Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

97

QUEST. UNICA. ART. II. DE SUPERSTITIONE.

salice vel amygdalinâ : id enim viribus humanis ob sympathiam virgæ et aquæ ac manûs hominis talis complexionis sub tali signo cœlesti nati, fieri po

test.

Non puto tamen idem dici posse de inventione alia-
aut
rum rerum, v. g., hominem virgâ posse deprehendere
thesaurum absconditum, aut argentum perditum,
designare furem occultum, minùsque posse homici-
dam secretum distantem et incognitum motu virga
deprehendere et insequi; aut divinare et cognoscere
virginitatem puellæ absque ejus inspectione, etc. Hæc
enim et similia videntur inconsulto dæmone, et abs-
que ejus ope fieri non posse, nisi recurramus ad
gratias gratis à Deo istis datas; quod tamen nullate-
nùs verisimile est. Unde qui hæc exercent, necesse
est ut plurimùm falli ac decipi; etsi quandò divinent
et vera dicant, id omninò casu contingit, vel nonnisi
consulto dæmone ista sciunt et declarant: aut saltem
de invocatione dæmonis valdè suspecti haberi debent,
ac diligenter examinari. Si enim omnes damnent usum
vertendi cribrum farinarium ad detegendum furti au-
ctorem illo instrumento, eò quòd nullam prorsùs ba-
beat connexionem cum hâc manifestatione furis, cur
non damnabitur usus virgæ in prædictis casibus, cùm
minorem habeat convenientiam cum hujusmodi divi-
nationibus? Nec est eadem ratio de inventione aquæ
latentis in terrâ, ob qualitates ab aquâ in virgam, vel
à virgâ in manu hominis humidi existente in aquam
transmissas, vel ob sympathiam cum homine sub tali
signo nato. Quæ ratio non currit in aliis, non enim
habent humiditatem, sicut aqua, neque astra quid-
sicut
quam conferre possunt in eorum inventionem,
faciunt in inventione aquæ latentis.

Sylvester, v. Maleficium, q. 5, dicit effectus mira-
biles magorum, ut quòd quis evomat acus, clavos,
campanulas, pilos, vittas, ossa magna, vel plumas in-
geniosissimè consertas, etc., dupliciter contingere
posse. Primò quia aut ista sunt illusiones, ita quòd
videntur ea quæ non sunt, sive per activa naturalia
id efficientia, sive per aorasiam, quâ scilicet oculi
tenentur ne rem cognoscant, sive per aeris condensa-
tionem. Secundò, quia si sint veræ res, ipse diabolus
invisibiliter eas in stomachum intulit, et inde visibi-
liter educit, non obstante quòd videantur i:a magnæ,
quia potest eas dividere et integrare saltem apparen-
ter; cùm hujusmodi corpora et eorum partes localiter
ad nutum illius moveri possint, et invicem conglu-
tinari.

Omnes igitur magiam superstitiosam exercentes,
mira supra vires humanas ope diabolicâ operantes,
habent cum dæmone expressum vel tacitum pactum,
et invocationem. Deprehenditur autem tacita dæmo-
nis invocatio ex multis. Primò ex adjunctis, ut si
adhibeantur verba ignota apocrypha, vel imagines
vel characteres significativos; referuntur enim hujus-
modi verba et characteres ad dæmones ipsos intelli-
gentes. Item si apponantur falsa; sunt enim signa
patris mendacii. Item si adjungatur aliqua conditio
vana, tanquàm omninò necessaria, ut si onatur virtus

98 tali

in verbis sacris, dùm tamen scripta sint in pelle,
hora, à tali personâ, et similia, quæ nec ad Dei cultum
spectant, nec ad rectam rationem : hæc enim vana dia-
bolus apposuit tanquàm sua sacra, quibus coli affectat.
Secundò ex modo operandi, et ex excellentiâ effectùs
sperati, quia scilicet excedit humanam industriam,
aut virtutem agentium naturalium, ut operari in di-
stans, cognoscere secreta aliorum, hominem aut
animal statim sanare brevissimo tempore; principum
consilia, et tractus bominum in locis remotissimis
commorantium scire, volare per aera, etc. Tertiò ex
vanitate et inutilitate effectus, ut quòd verba quædam
sacra habeant movere annulum supra filum suspen-
sum hoc ipso enim quòd effectus est vanus, constat
quòd non fiat virtute divinâ, sed diabolicâ; non qui-
dem assistente verbis sacris; sed sacrificio quo hono-
ratur illis verbis: gaudet enim dæmon verbis et rebus
sacris honorari, tanquàm divinitatis simia. Hinc ma-
nifesté colligitur magiam diabolicam esse superstitio-
nis peccatum gravissimum, et plerumque conjungi
cum apostasia, idololatria, blasphemià, sacrilegio, ho-
micidio, luxuria, aliisque gravibus peccatis.

Quando igitur constat causam seu rem adhibitam, non habere vim naturalem ad hunc effectum, nec etiam rationabilem causam suppetere, nec ex sacrâ Scripturâ, aut ecclesiasticâ traditione, vel revelatione habetur nunc effectum esse divinum, neque maxima operantis sanctitas, aut alia urgentissima indicia suadent illum moveri à Deo; in dubio censendum est id esse superstitiosum, et à dæmone provenire; etiamsi verba adhibita sint sacra, nec de facili virtus supernaturalis est præsumenda, cò vel maximè quòd hodiè non sit hæc miraculorum necessitas.

Maleficium hic à nobis sumitur pro arte injustè nocendi aliis, ex pacto expresso vel tacito cum dæmone. Qui illud damnum patitur, dicitur maleficiatus aut incantatus; qui verò illud damnum procurat inferri à dæmone, interveniente pacto expresso vel tacito, vocatur incantator aut maleficus. Signum autem foederis quod est inter illos, ut imago cerea cum acubus infixis, vel ligatura, vel aliquid hujusmodi, etiam maleficium dicitur. Unde differt à magià quòd hæc ordinariè nonnisi ad divinationem et potentiam ostendendam utitur ope dæmonis: maleficium verò adhuc etiam ad aliis nocendum adhibet dæmoniacam virtutem.

Porrò illi effectus aut damna non semper à maleficis immediatè procedunt, sed mediante dæmone, qui apposito aliquo signo statim nocumentum infert ei cui maleficus nocere intendit; et sic dæmon vexat, afficit, paulatimque consumit corpus illius, cujus figuram ceream acu pungit maleficus; aut isto percutiente aquam, excitat dæmon tempestates, grandines, etc., Deo sic permittente ex justo judicio. Sic enim possunt dæmones omnia facere quæ per motum localem, aut per applicationem virtutum naturalium activarum fieri possunt, ut homines aliaque corpora brevi in longinqua loca portare, pluvias causare, ventos, grandines, infirmitates aliaque hujusmodi, aerem condensare, colorare, figurare, etc. In eo apparere sub forma

mulieris, viri, bestiæ, etc., amorem carnalem excitare, non quidem voluntatem directè cogendo, sed objective movendo repræsentatione turpium, conturbando phantasmata, commovendo spiritus et humores, quibus omnibus voluntas alliciatur ad amorem, aut odium; aliaque mala causare si à Deo permittantur. Vide D. Thom. in Supplemen. q. 38, art. 2 et ad 2, ubi ait quòd quia corruptio peccati prima, per quam homo servus effectus est diaboli, in nos per gencrationem devenit, ideo maleficii potestas permittitur diabolo à Deo in acta generationis, magis quàm in aliis.

Hujus autem maleficii impeditivi actûs venerei, quod ligamen dicitur, variæ ab auctoribus afferuntur causæ à dæmone indectæ quas colligit Sylvester v. Maleficium quæst. 6. Primò, ex hoc quòd spiritus habeat potestatem supra creaturam corporalem ad mo-tum localem prohibendum, vel faciendum, poterit dæmon impedire corpora ne mutuò appropinquent, directè vel indirectè se interponendo inter virum et feminam in corpore assumpto, prout narrat D. Anton. 2 p. hist. tit. 16, cap. 7, § 4 de quodam juvene. Secundò, quia dæmon potest hominem ad actum illum inflammare ut ante semen effundat, vel ab eo infrigidare, semen exsiccare, vas femineum nimiùm coarctare, adhibendo ad hoc virtutes efficaces naturales.

Tertiò, prohibendo directè rigorem et erectionem membri virilis, sicut et potest impedire motum localem cujuscumque organi. Item prohibendo immissionem spirituum vitalium, ne scilicet transeant ad membra in quibus est virtus motiva, quasi intercludendo vias seminis, ne ad vasa generationis transeat, vel ne ab eis recedat, vel emittatur. Quartò, turbando imaginationem et æstimativam facultatem, unum alteri conjugum aut duos ad invicem sibi reddendo odiosos, per immissionem fœtoris, aut per repræsentationem membrorum genitalium in illo actu horribilis formæ, et supra modum fœdæ.

Maleficium istud contingit quandoque mulieribus, sed rarò. Dùm verò femina in actu generationis est maleficiata, hoc accidit per solam opinionem, seu phantasiæ læsionem, quâ in ipso actu habet horrorem, odium, et abominationem illius, aut elongationem à viro, etc.

Vel per arctationem vasis. Ordinariè istud maleficium cadit supra viros: et illius signum est quòd quando coitum appetunt, virgam erigunt, sed dùm ad uxorem accedunt, relaxantur subitò organa; et quoties nituntur copulari, denuò laxantur et rigent.

[blocks in formation]

ficis et Mathemat. L. nullus, L. nenio, L. culpa graviter puniuntur. Tandem lex naturalis exigit à subditis reverentiam et fidelit: tem erga dominos: non censetur autem quis habere reverentiam et fidelitatem erga dominum suum, qui petit auxilium, societatem et benevolentiam, ab ejus hoste infensissimo. Unde homo recurrens ad auxilium et societatem diaboli qui est Dei inimicus, sicque discedens à Domino suo, fit reus læse majestatis divinæ, et facit contra legem naturalem, et contra omnes alias. Ita Sylvester, v. Maleficium.

Ordinariè malefici sunt multorum gravissimorum rei, de quibus à confessariis sunt interrogandi, si contingat illos resipiscere à laqueis diaboli, et ad Dominum converti. Inprimis, ferè semper ineunt cum dæmone pactum, in quo diabolus spondet suffragium; et hi promittunt famulatum ejusque voluntati obsequium, vel in omnibus, vel quantùm ad aliquid, spondent se negaturos Christum fidem, et Baptismum abjuraturos, etc. Si autem crediderint nostram fidem non esse veram, aut sacramenta nihil prodesse, etc., tune intervenit etiam crimen hæresis. Secundò, sæpè adorant dæmonem eique offerunt honorem Deo debitum per sacrificia et contemptum nostrorum mysteriorum; solent blasphemias evomere in Deum, Christum, B. Virginem et sanctos, eique dicare proprios natos, ac solemni se professione obligare ad malum, et promittere se ad sectam illam quos poterunt adducturos, plures nefandas luxurias ad invicem, et cum dæmone frequenter committunt; de his omnibus debet illos interrogare confessarius. Tertiò, sacrilegia multa committere solent, offerendo sacra dæmoni in ejus honorem et cultum ; utendo in incantationibus suis rebus et verbis sacris, ut oleo sancto, chrismate, cerâ benedictâ : imò quod horrendum est dicere, ipsâ Eucharistiâ. Quartò, conantur occidere parvulos Christianorum, ut non pertingant ad Baptismum, et procurare abortum, morbos, occisiones hominum et animalium. Causant damna innumera per vastationes segetum, vinearumque, suscitationes tempestatum, grandines, vermes, et similia. Et tunc peccant etiam contra justitiam, et ad damnorum illatorum restitutionem obligantur.

Multa remedia adhiberi possunt contra maleficia. Inprimis magna fides, juxta illud Apostoli In omnibus sumentes scutum fidei, additâ magnâ fiduciâ in divinâ protectione, quam ferventer petere decet, invocare nomen JESU, B. Virginis, angeli custodis, et aliorum sanctorum, eorumque intercessiones implorare, recurrendo ad orationem, et carnis macerationem per jejunium, pœnitentias, piaque opera. Secundò, adhibere reliquias sanctorum, verba sacra, aquam benedictam, signum crucis, Ecclesiæ exoreismos et similia. Tertiò, frequentare sacramenta Pœnitentiæ et Eucharistiæ, Missas Deo offerre, cleemosynas elargiri, peregrinationes ad loca sancta suscipere, etc. Quæ demùm intelligenda sunt, quando constat de maleficio, quod non nisi virtute supernaturali pote-t tolli consulendi enim sunt medici ut examinent anǹ

causis naturalibus oriatur, et remediis ordinariis curari valeat.

An autem liceat petere à malefico, aut ab alio, ut meleficium maleficio dissolvat?-Respondent communiter auctores, nullatenùs licitum esse maleficos etiam de se paratos adhibere ad operandum maleficium, nec consequenter ad maleficium alio maleficio dissolvendum, ob quemcumque finem, pro quâcumque re gravi, et bono publico. Ratio est, quia id solùm à parato peti potest, quod ipse licitè præstare potest, solùmque ex ejus malitia provenit ut adhibeat medium illicitum. Et aliunde ex parte petentis interest ut suæ necessitati consulat, ob quam potest permittere peccatum alterius, nec ipsi censetur cooperari, cùm ex propriâ malitiâ duntaxat alterius proveniat, ut constat de petente mutuum ab usurario parato et de exigente juramentum ab infideli parato per falsos deos jurare, prout fusè ostendimus tomo 3 de Just. q. 1, art. 4; et q. 2, art. 4, § 4. Id enim non est cooperari peccato usurarii aut infidelis, sed tantùm uti eorum malitià in bonum. Secùs dicendum quando in nullo casu id præstari potest absque peccato, propter quod nequit ab scorto peti copula, etiam paratissimo; eò quòd fornicatio sit. de se intrinsecè mala, nec ob quemcumque finem cobonestari valeat. Atqui maleficium est de se intrinsecè malum, proinde in nullo casu licitè præstari potest, cùm non fiat sine invocatione, auxilio, et societate dæmonis, et consequenter benevolentiâ erga illum tanquàm erga benefactorem et amicum; unde in his sortilegiis non datur parvitas materiæ, ut ostendit Diana 5 part. tract. 5, resolut. 29.

Quandò igitur maleficus non potest maleficium sine alio meleficio tollere, cùm sine aliquâ dæmonis invocatione et pacto id præstare nequeat, illud petere nequaquàm licet; nec etiam generatim ab eo petere ut maleficium absolutè tollat, quando constat, non posse ab ipso tolli absque alio maleficio, sive quia nullum datur aliud medium, quo auferri possit; sive quia etsi aliud detur medium, à malefico tamen ignoratur : hoe enim esset ab eo petere quod sine gravissimo peccato exequi non potest. Secùs censent plures auctores dicendum, quando probabiliter constat maleficum nosse alia media naturalia et licita ad tollendum maleficium. Tunc enim volunt licitum esse petere ab eo ut maleficium tollat, quamvis petenti moraliter certum sit illud non ablaturum nisi alio maleficio. Ratio est quia tunc petitur res per se licita et honesta, nempè ablatio maleficii: ille verò potest et debet sine peccato eam exequi. Si ergo utatur medio illicito, peccatum ipsi soli, et non petenti imputabitur, ut jam dictum est de mutuatario, qui utitur duntaxat peccato usurarii in suam utilitatem.

Solet à maleficis cum dæmone pactum iniri, ut quamdiù aliqua ligatura extiterit, vel aliqua res in tali loco defossa permanserit, aut quid simile, tamdiù maleficium duret : iisque ablatis aut destructis, cesset. Idque dupliciter fieri potest: primò, ita ut interveniat duplex pactum, puta dùm convenitur, ut dæmon tali exhibito signo aliquem vexet; et fit aliud pactum ces

sandi à vexatione, remoto illo sig.o. Secundò, quòd sit unicum pactum, ita ut posito tali signo dæmon nocere teneatur, eoque sublato remaneat liber ad nocendum, aut cessandum à nocumento. Dubium est, an sit licitum signum maleficii destruere ad hoc ut nocumen

tum cesset.

Quidam hoc licere negant, eò quòd sit confirmare pactum à dæmone initum, qui non aliâ ratione quàni virtute pacti nocere desinit ablato signo. Alii tamen communiter affirmant hoc esse licitum, non solùm quibuscumque aliis, sed etiam ipsi malefico; imò istum damnificatorem ad hoc teneri lege justitiæ; quoscumque verò alios, lege charitatis, si commodè possint et absque maleficio. Debent autem id facere non animo ut priori malefico pactum cum dæmone servetur, sed ut tollatur, et sanitas obtineatur. Ratio est quia ejusmodi signa destruere, non est invocare dacmonem, sed potiùs impedire et rescindere invocationem illius, quæ veluti virtualiter continuatur, quamdiù ca signa permanent : neque est pactum et amicitiam confirmare, sed magis dissolvere; neque eum honorare, sed potiùs eo contempto ab ejus amicitiâ recedere; nihilque aliud est quàm auferre et comburere id quo dæmon ad nocendum allicitur. Quod sanè laudabile ac meritorium est, quodque verificatur, sive unicum, sive duplex cum damone pactum initum fuerit; et tantùm abest ut signum quis auferendo, consentire dicatur, aut illud pactum confirmare, quin potiùs censetur illud detestari, et actione humanà, opera diaboli dissolvere. Et per hoc patet solutio argumenti in contrarium allati.

Dices tamen : Quicumque signum destruit, non tautùm intendit, ut dæmon nocere desinat, sed ctiam ut sanitatem restituat: talis autem effectus non potest à dæmone expectari absque invocatione illius et pacto cum eodem inito. Ergo non licet. Resp. eum qui signum aufert, posse et debere tantùm intendere ut auferatur id quo dæmon ad nocendum allicitur, ut ita fortè nocere desinat, quod sanè absque ullâ confœderatione et invocatione illius fieri potest. Quòd si ipsemet dæmon ablato signo, non solùm nocere desinat, sed etiam ad sanitatem reddendam positivè operetur, id facit ex merà suâ voluntate, aut ut fidem malefico datam servet: non verò ut rogatus aut inductus ab eo qui signum abstulit, qui tantùm negativè, seu permissivè se habet ad illam dæmonis operationem, sicut etiam permittit ut maleficium in ipsum maleficum, aut aliquem alium transferatur. Hinc infertur, maleficum posse cogi vi, minis, verberibus, pecunià, etc., ad ea signa tollenda, cùm hæc ablatio licitè fieri possit: neque id sit injuriam malefico inferre, sed ab ipso illatam repellere. Graviter tamen illum plectere, ad solum judicem spectat.

Infertur quoque quòd dùm maleficus se accusat de nocumento alteri illato, per ligaturam aliudve signum in aliquo loco appositum, confessarius ipsum urgere debet ut tale signum dissolvat : imò ut reparet damnum, si quod ex maleficio consecutum fuit. Infertur præterea quòd si maleficus, qui signum apposuit, sit

ignotus, aut conveniri non possit, licitum est rogare alium qui novit quo in loco positum fuerit, ut illud dissolvat, sive notitiam illam habeat naturaliter, quia fortè fuit particeps sceleris, sive aliâ viâ quocumque modo jam habitâ. Si tamen signum illud ignoret, nullus potest hunc maleficum inducere ut arte suâ utatur ad investigandum quo in loco positum sit; quia hoc esset illum inducere ad peccatum, nempe ad invocandum dæmonem, ut de loco et signo certior fiat illius ope. Inferunt tandem Sanchez, Lessius, Suarez, et alii, ad licitum pactum cum dæmone initum rescindendum, quoque esse apponere signum contrarium, dummodò sit ex se licitum et indifferens, quo scilicet posito destruatur pactum et dæmon nocere desinat. V. g., si dæmon cum malefico pactum inierit nocendi alicui, musi iste faciem lavaverit, aut signum crucis adhibuerit, aut tres Missas celebrari fecerit, si ex relatione malefici tale pactum huic constet, potest iste licitè se lavare, se signare, et tres Missas offerre, non intentione sanitatem positivè acquirendi illo medio aut dæmonis operatione, nec animo illum invocandi de novo, aut ex vi præcedentis pacti illum inducendi ad tollen dum maleficium, sed solo animo tollendi signum et nocendi pactum, quæ intentio est bona et medium licitum, aut de se indifferens. Imò suppositâ dæmonis malitia censetur bonum et quamvis non liceat uti re vanâ ad aliquem effectum, ut ex vi illius rei aut per positivam dæmonis operationem effectus aliquis positivè obtineatur, licitum tamen videtur uti re vanâ pro signo, quo posito, nihil remaneat quo dæmon tanquàm objecto ad nocendum et malè agendum alliciatur; hîc autem nihil aliud consideratur quàm quòd celebratio tot Missarum sit signum, quo posito dæmon nocere desinat.

Hinc si saga te tangit ad hoc ut inficiaris, et repercutiendo eam, tale nocumentum impediatur, id tibi licitum erit, vel quia dæmon statuit tunc nocere, vel quia tunc signum veneficæ non est tale, quale dæmon requirit.

Item si verum sit quod dicitur, nempe infectum à sagâ sanari, aut à nocumento liberari, si det illi panem et salem, vel ab eâ accipiat, id facere erit licitum; quia fortè diabolus statuit non nocere posito tali signo licitum est autem aliquid de se indifferens facere, ut pactum expiret, et nocumentum cesset.

Nam si liceat tollere signa, eo fine ut pactum nocendi dissolvatur, cur non licebit apponere alia signa per se indifferentia ob eumdem finem? Cùm à parte rei positio talis signi nihil aliud sit quàm ablatio signi quo dæmon movetur ad nocendum; sicut enim fecit pactum nocendi, quamdiù, v. g., annulus in tali loco remanebit ita et quamdiù maleficio affectus corpus suum non lavabit, aut nisi sagam repercutiat, etc. Unde, sicut in priori casu annulus in tali loco positus, est signum quo dæmon movetur ad nocendum, ita in posteriori casu, defectus lotionis, aut percussionis, est signum quo dæmon allicitur ad continuandum maleficium. Quod cùm in privatione consistat, nequit tolli nisi per actionem oppositam, nempe lotionem, et percussionem, etc. Ergo, si liceat primum, se

[ocr errors]

cundum quoque erit licitum. Ita auctores mox citati. Verùm de hoc alii judicent. Existimo in hâc parte hominibus non multùm laxandas esse habenas, ob periculum superstitionis, in quod callidus hostis de facili eos præcipitat, mediantibus his signis vanis quærens honorari, invocari, pactumque confirmari saltem tacitè. Nec approbari aut permitti potest factum illorum, qui lignum vitis involutum linteo, tali loco, tali tempore, tali fuste percutiunt, eâ intentione ut saga percussiones sentiat, aut à diabolo vexetur, sicque doloribus cruciata apparere, signum et maleficium dissolvere, atque ab inferendo malo cessare cogatur. Et sic de aliis multis, quæ tanquàm superstitiosa, sunt è coetu Christianorum eliminanda, et recurrendum potiùs ad orationem, et ad alia remedia jam à nobis adducta. § 10. De superstitionibus in adjuratione contingentibus.

Adjurare est aliquam personam vel rem imperando, vel obsecrando inducere ad aliquid faciendum, vel omittendum ex invocatione alicujus rei sacræ, sicut Apost. ad. Rom. 12, adjurat Romanos dicens: Obsecro vos per misericordiam Dei ut, etc. Ita Sylvester v. Adjuratio, et colligitur ex D. Thomâ 2-2, quæst. 90. Adjuratio convenit cum juramento, quòd pertineat ad divini nominis assumptionem; et quòd sicut istud athibetur ad veritatis assertæ confirmationem, aut majorem promissionis factæ firmitatem : ita adjuratio fit, ut postulatio aut jussio sint efficaciores. Unde adjuratio ad suî honestatem requirit eosdem tres comites quos juramentum exigit, nempe veritatem, justitiam, et judicium. Justitia consistit in eo quòd res petita sit justa et licita, injuria enim fit Deo si interponatur tanquàm intercessor rei illicitæ ; quæ si fuerit venialis, erit solùm venialis injuria; erit verò gravis, si res fuerit lethaliter illicita. Deest autem veritas, fiat per falsum Deum, ut per Jovem, etc. Et tunc si seriò id fiat, est peccatum idololatriæ; item quando intervenit fictio, ut si quis dives petat eleemosynam per Deum, aut non adsit animus impetrandi quod petitur. Tandem ad judicium requiritur ut adjuratio cum necessitate et debitâ reverentiâ fiat, nec temerè in quâvis occasione usurpetur, eò quòd nomen Dei as

sumatur.

si

Differt tamen adjuratio à juramento, quòd in isto, Deus adducatur tanquàm testis veritatis, aut quasi fidejussor promissionis : in adjuratione verò tanquàm objectum amoris vel timoris personæ quam adjur:mus, ut inde ad rem petitam concedendam Dei amore vel timore inducatur. Differt etiam à simplici oratione, quòd per hanc petimus à Deo, per adjurationem verò ut sic, tantùm petitur propter Deum, aut imperatur creaturis : quòd si fiat ad Deum, v. g.: Per crucem tuam libera nos, etc., tunc est simul oratio et adjuratio. Item quando adjuramus Patrem æternum per Filium suum, vel per sanctos suos, qui illi accepti supra nos fuerunt, ad inclinandum illum per benevolentiam sicut quando adjuramus dæmones, assumitur aliquid divinum ad inclinandum illum per compul sionem et violentiam, ut illi obsessis corporibus exeant. Unde in adjuratione semper assumitur poten

105

tior virtus ad impetrandum, quod nos ex nostrà infirmitate non possumus impetrare: ideòque semper adjurans, in se defectum ad hoc profitetur, eo ferè modo quo in juramento assumitur divina veritas, quasi firmior in testimonium veritatis à nobis dict. Ita D. Thomas in 4, dist. 15, q. 4, art. 3, q. 1, ad 1.

Duplex est adjuratio, una imperativa, alia deprecativa. Ut enim ait D. Thomas, 2-2, q. 90, art. 1, sicut homo juramento promissario seipsum obligat ad aliquid faciendum ob reverentiam divini nominis, quod est seipsum immobiliter ordinare ad aliquid faciendum, ita potest alios ordinare ad aliquid agendum, superiores quidem deprecando, inferiores verò et subditos, imperando; et dùm utraque ordinatio per aliquod divinum confirmatur, tunc est adjuratio. Si aliquis per invocationem divini nominis vel cujuscumque rei sacræ, alicui non sibi subdito, adjurando, necessitatem agendi aliquid imponere intendat, sicut imponit sibi jurando; talis adjuratio illicita est, quia usurpat potestatem in alium, quam non habet: licet enim sit dominus suarum actionum, ideòque possit sibi ipsi necessitatem imponere ; non tamen eorum quæ sunt ab aliis agenda, nisi sunt subditi: quos polest ex debito juramenti compellere, et propter aliquam necessitatem tali genere adjurationis necessitatem imponentis constringere. Unde peccavit princeps sacerdotum præsumendo Dominum Jesum Christum, sic adjurare. ka D. Thomas art. 1, ad 1.

Adjuratio verò deprecativa, quâ quis intendit solummodò per reverentiam divini nominis, vel alicujus rei sacræ aliquid ab alio obtinere absque necessitatis impositione, est licita respectu quorumlibet subjectorum, imò et ipsius Dei. Aliter tamen utimur adjuratione ad homines, et aliter ad Deum. Nam adjurando hominem, intendimus ejus voluntatem immutare per reverentiam rei sacræ, non verò Deum, cujus voluntas est immutabilis; sed intendimus à Deo aliquid obtinere per æternam ejus voluntatem, idque non ex nostris meritis, sed ex illius bonitate. Quare interponimus aliquid divinum, non ad movendum, seu inducendum Deum immobilem, sed ad excitandum nos, ut vehementiùs petamus, et petendo expleamus quod Deus ordinavit. Dùm aut sanctos aut aninterponimus gelos bonos adjuramus et invocamus, aliquid sacrum, ut nos excitemus, eosque pariter moveamus commemorando ea per quorum amorem et contemplationem libenter interpellant. D. Thomas ibid. ad 3. Difficultas restat an et quomodò liceat adjurare dæmones et creaturas irrationales.

Dico primò, non esse licitum adjurare dæmones deprecativè, quia hoc pertinet ad invocationem, et videtur ad quamdam benevolentiam, amicitiam, et confidentiam spectare, quâ ergą Dei et hominum hostes infensissimos uti non licet. Sed solum licitum est adjurare imperativè et compulsivè, tanquàm adversarios nobis in hujus vitæ mncursu constitutos repellendo, ne nobis noceant spiritualiter vel corporaliter, secundùm potestatem nobis traditam à Christo, Marci ultimo, et Lucæ 10: ‹ Ecce dedi • vobis potestatem calcandi, etc. Non tamen est licitum etiam imperativè et compulsivè dæmoncs adjurare ad

TH. XIV

aliquid ab eis addiscendum, aut ad aliquid ab eis obtinendum et obsequium consequendum, tum quia hoc pertinet ad aliquam societatem aut familiaritatem cum ipsis, tum quia in hujus vitæ cursu, illorum actus nostræ dispositioni non subduntur, ut scilicet eis veluti subditis ad nostrum obsequium ulamur; nisi fortè ex speciali instinctu vel revelatione divinâ aliqui sancti ad aliquos effectus dæmonum operatione utantur, sicut legitur de B. Jacobo, quòd per dæmones fecit Hermogenem ad se adduci. Hæc D. Thomas, art. 2, q. 90, ex 2-2.

Hinc licitum est adjurare dæmones auctoritativè et compulsivè, per exorcismos, ut ab obsessis exeant corporibus, quia non exeundo nocent: et licitum est adjurare ut non noceant, et consequenter licitè adjurari possunt ad ea quæ ordinantur ad hujusmodi expulsionem eorum, et ad nocumenti cessationem; puta, ut dæmon ille nomen suum dicat, quia valet ad hoc ut exorcista nominatim contra ipsum præcepta dirigat; similiter ut causam nocendi et obsidendi hominem fateatur; valet enim ad hoc ut ad cautelam ea causa amoveatur. Item ut dicat si habet socios; valet namque ad ipsi exeunti imperandum, ut secum trahət socios quantùm potest : et sic de cæteris hujusmodi. Si verò exorcista imperet dæmoni ut dicat curiosa, nihil ad expulsionem conducentia, idque ab co requirat ex quâdam levitate et curiositate ductus, est grave peccatum, licet non videatur esse mortale, quia tale non videtur esse, nisi cùm quis adjurat dæmonem obsecrativè, aut ad aliquid consequendum, puta notitiam, aut obsequium adjuratio ordinatur; quod tamen iste exorcista non facit, eò quòd non credat dæmoni, nec amicitiam et societatem cum ipso ineat. Ita Sylvester verbo Adjuratio, q. 5. Quid autem facere possint et debeant exorcista, et quid licitè requirere non possint, latè ostendunt Sanchez, lib. 2 in Decalog., cap. 42, à num. 6 usque ad num. 36; et Bonacina, disp. 4, q. 1, puncto ultimo in 1 Decal. præcep.

Regula itaque generalis est, quòd semper cum damone nobis agendum est tanquàm cum hoste, cum quo nulla est induciarum concessa libertas, ut scilicet interim possit homo cum dæmone quasi tempore treuga conversari, ita ut nunquàm tanquàm cum soCIO conversari liceat, aut amico. Ad hostes autem duobus modis inculpabiliter nos exhibemus, scilicet expulsive vel compulsive: ideòque his solis duobus modis per se loquendo licitè ad dæmones nos habemus, vel expellendo, ut in exorcismis et orationibus supra abreptitios fit, vel compellendo, ut sancti viri sæpè faciunt præcipiendo illis divinâ potestate, quâ sciunt se eos compellere posse, ut aliqua dicant, vel faciant, non ut spontanci, sed ut hostes in captivitatem servitutis redacti, quomodò Deus et angeli utuntur ministerio dæmonum. Si verò homo se habeat cum dæmone non tanquàm cum hoste, sed ineat actum socialem cum eo, tunc facit aliquid ex genere suo peccatum mortale; nam actus ille socialis habet materiam repu gnantem, cùm terminetur ad hostem Dei et nostrum, quod repugnat societati, utpote quæ sub amicitiâ comprehenditur, nullaque cum hoste amicitia sit

« VorigeDoorgaan »