Pagina-afbeeldingen
PDF

quoad tertiam, quartam, etc. refectiones, quæ non minùs prohibentur quàm secunda. Qui autem non potest totam legem observare, tenetur observare partem quam potest. Insl. Si cui præciperetur non frangere vas aliquod, postquàm semel fregisset, non peccaret ampliùs illud in ulteriores partes frangendo: ergo similiter. R. Dist. ant. Si vas semel fractum sit omninò inutile, C. ; si sit adhuc utile, N. Jejunium autem semel fractum potest adhuc utiliter observari quoad aliquid. Insto in eo qui semel comedit carnes, potest adhuc et debet ab ulterioribus comestionibus abstinere, juxta adversarios. lnsuper non valet consequentia à pbysicis ad moralia. Obj. 2° : Lege jejunii non prohibentur plures refectiones absolutè, sed solùm quatenùs per eas transgrediinur limitem in jejunio præstitutum qui est una refectio : atqui per solam secundam refectionem hunc limitem transilimus : ergo. Probatur min. à simili. Tunc solùm quis transgreditur alicujus loci limitem sibi constitutum, cùm facit primum passum ultra illum, non autem si postea longiùs ad decem aut viginti passus ulteriùs progrediatur : ergo similiter. Ita Durandus. — R. N. maj. Præcepto enim jejunii prohibentur ulteriores refectiones praeter primam, quomodocuinque considerentur, quia, ut dixi, est praeceptum negativum; praecepta autem negativa non solùm prohibent actum primum, aut secundum ipsis oppositum, sed omnes sequentes: unde etiam debet negari min. IIoc ipso enim quòd omnes refectiones præter primam prohibentur, non solùm per primam transilitur liines, sed etiam per sequentcs, cùm per eas etiam violetur præceptum, proindeque neganda est paritas, quia transilienti limitem non prohibentur plures comestiones; si enim prohiberentur, etiam toties peccaret, quoties ulteriùs per intervalla progrederetur. Ut sit ergo paritas, debet comparari pluries comedens cum eo qui pluries limitem transgrederetur. Obj. 3° : Plures refectiones non prohibentur in jejunio, nisi quatenùs earum abstinentia videtur pertincre ad mortificationem carnis: atqui solùm abstinentia à secundâ refectione videtur ad hoc valere, non autem tertia, vel quarta, nisi fortè valdè parùm : ergo. Probatur min. Passim homines, exceptis mecliaiuicis, nonnisi bis comedunt; et qui bis comedit, non videtur multùim mortificare carnem si ab ulterioribus refectionibus abstineat: ergo. Ita Lessius. — R. Dist.maj. Plures refectiones non prohibentur in jejunio, nisi quatenùs earum abstinentia videtur pertinere ad mortificationem carnis positivè, vel privativè, C. maj. ; positivè tantùm, N. maj. Ad cujus sensum distinctâ min. N. consequentiam. Explicatur. Qui abstinet à secundâ refectione, mortificatur positivè, quatenùs plus solito fame torquetur et caro debiliuatur, seu saltem ad hoc tendit hæc abstinentia. Qui verò sumptâ secundâ refectione abstinet ab ulterioribus refectionibus, licèt fortè plus solito fame non torqueatur, nec magis quàm extra jejunium caro debilitetur, privat se tamen iis quibus raro magis ac magis nutriretur Tfl. XIV.

et saginaretur, magisque libido incenderetur: quam ideò mortificationem voco privativam, et quam dubio procul intendit lex jejunii; si enim prohibeat secundam refectionem ut non recalcitret caro, à fortiori prohibet ulteriores ex quibus magis recalcitraret : unde sic retorqueo argumentum. Plures refectiones non prohibentur in jejunio , nisi quatenùs sunt carnis saginativae et libidinis incentivae : atqui non solùm secunda. sed tertia et quarta, etc., sunt carnis saginativæ ct ergo. liisuper posset absolutè negari minor. Nemo enim in die jejunii sumit tertiam aut quartam refectionem, nisi vel gulâ, vel alio motivo humano ad id excitante: his porrò motivis resistere et abstinere, est vera ncc tam levis mortificatio. Quapropter ipse Lessius cujus est argumentum, cogitur tandem fateri quòd per ter. tiam et quartam refectionem longiùs eatur ultra jejunii limitem, et magis recedatur à fine intrinseco jejunii quàm per secundam solùm, et quòd communi hominum judicio magis censeatur violare legem jejunii qui quater comedit, quàm qui bis tantùm, licèt in hoc agnoscat culpam tantùm venialem, quia existimat, tertiam et quartam refectionem prohiberi tantùm secundariò, scd gratis et falsò; tum quia, ut dixi, graviter conducunt ad carmis saginationem et rebellionem; tum quia, ut etiam dixi, de ratione praecepti negativi est, ut prohibeat æquè primario omnes actus sibi oppositos : unde, sicut quoties quis manducat carnes in die jejunii, aut qtioties iterat celebrationem missæ, toties peccat mortaliter, ita quot'es quis plus quàm semel reficitur in die jejunii. Obj. 4° : In confessione non solet explicari nec inquiri numerus refectionum, seu simpliciter dici sole! non servatum jejunium; ergo. Ita iterùm Lessius. -. R. N. ant. universaliter sumptum. Novi enim et pœnitentes explicantes et confessarios interrogantes numerum refectionum : quantùm ad illos qui non explicant aut non interrogant, tribuendum est partim eorum ignorantiae, partim probabilitati contrariae sententiæ, quam fortè probabiliorem reputant. Obj. 5° : Lex jejunii est pœnalis : ergo restringenda. R. Dato ant. nego consequens. Ergo restringenda, servato sensu obvio verborum, C. consequentiam; non servato sensu obvio verborum, N. Sensus autem obvius horum verborum : Non comedes pluries, est quòd prohibeantur omnes comestiones præter unam, sicut per hoc : Non celebrabis pluries in die, prohibentur omnes celebrationes præter unam. Ex dictis colliges falsum esse quod ex suà senten tià inferunt quidam adversarii, eum scilicet qui sciens manè sumpsit jentaculum, sive cum culpâ, sive sine culpâ, puta, causâ profectionis, non teneri eo die jejunare, etiamsi contingat eum non proficisci; quia, inquiunt, jejunium jam est violatum et ampliùs servari nequit. Quod principium confutavimus. Sed Petes A* quomodò jejunare debeat qui manè vel culpabiliter vel inculpabiliter sumpsit jentaculum. — R. Si manè plenam rcfectionem sumpserit, omisso

[ocr errors]

prandio, debet ipsi suflicere collatio vespertina. Si !eve tantùm jentaculum sumpserit æquivalens collationi, potest vcsperi coenam, aut si subsit quædam ratio, v. g., quòd debeat adesse communitati prandenti, prandere, omissâ tamen collatione; quia debet salvari unica refectio in quantum potest: sic autem salvatur in utroque casu. Hinc inferes, eum qui manè culpabiliter jentavit, si postea plus quàm unam refectionem sumat eo modo quo diximus, duplex peccatum comuittere in confessione aperiendum, unum ratione anticipali tcmporis, aliud ratione mukiplicis refectionis. Autamen si is qui inculpabiliter jentaculum sumpsit, gravem pateretur difficultatem in transigendo reliquo die absque cibo, posset meo sensu præter coenam aut prandium aliquid leve sumere circa meridiem aut vesperam; et id ex benignâ interpretatione matris Ecclesi.v, quæ non censetur velle ut innocens graviorem patiatur difficultatem in jejunando quàm alii comn;uniter : secùs de illo qui culpabiliter jentavit; ipse enim sibi imputet. Petes 2° utrùm qui aliquid leve pluries comedit in die jejunii, peccet mortaliter. R. affirmativè, dùm pervenit ad quantitatem notabilem; quia effectus singularum comestionum manet, et ita corroborat naturam, tollitque jejunii difficultatem, ac si simul fierent; paritas est de furtis minutis. Unde damnata est ab Alexandro Wll hæc propositio, num. £9* t In die jeju• nii, qui sæpiùs quid modicum comedit, etsi notabiv lem quantitatem in fine comederit, non frangit jeju_ « nium. » Si tamen singulis diebus semel aut bis aliquid levo comederet, non ideò in fine quadragesimæ peccaret mortaliter, quia diversorum dierum sunt diversa præcepta, unicuique enim diei est suum præceptum affixum. Peles 3* quæ quantitas censeatur notabilis et ad peccatum mortale sufficiens. — R. mihi videri quanuitatem notabilem, peccato mortali sufficientem, quæ ;equivalet vel levi jentaculo, vel collationi, vel tertiæ parti refectionis. Petes 4° utrùm qui lautiùs prandit ut faciliùs sustiiieat laborem jejunii, satisfaciat præcepto. — R. aflirmativè cum Covarruvià, Sylvio, Loth et aliis, etiamsi levis quædam intemperantia subreperet; quia, juxta S. Th., quantitas cibi in unâ refectione non taxatur praecepto jejunii. Idem dicendum de eo qui pridiè lautiùs cœnaret aut postridiè citiùs et largiùs jentaret. Verùmtamen si quis gravi intemperantiæ excessu se cibo potuque ingurgitaret, eo praecisè animo ut nullatenùs sentiret difficultatem jejunii, non video quomodò posset excusari à fraude, proindeque à violatione legis, quia v legem violat, inquit S. Th., qui in • fraudem legis aliquid facit. » Neque dicas ut ante, quantitatem cibi non prohiberi lege jejunii, proindeque eum de quo in casu uti jure suo : non enim dico -hunc peccare contra legem præcisè ratione quantitatis, sed ratione fraudis; nemo autem habet jus faciendi aliquid in fraudem legis. Si reponas legem non magis fraudari in hoc quàm in priori casu, nego : aliud ehim est, temperatà jejunii difficultat, se illi

et suis muniis parem reddere, quod inten'itur in primo casu; aliud, omnem jejunandi difficultatem gravi excessu extinguere, quod intenditur in secundo casu. Sic, juxta communem sententiam, peccat contra legem jejunii qui in ejus fraudem proficiscitur in locum ubi non est jejunium; non peccat, si illùc eat propter sua negotia. Cæterùm hæc dicta velim inquirendo potiùs quàm resolvendo.

§ 3. Utrùm liceat dividere refectionem in die jejunii.

Dico. Qui sine causâ legitimâ sic dividit refectionem ut non remaneat moraliter una, frangit jejunium. Patet ex dictis. Quia lex jejunii permittit tantùm unam refectionem. Dixi 1°, sine causâ legitimâ; quia sicut causa legitima excusat ab integro jejunio, à fortiori ab unitate refectionis qu;e est tantùm pars jejunii : minor enim causa requiritur ad eximendum à parte legis quàm à totâ lege. Quæ verò debeat censeri in hàc parte causa legitima, variè varii determinant, et ut mihi videtur satis arbitrariè. Generaliter loquendo potest assignari, sicut circa omnes alias leges humanas, impotentia physica aut moralis continuandi eamdem refectionem : impotentia physica, ut accidit plerùmque in pauperibus qui non habent unde unam integram refectionem simul et semel sumere possint : impotentia moralis, seu magna difficultas, quando scilicet non potest continuari eadem refectio absque aliquo gravi damno aut incommodo, v. g., si quis ex infirmitate non possit eodem tempore integram refectionem sumere; si parochus, inchoatâ refectione, vocetur ad ministranda Sacramenta quæ commodè aut sine periculo differri non possunt; si instet alia necessitas succurendi proxlmo periclitanti sive corporaliter, sive spiritualiter; si inter prandendum occurrat mercatori occasio transiens aliquas merces notabiles vendendi, aut solutionem debitorum periclitantium recipiendi. Ex his exemplis alia collige. Et nota, minorem, ut jam dixi, requiri causam ad dividendam refectionem quàm ad eximendum à toto jejunio; ilem majorem vel minorem requiri prout majus vel minus intervallum intercesserit inter utramque partem refectionis. Dixi 2° : Sic ut non remaneat moraliter una refectio : pro quo attendendum est et ad intentionem jejunantis, et ad spatium temporis quod inter inchoatam �t resumptam refectionem intercedit. Ex primo capite, qui sufficienter, licèt non abundè refectus, surgit à mensâ cum animo finiendi, et postea iterùm eidem vel alteri mensæ accumbit, quamvis intra tempus communiter concessum ad refectionem, quod est duarum horarum, frangit jejunium; quia in hoc casu prior refectio re et animo finita est, adeòque repetitio non censetur respectu hujus hominis continuatio prioris, nec una moraliter cum illà, sed plures. Ita Navar., Walent., Layman, Sylvius et commuiiis contra I.essium. Hanc tamen violationem quidam non reputant nisi veiiialem; quibus assentior, modò sit breve intervallum, puta, semiquadrantis circiter, quia

uunc videtur materia levis: secùs si sit notabile intervallum, juxta sequentia. Ex secundo capite, qui sive sufficienter, sive insufficienter refectus, sive cum animo, sive sine animo repetendi mensam, abrumpit sine causâ legitimà refectionem, et post notabile tempus, puta, unius horæ, etiam sistendo intra tempus legitimum refectionis, repetit mensam ibidem vel alibi, peccat mortaliter, vel contra substantiam jejunii, si jam fuerit sufficienter refectus, vel contra modum unicæ refectionis ab Ecclesià præscriptum, si non fuerit sufficienter refectus; quia ob notabile spatium intermedium non censetur moraliter una refectio, sed duplex. Si autem sit brevior mora, puta, unius quadrantis, et secundùm a'iquos, semihoræ, videtur materia levis, ideòque peccatum veniale, maximè si non fuerit priùs sufficienter refectus et adfuerit animus continuandi postea. Si autem sit brevissima mora, nullum erit peccatum, quia parùm in moralibus pro nihilo reputatur, et non desinit ideò reputari moraliter una refectio. IIæc omnia satis communiter admittuutur, nisi quòd alii longiorem moram, alii breviorem assignent. Ex dictis colliges 1° eos qui inter pocula et fercula confabulantur, nugantur, nuntia seu litteras legunt, modò refectionem non protrahant ultra duas horas, non peccare contra legem jejunii, quia moraliter censetur una refl*clio. Colliges 2° eos qui, dùm prævident diù differendam esse refectionem, aliquid præsumunt intra horam legitimam, propter debilitatem præsentem, aut contra superventuram alioquin infirmitatem, non peccare; si id faciant absque causâ, peccare venialiter aut mortaliter, pro quantitate materiæ et interpolationis. llàc ratione quidam excusant lectores et ministros mensæ, qui aliquid sumunt ante prandium horâ tamen legitimâ, et statim post prandium aliorum absolvunt suam refectionem. Alii eos excusant, eò quòd censeatur una moraliter refectio. Ego neutram rationem universaliter sufficientem arbitror: non primam, quia non omnes indigent hoc adminiculo; non secundam, quia tamdiù potest protrahi refectio, puta. ad duas horas, ut non possit censeri moraliter una refectio ex priori et posteriori assumpto. Quia tamen communiter theologi tales excusant, verius puto eos excusari ex consuetudine communiter receptâ etiam apud timoratos et religiosos.

§ 4. De coenulâ scu collatione.

I. Diù ignota fuit in Ecclesià cœnula vespertina quæ dicitur collatio; cùm enim unica permitteretur refectio, quæ sumenda erat in quadragesimâ, horâ vespertinâ, et in aliis jejuniis horâ nonâ, hoc est, tertiâ pomeridianâ, non erat locus collationi. Huic verisimiliter occasionem præbuit usus apud quosdam monacluos bibendi ante lectionem seu collationem spiritualem, quæ vespere ante completorium fieri solebat, ut legitur in conventu abbatum Franciæ Aquisgrani, anno 817, his verbis : Si necessitas poposcerit Jb uvei is laborem post refectionem vespertinam, e'iam et

in quadragesimâ pari modo et quando officium mortuo. rum celebratur, priusquàm lectio completorii legatur, bibant. Deinde potui additum est frustulum vel panis vel alterius cibi, ne potus noceret. Et ne tempus officiis vitæ regularis destinatum in eâ actione tereretur, lectionem sem collationem spiritualem quæ in claustro seu capitulo fieri solebat, his diebus in refectorio habuerunt, et hunc ad refectorium aditum his verbis significabant, ire ad collationem, ire ad lectionem colla. tionum, et sic nomen collationis ad serotinam illam refectiunculam translatum est. Verùm non in solo potu, adhibito frustulo alicujus cibi solidi per modum n edicinæ, ne potus noceret, semper stetit hæc collatio, sed aucta est tandem ad aliqualem nutritionem, ac per modum cibi sumpta cœnula evasit. Quando hæc initium habuit non satis constat. Widetur quòd tempore D. Th. (obiit anno 1274\, nondùm erat in usu; ubicumque enim S. doctor agit de jejunio, illud reponit in unâ refectione, nullâ mentione factâ collationis; et constitutiones nostræ, circa hæc tempora editæ, nonnisi potùs meminerunt his verbis : Infra verò lectionem bibere poterunt... datâ benedictione ab hebdomadario : largitor omnium bonorum benedicat potum servorum suorum. Probabile est tunc cœnulam fuisse introductam, quando anticipata est hora refectionis à vespere et tertiâ pomeridianâ ad meridiem; cùm enim, si post tam maturam dici refectionem, homines nihil ampliùs cibi sumerent, difficilè noctu somnum capere possent, consuetudine paululùm invalescente, cœnula vespertina fuit introducta. H. Cæterùm, quidquid sit de origine hujus coenulæ, nunc saltem constat esse licitanm, non solùm ne potus noceat, aut somnus impediatur, sed etiam ad aliquam nutritionem ex indulgentiâ matris Ecclesiæ, hanc relaxationem in suâ lege tolerantis. ld admittunt unanimiter theologi, et confirmat praxis omnium eti; m timoratorum. Sed circa quantitatem et qualitatem c:borum sumendorum in hàc coenulâ, tanta est sententiarum varietas, ut vix duos sibi consentientes reperias, et ferè tot sint sententiæ quot capita. III. Circa qualitatem : Quidam permittunt solùm panem; alii cum pane fructus arborum crudos, poma, pira, uvas, cerasa, acetarium, etc.; quidam butyrum et caseum ; quidam pisciculos paucos non coctos, sed furvo duratos, aut aceto maceratos, quidam etiam coctos, item et legumina cocta, imò et jusculum coctum ex his quæ licita sunt in collatione, ut ex vino vel cerevisiâ, vel aquâ cum pane, herbis, butyro, vel oleo conditum. Cùm enim, inquiunt, liceat hæc sumere seorsim in collatione, quidui pariter liceret sumere jusculum ex his commixtis et coctis coufectum, cùm nihil referat calidum vel frigidum sumatur? Negant alii, contendentes ignis concoctionem multùm mutare materiam subjectam, ita ut alium ex eâ cibum faciat nutritioni magis servientem. Quidam generaliùs determinant posse sumi quæ in jentaculis apponi solent vel præmitti in refectionibus ad excitandum appetitum, vel postponi ad sigillandum cibum, en dcsscrt. Quidam tandein volunt non esse attendeiidam qualitatem c.borum, sed quantitatem: duntaxat, ita ut ex oinnibus cibis esurialibus, seu qui die jejunii licitè sumuntur in prandio, piscibus, leguminibus, ovis, etc., etiam liceat sumere in collatione, modò servetur quantitas. Ita Cajetanus, in Summulà , v. Jejunì:um , cap. 1, n. 9, dicens: Non referre quid quisque sumat, si modum non excedit. Ita Bonac. de Præceptis Eccl. disp. ult., q. 1, pnncto 5, citans Asor., Tolet., Abul., Reginald , Filluc. lta Loth citans Jacob. Marchant. in Resolut. yastor., p. 2, c. 5; Wiggers tract. deTemp., c. 1, dul). 4. Ita etiam Sporer, in Append. ad 5 praeeeotuin Decalogi, sect. 2, § 3, n. 32, citans Petriim Marchaent. Tribun., parte 2, tract. 12, tit. 3, q. 3, dub. M, cujus ratio est quia cùm collatiuncula illa tolerata sit, seu permissa ad aliquam confortationem naturæ propter infirmitatem humanam, nihil refert quo cibo esuriari illa confortatio fiat, modò non excedatur. ln tantâ opinionum varietate, rectiùs docere mihi videntur qui dicunt standum esse probatæ consuetudini regionis in quâ quis vivit. Quia cùm collatio ortum habeat à consuetudine, etiam consuetudine modus ejus regi debet. IV. Circa quantitatem non minùs dissentiunt auctores, dùm alii ad unam panis unciam cum dimidià restringunt, alii ad duas, alii ad tres, quatuor, quinque, sex, extendunt : quasi verò quivis panis aliusve cibus esurialis sit ejusdem virtutis nutritivæ, et alter altero non sit substantior, et quod sufficit uni omnibus sufficiat. Relictis ergo his opinionibus ut infundatis et arbitrariis, alii assignant pro quantitate collationis leve aut semiplenum jentaculum, alii quartam, a:ii quintam, alii sextam partem ordinariæ refectionis; sed hæ sententiæ videntur etiam arbitrariae, et nisi aliquid addatur, patiuntur easdem instantias ac prior. ltaque , salvo meliori judicio, duo sui:t attendenda, juxta quæ regi dcbel quantitas collationis. Primum est consuetudo cujusvis regionis inter timoratos recepta; non enim est una in omnibus: sic in frigioribus regionibus plus concedi solet quàm in calidioribus; in his partibus satis communiter assumitur pro coenulâ quod æquivalet mediocri jentaculo, aut quartæ tertiæve parti refectionis ordinariæ. 2" Inspicienda est conditio personæ jejunantis; plus cimiim concedi debet seni seu debili quàm adolescenti aut robusto, plus voraci quàm fame carenti : idque *atio suadere videtur. Sicut enim, juxta S. Th., quamtitas cibi non oportuit eadem omnibus taxari (in refectione) propter diversas hominum complexiones, ex guibus contingit quòd unus mujori alter minori cibo indiget, ita nec opo:tuit eadem omnibus taxari in refectiunculâ, quæ permittitur etiam ad indigentiam naturæ aliqualiter sublevandam. Dicimus itaque quòd ex primo capite quisque potest sumere in collatione tantùm quantùm sumi communiter solet in suâ patriâ, eodem semper principio, quòd collatio à consuetudine vim habeat. Ex secundo capite, potest plus sumere etiam quàm simi soleat communiter, qui plus indiget.

Sed dices fortè : Si collatio debeat sumi respectivè, ad conditionem personæ, ita ut plus sumere possit plus indigens, minùs qui minùs indiget, ergo nihil sumere debet et potest qui nullatenùs indiget, quales sunt plurimi quibus unica plena refectio abundè sufficit ad sedandam famem per totum diem et ad naturain sustentandam : atqui hoc videtur inconveniens : ergo. — R. N. sequelam majoris. Quia licèt ex secundo capite collatio sit respectiva, ex primo tamen capite est absoluta, ita ut quisque consuetudii:e permittente, possit absolutè sumere quantùm communiter sun:i solet in suà patriâ, sive indigeat, sive non. Unde est 1:ntùm respectiva hoc sensu, quòd qui plus indiget plus sumere possit quàm suiiiitur communiter, non autem quòd qui minùs indiget minùs su:nere debeat quàm sumitur communiter, sed minùs quàm qui plus indiget. Sicut quia lex jejunii permittit sumere unam integram refectionem, quisque, sive iudigeat sive non, potest eam sumere absque transgressioue legis; ii autem qui plus indigent, possunt sumere largiorem quàm sumi solet communiter, absque eo quòd qui no:i indigent teneantur vi legis abstinere ab eà quæ communiter sumi solet. In hoc tantùm est disparitas, quòd in plenâ refectione lex nullatenùs taxet cibi quantitatem, ita ut non indigens qui lautiùs pranderet, non peccaret contra legem jejunii, sed contra temperai.tiain tantùm : in refectiunculâ autem consuetudo taxat in communi et secundùm se certam quantita:em, pi.ta , aequivalentem mediocrijentaculo, ultra quam communiter non itur; non prohibet tamen quin per accidens quis possit plus sumere, si nempe plus indigeat. Cæterùm, Vd unum omnibus et semper est observandum, ut sic attemperetur coenula quòd non vertatur in 0^0enam. Petes 1° quantus excessus requi.itur in collatione ad peccatum mortale. — Meo sensu talem requiri qui seorsim sumptus sufficeret ad alteram collationem : sicut dixi supra, talem quantitatem sufficere ad fractionem mortalem jejuuii. Petes 2° utrùm liceat sumere collationem meridie, prandio in vesperam dilato. — R. Non licere siue causâ ; quia est contra consuetudinem Ecclesiæ. Hæc tamen transmutatio non est nisi venialis, quia non est violatio jejunii quoad substantiam, sed quantùm ad circumstantiam non multùm gravem, cùm diflicilius sit sustinere famem, sumptâ manè collatione, ad vesperam, quàm suscepto prandio. Occurrente autem aliquâ causâ rationabili quæ non debet esse multùm gravis, v. g., itineris, studii, lectionis, aut concioni habendæ, alicujus negotii peragendi, amici adventuri, etc., nulla est culpa. Ita communiter. Petes 3° utrùm vigilià Nativitatis possit sumi largior collatio.— R. Negativè, nisi ubi viget consuetudo contraria (non videtur vigere in his partibus), aut nisi labor assumendus in cantu plurium horarum exCuSet. § 5. Utrùm juxta S. Thomam potus solvat jejunium. Nota 1° Ex his qui contendunt potu solvi jejunium, (.uidam concedunt non solvi | otu aouæ simplicis. Ita Natalis Alexander, lib. 4 Theol. Dogmat. et Moral. cap. 5, a. 7, Reg. 14, his verbis: Aqua quidem secundium se non nutrit, et ob hoc non solvit jejunium. Non sic tamen S. Thom. in 4, d. 15, q. 4, a. 4, quæstiumc. 1, ad M : Aqua, inquit, etsi solvat jejunium naturae, quia aliquo modo nutrit, non tamen solvit jejunium Ecclesiæ, quia Ecc!esia non attendit in statuendo id quod quomodocumque nutrire potest, sed id quod principaliter ad nutriendum ordinatum est. Alii paulò liberaliores conceduut quòd licèt vinum, cerevisia, sicera et similes liquores nutriant, liceat tamen eis uti extra horam refectionis ex necessitate, seu ad extinguendam sitim, sed ultra sumptos frangere jejunium. Ex alià parte quidam plus aequo indulgentes, ita volunt licitum esse omnem potum, ut etiam sumptus in fraudem jejunii, causâ sedandæ famis et nutriendi, non solvat jejunium, nec etiam si aliquid cibi sumatur toties quoties bibitur, ne potus noceat. Idem censent de chocolat sumpto ad nutritionem et ad extinctionem famis. Nota 2°. Eslo potum non prohiberi lege jejunii, ut modò dicam, certò tamen constat eum qui bibit sine necessitate exira horam refectionis, agere contra finem præcepti, peccare contra temperantiam, et jejunii meritum perdere vel in toto vel in parte, in toto, si sit immoderantia mortalis; in parte, si sit venialis, eo modo, v. g., quo qui in fine orationis voluntariè distrahitur perdit ex illâ parte meritum orationis. Quapropter omninò culpandi sunt qui non sine fidelium scandalo dies jejunii agunt in popinis, seque vino aut ccrevisiâ ingurgitant. Sed utrùm etiam peccent contra legcm jejunii, quæstio est, secundùm mentem I). Th.; quæ, ut magis elucescat, vix aliquid de meo proferam, sed omnia ferè ex S. doctore, cujus etiam verba, juxta id quod consvevi, distinctis signis notabo. Itaque Dico. Justa S. Thomam potus propriè sumptus secundùm se non frangit jejunium. — Probatur 1°: S. doctor hic a. 9, sibi proponit secundo loco hoc argumentum : Sicut homo nutritur cibo, ita et potu..... sed non est prokibitum quin bibamus pluries diversis horis diei : ergo etiam non debet esse prohibitum jejunantibus quin pluries comcdant. Cui argumento respondet ad secundum his verbis decretoriis : Jejunium Ecclesiæ non solvitur nisi per ea quæ Ecclesia interdicere intendit instituendo jejunium : non autem intendit Ecclesia interdicere sumptionem potiis, qui magis sumitur ad alterationem sedandam et digestionem ciborum assumptorum quàm ad nutritionem, licet aliquo modo nutriat; et ideò licet pluries jejunantibus bibere; ergo juxta S.Thomam potus propriè sumptus secundùm se non solvit jejunrum. 2° Ibidem imma liatè subjungit: Si autem quis immoderatè potu utatur, potest peccare et meritum jejunii perdere; sicut etiam si immoderatè cibum in unâ comestione assumat. Subsumo : Atqui qui cibum immoderatè sum.t in unà comestione non frangit jejunium, sed pcccat duntaxat contra temperantiam ; ergo juxta S. Th. potus propriè dictus, etiam immoderatè sumptus, secundùm se non frangit jejiininm.

5° ln 4, dist. 15, q. 5, a. 4, qua-stiunc. 10, sic discurrit: Jejunium dupliciter solvitur, uno modo quantùm ad meritum, ita quòd homo vel non meretur, vei minùs mueretur; et de hâc solutione jejunii non intendimus ad præsens... Alio modo solvitur jejunium secundùm quòd est ab Ecclesiâ institutum... et de hâc solutione jejunii nunc quaerimus. Ad hoc autem praecipuè valet considerare inten;ioncs statuentis. Intendit autem Ecclesia certum modum statuere manducandi, ut scilicet semel in die jejunans manducet : et ideò si aliquorum sumptio secundùm quæ manducatio solet compleri iteretur, jejunium prædicto modo acceptum solvitur. Si autem aliqua sumantur quæ ad muanducandum de se non sint ordinata, sed ad alium usum, qui usus communiter manducatio non vocatur, talis cibi vel potüs sumptio præter manducationem unam ante vel post, non facit esse binam manducationem; et ideò talis sumptio jejunium non frangit. Subsumo: Atqui potus propriè dictus non est de se ordinatus ad manducandum, sed ad potandum, et ejus usus communiter manducatio non vocatur: ergo juxta S. Th. potus propriè dictus secundùm se non frangit jejunium. 4° Ibidem ad primum : Quamvis aliquis potus aliquo modo nutriat, tamen de se non ordinatur ad nutriendum, sed magis ad bonam dispositionem eorum quæ nutriunt, ut scilicet per membra deducantur et in stomacho non comburantur : unde sumptio potüs manducatio non dicitur; et ideò qui potat extra horam unicæ refectionis, non dicitur bis muanducare, et propter hoc nec statutum Ecclesiæ frangit, nisi fraudem faciat, quia legem violat qui in fraudem legis aliquid facit. Ergo, juxta S. Th., potus propriè dictus secundùm se non frangit jejunium. Hæc plana sunt, nec commentariis indigent: unde meo sensu cæcutiunt in meridie qui S. doctoris mentem in dubium revocant. Dixi 1° potus propriè dictus, qui nimirùm, ut dicit S. doctor ex suà naturâ et principaliter ordinatur ad refrigerationem et digestionem, licèt aliquo modo nutriat, ut sunt vinum, cerevisia, sicera, aqua, et alii similes liquores. Unde lac, mel, jusculum, bouillom, chocolat, et similia, non censentur potus, quia licèt non dicantur manducari, neque propriè potari, sed sorberi, potiùs tamen secundùm se ordinantur ad nutritionem quàm ad refrigerationem et digestionem, et sic sunt magis cibus quàm potus; et ideò frangtint jejunium (1). Quanlùm ad thé et café, quamvis aliquo modo nutriant, ratione jusculi herbarum, aut fabarum et sacchari, cùm tamen secundüm se sumanuir principaliter ad refrigerationem et digestionem,

[ocr errors][ocr errors]
« VorigeDoorgaan »