Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tandem volunt non esse attendendam qualitatem ciborum, sed quantitatem: duntaxat, ita ut ex omnibus cibis esurialibus, seu qui die jejunii licitè sumuntur in prandio, piscibus, leguminibus, ovis, etc., etiam liceat sumere in collatione, modò servetur quantitas. Ita Cajetanus, in Summulà, v. Jejunium, cap. 1, n. 9, dicens: Non referre quid quisque sumat, si modum non excedit. Ita Bonac. de Præceptis Eccl. disp. ult., q. 1, puncto 3, citans Asor., Tulet., Abul., Reginald, Filluc. Ita Loth citans Jacob. Marchant. in Resolut. pastor., p. 2, c. 5; Wiggers tract. de Temp., c. 1, dub. 4. Ita etiam Sporer, in Append. ad 3 præceptum Decalogi, sect. 2, § 3, n. 32, citans Petrum Marchant. Tribun., parte 2, tract. 12, tit. 3, q. 3, dub. 1, cujus ratio est quia cùm collatiuncula illa tolerata sit, seu permissa ad aliquam confortationem naturæ propter infirmitatem humanam, nihil refert quo cibo esuriari illa confortatio fiat, modò non excedatur.

In tantà opinionum varietate, rectiùs docere mihi videntur qui dicunt standum esse probatæ consuetudini regionis in quâ quis vivit. Quia cùm collatio ortum habeat à consuetudine, etiam consuetudine modus ejus regi debet.

IV. Circa quantitatem non minùs dissentiunt auctores, dùm alii ad unam panis unciam cum dimidiâ restringunt, alii ad duas, alii ad tres, quatuor, quinque, sex, extendunt : quasi verò quivis panis aliusve cibus esurialis sit ejusdem virtutis nutritivæ, et alter altero non sit substantior, et quod sufficit uni omnibus sufficiat. Relictis ergo his opinionibus ut infundatis et arbitrariis, alii assignant pro quantitate collationis leve aut semiplenum jentaculum, alii quartam, alii quintam, alii sextam partem ordinariæ refectionis; sed hæ sententiæ videntur etiam arbitrariæ, et nisi aliquid addatur, patiuntur easdem instantias ac prior. Itaque, salvo meliori judicio, duo sunt attendenda, juxta quæ regi debet quantitas collationis. Primum est consuctudo cujusvis regionis inter timoratos re-cepta; non cnim est una in omnibus: sic in frigioribus regionibus plus concedi solet quàm in calidioribus; in his partibus satis communiter assumitur pro cœnulà quod æquivalet mediocri jentaculo, aut quartæ tertiæve parti refectionis ordinariæ.

2° Inspicienda est conditio persona jejunantis; plus enim concedi debet seni seu debili quàm adolescenti aut robusto, plus voraci quàm fame carenti: idque ratio suadere videtur. Sicut enim, juxta S. Th., quantitas cibi non oportuit cadem omnibus taxari (in refectione) propter diversas hominum complexiones, ex quibus contingit quòd unus majori alter minori cibo indiget, ita nec oportuit eadem omnibus taxari in refectiuncula, quæ permittitur etiam ad indigentiam naturæ aliqualiter sublevandam.

Dicimus itaque quòd ex primo capite quisque potest sumere in collatione tantùm quantùm sumi communiter solet in suâ patrià, eodem semper principio, quòd collatio à consuetudine vim habeat. Ex secundo capite, potest plus sumere etiam quàm sumi soleat commumiter, qui plus indiget.

Sed dices fortè: Si collatio debeat sumi respectivė, ad conditionem personæ, ita ut plus sumere possil plus indigens, minùs qui minùs indiget, ergo nihil sumere debet et potest qui nullatenùs indiget, quales sunt plurimi quibus unica plena refectio abundè sufficit ad sedandam famem per totum diem et ad naturam sustentandam : atqui hoc videtur inconveniens: ergo. -R. N. sequelam majoris. Quia licèt ex secundo capite collatio sit respectiva, ex primo tamen capite est absoluta, ita ut quisque consuetudine permittente, possit absolute sumere quantum communiter sumi solet in suâ patriâ, sive indigeat, sive non. Unde est tantùm respectiva hoc sensu, quòd qui plus indiget plus sumere possit quàm sumitur communiter, non autem quòd qui minùs indiget minùs sumere debeat quàm sumitur communiter, sed ninùs quàm qui plus indiget. Sicut quia lex jejunii permittit sumere unam integram refectionem, quisque, sive indigeat sive non, potest eam sumere absque transgressione legis; ii autem qui plus indigent, possunt sumere largiorem quàm sumi solet communiter, absque eo quòd qui non indigent teneantur vi legis abstinere ab eà quæ communiter sumi solet. In hoc tantùm est disparitas, quòd in plenâ refectione lex nullatenùs taxet cibi quantitatem, it ut non indigens qui lautiùs pranderet, non peccaret contra legem jejunii, sed contra temperantiam tantùm in refectiunculà autem consuetudo taxat in communi et secundùm se certam quantitatem, puta, æquivalentem mediocri jentaculo, ultra quam communiter non itur; non prohibet tamen quin per accidens quis possit plus sumere, si nempe plus indigeat. Cæterùm, id unum omnibus et semper est observandum, ut sic attemperetur cœnula quòd non vertatur in

[merged small][ocr errors][merged small]

Petes 2o utrùm liceat sumere collationem meridie, prandio in vesperam dilato. R. Non licere sine causâ ; quia est contra consuetudinem Ecclesiæ. Hæc tamen transmutatio non est nisi venialis, quia non est violatio jejunii quoad substantiam, sed quantùm ad circumstantiam non multùm gravem, cùm difficilius sit sustinere famem, sumptà manè collatione, ad vesperam, quàm suscepto prandio. Occurrente autem aliquâ causâ rationabili quæ non debet esse multùm gravis, v. g., itineris, studii, lectionis, aut concioni habendæ, alicujus negotii peragendi, amici adventu. ri, etc., nulla est culpa. Ita communiter.

[blocks in formation]

Natalis Alexander, lib. 4 Theol. Dogmat. et Moral. cap. 5, a. 7, Reg. 14, his verbis: Aqua quidem secundùm se non nutrit, et ob hoc non solvit jejunium. Non sic tamen S. Thom. in 4, d. 15, q. 4, a.4, quæstiune. 1, ad 1 : Aqua, inquit, etsi solvat jejunium naturæ, quia aliquo modo nutrit, non tamen solvit jejunium Ecclesiæ, quia Ecclesia non attendit in statuendo id quod quomodocumque nutrire potest, sed id quod principaliter ad nutriendum ordinatum est. Alii paulò liberaliores concedunt quòd licèt vinum, cerevisia, sicera ct similes liquores nutriant, liceat tamen eis uti extra horam refectionis ex necessitate, seu ad extinguendam sitim, sed ultra sumptos frangere jejunium. Ex aliâ parte quidam plus æquo indulgentes, ita volunt licitum esse omnem potum, ut etiam sumptus in fraudem jejunii, causâ sedandæ famis et nutriendi, non solvat jejunium, nec etiam si aliquid cibi sumatur toties quoties bibitur, ne potus noceat. Idem censent de chocolat sumpto ad nutritionem et ad extinctionem famis.

Nota 2°. Esto potum non prohiberi lege jejunii, ut modò dicam, certò tamen constat eum qui bibit sine necessitate exira horam refectionis, agere contra finem præcepti, peccare contra temperantiam, et jejunii meritum perdere vel in toto vel in parte, in toto, si sit immoderantia mortalis; in parte, si sit venialis, eo modo, v.g., quo qui in fine orationis voluntariè distrahitur perdit ex illâ parte meritum orationis. Quapropter omninò culpandi sunt qui non sine fidelium scandalo dies jejunii agunt in popinis, seque vino aut cerevisia ingurgitant. Sed utrùm etiam peccent contra legem jejunii, quæstio est, secundùm mentem D. Th.; quæ, ut magis elucescat, vix aliquid de meo proferam, sed omnia ferè ex S. doctore, cujus etiam verba, juxta id quod consuevi, distinctis signis notabo. Itaque

Dico. Justa S. Thomam potus propriè sumptus secundùm se non frangit jejunium. — Probatur 1° : S. doctor hic a. 9, sibi proponit secundo loco hoc argumentum: Sicut homo nutritur cibo, ita et potu..... sed non est prokibitum quin bibamus pluries diversis horis diei: ergo etiam non debet esse prohibitum jejunantibus quin pluries comedant. Cui argumento respondet ad secundum his verbis decretoriis: Jejunium Ecclesiæ non solvitur nisi per ea quæ Ecclesia interdicere intendit instituendo jejunium : non autem intendit Ecclesia interdicere sumptionem potùs, qui magis sumitur ad alterationem sedandam et digestionem ciborum assumptorum quàm ad nutritionem, licet aliquo modo nutriat; et ideò licet pluries jejunantibus bibere; ergo juxta S.Thomam potus propriè sumptus secundùm se non solvit jejunium.

2° Ibidem imme liatè subjungit: Si autem quis immo-deratè potu utatur, potesi peccare et meritum jejunii perdere; sicut etiam si immoderatè cibum in unâ comestione assumat. Subsumo: Atqui qui cibum immoderatè sumit in una comestione non frangit jejunium, sed peccat duntaxat contra temperantiam; ergo juxta S. Th. potus propriè dictus, etiam immoderatè sumptus, secundùm se non frangit jejunium.

je

3° In 4, dist. 15, q. 3, a. 4, qua stiune. 10, sic discurrit: Jejunium dupliciter solvitur, uno modo quantùm ad meritum, ita quòd homo vel non meretur, vei minùs meretur; et de hâc solutione jejunii non intendimus ad præsens... Alio modo solvitur jejunium secundùm quòd est ab Ecclesiâ institutum..... et de hâc solutione junii nunc quærimus. Ad hoc autem præcipuè valet considerare intentiones statuentis. Intendit autem Ecclesia certum modum statuere manducandi, ut scilicet semel in die jejunans manducet: et ideò si aliquorum sumptio secundum quæ manducatio solet compleri iteretur, jejunium prædicto modo acceptum solvitur. Si autem aliqua sumantur quæ ad manducandum de se non sint ordinata, sed ad alium usum, qui usus communiter manducatio non vocatur, talis cibi vel potûs sumptio præter manducationem unam ante vel post, non facit esse binam manducationem; et ideò talis sumptio jejunium non frangit. Subsumo: Atqui potus propriè dictus non est de se ordinatus ad manducandum, sed ad potandum, et ejus usus communiter manducatio non vocatur: ergo juxta S. Th. potus propriè dictus secundùm se non frangit jejunium.

4° Ibidem ad primum : Quamvis aliquis potus aliquo modo nutriat, tamen de se non ordinatur ad nutriendum, sed magis ad bonam dispositionem eorum quæ nutriunt, ut scilicet per membra deducantur et in stomacho non comburantur : unde sumptio potùs manducatio non dicitur; et ideò qui potat extra horam unica refectionis, non dicitur bis manducare, et propter hoc nec statutum Ecclesiæ frangit, nisi fraudem faciat, quia legem violat qui in fraudem legis aliquid facit. Ergo, juxta S. Th., potus propriè dictus secundùm se non frangit jejunium.

Hæc plana sunt, nec commentariis indigent: unde meo sensu cæcutiunt in meridie qui S. doctoris mentem in dubium revocant.

Dixi 1° potus propriè dictus, qui nimirùm, ut dicit S. doctor ex suâ naturâ et principaliter ordinatur ad refrigerationem et digestionem, licèt aliquo modo nutriat, ut sunt vinum, cerevisia, sicera, aqua, et alii similes liquores. Unde lac, mel, jusculum, bouillon, chocolat, et similia, non censentur potus, quia licèt non dicantur manducari, neque propriè potari, sed sorberi, potiùs tamen secundùm se ordinantur ad nutritionem quàm ad refrigerationem et digestionem, et sic sunt magis cibus quàm potus; et ideò frangunt jejunium (1). Quantùm ad thé et café, quamvis aliquo modo nutriant, ratione jusculi herbarum, aut fabarum et sacchari, cùm tamen secundùm se sumantur principaliter ad refrigerationem et digestionem,

(1) Si alicubi hæc permittantur, ut in Italiâ potio cho colati et alia hujusmodi, duo sunt observanda: 1° H.: c non permitti, nisi in parvà quantitate, co modo qui non censeatur adhibitus in fraudem jejunii. 2° Hanc licentiam non jure universali fundari, sed solum usu particulari locorum, unde extendi non potest ad regiones ubi non viget illa consuetudo; quidquid enim suâ naturâ tendit non solùm ad sedandam sitim, sed ad nutritionem, vetatur jure communi, quo prohibetur ne sumatur cibus extra prandium et c nulam.

videntur mihi habere rationem potûs, nec solvere jejunium, nisi fortè multùm lactis et sacchari immisceatur et sumantur in magnâ quantitate.

Dixi 2o secundùm se, quia per accidens potus potest solvere jejunium duplici modo. 1° Ratione consuetudinis; si enim in aliquâ provincià vel diœcesi vigeat consuetudo pro lege communiter acceptà, abstinendi à potu extra horam refectionis, servanda est : sicut enim consuetudo potest pra:scribere contra legem, ita eliam potest vim legis obtinere. Quòd si non vi consuetudinis hæcabstinentia servaretur, sed ex falsâ opinione quòd lex jejunii secundùm se et vi suæ institutionis ad illam obliget, tunc ex solâ conscientiâ erroneâ et fortè ratione scandali quis peccaret bibendo. Depositâ autem hâc conscientiâ per saniorem doctrinam D. Th. non teneretur à potu abstinere, nisi secundùm leges temperantie et fortè scandali vitandi.

2° Potus per accidens frangit jejunium, quando sumitur in fraudem jejunii; quia, inquit S. doctor supra cit., violat legem qui in fraudem legis aliquid facit. At quando quis censetur bibere in fraudem legis, non est una omnium sententia. Quidam id fieri putant quando quis bibit immoderatè, aut ex solâ voluptate sine ullâ necessitate. Ita Pontas, v. Jeûne, c. 12: Henricus à S. Ignatio, 1. 11, c. 3; et sic etiam videtur sentire doctissimus Sylvius hic.

Sed non sic S. Thomas: Si quis, inquit hic, a. 6, ad 2, immoderatè potu utatur, potest peccare et meritum jejunii perdere, sicut etiamsi immoderatè cibum in unâ comestione sumat. Sed qui sumit immoderatè et ex solâ voluptate cibum in unâ comestione, non ideò censetur agere in fraudem jejunii, nec peccare contra legem jejunii, sed contra temperantiam tantùm : ergo. Item S. doctor in 4, loco citato, ad 3, ait: Quidam dicunt quòd si electuaria comedantur ad delectationem, solvunt jejunium; si autem causâ medicinæ sumantur non solvitur jejunium (electuaria sunt medicamenta saccharo vel melle condita, v. g., confectura). Sed statutum legis positivæ non attendi intentionem observantis, sed ipsum actum, eò quòd modus virtutis non cadit in præcepto, sed est finis præcepti; sed ex intentione potest aliquis mereri vel demereri, et ideò dicendum quòd electuaria, etsi aliquo modo nutriant, non tamen hic est principalis usus eorum; unde nec loco manducationis sumi consueverunt et ideò talis sumptio jejunium Ecclesiæ non solvit, quamvis homo possit totaliter vel in parte ex hoc meritum jejunii perdere, vel etiam mortaliter peccare, si sit immoderata libido; non tamen est transgressor præcepti Ecclesiæ, nisi in fraudem sumeret, aut si eis quasi aliis cibis uteretur ad famem extinguendam. Ergo sumere præcisè immoderatè et ex voluptate electuaria, à fortiori potum, non est agere in fraudem legis jejunii, nec cam transgredi.

Ille itaque, juxta S. Thomam, dicendus est sumere potum aut electuaria.in fraudem legis qui, ut dicit S. doctor in textu præcedenti, eis utitur quasi aliis cibis ad extinguendam famem et ad nutriendum; vel, ut dicit bic, a. 6, ad 3, qui ca assumit per modum cibi. Hoc Lutem assumitur per modum cibi, quod assumitur ad

sedandam famem et ad nutriendum; ad id enim ordinatur cibus. Qui igitur eo animo sumit potum aut electuaria, agit in fraudem legis, et ideò peccat, vel mortaliter si sumat in magnâ quantitate, vel venialiter si in parvå.

Ex his colliges hoc famosum et ubique decantatuni adagium: Liquidum non frangit jejunium, ex duplici capite esse falsum, nec à S. Th. unquàm traditum, quin ab ejus mente prorsùs alienum.

1° Quia, licèt omnis potus sit liquidum, non tamen omne liquidum est potus, ut patet de lacte, jusculo et aliis, ut dixi supra; solus autem potus propriè dictus juxta S. Th. non frangit jejunium. 2° Quia, juxta eundem S. doctorem, potus etiam propriè dictus potest per accidens frangere jejunium, si nempe sumatur in fraudem jejunii per modum cibi, et etiam, ut dixi, ratione consuetudinis.

[blocks in formation]
[ocr errors]

2° S. Th. hic, a. 6, ad 3, dicit quòd, ‹ si aliquis in fraudem electuaria in magnâ quantitate sumat per (modum cibi, solvat jejunium : atqui eadem est ratio de potu maximè substantiori, ut est pinguis cerevisia, aut vinum generosum ergo. Ita Sylvius. R. ad primum. Fateor eum qui transgreditur legem hor modo ut impediatur finis legislatoris, peccare mortaliter; sed qui bibit extra horam refectionis non transgreditur legem, siquidem lex non intendat interdicere sumptionem potus. Hic a. 6, ad 2. Ad secundum. Datâ minori, N. consequentiam. Non enim dicit S. Th. quòd qui sumit electuaria in magnâ quantitate, præcisè agat in fraudem jejunii, sed qui sumit in magnâ quantitate per modum cibi : sic etiam sumptam potum fatemur solvere jejunium; sumitur autem, ut jam dixi et modò adhuc dicam, per modum cibi, quando sumitur ad extinguendam famem et ad nutriendum.

Omisi minorem, quia potest negari, et veritas asserta; cùm enim electuaria, ut plurimùm solida, manducentur et sint valdè substantiosa, si sumantur in magnâ quantitate, moraliter loquendo et in apprehensione hominum, censentur comedi et sumi per modum cibi hic enim res moraliter agi et judicari debet; secùs de potu qui, cùm sit liquidus et minùs substantiosus, quantùmvis sumatur, non censetur moraliter comedi, nec sumi per modum cibi ad extinguendam fameni et nutriendum, nisi id formaliter intendat bibens.

Inst. 1° Qui potu utitur immoderatè ex solà voluptate, non eo utitur ut potu: ergo ut cibo. Probatur ant. Potus secundùm D. Th. est qui ordinatur

ad refrigerationem et digestionem : atqui qui utitur potu immoderatè, non eum ordinat ad refrigerationem et digestionem : ergo. - R. N. ant. ad prob. D. min. Qui utitur potu immoderatè, non cum ordinat ad refrigerationem, et digestionem et tamen ex se, hoc est, ex suâ naturâ et institutione ad id ordinatur, C.; et ex se ad id non ordinatur, N. Non dicit autem S. Th. id esse potum quem potans ordinat ad refrigerationem et digestionem, sed id quod de se, hoc est, ex suâ naturâ ex institutione ad id ordinatur. Sicut qui immoderatè cibum sumit, quamvis eum non ordinct de facto ad extinguendam famem et ad nutriendum, sed ad solam voluptatem, quia tamen ex se ad id ordinatur, remanet cibus.

Insuper dato primo antecedente, potest negari consequentia. Ex eo enim quòd quis non utatur vino ut potu, non sequitur quòd utatur ut cibo; sicut ex eo quòd quis non utatur pane ut cibo, non sequitur quòd eo utatur ut potu. Potus enim et cibus non sunt contraria immediata.

Inst. 2° Qui immoderatè utitur potu validiori in magnâ quantitate, v. g., cerevisiâ crassâ, aut vino generoso, quamvis formaliter et explicitè non intendat uti per modum cibi in fraudem ad extinguendam famem et ad nutritionem, hoc ipso tamen quo sentit ex eo, in se famem extingui ct corpus multùm nutriri, de facto fraudat legem, sicque videtur saltem virtualiter et implicitè uti tali potu per modum cibi in fraudem. Ergo. — R. non ita visum fuisse doctori Angelico. Si quis, inquit hic ad 2, immoderatè potu utatur, potest peccare et meritum jejunii perdere, sicut si immoderatè cibum in unâ comestione assumat; porrò qui cibum immoderatè sumit in unâ comestione, non censetur fraudare neque violare legem jejunii, nisi id formaliter intendat: ergo neque qui potu immoderatè utitur.

Itaque negandum est antecedens. Nemo enim dicitur fraudare legem, qui facit quod lex non prohibet, nisi eo animo faciat ut fraudet legem, sed dicitur uti jure suo. Si dicas neminem habere jus bibendi immoderatè, fateor vi præcepti temperantiæ, nego vi præcepti jejunii, quia eo non prohibetur : unde peccat contra temperantiam, sed non contra præceptum jejunii.

:

Inst. 3° S. Th. in 4, cit. ad 3, loquens de electuariis, dicit quòd, quis esset transgressor præcepti Ecclesiæ, si ea in fraudem sumeret, aut si iis quasi aliis cibis uteretur ad famem extinguendam ; ergo juxta S. Th. aliud est sumere electuaria in fraudem, aliud ea suinere per modum cibi ad famem extinguendam : porrò non videtur quomodò non sumpta per modum cibi sumantur in fraudem, nisi quando sumuntur in magnâ quantitate : eadem autem videtur esse ratio de potu. — R. 1° me jam assignâsse disparitatem inter electuaria et potum, ita ut qui electuaria sumit in magnâ quantitate, moraliter censeatur comedere et sumere in cibum, licèt id formaliter non intendat: secùs de potu. R. 2o aut non hic sumi in vi copulæ disjunctivæ, sed appon majoris explicationis,

ergo; sicut si diceret S. doctor: Si ea in fraudem sumat iis utendo quasi aliis cibis ad famem extinguendam. Sic cùm dico: Si Paulus qui vendidit equumh Petro ipsum defraudavit, aut equum morbidum pro generoso supposuit, tenetur ad restitutionem; ast aut non sumitur disjunctivè, sed explicativè, ita ut sensus sit: Si Paulus fraudaverit Petrum ipsi supponendo equum morbidum pro generoso, tenetur ad restitutionem. Similiter in nostro casu. Certum est enim quòd uti electuario ut cibo, sit modus fraudandi legem, nec apparet quòd præter eum sit alius. Et ideò S. doctor, in Summâ, hfc, ad 3 utrumque pro uno et eodem accipit, scilicet agere in fraudem et sumere electuaria in magnâ quantitate per modum cibi, dùm dicit quòd is solvit jejunium qui in fraudem electuaria in magnâ quantitate assumit per modum cibi; quibus verbis explicat quòd sumere in fraudem sit sumere per modum cibi, et significat quòd sumere in magnâ quantitate, præcisè non sit sumere in fraudem, nisi sumatur per modum cibi.

Cæterùm mihi sanè mirum est velle per tot diverticula et illationes scrutari mentem S. doctoris, dùm ipse eam formalissimis et patentissimis terminis prodit audi ergo iterùm, argumentator, et acquiesce : Jejunium non solvitur nisi per ea quæ Ecclesia interdicere intendit instituendo jejunium; non autem intendit Ecclesia interdicere sumptionem potûs : hìc, ad 2. Item : Si quis immoderatè potu utatur, potest peccare el meritum jejunii perdere, sicut si immoderatè cibum in und comestione assumat; ibid. Item: Sumptio potûs non dicitur manducatio, et ideò ille qui potat extra horam unica comestionis, non dicitur bis manducare, et propter hoc nec statutum Ecclesiæ frangit : in 4 citato, ad 1. Quid vis clarius? quid expressius?

Obj. 2o Primæva lex jejunii interdicebat omnem potum extra horam refectionis: ergo.-Probatur ant. 1° ex jejunio veteris Testamenti, ad cujus instar institutum est jejunium ecclesiasticum. Esdras jejunans panem non comedit et aquam non bibit, Esd. 1, c.. 10. Jejunium Ninivitarum fuit in abstinentiâ panis et aquæ Homines et jumenta non gustent quidquam, nec pascantur et aquam non bibunt. Jonæ 3.

2° Ex testimonio Patrum. S. Greg. Nissenus, in Orat. in principio jejunii: ‹ Amarum est, inquit, jejunium, sed dulcis paradisus ; molesta est sitis, sed propè est fons ex quo qui biberit non sitiet in æter‹ num. S. Fructuosus, episcopus Tarracon., cùm duceretur ad supplicium, oblatum potum recusavit, quia jejunii dies crat et nondùm advenerat hora nona, prout refert S. Prudentius, hymno sexto Peristepha non, his versibus:

Jejunamus, ait, recuso potum,
Nondùm nona diem resignat hora ;
Nunquàm conviolabo jus dicatum,
Nec mors ipsa meum sacrum resolvet.

Sylvanus abbas, ut refert Ruffinus, lib. 3 de Vitis Patrum, c. 46, discipulum sitientem et aquam bibere volentem prohibuit, eò quòd esset jejunium Ergo.

Hæc objectio non impetit directè conclusionem nostram in quâ præcisè agitur de mente D. Thomæ. Probat autem, si quid probat, errâsse S. Thomam; sed quia id omninò falsum existimo, ideò ad argumentum resp. 1° ipsum nimis probare, adeòque nihil. Ex eo enim sequitur quòd non solùm vinum, sed nec aquam liceat bibere, urgente siti, extra refectionem: quod non admittunt ipsimet adversarii.-R. 2°: Nego ant. Ad probationes, nego iis probari hanc unquàm fuisse toti Ecclesiæ legem impositam abstinendi à potu extra horam refectionis. Inprimis quæ afferentur ex veteri Testamento nihil omninò probant. 1o Quia jejunium Esdra fuit arbitrarium, et jejunium Ninivitarum fuit ipsis singulare et extraordinarium. 2° Quia esto jejunium ecclesiasticum sit ad instar jejunii veteris Testamenti, non debet tamen illi in omnibus assimilari; aliàs sequeretur quòd nobiscum deberent jejunare jumenta, nec liceret nobis quidquam comedere aut bibere per totum diem.

Quæ verò objiciuntur ex SS. Patribus non etiam sufficienter probant. Possunt enim intelligi vel de jejunio arbitrario ex fervore devotionis rigidiùs assumpto, vel de jejunio obligatorio quod sibi privatà lege aut voto imposuerant seu impositum habebant ex severiori disciplina alicujus instituti. Aut si loquantur de jejunio ecclesiastico, intelligendi sunt juxta morem alicui provinciæ particulari proprium, non toti Ecclesiæ communem. Et cò difficiliùs adducor ut credam legem jejunii ex suâ institutione unquàm interdixisse potum extra tempus comestionis, quòd S. Thomas apertè contrarium indicet, siquidem licentiam bibendi non ex consuetudine aut indulgentiâ Ecclesiæ, sed ex ipsâ jejunii institutione ubique repetat : dicit enim hìc ad 2: Jejunium non solvitur nisi per ea quæ Ecclesia interdicere intendit instituendo jejunium (audis instituendo); non enim intendit Ecclesia interdicere sumptionem potùs. Similiter in 4, cit. loc., et ad 2.—R. 3o : Dato ant., scilicet quòd Ecclesia in primâ jejunii institutione abstinentiam à potu intenderit, saltem constat quòd nunc eam ampliùs non intendat, huncque primævum rigorem ex indulgentià remiserit. Hujus intentionis benignæ matris Ecclesiæ mihi testis est omni exceptione major doctor Angelicus qui Roma vixit, summis pontificibus et aliis Ecclesiæ et prælatis notus et familiaris, cui proinde meliùs quàm cuivis alteri contrarium opinanti perspecta fuit intentio Ecclesiæ in hâc communi lege, et cujus scripta tot encomiis non celebråssent SS. pontifices, quin potiùs emendari curâssent, si tam apertum errorem docuissent. Testis est insuper constans praxis omnium etiam eruditorum et timoratorum in plerisque orbis catholici provinciis.

Inst. Juxta SS. Patres, olim toto tempore quadragesimæ erat interdictus potus vini, ut patet ex Cyrillo Jerosol. Catechesi 4: Jejunamus, inquit, à vino el carne; et ex constitutionibus apostolicis S. Clementis, lib. 5, can. 19, ubi legitur: A vino et carnibus abstinete in iis diebus. Ergo.-R. Ex hac instantiâ nihil contra nos. Non enim in eâ agitur de abstinentià à

quocumque poin extra refectionem, sed de abstinentiâ à certo genere potûs, scilicet vini, non solùm extra, sed etiam intra refectionem, sicut de abstinentia à certo genere cibi, scilicet carnium. Ex eo autem quòd prohibitus fuerit usus vini etiam in ipsâ refectione, non sequitur quòd prohibitus fuerit quivis alius potus, sive intra sive extra refectionem. Et cùm nunc iste rigor non vigeat ampliùs, ususque vini permittatur, eo licet uti non secùs ac alio potu, sive intra sive extra refectionem. Imò neque omninò certum arbitror usum vini fuisse unquàm lege communi jejunii toti Ecclesiæ interdictum; proindeque præfatæ auctoritates intelligi possunt vel de consilio, vel de more alicui provinciæ proprio, non toti Ecclesiæ communi. Id mihi suadet S. Thomas, qui hic art. 8, ad 1, docet Ecclesiam lege jejunii convenientiùs interdixisse usum carnium quàm vini et leguminum, quia licèt hæc tria conducant ad libidinem, id tamen præstat esus carnium subministrando humorem qui diù manet, vinum autem ministrando calorem, et legumina ministrando spiritus, qui calor et spiritus citò trans

eunt.

:

Obj. 3° Ex hac quam dicimus S. Thomæ sententiâ sequitur quòd, qui præ nimio potu non potest manducare, verè jejunat et meliùs jejunat quàm qui abstinet in pane et aquâ, quia hic sumit unam refectionem quam ille non sumit : atqui consequens videtur absurdum et à mente S. doctoris alienum : ergo.-R. 1° majorem universaliter sumptam non esse veram. Si enim is nimiùm potâsset in fraudem jejunii, aut contra consuetudinem in suâ provinciâ receptam, ut explicui supra, verè non jejunaret. Sed extra hos casus, resp. 2o talem verè jejunare hoc sensu quòd non peccet contra legem ecclesiasticam, non autem hoc sensu quòd tale jejunium sit illi meritorium. Ad id quod additur, nego ipsum meliùs jejunare; non enim ille meliùs jejunat qui magis abstinet simpliciter, sed qui magis abstinet ex motivo virtutis. Unde, v. g., qui abstinet in pane et aquâ ex avaritiâ ut parcat sumptibus, non meliùs jejunat quàm qui ordinario modo abstinet ad carnem domandam, aut ad satisfaciendum pro peccatis.

Obj. 4° Potus est pars refectionis : atqui permittitur tantùm una refectio: ergo bibens extra refectionis horam sumit plusquàm unam refectionem. R. Dist. maj. Potus est pars assumpta ut cibus reficiens, nego: assumpta ut ciborum vehiculum et digestivum, cone. Et ideò sumpta extra refectionem, non facit alteram refectionem.

[blocks in formation]
« VorigeDoorgaan »