rerophagiis, hoc est, arido victu omnis populus consuevit. 4" S. Aug., Epist. 119, cap. 15: Ut quadraginta illi dies ante pascha observentur, Ecclesiæ consuetudo roboravit. S. Leo ferè ubique serm. 5 de Quadrag.: Doctrina Spiritüs sancti hâc condi:ione imbuit populum christianum, ut ad paschale festum quadraginta dierum se continentiâ praeparet. Serm. 4: Provisum est... ut quadraginta dierum nobis exercitatio moderetur. Serm. 5: Saluberrimè nos quadraginta dierum jejunio praeparemus. Similiter Serm. 6, 8, 10, 12. 5* S. Peirus Chrysologus, serm. 66, contra relaxationem jejunii quadragesimalis ait : Si ergo quadraginta dierum simpler, purum, æquale, tantis testimoniis sub tanti numero sacramenti traditum nobis à Domino jejunium perdocetur, unde novitas ista ? unde ista varietas? etc.; jejunium sit æquale, et ut est nobis traditum servetur, ad corporis et animæ disciplinam. Item S. Basil., hom. 2 de Jejunio; S. Greg. Nazianz., orat. 40; S. Joan. Chrysost., hom. 16, ad Antioch., S. Ambros., lib. de

Noe, cap. 15. 6* Cassianus, Collat. 21, cap. 24, indu

cit Germiianum abbatem interrogantem Theonam cur 'jejunium quadragesimæ compleatur triginta sex diebus : nam qui jejunium ducuiit per septem hebdomadas non jejunani sabbato, nec dominicâ; qui sex tantüm hebdomadas decurrunt, jejunant sabbato; et in utriusque triginta sex dies jejúnii tantùm reperiuntur. — Respondet Theonas quadragesimam jejunari ut dierum totius anni decimæ Deo per jejunium offerantur. Triginta enim sex dies sunt totius anni decima pars. Ergo antepaschale jejunium fuisse quadragiuta circiter dierum, Patres quarti ac quinti seculi testantur, nec suâ ætate sic institutnm sed à prioribus seculis ad se derivatum supponunt. Solvuntur objectiones contra primam conclusionem. -0bj. 1° contra primam partém primæ conclusionis. S. Ambros. serm. 25 dicit': Non leve peccatum est, indictam fidelibus à Domino quadragesimam non jejunare. Et S. Leo, serm. 12 de Quadrag.: Multùm utilitatis afferunt divinitius instituta jejunia, Ergo. — R. SS. Patres sic loqui, vel quia Christus jejunii exemplum dedit et suo exemplo monstravit illud sibi plaéere; vel quia per Spiritum sanctum inspiravit Apostolis ut illud instituerent, sicut ipse S. Léo dicit sérm. 9 cit. supra. lnst. S. Aug. in Psal. 100, dicit jejunium nobis præcipi ex lege et Prophetis et ex Evaiigelio. Et Epist. 119, cap. 15, dicit quädragesimam jejuniorum habere auctoritatem, et in veteribus libris ex jejunio Moysis et Eliae, et in Evangelio ex jejunio Christi. Ergo. — Itespondeo ad primüm, S. Àug. loqui de jejunio ab illecebris mundi. Ad secundum, sensus est qüod jejunium quadragesimale habeat aucloritatem à præfatis tanquàm ab exemplaribus, non tanquàm ab institutoribus; nisi fortè velis Moysen et Eliam etiam instituisse nostrum jejunium. Obj. 2° contra secundam partem primæ conclusionis. S. Chrysost. Hom. in eos qui páschà jejunant, ait : Multi quondam temerè ac sine judicio, praecipuè verò hoc tempore quo Christus ea tradidit, ad sacra mysteria accedebant : cùm intelligerent Patres quantùm ex temerario accessu detrimenti caperetur, convenientes, quadraginta dies jejunii, precum, auditionis verbi Dei et conventuum designârunt. — R. vel S. Chrysost. ibi non loqui de primâ quadragesimæ institutione, sed de illius designatione âd omiiia illa pietatis christianæ officia quæ ibi recenset, vel nomihe Patrum intelligere Apostolos, quo sensu ipsemel Paulus dixit: Nam etsi habeatis miilta millia paedagogorum in Christo, sed non multos patres; in Christo eiuim Jesu per Evangelium genui vos. Et certè in quo Patrumi seu episcoporum conventu ante sanctum Chrysostomum instituta fuisset quadragesima in universâ Ecclesià ? Non in aliquà synodo provinciali, hanc enim auctoritatem non habet pro totâ Ecclesià; non in generali, nam Nicæna supponit jam institutam, ut videmus; Coastantinopolitâiia nihil de quadragesimà decernit: n'illa tamen alia synodus œcumenica præter has duas ante S. Chrysost. habita fuit. Dicendüm ergo S. Chrysost. intelligere quadragesimam institutam ab Apóstylis quos h:c nomine Patrum appellat, idque elucescit ex serie homiliæ. Obj. 3°: Victor Antiochenus quinto seculo, in cap. 2. Marci, docet neque à Deo néque ab ejus Spiritu, ullam legem jejunii esse latam, et posiea concludit : Quòd si verò quadragesimale, vel aliud quodcumque jejunium definitum habemus, propter ignavos et negligentes, quo nimirum quoque ii officium faciant, præfifiitum habemus; studiosi namque pietatique dediti, certo animi consilio propensâque voluntate jejunium illud persolvunt, magis quàm ullâ omninò legis aüt præcepti vi compulsi. Ergo. — R. Victorem Antiochenum solium ibi asserere Apostolos non fuisse obligatos jejiniis legis mosaicæ ét Pharisæorum aut discipulorüm '9annis, ut patet ex contextu; Christianosquie modò pietati deditos servare jejunia ecclesiastica, non sicut

Judæi, lege cogente, per temporalium poenarum in. flictionem, sed liberà électione et virtuti§ amore. Obj. 4°: S. Aug. Epist. 86 ad Casulanum, dicit : Ego in Evangelicis et apostolicis litteris, totoque in. strumento quod appellatur Testamentum novumis, amimo revolvens, video praeceptum esse jejunium : quibus autem diebus non oporteat jejunare et quibus opórteat, ggpto Domini vel Apostolorum non invenio definitum. `rgo. — l{. 4* S. Aug. in hàc Epistolà nuilatenùs agere de jejunio quadragesimæ, séd de jejunio sabbati, contra quemdam Urbicum, qui cónlendebat Amore Romanorum omni sabbato esse jejunandum. Unde sensus S. Augustini est, non esse détérminatum à Christo vel Apostolis quâ feriâ per anni circulum extra quadragesimam sit jejunandum, sed hoc cuique liberum juxta morem suâ Ecclesiæ. 2° S. Aug. ibi loquitur de praecepto quod sit scriptis exaratüm in sacris Litteris, ut patei ex contextu, non de præcepto quod sit ore traditum, quale dicimus esse præceptùm quadragesimæ. Inst. S. Aug. Epist. 119 ad Januarium, cap. 17, quadragesimam tribuit soli Ecclesiæ eonsuetúdini, sicut neophytorum octo dies post pacha, et eos ejusdem facit originis cum quadrägesiiììà : Ut quadraginta illi dies, inquit, ante pascha observentur, Ecclesiæ consuetudo roboravit, sic etiam ut octo dies neophytorum gistinguantur à cæteris, id est, ut octavus primo concinat. Ergo. — R. Dist. ant. Quadragesimam tribuit consuetudini Ecclesiæ roboranti, C. ; instituenti, N. Et hoc sensu comparat quadragesimæ octo dies neophytorum, quòd scilicel Ecclesiae consuetudo utrosque roboraverit, et quòd eos pariter observet Ecclesia, quamvis utramque illam observantiam pariter non instituerit, sed primam acceperit ab Apostolis : quanquàm nihil obesi quin utrumque illud institutum Apostolis acceptum referatur, licèt abrogatum sit alterum cùm soleminis adultorum baptismus desiit, alterum etiamnum vigeat, quia ejus rationes permanent. Obj. 5°: Socrates, lib. 5 Hist. cap 52, scribit Apostolos jejunium quadragesimale , arbitrio cujusque ac s voluntati periilisisse. » Idem Nicephorus – ex ipso. Ergo. — R. Socrati, Novatiano honiini, et Novationain circa festorum celebrationem ac jejuniorum observantiam, indifferentiam propugnanti, fidem non esse adhibendam, sed magis crédéndum SS. Hieron. ct Leoni. Obj. 6°: Cassianus, collat. 21, cap. 30, tradit quadragesimale jejunium post apostolica tempora ab episcopis instituium fuisse, eò quòd remitteretur priscorum Christianorum fervor, $ initio totum anni spatium æquali jejunio concludebant. Ergo. — R. hanc esse privaiam Cassiani opinionem et infirmo fundamento nixam; non enim certum est nec verisimile Christiaiios apostolicis temporibus arctissimum loto anno jejunium observâsse : unde, eo relicto, SS. Hieron. et Leoni adhæremus. Obj. 7°: Berno, Augiensis abbas, circa annum 1014, lib. de ßebus ad Missam pertinentibus, c. 2 et 7, reponit quadragesimam inter ecclesiasticas consuetudines à Patribus et non ab Apostolis institutas. Ergo. — R. hunc abbatem à temporibus Apostolorum remotissimum, majorem non mereri fidem quàm SS. Hieron. et Leo. 0lj. 8° : Chronicon Eusebii, ad annum 156; Rabbanus Maurus, lib. 2 de Instit. cleric., cap. 54; Rupertus, Tuitiensis abbas, lib. 4 de Divin. Offic. cap 9, referunt institutionem quadragesimæ Thelesphoro, pontifici romano. Ergo. — R. ad Eusebium, ipsum referre quid aliqui sentiant, non tamen approbare, En ejus `verba : Quadragesimale jejunium à Thelesphoro per hoc tempus institutum ac praeceptum quidam scribuni. Insuper Chronicon Eusebii csse in hoc interpolatum, nec ista verba reperiri in mss. codicibus nofat Natalis Alexander ex Scaligero et Arnaldo Pontaco, in notis ad Eusebium. — Ad Rabhamum et Rupertum, dico ipsos deceptos fuisse, vel jam interpolato Eusebii Chronico, vel testimonio I.ibri poiiti

« VorigeDoorgaan »