Pagina-afbeeldingen
PDF

causis naturalibus oriatur, et remediis ordinariis curari valeat. An autem liceat petere à malefico, aut ab alio, ut meleficium maleficio dissolvat?—Respondent communiter auctores, nullatenùs licitum esse maleficos etiam de se paratos adhibere ad operandum maleficium. nec consequenter ad maleficium alio maleficio dissolvendum, ob quemcumque finem, pro quàcumque re gravi, el bono publico. Ratio est, quia id solùm à parato peti potest, quod ipse licitè pr;estare potest, solùmque ex ejus malitiâ provenit ut adhibeat medium illicitum. Et aliunde ex parte petentis interest ut suæ necessitati consulat, ob quam potest permittere peccatumalterius, nec ipsi censetur cooperari, cùm ex propriâ malitià duntaxat alterius proveniat, ut constat de petente mutuum ab usurario parato et de exigente juramentum ab infideli parato per falsos deos jurare, prout fusè ostendimus tomo 5 de Just. q. 1, art. 4; et q. 2, art. 4, § 4. Id enim non est cooperari peccato usurarii aut infidelis, sed tantùm uti eorum malitià in bonum. Secùs dicendum quando in nullo casu id præstari potest absque peccato, propter quod nequit ab scorto peti copula, etiam paratissimo ; eò quòd fornicatio sit de se intrinsecè mala, nec ob quemcumque finem cohonestari valeat. Atqui maleficium est de se intrii.secè malum, proinde in nullo casu licitè præstari potest, cùm non fiat sime invocatione, auxilio, et societate dæmonis, et consequenter benevolentià erga illum tanquàm erga benefactorem et amicum; unde in his sortilegiis non datur parvitas materiæ, ut ostendit Diana 5 part. tract. 5, resolut. 29. Quandò igitur maleficus non potest maleficium sine alio meleficio tollere, cùm sine aliquà daemonis invocatione et pacto id præstare nequeat, illud petere nequaquàm licet; nec etiam generatim ab eo petere ut maleficium absolutè tollat, quando constat, non posse ab ipso tolli absque alio maleficio, sive quia nullum datur aliud medium, quo auferri possit; sive quia etsi aliud detur medium, à malefico tamen ignoratur : hoe enim esset ab eo petere quod sine gravissimo peccato exequi non potest. Secùs censent plures auctores dicendum, quando probabiliter constat maleficum nósse alia media naturalia et licita ad tollendum maleficium. Tunc enim volunt licitum esse petere ab eo ut inaleficium tollat, quamvis petenti moraliter certum sit illud non ablaturum nisi alio maleficio. Ratio est quia tunc petitur res per se licita et honesta, nempè ablatio maleficii : ille verò potest et debet sine peccato eam exequi. Si ergo utatur medio illicito, peccatum ipsi soli, et non petenti imputabitur, ut jam dictum est de mutuatario, qui uuitur dumtaxat peccato usurarii in suam utilitatem. Solet à maleficis cum dæmone pactnm iniri, ut quamdiù aliqua ligatura extiterit, vel aliqua res in tali loco defossa permanserit, aut quid simile, tamdiù maleficium duret : iisque ablatis aut destructis, cesset. Idque dupliciter fieri potest : primò, ita ut interveniat duplex pactum, puta dùm convenitur, ut dæmon tali exhibito signo aliquem vexet; et fit aliud pactuin ces

sandi à vexatione, remoto illo sigi.o. Seeundò, quòd sit unicum pactum, ita ut posito tali signo dæmon nocere teneatur, eoque sublato remaneat liber ad nocendum, aut cessandum à nocumento. Dubium est, an sit licitum signum maleficii destruere ad hoc ut nocumentum ceSSet. Quidam hoc licere negant, eò quòd sit confirmaro pactuin à dæmone initum, qui non aliâ ratione quàm virtute pacti nocere desinit ablato signo. Alii tamen communiter affirmant hoc esse lieitum, non solùm quibuscumque aliis, sed etiam ipsi malefico; imò istum damnificatorem ad hoc teneri lege justiti;e; quoscumque verò alios, lege charitatis, si commodè possint et absque maleficio. Debent autem id facere non animo ut priori malefico pactum cum dæmone servetur, sed ut tollatur, et sanitas obtineatur. Ratio est quia ejusmodi signa destruere, non est invocare daemonem, sed potiùs impedire et rescindere invocationem illius, quæ veluti virtualiter continuatur, quamdiù ea signa permanent : neque est pactum et amicitiam confirmare, sed magis dissolvere; neque eum honorare, sed potiùs eo contemplo ab ejus amicitiâ recedere; nihilque aliud est quàm auferre et comburere id quo dæmon ad nocendum allicitur. Quod sanè laudabile ac meritorium est, quodque verificatur, sive unicum, sive duplex cum dæmone pactum initum fuerit ; et tantùm abest ut sigiium quis auferendo, consentire dicatur, aut illud pactum confirmare, quin potiùs censetur illud detestari, et actione humanâ, opera diaboli dissolvere. Et per hoc patet solutio argumenti in contrarium allati. Dices tamen : Quicumque signum destruit, non tantùm intendit, ut dæmon nocere desinat, sed etiam ut sanitatem restituat : talis autem effectus non potest à dæmone expectari absque invocatione illius et pacto cum eodem inito. Ergo non licet. Resp. eum qui signum aufert, posse et debere tantùm iniendere ut auferatur id quo dæmon ad nocendum allicitur, ut ita fortè nocere desinat, quod sanè absque ullà confœderatione et invocatione illius fieri potest. Quòd si ipsemet dæmon ablato signo, non solùm nocere desinat, . sed etiam ad sanitatem reddendam positivè operetur, id facit ex merâ suâ voluntate, aut ut fidem malefico datam servet: non verò ut rogatus aut inductus ab eo qui signum abstulit, qui tantùm iiegativè, seu permissivè se habet ad illam daemonis operationem, sicut etiam permittit ut maleficium in ipsum maleficum, aut aliquem alium transferatur. Hinc infertur, maleficum posse cogi vi, minis, verberibus, pecunià, etc., ad ea signa tollenda, cùm hæc ablatio licitè fieri possit: neque id sit injuriam malefico inferre, sed ab ipso illatam repellere. Graviter tamen illum plectere, ad solum judicem spectat. Infertur quoque quòd dùm maleficus se accusat de nocumento alteri illato, per ligaturam aliudve sigi.um in aliquo loco appositum, confessarius ipsum urgere debet ut tale signum dissolvat : imò ut reparet (lamnum, si quod ex maleficio consecutum fuit. Infertur præterea quòd si maleficus, qui signum apposuit, sit

ignotus, aut conveniri non possit, licitum est rogare alium qui novit quo in loco positum fuerit, ut illud dissolvat, sive notitiam illam habeat naturaliter, quia fortè fuit particeps sceleris, sive aliâ viâ quocumque modojam habità. Si tamen signum illud ignoret, nullus potest hunc maleficum inducere ut arte suâ utatur ad investigandum quo in loco positum sit; quia hoc esset illum inducere ad peccatum, nempe ad invocandum dæmonem, ut de loco et signo certior fiat illius opeInferunt tandem Sanchez, Lessius, Suarez, et alii, ad pactum cum dæmone initum rescindendum, licitum quoque esse apponere signum contrarium, dummodo sit ex se licium et indifferens, quo scilicet posito destruatur pactum et dæmon nocere desinat. V. g., si dæmon cum malefico pactum inierit nocendi alicui, nisi iste faciem lavaverit, aut signum crucis adhibuerit, aut tres Missas celebrari fecerit, si ex relatione malefici tale pactum huic constet, potest iste licitè se lavare, se signare, et tres Missas offerre, non intentione sanitatem positivè acquirendi illo medio aut daemonis operatione, nec animo illum invocandi de novo, aut ex vi præcedentis pacti illum inducendi ad tollem dum maleficium, sed solo animo tollendi signum et nocendi pacuum, quæ intentio est bona et medium licitum, aut de se indifferens. Imò suppositâ dæmonis malitià censetur bonum et quamvis non liceat uti re vanâ ad aliquem emectumi, ut ex vi illius rei aut per positivam dæmonis operationem effectus aliquis positivè obtineatur, licitum tamen videtur uti re vanâ pro signo, quo posito, nihil remaneat quo dæmon tanquàm ol)jecto ad nocendum et malè agendum alliciatur; hic autem nihil aliud consideratur quàm quòd celebratio tot Missarum sit signum, quo posito dæmon nocere desinat. Hinc si saga te tangit ad hoc ut inficiaris, et repercutiendo eam, tale nocumentum impediatur, id tibi licitum erit, vel quia dæmon statuit tunc nocere, vel quia tunc signum veneficæ non est tale, quale dæmon requirit. Item si verum sit quod dicitur, nempe infectum à sagà sanari, aut à nocumento liberari, si det illi pamem et salem, vel ab eâ accipiat, id facere erit licium; quia fortè diabolus statuit non nocere posito tali signo : licitum est autem aliquid de se indifferens facere, ut pactum expiret, et nocumentum cesset. Nam si liceat tollere signa, eo fine ut pactum n0cendi dissolvatur, cur non licebit apponere alia signa per se indifferentia ob eumdem finem ? Cùm à parte rei positio talis signi nihil aliud sit quàm ablatio signi quo dæmon movetur ad nocendum; sicut enim fecit pactum nocendi, quamdiù, v. g., annulus in tali loco remanebit : ita et quamdiù maleficio affectus corpus suum non lavabit, aut nisi sagam repercutiat, etc. Unde, sicut in priori casu annulus in tali loco positus, est signum quo dæmon movetur ad nocendum, ita in posteriori casu, defectus lotionis, aut percussionis, est signum quo dæmon allicitur ad continuandum maleficium. Quod cùm in privatione consistat, nequit uol'i nisi per actionem oppositam , nempe lotionem, et percussionem, etc. Ergo, si liceat primum, se

cundum quoque erit licitum. Ita auctores mox citati. Verùm de hoc alii judicent. Existimo in hàc parte hominibus non multùm laxandas esse habenas, ob periculum superstitionis, in quod callidus hostis de facili eos præcipitat, mediantibus his signis vanis quærens honorari, invocari, pactumque confirmari saltem tacitè. Nec approbari aut permitti potest factum illorum, qui lignum vitis involutum linteo, tali loco, tali tempore, tali fuste percutiunt, eâ intentione ut saga percussiones sentiat, aut à diabolo vexetur, sicque doloribus cruciata apparere, signum et maleficium dissolvere, atque ab inferendo malo cessare cogatur. Et sic de aliis multis, quæ tanquàm superstitiosa, sunt è coetu Christianorum eliminanda, et recurrendum potiùs ad orationem, et adalia remedia jam à nobis adducta. § 10. De superstitionibus in adjuratione contingentibus. Adjurare est aliquam personam vel rem imperando, vel obseerando inducere ad aliquid faciendum, vel omittendum ex invocatione alicujus rei sacræ, sicut Apost. ad. I{om. 12, adjurat Romanos dicens: Obsecro ros per misericordiam Dei ut, etc. Ita Sylvester v. Adjuratio, et colligitur ex D. Thomà 2-2, quæst. 90. Adjuratio convenit cum juramento, quòd pertineat ad divini nominis assumptionem ; et quòd sicut istul a'lhibetur ad veritatis assertæ confirmationem, aut majorem promissionis factæ firmitatem : ita adjuratio fit, ut postulatio aut jussio sint efficaciores. Unde adjuratio ad sui honestatem requirit eosdem tres c0mites quos juramentum exigit, nempe veritatem, justitiam, et judicium. Justitia consistit in eo quòd res petita sit justa et licita, injuria enim fit Deo si interponatur tanquàm intercessor rei illicitæ ; quæ si fuerit venialis, erit solùm venialis injuria; erit verò gravis, si res fuerit lethaliter illicita. Deest autem veritas, si fiat per falsum Deum, ut per Jovem , etc. Et tunc si seriò id fiat, est peccatum idololatriæ; item quando intervènit fictio, ut si quis dives petat eleemosynam per Deum, aut non adsit animus impelrandi quod petitur. Tandem ad judicium requiritur ut adjuratio cum necessitate ct debitâ reverentiâ fiat, nec temerè in quâvis occasione usurpetur, eò quòd nomen Dei asSumatur. Differt tamen adjuratio à juramento, quòd in isto, Deus adducatur tanquàm testis veritatis, aut quasi fidejussor promissionis : in adjuratione verò tanquàm objectum amoris vel timoris personæ quam adjur;mus, ut inde ad rem petitam concedendam Dei amore vel timore inducatur. Differt etiam à simplici oratione, quòd per hanc petimus à Deo, per adjurationem verò ut sic, tantùm petitur propter Deum, aut imperatur creaturis: quòd si fiat ad Deum, v. g. : Pcr cruccm tuam libera nos, etc., tunc est simul oratio et adjuratio. Item quando adjuramus Patrem æternum per Filium suum, vel per sanctos suos, qui illi accepti supra nos fuerunt, ad inclinandum illum per benevolentiam : sicut quando adjuramus dæmones, assumituraliquiddivinumadinclinandum illum per compul sionem et violentiam , ut illi obsessis corporibus exeant. Unde in adjuratione semper assumitur potentior virtiis ad impetrandum, quod nos ex nostrâ infirmitate non possumus impetrare: ideòque semper adjurans, in se defectum ad hoc profitetur, eo ferè modo quo in juramento assumitur divina veritas, quasi firmior in testimonium veritatis à nobis dictæ. lta D. Thomas in 4, dist. 15, q. 4, art. 5, q. 1, ad M. Duplex cst adjuratio, una imperativa, alia deprecativa. Ut enim ait D. Thomas, 2-2, q. 90, art. M, sicut homo juramento promissario seipsum obligat ad aliquid faciendum ob reverentiam dirini nominis, quod est seipsum immobiliter ordinare ad aliquid faciendum, ita potest alios ordinare ad aliquid agendum, superiores quidem deprecando, inferiores verò et subditos, imperando; et dùm utraque ordinatio per aliquod divinum confirmatur, tunc est adjuratio. Si aliquis per invocationem ditini nominis vel cujuscumque rei sacræ, alicui non sibi subdito, adjurando, necessitatem agendi aliquid imponere intendat, sicut imponit sibi jurando; talis adjuratio illicita est, quia usurpat potestatem in alium, quam non habet : licet enim sit dominus suarum actionum, ideòque possit sibi ipsi necessitatem imponere; non tamen eorum quæ sunt ab aliis agenda, nisi sunt subditi : quos potest ex debito juramenti compellere, et propter aliquam necessitatem tali genere adjurationis necessitatem imponentis constringere. Unde peccavit princeps sacerdotum, præsumendo Dominum Jesum Christum, sic adjurare. lta D. Thomas art. H, ad 4. Adjuratio verò deprecativa, quà quis intendit solummodò per reverentiam divini nominis, vel alicujus rei sacræ aliquid ab alio obtinere absque necessitatis impositione, est licita respectu quorumlibet subjectorum , imò et ipsius Dei. Aliter tamen utimur adjuratione ad homines, et aliter ad Deum. Nam adjurando hominem, intendimus ejus voluntatem immutare per reverentiam rei sacræ, non verò Deum, cujus voluntas est immutabilis; sed intendimus à Deo aliquid obtinere per æternam ejus voluntatem, idque noh ex nostris meritis, sed ex illius bonitate. Quare interponimus aliquid divinum, non ad movendum, seu inducendum Deum immobilem, sed ad excitandum nos, ut vehementiùs petamus, et petendo expleanus quod I\eus ordinavit. Dùm aut sanctos aut angelos bonos adjuramus et invocamus, interponimus aliquid sacrum, ut nos excitemus, eosque pariter moveamus commemorando ea per quorum amorem et contemplationem libenter interpellant. D. Thomasibid. ad 3. Difficultas restat an et quomodò liceat adjurare dæmones et creaturas irrationales. JOico primò, non esse licitum adjurare dæmones deprecativè, quia hoc pertinet ad invocationem, et videtur ad quamdam benevolentiam, amicitiam, et confidentiam spectare, quâ erga Dei et hominum hostes infensissimos ati non licet. Sed solùm licitum est adjurare imperativè et compulsivè, tanquàm adversarios nobis in hujus vitæ ancursu constitutos repellendo, ne nobis noceant spirituaIliter vel corporaliter, secundüm potestatem nobis traditam à Christo, Marci ultimo, et Lucæ 10 : « Ecce dedi a vobis potestatem calcandi, etc. » Non tamen est licitumn etiam imperativè et compulsivè dæmones adjurare ad tu. xiv

aliquid ab eis addiscendum, aut ad aliquid ab eis obtinemdum et obsequium consequendum, tum quia hoc pertinet ad aliquam societatem aut familiaritatem cum ipsis. tum quia in hujus vitæ cursu, iltorum actus nostræ dispositioni non subduntur, ut scilicet eis veluti subditis ad nostrum obsequium utamur; nisi fortè ex speciali instinctu vel revelatione divinâ aliqui sancti ad aliquos effectus dæmonum operatione utantur, sicut legitur de D. Jacobo, quòd per dæmones fecit Hermogenem ad se adduci. Hæc D. Thomas, art. 2, q. 90, ex 2-2. Hinc licitum est adjurare dæmones auctoritativè et compulsivè, per exorcismos, ut ab obsessis exeant corporibus, quia non exeundo nocent : et licitum est adjurare ut non noceant, et consequenter licitè adjurari possunt ad ea quæ ordinantur ad hujusmodi expulsionem eorum, et ad nocumenti cessationem; puta, ut dæmon ille nomen suum dicat, quia valet ad hoc ut exorcista nominatim contra ipsum præcepta dirigat; similiter ut causam nocendi et obsidendi hominem fateatur; valet enim ad hoc ut ad cauuelam ea causa amoveatur. Item ut dicat si habet socios; valet namque ad ipsi exeunti imperandum, ut secum trahat socios quantùm potest : et sic de cæteris hujusmodi. Si verò exorcista imperet dæmoni ut dicat curiosa, nihil ad expulsionem conducentia, idque ab eo requirat ex quâdam levitate et curiositate ductus, est grave peccatum, licet non videatur esse mortale, quia tale non videtur esse, nisi cùm quis adjurat dæmonem obsecrativè, aut ad aliquid consequendum, puta notitiam, aut obsequium adjuratio ordinatur; quod tamen iste exorcista non facit, eò quòd non credat dæmoni, nec amicitiam et societatem cum ipso ineat. Ita Sylvester verbo Adjuratio, q. 5. Quid autem facere possint ct debeant exorcistæ, et quid licitè requirere non possint, latè ostendunt Sanchez, lib. 2 in Decalog., cap. 42, à num. 6 usque ad num. 56; et Bonacina, disp. 4, q. 1, puncto ultimo in 1 Decal. præcep. Regula itaque generalis est, quòd semper cum dæmone nobis agendum est tanquàm cum hoste, cum quo nulla est induciarum concessa libertas, ut scilicet interim possit homo cum dæmone quasi tempore treugæ conversari, ita ut nunquàm tanquàm cum socio conversari liceat, aut amico. Ad hostes autem duobus modis inculpabiliter nos exhibemus, scilicet expulsivé vel compulsivè : ideòque his solis duobus modis per se loquendo licitè ad dæmones nos habemus, vel expellendo, ut in exorcismis et orationibus supra abreptitios fit, vel compellendo, ut sancti. viri sæpè faciunt præcipiendo illis divinâ potestate, quâ sciunt se eos compellere posse, ut aliqua dicant, vel faciant, non ut spontanci, sed ut hostes in captivitatem servitutis redacti, quomodò Deus et angeli utuntur ministerio dæmonum.Si verò homo se habeat cum dæmone non tanquàm cum hoste, sed ineat actum socialem cum eo, tunc facit aliquid ex genere suo peccatum mortale; nam actus ille socialis habet materiam repugnantem, cùm terminetur ad hostem Dei et nostrum, quod repugnat societati, utpote quæ sub amicitiâ comprehenditur, nullaque cum hoste amicitia sit - - 4

concessa. Adde quòd actus ille socialis habet materiam repugnantem, non qualitercumque, sed perniciosè; eò quòd sit cum hoste in iis in quibus est hostis; quia omnia dæmonis voluntaria, hostilia sunt propter perversam et obstinatam ejus voluntatem in malo. In quo differt ab hominibus invicem inimicis, in quibus quædam voluntaria possunt ad hostilitatem pertinere, quædam verò non. lnde sequitur quòd si homo exerceat cum dæmone actum socialem perfectè, committit peccatum mortale : si verò solùm imperfectè, peccatum grave veniale facit, modò non faciat deprecativè. Ilabet autem rationem actùs socialis perfectè, uti dæmonisvoluntariâ confabulatione, servitio, doctrinà, et similibus : ista enim sunt vitæ socialis actus. Imperfectè verò, si quis ex levitate et curiositate, non credens se divinam amicitiam offendere, cum occurrente dæmone in assumpto corpore vel abreptitio per modum transeuntis loquitur, inquirit breviter curiosa, facit aliquid vanum ab eo fieri, puta movere lapidem, etc. Tamen cum his omnibus stat quòd per accidens licitum esse potest ab occurrente dæmone inquirere, et cum eo loqui propter aliorum utilitatem, si casus exigat, quasi testimonium ab hoste oblato exigendo. Et tunc tanquàm cum hoste hæc agenda sunt per modum transeuntis : ita ut finis proximus sit imminens utilitas id exposcens ad honorem Christi ; quod rarò aut nunquàm accidere videtur, nisi his qui possunt dæmones compellere, quoniam dæmonis verbis, cùm sit mendax et hostis, nulla potest fides adhiberi, nisi adsit virtus compulsiva. Unde D. Thomas hic ait , fortè ex speciali instinctu, vel revelatione divinà, aliquos sanctos dæmonum operatione ad quosdam effectus uti posse. Hæc ex Cajetano referre volui, quia totam istam materiam egregiè explicant, parcè tamen el cum grano salis intelligenda. Dico secundò absolutè et secundùm se vanum esse creaturas irrationales, ul locustas, vermes, nubes, etc., adjurare ; ita ut adjuratio referatur ad ipsas secundùm se, quasi ex seipsis se moveant ad illas operationes nocivas, cùm intentioiiem nocendi habere non possint, neque adjurationis percipiendæ, ac in vi illius cessandi à nocumento sint capaces. Unde vanum ac superstitiosum est vocare eas in litem , dare ipsis advocatum et defensorem ac copiam accusationis factæ à populo tanquàm à parte adversâ, et quòd adjurator se constituat judicem ad eas per sententiam à nocumento repellendas et expellendas à territorio. Quia verò creaturæ irrationales ab alio aguntur ad proprias operationes; et aliundè eadem est actio ejus quod agitur et movetur, ac illius quod agit et movet, sicut motus sagittæ etiam est quædam operatio sagittantis: ideò operatio irrationalis creaturæ non solùm ipsi atlribuitur, sed principaliter Deo, cujus dispositione omnia moventur ; ad diabolum etiam pertinet, qui permissione divinâ utitur aliquibus irrationalibus creaturis ad nocendum hominibus. Hinc adjurare creaiuras irrationales relativè ad eum à quo aguntur et moventur, est licitum, nempe per modum depreca

tionis ad Deum directæ, quomodò sancti miracula faciunt; et respectu dæmonis per modum imperii, et compulsionis, quæ ad ipsum referantur, ne irrationalibus creaturis tanquàm instrumentis ad nostrum nocumentum utatur, quomodò adjurantur in Ecclesi;e exorcismis, per quos dæmonmm potestas excluditur ab irrationalibus creaturis. lta D. Thomas hic, art. 5. Cùm autem non constet an creaturæ à Deo aut à d;emone ad iiocendum moveantur, uterque modus adjurandi simul, nempe deprecativè Deum, et imperativè ac compulsivè dæmones, communiter fit in Ecclesiæ exorcismis. Et si quando adjuratio ad ipsas creaturas aliquo modo dirigatur, id solùm fit, quia in eis recipitur illa operatio seu effectus nobis adversus, quem per adjurationem avertere conamur ; ideòque à Samchez et Suarez id excusatur à peccato: alii verò conlendunt esse mortale ex genere suo, ob scilicet irreverentiam contra res sacras et Ecclesiæ exorcismos, quae vanè adhibentur : posse tamen esse solùm veniale, tum ob bonam fidem, tum ob ignorantiam, tum ob levitatem materiæ, sicque ut plurimüm fieri et contingere in praxi.

£(ppcnbir (1).
* DE POSSiBiLiTATE Et ExisTeNTIA MAGIÆ.

Quaestiones morales modò expositæ supponunt possibilitatem et existentiam tum divinationis, tum magiæ. Mayol de eo puncto nihil disseruit, quòd tunc temporis in controversiam non adducebatur; at cùm multi prodierint etiam inter Christianos, imò inter Catholicos, quimagnis eâ de re præjudiciis sunt imbuti, abs re non erit aliquantulùm huic discussioni immorari, ut vindicetur sensus Ecclesiæ contra quorumdam opinionem, quæ processit ex radice infidelitatis circa doctrinam christianam de dæmonibus. Incredulos ad tractatum de Religione remittimus; res potissimùm hic agitur cum Catholicis seu parùm edoclis, seu praejudiciis nimiùm dantes in iis quæ spectant ad magiam. Porrò illis dicimus existentiam magiæ (sub quo nomine divinationem cæteraque istius modi, lorevitatis causâ, comprehendimus) licet non pertineat ad dogmata fidei, tamen citra temeritatis notam negari non posse.

Prob. M* Scripturis : In veteri et novo Testamento videmus angelum malum qui ab exordio cum homine locutus est, dùm in paradiso terrestri protoparentes nostros ab innocentià dejecit, cum eodem homine lapso sæpè iniisse commercium quoddam ad eum decipiendum ac magis depravandum. Citari possunt incantationes magorum Ægyptiacorum, evoeatio Samuelis, ctc. Ilinc prophetæ cæterique viri divinitùs inspirati multoties loquuntur de arte ariolandi, de maleficiis, etc.; graviter objurgant eos qui pythones consulunt et per divinosâ mortuis veritatem quaerunt : at quis lical Deum del)uisse tot mandatis, hortationibus, minis avertere homines à crimine quod nec pos

(1) Appendix illa textui Mayol addita est operâ Edilorum.

sibile foret, vel homines tantùm indiguisse olim ut à magià avocarenlur, si dæmones nunquàm operati essent præstigia vi, seu occasione harum invocationum?... Reperiuntur multi Scripturarum textus circa potestatem dæmonum et maleficia in Theologiâ Scripturæ sacræ quam edidimus in primo volumine cursùs Scripturæ, part. tertiâ, cap. 11, ad 15, et parte sextà , cap. 29 et 50. 9° Traditione Ecclesi;e. lnnumcra possemus citare testimonia SS. Patrum, si id paterentur hujus notulæ limites, aut existimarem;is de eorum sensu dubium moveri posse. S. Augustinus librum integrum exaravit de Divinatione dæmonum; in eo explicat quibus variis modis dæmones multa noscunt quæ hominibus sunt impervia, et simul quæ sit illorum potestas morbos immittendi ipsum aerem vitiando, unde concludit : Quæ cùm ita sint, sciendum est, quoniam de divinatione dœmonum agitur, illos plerùmque pronuntiare quæ ipsi facturi sunt.—De Div. daem., c. 5. S. Cyprianus, lib. de Wanit. idol., dicit spiritus malos sub statuis atque imaginibus delitescere, afflatu suo pectora inspirare suorum cultorum, et sic oracula efficere : Hi tamen , subdit S. doctor, adjurati per Deum verum, nobis statim cedunt et de obsessis corporibus exire compelluntur. Hæc adeò manifesta erant, ut Tertullianus ausus fuerit in Apologiâ publicâ provocare magistratus romanos ad experiendum quà virtute, solo crucis signo Christianus quislibet dæmonem fugaret à corpore obsessorum et eum cogeret ad suam vanitatem confitendum : Nisi, inquit, se dæmones confessi fuerint, christiano mentiri „on audentes, ibidem illius Christiani sanguinem profundite. Apolog., c. 54. Ilaec directèquidem divinationem spectant. Quoad magiam, innumera sunt concilia tum generalia, tum privata quæ illam ut certam supponunt, et regulas tradunt servandas erga eos qui vel maleficiis operam dant, vel cum magis commercium ineunt; summam Ecclesiæ sapientiam certè contcmnnnt qui haec omnia veluti mera phantasiæ deliramenta habent. Ilunc continuum traditio:iis sensum, ne ultra limites accumulentur testimonia, habcmus in constitutione Sixti W quæ incipit : Cæli et terrae, datâ anno 1586. Sic locutus est pontifex : Sunt qui cum morte fædus ineunt et pactum faciunt cum inferno, qui similiter ad occultorum divinationem et inveniendos thesauros vel ad alia facinora perpetranda etiam expressâ cum diabolo factâ pactione, in manifestam suarum perniciem animarum , nefarias magicæ artis ineantationes, instrumenta et maleficia adhibent. Rituale romanum cui concinunt omnes libri rituales in EcclegiA adhibiti, monet exorcistam ut jubeat dæmonem dicere nn detineatur in corpore obsessi ob aliquam ope,am magicam aut malefica signa vel instrumenta ; quae si obsessus oresumpserit, evomat; vel sialibiextra corpus fuerint, comburantur. Hinc colligere est quàm meritò S. Thomas condemnaverit sui ævi viros temerarios docentes quòd maleficium nihil est in mundo nisi in existimatione honiinum qui effectus naturales quorum sunt causæ occull;e, maleficiis imputant : IIoc, ait S. doctor, est contra

auctoritates sanctorum qui dicunt quòd dæmones habent potestatem supra corpora et imaginationes hominum quando à Deo permittuntur, unde per eos mualeficii aliqua signa facere possunt... Credimus dæmones ex subtilitate suae naturæ multa posse quæ nos non possumus; et illi qui eos ad talia facienda inducunt, malefici vocantur. Suppl., q. 58, art. 20. 5" Ratione simul et factis. Quæstio versari potest vel de possibilitate, vel de existentià magiæ; possibilitas probatur rationibus theologicis seu à fide potissimùm desumptis, quia fide solâ novimus ipsos angelos; cxistentia autem faclis evincitur. Si quid obstaret quin agnosceretur possibilitas magiæ, esset vel ex parte dæmonum qui nullam vim haberent occulta revelandi seu operandi portenta, vel ex parte hominum qui non possent inire cum daemonibus commercium, vel ex parte Dei, cujus læderetur providentia. Non primum. Enimverò, si agatur de divinatione, angeli multa procul dubio cognoscunt quæ ab homine ignorantur; suâ celeritate incomparabiliter vincunt cursum quorumlibet hominum; ipsis insuper accessit per tam longum tempus quo eorum vita protenditur. rerum longè major experientia q::àm potest liomini. Hinc naturaliter fit, concludebat S. Augustinus libro supra laudato, cap. 5, ut multa seu remotioribus locis peracta, seu abdita, nuntient vel prænuntient, quae homines per seipsos nòsse non valent. Ipsainet futura contingentia quæ à liberà hominum deiermiiiatione pendent, licet certò prævidere nequeant, ut alibi ostenditur, tamen possunt magnâ probabilitate conjicere propter agnitam illorum indolem et influxum quem se habituros præsumunt in eorum voluntatem... Si de operatione prodigiorum quæstio sit, non major est difficultas. Novimus ex Scripturà sacrâ surrccturos antc finem mundi pseudoprophetas qui dabunt signa magna et prodigia ad seducendos, si fieri potest, etiam electos; porrò hæc pseudoprophetarum virtus tota veniet à d;emone; ille est enim qui horum ministcrio apparebit, juxta S. Paulum : Secundùm operationem Satanæ, in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus et in omni seductione iniquitatis. Th, 2, cap. 2; ergo, etc. Angelus est quidem substantia spiritualis, unde non p test quidem agere in corpora contactu materiali, non secùs ac Deus qui movet corpora noii contactu. sed suâ solâ virtute, vel etiam anima quae, licct simplicissima, suum proprium corpus movet, et eo mediantc in alia agit modo quidem nobis ignoto, qtiia nos latet natura substantiarum spiritualium, sed modo efiicac, ; ita et non est cur angeli non fuerint in suâ creatione simili virtute donati in materiam. Non secundt:m : ex scil. parte hominum veniret impossibilitas magiæ. Sicut cum angelis bonis, ut sæpiùs cvenisse l gimus in Scripturis, ita cum malis possunt habere commercium, dùm substantiæ illæ angelicæ voce per aerem formatâ, aut signis in phantasiâ impressis, aut sub variâ specie apparendo, illos alloquuntur et sic suas ideas ipsis communicant.

« VorigeDoorgaan »