Pagina-afbeeldingen
PDF

Petes 9' utrùm pueris nondùm adeptis usum rationis, et amentibus, liceat ministrare carnes die jejunii. — R. aflirmativè. Ita communiter, contra Palud. et Tolet., quia leges Ecclesiasticæ non imponuntur nisi iis qui usu rationis pollent.

Petes 10° utrùm religiosi exempti possint, saltem extra conventum, comedere carnes aut ova non priùs obtentâ licentiâ sui praelati regularis, quando episcopus pro suâ diœcesi dispensavit. — R. Negativè per se loquendo, quia cùm non subjiciantur jurisdictioni episcopi, ejus dispensatio eos non aflicit, sicque respectu illorum lex manet in suo vigore. Si tamen usus invaluerit in certis provinciis aut conventibus, videntibus et non contradicentibus prælatis regularibus, ut religiosi sequantur morem secularium quantùm ad carnes et ova, sicut invaluit quantùm ad lacticinia, possint uti hâc tacitâ licentià : unde dixi in responsione, per se loquendo.

De licentiâ manducandi carnes sabbatis intra Nativitatem et Purificationem, et ferià sextâ, quandoin eam incidit Nativitas Christi, etiam respectivè ad religiosos, diximus, supra art. 2.

Anticuius VII.

Jtrium violaturis jejunium liceat ministrare cibos prohibitos aut coenam.

Quæstio est de petentibus cibos prohibitos aut cœnam : non petentes enim aut imparatos ad id invitare, procul dubio non licet. Dico 1°: Non licet absque justâ et rationabili causâ, violaturisjejunium ministrare cibosvetitos autcœnam. Probatur 1° : Ex lege charitatis et præcepto Dei, qui unicuique mandavit de proximo suo, Eccli. 7, tenemur impedire et offensam Dei et malum proximi, quando absque nostro aut alterius nocumento possumus. Ergo. Probatur 2° : Qui absque legitimà causâ praebet alteri occasionem seu materiam peccandi, censetur moraliter velle ipsius peccatum et ipsi positivè cooperari, cùm tum nihil rationabile adferre possit propter quod id faciat. Ergo. Diccs 1° : Hæc, nempe ministrare cibos aut cœnam, sunt secundùm se indifferentia, et actus ad quos concurrunt, scilicet cœnare aut comedere carnes, sunt etiam secundùm se indifferei:tes. Ergo. — It. Esto hos ultimos actus secundùm se esse indifferentes, tamen prout hîc et nunc fiunt, sunt mali, ideòque eis præbere occasionem aut materiam, nullâ interveniente causâ legitimâ, est malum. %• Itepones. Si ego talia non vendam aut ministrem, alii ministrabunt, sicque non vitabitur peccatum. Ergo mihi licet. — lt. nego consequentiam. Sicut enim non valet hoc argumentum : Si non occidam Petrum, occidetur à Paulo : ergo mihi licet Petrum occidere, ita nec præcedens, quia nimirùm etiam alii uenentur non ministrare, et sicut si ministrent peccant, ita et tu. Instabis. Qui talia petit, jam periit voluntate pcccandi. Ergo. — R. N. iterùm consequentiam. Quia I eccatum nondùm est opere externo pcrpetratum,

cui non potest absque justâ causâ materiam seu oc casionem praebere, quin potiùs teneris impedire. Dices 2° : Abusus non jejunantium, ebriosorum et similium tolerantur à republicà : atqui privatus non tenetur impedire peccata quæ tolerantur à republicà : ergo.—R. D. min. Privatus non tenelur impedire universim et publicè peccata quæ toierantur à republicâ, C.; privatim et in particulari, dùm potest, N. Sic , v. g., meretrices tolerantur in certis locis; si tamen aliquam in particulari posses commodè à peccato impcdire, quis dul)itat te ad id teneri? Inst. Licet elocare domos meretricibus, quia tolerantur à republicà. Ergo similiter. — R. D. ant. Elo care domos meretricibus, iis in locis in quibus coguntur habitare, C.; alibi, N. Licet ergo domos elocare meretricibus, non præcisè quia tolerantur à republicâ, sed quia sic tolerantur ut adstringantur habitare in tali loco et non alibi : unde quia non possunt manere sub dio, qui in tali loco domos habent videntur justam causam habere permittendi eorum peccata, elocaiido eis domos. Dico 5" : Ex justâ et rationabili causâ licet ministrare cibos vetitos, aut coenam violaturis jejunium. Probatur. Ministrare carnes aut cœnam, est actio secundùm se indifferens et ex naturâ suà ordinatâ ad refectionem corporis, quâ petens potest adhuc benè vel malè uti; quòd autem ordinetur ad peccatum est ex malitiâ petentis : atqui nullà lege teiiemur cum nostro nocumento abstinere ab actione secundùm se indifferente propter malitiam alterius, sed possumus nobis consulere, permittendo seu negligendo ejus inalitiam, quam, ut suppono, aliunde detestamur : ergo. Confirmatur. Facere rem secundùm se indifferentem et non malam, quæ sit alteri occasio aut maleria peccandi, non est per se malum, cùm omnia omnibus possint esse occasio et materia peccandi; sed tunc solùm est malum, quando quis eam facit nulâ rationabili causâ motus; quia tunc, ut dixi supra, censetur moraliter velle peccatum et ipsi cooperari positivè, cùm nihil rationabile afferre possit p. opter quod hanc faciat : ergo ubi est ratiQnabilis causa illam faciendi, non est malum. Unde S. Th. docet licere accipere mutuum sub usurà, propter aliquod bonum quod est subventio propriæ necessitatis vel alterius, et alibi quod licitè possumus uti malitiâ alterius vel etiam materiam quâ abuteretur non subtrahere, sed præbere, pro aliquo incommodo vitando. Nota benè. lioc autem incommodum seu causa, ut sit legitima et excusans, debet esse proportionata ct ipsi operanti et peccato quod inde sequitur : ita ut debeat esse tantò gravior quantò majus est peccatum, tantò gravior quantò propinquiùs ad peccatum concurritur; item gravior si sine tuâ cooperatione peccacatum non fieret quàm si fieret; gravior tandem si agatur de peccato contra justitiam cum damno tertii, ut de furto, homicidio, etc. Ad quod discernendunu maximè opus est judicio prudentùm. Latiùs de hâc materià, dùm de scandalo. I!ine inferes licitè apponi carnes aut cœnam viola

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

turis jejunium, si ex denegatione meritò timeantur graves iræ, rixæ, blasphemiæ, grave damnum, sive grave lucrum cessans, quod respectivè ad ministrantem reputetur grave damnum; ut quòd hospes deferatur ad magistratum, puniendus in locis hæreticorum, quòd hospitium omninò aut notabiliter deseratur: non verò si leve damnum aut leve lucrum cessans timeatur, puta, quòd displiceat hospitibus; quèd ab iis aut aliquibus tantùm hospitium deseratur. Idem dic de propinantibus viiium aut cerevisiam se inebriaturis, etc. Ubi adverte, tantò gravius fore peccatum in ministrante quantò levior erit causa ministrandi, tantò minus quantò gravior erit causa; ita ut futurum sit veniale duntaxat, si causa non multùm recedat à legitimâ. Hinc viderint quot peccatis se implicent hi caupones qui ex merâ avaritià et majoris lucri cupiditate, omnibus indiscriminatim cibos vetitos, coenam, p0um ministrant, et, quod pejus est, violaturos jejunium aut se inebriaturos incitant, urgent ad comedendum aut bibendum : quod nullo unquàm casu licet, quia hoc est directè concurrere ad peccatum. Qua:tùm ad carnes, puto rarò esse causam legitimam apponendi in partibus catholicorum, quia tam in ministrante quàm in petente est valdè scandalosum, et quasi qnædam professio tacita hæreseos; saltem ideò gravior requiritur causa quàm ad ministrandam coenam. Imò, nullo casu, neque hoc neque istud licitum foret si peteretur vel caro, vel coena in contemptum religionis, quia tunc ministrare foret secundùm se malum. Inferes 2° quòd, si sit dubium an hospites habeant jus coenandi, debeant hâc de re interrogari si decorè fieri possit : sim minùs, propter eorum reverentiam , possunt praesumi posse; quia nemo debet reputari malus nisi probetur : et dubia sunt in meliorem partem interpretanda. Inferes 5* tibi à jejunio exempto, non licere urbanitatis causâ invitare ad coenam tecum eum quem scis jejunio teneri, quamvis paratum domi suæ coenare. Ita Less. Lotb. Asor. et alii contra Navar. Ratio est, quia si sola urbanitas non sit causa sufficiens, ut licitè præbeas occasionem aut materiam peccandi, à fortiori ut invites ad id quod sine peccato hîc et nunc fieri non potest, quod, ut jam dixi, nullo unquàm casu licitum est : coena autem, quamvis secundùm se sit indifferens, tamen hìc et nunc non potest sumi sine peccato. Et hinc solvitur prima ratio Navarr. Addit præfatus auctor : 1° Deus invitat et juvat ad aliqua quatenùs sunt entia, quæ tamen aliàs sunt pec:ata : ergo et nos ita possumus. 2° Licitum est gaudere de Passione Christi, quatenùs est nostra Redemptio, etsi de illà doleamus, ut fuit peccatum. 3° Licitum est egenti petere mutuum ab usurario, sacramenta à malo parocho ; ergo et invitare, etc. — R. ad primum, Deum nunquàm invitare ad id quod sine peccato fieri non potest; juvat autem suo auxilio ad id, ut est ens, quia auxilium physicum non attingit nisi entitatem Tu. xuw

physicam et præscindit à malitià; uon sie invitatio moralis quæ respicit actum ut est à parte rei cum suis circumstantiis. — Ad secundum, N. consequentiam. Disparitas est, quòd gaudium possit esse de bono præcisè secundùm se considerato, absque approbatione causæ vel circumstantiæ pravae; non sic invitatio, aut incitatio, ut dictum est : unde non licuisset incitare Judæos ad occidendum Christum. — Ad tertium, N. pariter consequentiam. Disparitas est, quòd mutuum et sacramenta possint præstare absque peccato, non verò sumere coenam in die jejunii. Insuper supponitur causa rationabilis ad priora, non ad posterius.

ARTiculus VIlI. Utrùm omnes ad jejunia ecclcsiastica teneantur.

Dico 1° : Omnes Christiani vigesimum primum aetatis annum completum adepti, tenentur ad jejunia ecclesiastica, nisi in eis fuerit aliquod speciale impedimentum. Hæ ultimæ particulæ adduntur propter causas excusantes à jejunio, de quibus articulo sequenti. Probatur. Statuta communia proponuntur secundùm quòd multitudini conveniunt, et ideò legislator in eis statuendis attendit id quod communiter habetur et in pluribus accidit : atqui rationes instituendi jejunii sui:t omnibus communes : ergo omnes obligantur. Probatur min. Rationes instituendi jejunii sunt carnis castigatio ut ipsa spiritui subjiciatur, aut in subjectione jam adeptà permaneat, elevatio mentis ad Deum, placatio irae divinæ, satisfactio pro peccatis praeteritis, cautio futurorum, boni privati aut publici impetratio : atqui hæ rationes omnes aut saltem pleraeque et præcipuæ sunt omnibus communes ; et dato quòd in aliquo particulari deficerent, nihilominùs lege tenerentur, quia cessante fine legis inadæquatè tantùm, non ideò cessat lex : ergo.

Dices 1° ex Apostolo 1 Timoth. 2: Lex non est posita justo; ergo. — R. D. ant. Lex coactiva non est posita justo, quasi metu poenarum impellatur ad ejus observantiam , C.; lex directiva quæ sit regula ejus actionum et quam tenere debet, N. Certè justus erat Adam quando illi fuit posita lex de non edeiido ligno scientiæ boni et mali. Justus erat David quando dicebat Deo: Legem pome mihi, Domine, viam justificatioraum tuarum.

lnst. Luc. 5, Christus Pharisæis, et Joannes discipulis quaerentibus cur ejus discípuli non tam frequenter jejunarent, sicut ipsi jejunabant, respondet : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare ? Venient autem dies cùm ablatus fuerit sponsus, tunc jejunabunt illis diebus. Quod habetur etiam Matth. 9, excepto quòd, loco jejunare, legatur lugere. Atqui sponsus, scilicet Christus, est cum justis spiritualiter eos inhabitans : ergo. — R. S. Thomas huic auctoritati adhibet tres expositiones ex SS. Chrysost., Hier. et Aug. Communior tamen est hæc : Christus se sponsum vocat, quia sic appellatus fuerat à Joanne Baptistà, Joan. 3. Discipulos suos vocat fi

35

[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]

Iios sponsi : filii sponsi dicuntur pronubi et amici dari sponso comites, honoris gratià , cujusmodi triginta dati sunt Samsoni, Judic. 14. Sensus ergo verborum Christi est : Sicut non congruit pronubis lugere seu jejunare, quamdiù durant tempora nuptialia quæ lætitiæ pleaa sunt, ita non congruit discipulis meis Juctibus et jejuniis frequentibus ac extraordinariis ad\iici, sicut vos Pharis ei et discipuli Joannis volun1ariè addicimini, quamdiù sum cum Hlis. Wenient autem dics cùm auferetur ab eis sponsus, scilicet per mortem vel ascensionem meam, et tunc lugebunt et jejunabunt, sicut reipsà factum indicant Acta Apostolorum. Repones. S. Ilieron. in hunc locum Matth. dicit: Quamdiù sponsus nobiscum est, et in lætitiâ sumus, nec jejunare possumus nec lugere : cùm autem ille propter peccata à nobis recesserit, tunc indicendum est jejunium, tunc luctus recipiendus. Ergo.—R. S. Ilieron. duntaxat velle quòd jejunium , quâ parte est luctu0sunm, hoc est, assumptum pro peccatorum expiatione, non convenire justis. Duplex enim juxta S. Augusuinum distingui potest jejunium : unum tribulationis ct luctùs, quod assumitur pro peccatis commissis eluendis, et hoc non convenit justis et perfectis; aliud lætitiæ, quod pertinet ad gaudium mentis in Deum elevatæ vel elevandæ, et hoc convenit perfectis. Dices 2° : Cassianus, Collat. 121, cap. 29, asserit justos quadragesimali jejunii lege non teneri, sed duntaxat mundanos et vitiis deditos; additque justos, superveniente honestâ et sanctâ necessitate , audere stationem jejunii absque ullâ dispensatione laxare, quod negat peccatoribus. Ergo. — R. D. ant. Cassianus asserit justos non teneri lege jejunii, ut cogente, C.; ut dirigente, N. Patet ex solutione primi argumenti. Quòd autem dicat justos et non impios, ex honestâ necessitate posse laxare legem jejunii, nihil aliud vult quàm quòd justi , qui per totius anni curriculum jejunia protrahunt, faciliùs jejunium præceptum solvere possint, quia tum apud se, tum apud alios certi sunt quòd non ex intemperantiâ id faciant, sed ex verà nccessitate, quàm terreni homines qui, deliciis perpetuò inservientes et genio indulgentes, levioribus de causis et sæpè fictitiis jejunia solvunt. Et si quid aliud intendat Cassianus, deserendus est, utpote contrarius menti et praxi Ecclesiæ. Eodem modo exponendus est S. lsidorus Hispal. lib. de Offic. Eccles., cap. 58, ubi exscribit sententiam et verba Cassiani. Dixi 1° in conclusione, omnes Christiani; ideòque non solùm catholici, sed etiam hæretici lege ecclesiasticà jejunii adstringuntur, quia cùm per baptismum fiant Ecclesiæ subditi , ejus legibus tenentur : secùs infideles et pagani, quia defectu baptismi non sunt Ecclesiæ subditi. [)ixi 2° : Vigcsimum primum ætatis annum completum adepti. Pro quo. Dico 2°: Nemo ante vigesimum primum aetatis annum completum, uenetur integrè vi legis ecclesiasticæ ad jejunia ecclesiastica. lta mentem Ecclesiæ interpretatur consuetudo à D. Thomâ asserta et doctorum

ac piorum praxi propè generali firmata. Sic etiam post D. Th. docent S. Antonin., Palud., Sylvester, Gajet., Rosell., Navarr., Sylv., Less., Pontas, et innumeri alii contra paucos. Ratio etiam adstipulatur. Quia in pueris, ante assignatam ætatem, est evidens ratio non jejunandi; tum propter debilitatem naturæ ex quo provenit quòd indigeant frequenti cibo et non simul assumpto ; tum etiam quia indigent multo nutrimento propter neccssitatem augmenti quod fit de residuo alimenti : ergo quamdiù sunt in statu augmenti, quod est, ut in pluribus, usque ad finem tertii septemnii, non tenentur ad jejunia ecclesiastica. Conveniens tamen est ut etiam hoc tempore se ad jejunandum exerceant plus vel minùs secundùm modum suæ ætatis : quod est consilii, inquit hìc Cajetanus, et non præcepti : gratis itaque doctor Daelman hîc astruit obligationem sub veniali. Quandoque tamen, magnâ tribulatione immineute, in signum pœnitentiæ arctioris, etiam pueris indici possunt jejunia, sicut legimus de jumentis, Jonæ 3. Possunt etiam ipsis imponi à confessariis, si id necessarium visum fuerit ad coercendam carnis petulantiam, sicut et ipsi possunt ultrò se volo adstringere ad jejunandum. Dixi integrè ; quia certum est omnes, ubi adepti sunt usum rationis, quod in pluribus accidit in fine primi septennii, teiieri ad partem jejunii quæ est abstinentia à carnibus : tum quia id fert generalis consuetudo quæ est optima legum interpres; tum quia carnes non suiat ita ipsis necessariæ ad debitum naturæ augmentum , sed sufficiunt alii cibi et plures refectiones. Et de hoc imperfecto jejunio intelligenda sunt jura, si quæ sint quæ pueros doli capaces astringant jejunio. Ante verò usum rationis, neque à carnibus abstinere tenentur, sicuti nec amentes, quia leges Ecclesiæ non afficiunt, misi ratione utentes : unde possunt etiam ab aliis carnes edendæ ipsis porPigi, ut jam dixi alibi, modò absit scandalum. Dices 1° : Plures ante annum vigesimum primum indigent jejunio ad cohibendam carnis petulantiam : ergo ad illud tenentur. R. D. consequens. Ergo ad illud tenentur vi legis naturæ, C., si nempe alio remedio peccatum vitare non possunt; vi legis ecclesiasticæ, N. Hæc enim non intendit obligare ante assignatum tempus, nt colligimus exconsuetudine et communi sensu doctorum, sed judicio prudentis confessarii relinquit determinandum quid in certis casibus facto sit 0pus. Instabis. Quidam ante vigesimum primum ætatis annum adipiscuntur statum augmenti et naturæ robur: ergo hi saltem tenentur lege ecclesiasticà jejunii. R. N. consequentiam. M* Quia cùm Ecclesia in suis legibus attendat ad id quod communiter accidit, et communiter non habeatur status augmenti ante nunc terminum, ibi fixit tempus obligationis, ita quòd ante illud nemo teneatur, sicut post illud omnes tenentur, etiamsi quidam nondùm attigerint statum augmenti. 2° Quia alio juin incerta nimis et ambigua foret obligatio jejunii, cùm non facilè dignoscatur quando quis præcisè altigit statum augmenti. Repones. Pueri qui ante primum septennium attigerunt usum ratiouis tenentur ad sacrum audiendum, ad confessionem annuam et ad abstinentiam à carnibus : ergo similiter qui ante vigesimum primum ætatis annuim attigerunt statum augmenti, tenentur ad jejunium. R. Dato anl. N. consequentiam. Quia nullibi nobis constat esse mentem Ecclesiæ ut qui attigerunt usum rationis eximantur à prioribus legibus, sicut constat nobis ex consuetudine et communi sensu doctorum esse mentem Ecclesiæ, ut qui non attigerunt vigesimum primum annum eximantur à lege jejunii. Insuper faciliùs dignoscitur usus rationis quàm status augmenti. Omisi antecedens, quia non ita certò constat, quin fortè posset negari. Dices 2° : Non est determinata ætas ad finiendam obligationem jejunii. Ergo nec ad inchoandam. Pro solutione hujus argumenti , dico 3° : Non est determinata ætas ad finiendam obligationem jejunii, sicut ad inchoandam , unde malè quidam assignant sexagesimum annum pro termino finiendæ hujus obligationis. Ratio conclusionis et disparitatis est, quia nullibi apparet quòd Ecclesia assignaverit hunc sexagesimum annum aut alium pro termino finiendæ hujus obligationis, sicut constat ex consuetudine et communi sensu doctorum, ut jam sæpè dixi, determinâsse vigesimum primum annum ad inchoandam hanc obligationem. Altera disparitas aut potiùs ratio hujus diversæ dispositionis Ecclesiæ est, quia status augmenti et roboris communiter et ut in pluribus habetur certâ ætate, non autem senectus; alii enim senescunt anno quadragesimo, alii quinquagesimo, alii sexagesimo, alii septuagesimo tantùm et ultra, ita ut quandoque videantur septuagenarii aut sexagenarii vegetiores quàm quinquagenarii aut quadragenarii : et ideò non potuit assignari certa ætas ad finiendam obligationem jejunii sicut ad inchoandam. Quapropter obligationis finiend;e aut continuandae regula repeti debet ex debilitate seu infirmitate senio causatà. Non diffiteor tamen quin circa sexagesimum annum satis frequenter talis sit infìrmitas, quæ excuset, si non à toto, saltem à parte jejunii. Dices : Hieronymus Liamas, 5 p. Methodi, cap. 5, § 20, asserit Pium W anno 1570 declaràsse vivæ vocis oraculo, sexagenarios non ampliùs adstringi jejuniis ecclesiasticis, seque hujus declarationis fuisse testem oculatum. Ita referunt Loth, Sporer etalii. Ergo. fluic argumento respondet Franciscus IIenno, q. 7, de Jejunio in fine, his verbis : • Miror quosdam auctores etiam modernos huie privilegio adhærere, cùm o1nnia vivæ vocis oracula fuerint per Gregorium xw et Urbanum. VIII expressissimè revocata. Verùm fortassè vicissim mirabuitur isti auctores moderni, hunc lapsum ab erudito theologo esse admissum, reponent. que ipsi Gregorium XV et Urbanum VIII ea duntaxat revocàsse vivæ vocis oracula quæ concessa sunt col

legii*, capitulis, ordinibus religiosis aut eorum praelatis, non verò quae concessa sunt gcneraliter omnibus fidelibus (quale cst id de quo agitur), ut patet ex ipsis terminis revocationis utriusque pontificis apud Lesanam, tom. 3, v. 0racula vivæ vocis. Quantùm ad me attinet, magis mirarei Liamas se dicere testem oculatum oraculi vivæ vocis; auricularem potiùs dixisset, non enim dicimur videre vocem, sed audire : oraculum autem vivæ vocis, est concessio à summo pontifice ore tenùs facta sine scripturà; Lesana ibidem. Quòd si fortè ab aliquo hoc vivæ vocis oraculum exaratum viderit Liamas, et ideò se dicat testem oculatum, pari jure me etiam hujus testem oculatum pronuntiabo. Cæterùm si de isto vivæ vocis oraculo certò constaret, absque scrupulo aut cujusvis admirationis metu illi adhærerem; sed quia non constat, conclusioni standum esse existimo. Petes 1° utrùm religiosi professi qui nondùm vigesimum primum annum complevêre, teneantur ad jojunia ecclesiastica. — R. non teneri vi legis ecclesiasticæ, quia nullibi habetur Ecclesiam priùs suâ lege religiosos quàm seculares velle astringere. Tenentur autem vi et pro modo suæ regulæ, sicut ad ipsa jejunia regularia, scilicet, vel sub culpâ mortali aut veniali, si regula sic ad hæc obliget; vel sub poenâ tantùm, si regula nonnisi sub pœnà obliget, ut in nostro prædicatorum ordine. Ratio est, quia adolescentes absolutè loquendo, jejunii capaces, possunt renuntiare indulgentiæ et privilegio Ecclesiæ, sicut renuntiarent, si se voto privato ad jejunandum obligarent, aut jubilæum lucrari vellent. Peles 2° utrùm religiosi exempti teneantur ad jejunia mandato episcopi indicata. — l{. non teneri vi legis episcopi, quia ejus jurisdictioni non subduntur, posse tamen teneri vi consuetudinis, si ita vigeat in provinciâ, aut ratione scandali. Si dicas religiosos exemptos teneri obedire episcopo ferenti censuras vel interdictum, aut institi;enti dies festos, ergo et indicenti jejunia. — R. nego consequentiam. Quòd enim teneantur observare interdicta aut dies festos ex mandato episcopi, hoc est specialis dispositio Ecclesiæ facta in concil. Trid., sess. 25 de IRegular., cap. 12. Nullibi autem habetur similis dispositio pro aliis legibus episcopalibus. Ita Pontas, v. 1{ogations, cas 2, post Sylvium et plures alios. Petes 5° utrùm peregrini teneantur jejunio sui territorii vel loci in quo sunt. — ß. tencri jejunio loci i:i quo sunt. lta communiùs. Patet 1° ex vulgato responso S. Ambrosii ad S. Augustinum interrogantem pro matre suâ Monicà : Ciwn Romam venio, sabbato jejuno ; cùm Mediolani sum, non jejuno : sic et tu ad quamcumque fortè Ecclesiam veneris, ejus morem serva, si cuiquam non vis esse scandalum , nec quemquam tibi. Habetur Epist. 118, et refertur cap. Illa, dist. 12; unde commune proverbium Si fueris Romae, romano vivito more; Si fueris alibi, vivito sicut ibi. 2° Quia id exigit nniformitas in regimine et exactâ legis observantiâ; nihil cnim frequentius est quàm ut. occasione alicujus hospitis à jejunio liberi, alii *ejunium frangant. 3° Quia sic obtinuit consuetudo : unde graviter offenderentur fideles si viderent aliquem advenam vescentem carnibus die jejunii. Ex quibus rationibus jure præsumitur hanc esse legislatorum mentem, ut sicut à legibus sui territorii eximuntur absentes, sic teneantur legibus loci in quo reperiuntur. De quo fusiùs dùm de legibus. Hinc inferes 1° eum qui discedit à loco ubi non est jejunium, posse refectionem manè sumere; et si ad locum ubi jejunium adveniat circa meridiem , posse iterùm cum aliis prandere et serò collationem sumere. Quòd si serò tantùm adveniat, videtur quòd non possit nisi collationem ut alii sumere. E contra, si discedat à loco ubi est jejunium, non potest manè sumere jentaculam, nisi aliunde excusetur ; sed ubi advenerit in locum ubi non est jejunium, se gerat ut alii non jejunantes; quia, ut dictum est, polest et temetur obsequi moribus loci in quo est. lnferes 2° ex eàdem ratione, quòd qui in unâ diœcesi jejunavit vigiliâ festi, incidente, v. g., in feriam quartam, si sabbato sequenti sit in diœcesi alterâ, in quâ hoc jejunium transfertur in sabbatum, teneatur iteratò jejunare. Idem censeo de eo qui hîc jejunàsset totâ quadragesimâ, si adveniret in Angliam ubi adhuc duraret quadragesima propter observantiam veteris calendarii. Neque obstat nos non teneri bis jejunare pro eodem festo, neque duplicem in anno quadragesimam agere. ld quidem verum est per se, per accidens autem contrarium contingit. Sic, v. g., per se teneris jejunare semel pro S. Laurentio, et per unam quadragesimam in anno: per accidens tamen potest contingere quòd non tenearis, si nempè successivè reperiaris in locis in quibus tempus obligationis elapsum est aut nondùm advenit, v. g., in dioecesi Rhemensi feriâ quartà, et in diœcesi Leodiensi sabbato sequenti; aut si discedas ex Angliâ nondùm absolutà quadragesimâ, et adventes in Galliam quando est absoluta, utrinque à jejunio eximeris. Qui autem sentit commodum, debet sentire et incommodum, ut fert regula juris. Inferes 3* ex eodem semper principio, eum qui invitatur ab amico ad prandium, ubi non est jejunium , posse illic comedere carnes quas domi suæ comedere mon potuisset propter jejunium, nisi fortè illùc iret in fraudem jejunii, hoc est, præcisè ut manducet carnes, aliàs non itnrus : quia, juxta axioma juris, fraus et dolus ncmini patrocinantur. Neque dicas eum uti jure suo; nemo enim habet jus agendi in fraudem legis.

ARTiculus IX. De causis excusantibus à jejunio,

Causa excusans à jejunio, generaliter loquendo, una esi, nempe impotentia moralis, quâ quis non potest sine gravi suo vel alterius incommodo jejunare. Ad lianc revocantur omnes aliæ causæ assignari solitæ, ut infirmitas, labor, peregrinatio, paupertas, pietas, etc. Undc :

Dico 1°: Infirmuitas praesens vel imminens in tantum

cxcusat à jejunio, in quantum est aut saltem creditur juxta experti et timorati medici, aut eo deficiente alteriusviri prudentis et probi judicium, vel incurrenda, vel aggravanda, vel non sananda si servetur jejunium. Est communis et certa; quia jejunium est ab EcclesiA institutum ad mortificationem quidem naturæ, non verò ad ejus destructionem. Audis me, ubi necessitas non est evidens, requirere judicium medici aut viri prudentis; quia infirmi solent esse in hâc materià plus æquo vel indulgentes, vel scrupulosi: item me requirere judicium medici experti et timorati; quia frequentes sunt medici solo titulo tales et ita ad urbanitatem informati ut omnibus promiscuè exemptionem à jejunio petentibus nonnisi annuere noverint: quorum sanè judicium tutò non sequuntur infirmi. Ex hàc conclusione inferes 1° non omnes infirmos eximi à toto jejunio, sed quosdam à toto, quosdam à parte, prout scilicet exigit ratio infirmitatis : et illeô quosdam posse manducare carnes, non tamen plures refectiones sumere; vel è contra plures refectiones sumere, sed non carnes; quosdam posse jentaculum sumere, alios pinguiorem collationem; quibusdam suffi. cere invertere ordinem refectionum, collationem meridie, cœnam vesperi sumendo. Unde meritò ad instantiam episcopi Grandensis damnata est ab academiâ Lovaniensi, anno fö57, haec propositio: Qui dormire nequit, nisi vesperi sumptâ caenâ, non tenetur jejunare, imò neque in prandio collationem sumere quamvis hoc modo isti incommodo obviare posset : quia nemo tenetur pervertere ordinem refectionum. — Inferes 2° mulieres prægnantes aut lactantes, quæ infirmis annumerari possunt, eximi, à toto jejunio quoad abstinentiam à pluribus refectionibus. lta communiter contra paucos. Quia abundantiorem et frequentiorem cibum exigit fœtus quem gestant aut lactant : imò peccarent si jejunium saltem in rigore observare vellent, ob nocumentum inde fœtui aut proli imminens. Non tamen eximuntur ab abstinentiâ à carnibus, quia alii cibi sufliciunt; excipe casum quo mulier prægnans immoderatâ passione ferretur in carnes, cui ne foetus ex denegatione patiatur detrimentum recusari non debent. Inferes 3° eum qui nunc est sanus, sed cui ex certis aut verè probabilibus indiciis imminet morbus, exim' à jejunio pro quanto necesse est ad avertendum morbum; similiter qui ex infirmitate convalescit, pro quaiito necesse est ad reparandas vires. Inferes 4° neque impotentiam reddendi debitum inter conjuges, neque maciem aut pallorem quo vel uxor viro, vel puella proco se minùs gratam ad tempus exhibet, per se loqucndo, esse infirmitates seu causas sufficientes eximendi ipsas à jejunio. Quantùm ad primum, scilicet redditionem debiti : {"iquia ad id conjuges non se obligârunt in omni eventu, sed salvis mandatis Dei et Ecclesiæ; 2° quia tempus jejunandi est ue:mpus longè fieri ab amplexibus, ut religiosè observat hîc Sylvius. Imò non desunt theologi ct canonistæ qui contendunt conjugem petentcia

« VorigeDoorgaan »