Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

num (a) ab infufione pluviarum & inundatione amnium periit, fegetes exiguæ, vinex A CHILDEB.II. verò profufæ fuerunt: quercuum fructus oftenfi effectum non obtinuerunt.

GUNTRAM.

CHLOTAR.

II.

An. 250.

An. 337

An. 371.

XXXI. De (b) Epifcopis Turonicis licèt in fuperioribus libris quædam fcripfiffe vifus fim, tamen propter ordinationem eorum & fupputationem, quo tem pore primùm prædicator ad Turonicam acceffit urbem, reciprocare placuit.

1. Primus Gatianus (c) Epifcopus, anno imperii Decii primo, à Romanæ fedis Papa tranfmiffus eft: in qua urbe multitudo paganorum idololatriis dedita commorabatur: de quibus nonnullos prædicatione fua converti fecit ad Dominum. Sed interdum occulebat fe ob impugnationem potentum, eò quòd fæpiùs eum injuriis & contumeliis, cùm repererant (d), adfeciffent: ac per cryptas & latibula cum B paucis Chriftianis, ut diximus, per eumdem converfis, myfterium follemnitatis diei Dominici clanculò celebrabat. Erat autem valde religiofus & timens Deum: ut nisi fuisset talis, non utique domos, parentes & patriam ob Dominici amoris diligentiam reliquiffet. In hac urbe fub tali conditione, ut ferunt, annos quinquaginta commoratus, obiit in pace, & fepultus eft in ipfius vici comiterio, quod erat Chriftianorum: & ceffavit epifcopatus triginta-feptem (e) annis.

2. Secundus, anno imperii Conftantis primo, Litorius (f) ordinatur Epifcopus: fuit autem de civibus Turonicis, & hic valde religiofus. Hic ædificavit Ecclefiam primam infra urbem Turonicam, cùm jam multi Chriftiani effent: primaque ab eo ex domo cujufdam fenatoris bafilica facta eft. Hujus tempore fanctus Martinus C in Galliis prædicare exorfus eft. Sedit autem annos triginta-tres (g), & obiit in pace, fepultufque eft in fuprafcripta bafilica, quæ hodieque ejus nomine vocitatur.

3. Tertius fanctus Martinus, anno octavo Valentis & Valentiniani (h), Epifcopus ordinatur. Fuit autem de regione Pannonia, civitate Sabariæ: qui ob amorem Dei apud urbem Mediolanenfem Italiæ primò monafterium conftituit: fed ab hæreticis, eò quòd fanctam Trinitatem intrepidus prædicaret, virgis cæfus (i). atque expulfus de Italia in Gallias acceffit: multos paganorum converti fecit, templa eorum ftatuafque confregit, fecitque multa figna in populos ita ut ante epifcopatum duos fufcitaret mortuos poft epifcopatum autem unum tantummodò fufcitavit. Hic tranftulit corpus beati Gatiani, fepelivitque ipfum juxta fepulcrum sancti Litorii in illa nominis fui præfata bafilica. Hic prohibuit Maximum ne gladium D in Hifpaniam ad interficiendos deftinaret hæreticos (k): quibus fufficete ftatuit quòd à Catholicorum Ecclefiis effent vel communione remoti. Confummato ergò præfentis vitæ curfu, obiit apud Condatensem vicum urbis fuæ anno octogefimo primo ætatis : de quo vico navigio fublatus, Turonis eft fepultus, in loco quo * Bec. ador- nunc adoratur * fepulcrum ejus: de cujus vita tres à Severo Sulpicio libros confcriptos legimus. Sed & præfenti tempore multis fe virtutibus declarat. In monafterio verò quod nunc Majus (1) dicitur, bafilicam in honorem fanctorum Apoftolorum Petri & Pauli ædificavit : in vicis quoque, id eft Alingaviensi (m), So

natur.

(a) Bad. ut nafta eft fænum, ab &c.
(b) Hoc caput deeft in Alex.

(c) Ed. plerique Gratianus, Colb. m. Catianus.
(d) [Clun. cùm reperirent. 1

(e) Cafin. xxxviii. ficut & Bec. fed hic fupra viii.
habet te unde conjicio legi debere feptem, atque
ultimum i incautè ab amanuenfi fuiffe additum.
[Clun. ceffavit epifcopatum tenens xxxvii. annis.]
S. Gatiani feftum celebratur xv. Kal. Januar. Ejus
verò facrum corpus cum aliis Sanctorum reliquiis à
Galvinianis hæreticis an. 1562. combuftum eft. S. Ga-
tianus in cœmeterio vici fepultus dicitur, quod olim
exftitiffe eo loco putatur, ubi pofteà Ecclefia in B. Ma-
riæ honorem exftructa fuit, quæ hodieque perftat pa-
rochiali titulo illuftrata fub nomine S. Maria Divitis.
Nullum tamen ibi fupereft fepulturæ B. Gatiani ve-
ftigium, quòd ille fortè paullò pòft, uti infrà num.
3. dicitur, in Ecclefiam S. Lidorii fuerit à S. Martino
tranflatus, atque ibi prope ipfum Lidorium depofi-
tus. Hinc illa Ecclefia, quæ omnium urbis antiquif-
fima effe creditur, & cathedralis titulo gaudet, licèt
alios agnofcat patronos, præcipuè S. Mauricium, ho-
dieque tamen fub S. Gatiani nomine notior eft.

(f) Colb. m. & Bad. Littorius. Bec. &c. Lidorius. Colitur die 13. Septemb. Vide not. in lib. 1. cap. ult. (g) Cafin. triginta-octo.

(h) Colb.m. & Regm. anno nono Valentis Epifcopus. [Clun. anno uno Valentis Epifcopus: ubi uno mendosè

pro nono.] Annus octavus Valentiniani incœpit menfe Febr. anni 371. ad quem ex hoc loco revocanda eft S. Martini ordinatio, fiquidem ejus celebritas jam fub Perpetuo die 3. Julii recolebatur.

(i) Id ipfum narrat Severus in ejus Vita. (k) Prifcillianiftas fcilicet, quos Maximus inftigante Ithacio Epifcopo jufferat gladio animadverti: quæ res maximas in Ecclefia turbas excitavit. Vide Dialogum 3. Severi Sulpicii: qui & ejufdem hærefeos ortum & progreflum fufius defcripfit fub finem libri 2. Hiftoriæ facræ.

(1) De Majoris Monafterii origine, & monachorum ibi degentium fanctiffima vita, plura haber Severus Sulpicius in Vita S. Martini. Supereft etiam nunc celebre ordini Benedictino addictum fub fancti Mauri Congregatione.

(m) Alingavia, vicus nunc intra urbis muros inclufus ad Ligerim, dicitur eriam Langefium, vulgò Langey, ubi habitum eft Concilium anno 1270. fub Joanne de Monfonau. Solonacum eft, ut putat Maanus, Sonnay feu Sonné, inter fluvios Andriam & Clafiam pariter & filvas duas, non procul ab InfulaSavarici & Caftellione ad Andriam. Eft tamen alius huic vico cognominis inter filvam & caftellum-Reginaldi fitus. Marollius Villalupenfis Abbas in editione Gallica putat effe Sully, aut Sougé. De Ambaciaco dictum eft fuprà lib. 2. cap. 35. Cifomagnum Marollio eft Charnifay inter Silvam & Clafiam amnem, aut lonacenfi,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

385

HISTORIA FRANCORUM. LIB. X. A lonacenfi, Ambacienfi, Cifomagenfi, Tornomagenfi, Condatenfi, destructis delubris, baptizatifque gentilibus, Ecclefias ædificavit. Sedit autem annos vigintisex, menfes quatuor (a), dies viginti-feptem, & ceffavit epifcopatus dies viginti. 4. Quartus Briccius ordinatur Epifcopus, anno Arcadii & Honorii fecundo, cùm pariter regnarent. Fuit autem civis Turonicus, cui trigefimo-tertio episcopatûs anno, crimen adulterii eft impactum à civibus Turonicis: expulfoque eo Juftinianum Epifcopum ordinaverunt : Briccius verò Epifcopus (b) ad Papam Urbis dirigit. Juftinianus autem poft eum abiens, apud urbem Vercellenfem obiit. Turonici verò iterùm malignantes, Armentium (c) ftatuerunt. Briccius verò feptem apud Papam Urbis annis degens, idoneus inventus à crimine, ad urbem fuam redire juffus eft. Hic ædificavit bafilicam parvulam fuper corpus beati Martini in qua & ipfe fepultus eft. Cúmque portam ingrederetur, Armentius per aliam portam mortuus efferebatur: quo fepulto, cathedram fuam recepit. Hunc ferunt inftituiffe Ecclefias per vicos, id eft Calatonnum (d), Briccam, Rotomagum, Briotreidem, Cainonem; fueruntque omnes anni epifcopatûs ejus quadragintafeptem. Obiitque, & fepultus eft in bafilica, quam fuper fanctum Martinum ædificavit.

in

5. Quintus Euftochius ordinatur Epifcopus, vir fanctus & timens Deum, ex genere fenatorio. Hunc ferunt inftituiffe Ecclefias per vicos, Brixis (e), Iciodorum, Luccas, Dolus. Edificavit etiam Ecclefiam infra muros civitatis C qua reliquias fanctorum Gervafii & Protafii martyrum condidit, quæ fancto Martino (f) de Italia funt delatæ, ficut fanctus Paulinus in epistola sua meminit. Sedit autem annos feptem-decim. Et fepultus eft in bafilica, quam Briccius Epifcopus fuper fanctum Martinum ftruxerat (g).

6. Sextus ordinatur Perpetuus, de genere & ipfe, ut aiunt, fenatorio, & propinquus decefforis fui, dives valde, & per multas civitates habens poffeffiones. Hic fubmota bafilica, quam priùs Briccius Epifcopus ædificaverat fuper fan&tum Martinum, ædificavit aliam ampliorem miro opere (h). In cujus absida beatum corpus ipfius venerabilis Sancti tranftulit. Hic inftituit jejunia, vigiliasque, qualiter per circulum anni obfervarentur, quod hodieque apud nos tenetur fcriD ptum, quorum ordo hic eft.

DE JEJUNIIS.

Poft Quinquagefimam (i) quarta & fexta feria ufque natale fancti Johannis: De Calendis Septembris ufque Calendas Octobris bina in feptimana jejunia.' De Calendis Octobris ufque depofitionem domni Martini bina in feptimana jejunia.

certè Cicongné: at meliùs, ut quidem Valefio vide-
tur, Maanus in Hiftoria Metrop. Turonenfis, putat
effe Chiffeau, vicum ad Carem fluvium, haud procul
à Monte-Tricardi. Tornomagus vulgò Tournon ad
Crofam fluvium. De Condate lib. 1. cap. 43.
(a) Cod. Regm. menfes tres, dies feptemdecim.
Bec. Colb. m. [Člun. ] & Bad. menfes quatuor, dies
Septemdecim.

(b) Sic cod. Regius; alii Briccius verò fe ad Pa-
pam. Vide notas in lib. 2. cap. 1. Feftum ejus cele-
bratur die 13. Novembris.

gennam, de quo jam diximus aliàs. [Clun. Calatonno, Bricca, Rotomago, Briotreide, Cainone. ]

(e) Brixis Valefio eft Brifay: de quo in nota præcedenti. Iciodorum, ut jam diximus libro 6. cap. 12. eft Ifeure, in finibus Turonum & Pictonum. [ Clun. Iciodoro. ] Lucca, feu, ut habent Colb. m. & Bec. Luce, aut ut aliàs habet Gregorius Locia, vulgò Loches, ad Andriam feu Angerem l'Indre, locus celebris, ubi beatus Senoch monafterium excitavit. Dolus nomen eft vici haud procul ab Andria fluvio fiti.

(f) Sic Bec. Alii à S. Martino, [ ita Clun. ] fed mendosè. Confer caput 47. lib. 1. de Gloria Mart. Et quidem SS. Gervafii & Protafii reliquias invenit S. Ambrofius an. 386. quo jam erat Epifcopus S. Martinus. Epistola S. Paulini hic laudata non exftat. Ho dieque vifitur juxta Ecclefiam B. Mariæ Divitis oratorium, cum nofocomio, SS. Gervafio & Protafio facrum, fed in fuburbio. At Ecclefia SS. Gervafii & Protafii infra muros urbis exftitiffe dicitur inferiùs

(c) [Clun. Armentium in ejus loco ftatuerunt. ]
(d) Colb. m. & Chef. al. Catolonnum. Hunc lo-
cum effe Calvum montem, vulgò Chaumont, in fi-
nibus Turonum & Blefenfium, exiftimat Marollius:
quod à Valefio improbatur, qui potiùs effe putat
Clion, ad Andriam inter Paludellum, Paluau, &
Caftellionem. Bricca an Bray aut Bré ad Angerem
feu Andriam fluvium? Eft quoque locus in confinio
Turonum & Andegavorum, dictus vulgò Breche.
Rotomagum Marollius putavir effe vicum, cui no-
men la Roue, aut Saint Antoine du Rocher. At Maa-
nus mavult interpretari de Ruam, qui locus eft haud
procul à Monte-Bafonis fitus, vulgò dictus le pont de
Ruam, à Ponte qui ibi Andriæ l'Indre fluvio impo-
fitus eft. Briotreidis Marollio eft Autreche, tribus
leucis ab Ambacia diftans. Maanus putat effe Brefis,
caftrum in geftis dominorum Ambacienfium memo-
ratum, vulgò Brifay. At Valefius contendit effe le
Bridoré ad Andriam. Caino, vulgò Chinon ad Vin-

num. 12.

(g) Feftum Euftochii colitur in Martyrologio Romano die 19. Septembris. Is interfuit Concilio Andegav. anno 453. fcripfit cum Leone & Victurio epiftolam contra Clericos qui ad tribunalia fæcularia recurrebant.

(h) Hujus Ecclefiæ defcriptionem accuratam habes fuprà lib. 2. cap. 14. Vide & lib. 1. Mirac. fanéti Martini cap. 6.

(i) Id eft à Pentecofte. Quinquagefimam enim

A (a) depofitione domni Martini ufque Natale Domini terna in septimana je- A junia.

De natali fancti Hilarii ufque medium Februarium bina in feptimana jejunia.

DE VIGILIIS,

Natali Domini, in Ecclefia (b).

Epiphania, in Ecclefia.

Natali fancti Johannis, ad bafilicam domni Martini.

Natali fancti Petri epifcopatûs (c), ad ipfius bafilicam.

Sexto (d) Calendas Aprilis Refurrectione Domini noftri Jesu-Christi, ad basi

licam domni Martini.

Pafcha, in (e) Ecclefia.

Die Affcenfionis, in bafilica domni Martini.

Die Quinquagefimo (f), in Ecclefia.

Paffione fancti Johannis (g), ad bafilicam in baptifterio.

Natali fanctorum Apoftolorum Petri & Pauli, ad ipforum bafilicam.
Natali fancti Martini, ad ejus bafilicam.

Natali fancti Symphoriani, ad bafilicam domni Martini.

Natali fancti Litorii (h), ad ejus basilicam.

Item (i) Natale fancti Martini, ad ejus bafilicam.
Natali fancti Briccii, ad domni Martini bafilicam.
Natali fancti Hilarii, ad domni Martini bafilicam.

Hic ædificavit bafilicam fancti Petri, in qua cameram bafilicæ prioris pofuit, quæ C ufque ad noftra tempora perfeverat. Bafilicam quoque S.Laurentii in monte Laudiaco (k) ipfe conftruxit. Hujus tempore ædificatæ funt Ecclefiæ in vicis, id eft Evena (1), Mediconno, Berrao, Balatedine, Vernado. Condiditque teftamentum (m), & deputavit per fingulas civitates quod poffidebat, in eis ipfis fcilicet Ecclefiis, non modicam & Turonicæ tribuens facultatem. Sedit autem annos triginta, & fepultus eft in bafilica fancti Martini.

7. Septimus verò Volufianus ordinatur Epifcopus, ex genere fenatorio, vir fanctus, valde dives, propinquus & ipfe Perpetui Epifcopi decefforis fui. Hujus tempore jam Chlodovechus regnabat in aliquibus urbibus in Galliis. Et ob hanc causam hic Pontifex fufpectus habitus à Gotthis, quòd fe Francorum ditionibus

appellabant Veteres tempus illud, quod inter Pafcha & Pentecoften intercedit: quo tempore jejunare non licebat.

(a) Ifte articulus non habetur in cod. Regio. (b) Id eft in Ecclefia cathedrali.

(c) Id eft feftum Cathedræ fancti Petri, ut appellatur in Conc. Turonenfi II. quod adeò celebre erat in Galliis, ut exinde ad Quadragefimam Dominicæ prima, fecunda &c. poft Cathedram fancti Petri dicebantur. Vide Mabillonii obfervationes in num. 24. libri 2. de Liturgia Gallicana. In Chefn. [ & Clun.] deeft epifcopatus.

(d) Alias, quinto. [ Clun. Pridie Kal. Apr. Refurrectio.]

(e) Feftum Pafchatis à fefto Refurrectionis diftinguitur in vetuftioribus Kalendariis: ubi Refurrectionis feftum die 27. Martii recolitur, Pafcha autem, ut omnes norunt, variis diebus pro varietate lunæ femper celebratum in Ecclefia fuit.

(f) Id eft Pentecoftes : fic quoque appellatur in Concil. Aurelian. I. can. 25.

(g) In Sacramentario Gallicano, quod è vetufto cod. nofter Mabillonius edidit tomo 1. Mufei Italici, inter Nativitatem S. Johannis & feftum SS. Petri & Pauli habetur Miffa in S. Johannis paffione.

(h) [Clun. Natale S. Littorii ad domni Martini bafilicam. Natale S. Brictii. ]

(i) Hoc feftum in folo cod. Regio habetur. Et quidem certum eft ex ipfo Gregorio feftum fancti Martini jam his temporibus duplex fuiffe, unum menfe Julio, alterum verò menfe Novembri, hic

expreffum.

(k) Suprà libro 2. cap. 2. dicitur Laudiacum, fexto ab urbe milliario. Perftat adhuc ille locus, vulgò Mont-Lois, diftans tribus circiter leucis fupra Tu

ronos ad finiftram Ligeris ripam impofitus.

(1) [Clun. Evina.] Reg. Enevoc, hodie Avoine, inter Ligerim & Vingennam, ut Maanus & Valefius exiftimant, qui Marollio non affentiuntur, putanti effe Eve le Montier. De hoc in Vitis Patrum cap. 19. Mediconnum Marollio Metray; Maano Monnoye, cui non refragatur Valefius, qui & putat effe poffe Mofne, ad Ligerim, prope Ambaciam. Berrao nomen tribuit pago Berravenfi, de quo fuprà lib. 6. cap. 12. ubi diximus effe Barou, locum irter Crofam la Creufe, & Clafiam fluvios. Marollius hoc loco hæfitans alios tres vicos proponit, fcilicet Bourray ad Carim fluvium, prope Montem-Tricardi; Berray haud procul à Laufduno; & Eretenay ad Ligerim infra Turonos. Ceterum pro Berrao Reg. habet Herrardum. Balatedine, feu, ut habet Reg. Ba lacedina, à Balatedo, Balate dinis declinari vult Valefius, qui poft Maanum putat effe Balan, haud procul à fluvio Cari. Marollius vertit Vaune, qui locus aliàs Rupes-Corbonis appellatur. Vernadum denique, feu Vernao, ut habent. [ Clun. ] Chefn. al. Bec. & Colb. m. cum Bad. aut Ernaldum ex Reg. nomen hodicque fervat, ut ait Valefius, nempe Vernou, caftellum ad Archiepifcopum pertinens, titulo baronia clarum, ad Siceram fluvium, la Ciffe.

(m) Perpetui Teftamentum fimul cum ejus Epitaphio habetur in tomo 5. Spicilegii. Duobus Conciliis præfuit, fcilicet Turonico I. anno 461. & Venetico anno 465. Eidern Apollinaris Sidonius fcripfit epift. 9. libri 7. ubi concionem quam apud Biturigas pro electione Simplicii Epifc. habuerat, integram refert. De hoc & epift. 18. lib. 4. Vide fuprà in not. ad cap. 14. lib. 2. Ipfi etiam Paulinus nuncupavit librum de Vita S. Martini. Ejus feftum celebratur die 8. April. in vetuftis autem Calendariis 30. Decembris.

B

A fubdere vellet, apud urbem Tholofam exfilio condemnatus, in eo obiit (a). Hujus tempore vicus Mantolomaus (b) ædificatus eft, & bafilica fancti Johannis in Majori-monafterio (c). Sedit autem annos feptem, menfes duos.

[ocr errors]

8. Octavus ordinatur Epifcopus Verus (d), & ipfe pro memoratæ caufæ zelo fufpectus habitus à Gotthis, in exfilium deductus, vitam finivit (e): facultates fuas Ecclefiis & bene meritis dereliquit. Sedit autem annos undecim, dies oco (f).

9 Nonus Licinius, civis Andegavus, qui ob amorem Dei in Orientem abiit, fanctaque loca revifit (g): exinde digreffus, in poffeffione fua monafterium collocavit infra terminum Andegavum, & pofteà Abbatis officio in monafterio (h), ubi fanctus Venantius Abbas fepultus eft, functus, ad Epifcopatum eligitur. Hujus B tempore Chlodovechus Rex victor de cæde Gotthorum, Turonis rediit. Sedit autem annos duodecim, menfes duos, dies viginti-quinque, & fepultus eft in bafilica fancti Martini.

C

10. Decimo loco Theodorus & Proculus (i), jubente beata Chrotechilde Regina, fubrogantur, eò quòd de Burgundia jam Epifcopi ordinati, ipfam fecuti fuiffent, & ab hoftilitate de urbibus fuis expulfi fuerant. Erant autem ambo fenes valde rexeruntque Ecclefiam Turonicam fimul annis duobus, & fepulti funt in bafilica fan&ti Martini ( k ).

11. Undecimus Dinifius Epifcopus, & ipfe ex Burgundia veniens: qui per ele&tionem præfati Regis (1) ad Epifcopatum acceffit: cui aliquid de fifci ditionibus eft largitus, deditque ei poteftatem faciendi de his rebus quæ voluiffet: qui maximè Ecclefiæ fuæ, quod fuit melius, dereliquit: largitus eft etiam quiddam & bene meritis. Sedit autem menfes decem, & fepultus eft in bafilica fancti Martini.

12. Duodecimus Ommatius (m) de Senatoribus civibufque Arvernis, valde dives in prædiis, qui condito teftamento per Ecclefias urbium, in quibus poffidebat, facultates fuas diftribuit. Ipfe exaltavit Ecclefiam infra muros urbis Turoni cæ, fan&torum Gervafii atque Protafii Reliquiis confecratam, quæ muro conjun &ta eft. Hic cœpit ædificare bafilicam fanctæ Mariæ infra muros urbis, quam im

(a) [ Clun. in ea obiit. ] Sancti Volufiani memoria apud Fuxenfes potiffimùm celebris eft, ubi fub Martyris titulo, ficut & in Martyrologio Romano die xv. Kalend. Febr. colitur. Ferunt eum à Wifigotthis capite minutum fuiffe in loco qui dicitur Petrofa, & ab incolis vulgò Corona, in comitatu Fuxenfi. Sacrum ejus corpus Fuxum delatum, diu fervatum eft in Ecclefia fancti Nazarii, vulgò nunc fancti Volufiani dicta, donec à Calvinianis furentibus in favillas redactum eft, cum ipfa Bafilica, quæ utcumque poftmodùm reftaurata eft. Hunc locum, quem Canonici Regulares Auguftiniani poffident, variis donis ditaverunt Comites Fuxenfes, ut in eorum Hiftoria fufiùs refertur. Volufiani precibus verfus edidit Apollinaris Sidonius Ecclefiæ S. Martini infculpendos, qui habentur lib. 4. epift. 18. Eidem fcripfit. epift. 17. libri 7. & Ruricius Lemovicenfis epift. ult. lib. 2.

(b) Is ipfe locus fuprà lib. 7. cap. 47. dicitur Mantelomagus vicus, vulgò Mantelan. [ Clun. Manvolamaus.]

(c) Supererant adhuc ejus rudera, quæ nova ædificia aliquot abhinc annis ftructa penitùs deleve

runt.

(d) Plerique Virus. Concilio Agathenfi an. 506. per Leonem Diaconum fubfcripfit.

(e) [Clun. finivit; fedit autem. Media defunt.] (f) Sic mff. & ed. Cointius tamen & alii viri docti qui S. Martini mortem anno 397. confignant, hic legendum putant annos octo, menfes undecim. Nam aliàs juxta eorum computum Veri mors ultra annum 508. differenda effet, quod fieri non poteft: nam Gregorius cap. feq. ait, Clodoveum victis Gotthis Turonos acceffiffe, cùm ibi Licinius effet Epifcopus At Clodovei reditus ex ifta expeditione ultra annum 508. differri nequit. Vide Cointium ad annum 507. n. 10.

(g) [Clun. loca vifitavit. ] Monafterium S. Venantii in collegium Canonicorum converfum etiam nunc fupereft, Ecclefæ S. Martini fubjectum. Porrò Licinius fubfcripfit

Concilio Aurelianenfi I. anno sit.

(i) Suprà lib. 3. cap. 17. Leoni mortuo fuffecti fuiffe dicuntur. Canones vetabant, ne duo Epifcopi fimul in una Ecclefia federent. Unde hi potiùs adminiftratores viduatæ Ecclefiæ, quàm Epifcopi Turonenfes cenferi debent. Langobardis fub ejufdem fæculi finem Italiam vaftantibus, complures Epifcopi è fuis fedibus pulfi, aliis Ecclefiis, accedente etiam Imperatoris auctoritate, deputati funt, fed folummodò, ut alimenta fufciperent, inquit Gregorius M. fi jam proprium haberent Epifcopum, non verò ut per communionem Epifcopalis throni dignitas dividatur. Vide ipfius lib. 1. ep. 43. &c.

(k) His fuffectus dicitur Arnulfus S. Remigii difcipulus, ex Remorum Comite, ut aiunt, exorcifta ordinatus, qui poft varias peregrinationes, Remis à famulis Scaribergæ ejus fponfæ, quam Deo confe craverat, occifus eft, atque uti Martyr colitur die 15. Kal. Augufti. Ejus Vitam habes in Bibliotheca Floriacenfi à Bofcio edita. De eo Frodoardus & Marlotus in Hift. Remenfi. Crux erecta eo loco ubi paffus eft, etiam nunc vifitur Remis via Cæfarea. Ejus reliquiæ in Carnotenfem Dioecefim delatæ, in filva Aquilina opido nomen dederunt, ubi exftat prioratus monafterio Foffatenfi fubjectus. Alius eft ejufdem nominis Ordin. Cluniacenfis apud Crefpeium opidum celebris, ubi ejufdem habentur reliquiæ. Maanus S. Arnulfum inter Ommatium & Leonem locat; à Gregorio omiffus videtur, quòd fedem dies folummodò 17. obtinuerit.

(1) Chlodomeris fcilicet. Colb. m. habet, ele&tione fratrum ad, &c. [ Clun. per electionem fratrum. Hic in Bec. dicitur Dinifius, in aliquot editis Dionyfius. De eo lib. 3. cap. 2. & 17.

(m) Regm. Ommarius. Filius fuit S. Ruricii fenioris Lemovic. Epifcopi, ex Iberia Ommatii filia quorum epithalamium cecinit Sidonius carm. II. Ommatiorum & Ruriciorum nobilitatem paffim commendat idem auctor. Ruricios ex Aniciorum gente ortos laudat Fortunatus lib. 4. carm. 5. Ejufdem Ruricii epiftolas edidit Canifius.

* V. lib. 4.

cap. 20.

perfectam reliquit. Sedit annos quatuor (a), menfes quinque : obiitque, & fepul- A tus eft in bafilica fancti Martini.

13. Tertius-decimus Leo ex Abbate bafilicæ fancti Martini ordinatur Epifcopus. Fuit autem faber lignarius, faciens etiam turres holocryfo tectas, ex quibus quædam apud nos retinentur in aliis etiam operibus elegans fuit. Sedit autem menfes fex, & fepultus eft in bafilica fancti Martini.

:

14. Quartus-decimus Francilio ex Senatoribus ordinatur Epifcopus, civis Pitavus, habens conjugem Claram nomine, fed filios non habens: fueruntque ambo divites valde in agris, quos maximè fancti Martini bafilicæ contulerunt, reliqueruntque quædam & proximis fuis. Sedit autem annos duos, menses sex (b): obiitque, & fepultus eft in bafilica fancti Martini.

15. Quintus-decimus Injuriofus, civis Turonicus, de inferioribus quidem populi, ingenuus tamen. Hujus tempore Chrotechildis Regina tranfiit. Hic B perædificavit Ecclefiam (c) fanctæ Mariæ infra muros urbis Turonicæ. Hujus tempore & bafilica S. Germani (d) ædificata eft. Vici etiam Noviliacus (e) & Luciliacus fundati funt. Hic inftituit Tertiam & Sextam in Ecclefia dici, quod modò in Dei nomine perfeverat. Sedit autem annos fexdecim, menfes undecim, dies viginti-fex; obiitque, & fepultus eft in bafilica fancti Martini.

16. Sextus-decimus Baudinus, ex Referendario Chlothacharii Regis ordinatur Epifcopus, habens & filium (f), multis eleemofynis præditus. Aurum etiam quod deceffor ejus reliquerat, ampliùs quàm viginti millia folidorum, pauperibus erogavit. Hujus tempore alter vicus Noviliacus adificatus eft. Hic inftituit menfam Canonicorum. Sedit autem annos quinque (g), menfes decem; obiitque, & fepultus eft in bafilica fancti Martini.

17. Decimus-feptimus Guntharius, ex Abbate monafterii sancti Venantii (h) C ordinatur Epifcopus, vir valde prudens dum Abbatis fungeretur officio, & sæpiùs legationes inter Reges Francorum faciens: poftquàm autem Epifcopus ordinatus eft, vino deditus, pænè ftolidus apparuit: quæ res eum in tantum amentem faciebat, ut convivas quos bene noverat, nequiret agnofcere: fæpiùs tamen eos conviciis agebat & improperiis. Sedit autem annos duos, menfes decem, dies viginti-duos. Obiit autem, & fepultus eft in bafilica fancti Martini, ceffavit, que Epifcopatus anno uno (i).

18. Octavus decimus Eufronius Prefbyter ordinatur Epifcopus, ex genere illo, quod fuperiùs fenatorium nuncupavimus, vir egregiæ fanctitatis, ab ineunte ætate clericus. Hujus tempore civitas Turonica cum omnibus Ecclefiis magno incendio concremata eft: de quibus ipfe pofteà duas reparavit, tertiam vetuftiffimam (k) relinquen sdefertam. Pofteà verò bafilica fancti Martini & ipfa incendio eft adufta per Wiliacharium, cùm ibi confugium pro Chramni quondam circumventione feciffet *: quam pofteà idem Pontifex texit ftanno, opitulante Rege Chlothachario. Hujus tempore bafilica (1) fancti Vincentii ædificata eft. Tauriaco (m), Cerate & Orbigniaco vicis Ecclefiæ ædificatæ funt. Sedit autem annos feptemdecim (n), obiitque ætate feptuagenaria, & fepultus eft in bafilica fancti Martini (o). Ceffavitque Epifcopatus dies novemdecim.

(a) Colb. m. [ & Clun. ] annos tres.

Evantii. De Gunthario vide lib. de Gloria Confeff.

(b) Regm. menfes quinque. Vide lib. 3. cap. 17. cap. 8.
(c) [Clun. domum S. Maria. ]

(d) Vulgò dicitur S. Germain fur Loire.
(e) Noviliacus, feu Nobiliacum, nomen eft com-
pluribus locis commune. Ex iis apud Turones No-
viliacus-Nobilis, Neuilly le Noble, & Noviliacus
ad Ederam, Neuilly le Lierre, ad Braennam amnem,
la Branle. Eft etiam Noviliacus ad Pontem-Petreum,
Neuilli-Pont-Pierre, in confinio Turonum & Ande-
cavorum fitus. Luciliacus, vulgò Lufillé, vicus in-
ter Carem & Angerem fluvios, fatis notus [ Clun.
Lucidiacus. ] Injuriofi zelum laudat Gregorius fuprà
lib. 4. cap. 2. Interfuit Concil. Aurelian. II. anno
$33. & IV. an. 541. III. verò Campanus Prefb.
ipfius nomine fubfcripfit anno 538.

(f) Colb. m. [ & Clun. ] Filios.

(g) Colb. m. [.& Clun. ] annos decem. De hoc vide lib. 1. Miracul. S. Martini cap. 9. ubi dicitur fanctus. Ejus corpus, ut fcribit Maanus, hodie in caftro Lucacenfi, Loches, affervatur.

(h) Colb. m. [& Clun. ] cum ed. Bad. fanti

(i) Vide fuprà lib. 4. cap. 11. [Clun. cessavitque Epifcopatum: fic infrà. ]

(k) Reg. Bec. & Colb. m. tertiam feniorem. [Ita Clun.]

(1) S. Vincentii Bafilica etiamnunc in Turonum urbe fubfiftit, quæ Parochie titulo gaudet.

(m) Hæret Marollius, an Tauriacum fit Turé, aut Truye, inter Carem & Andriam, Maanus nihil habet de hoc loco, nec plura profert Valefius. Cerate, Bec. Cerente, item vicus eft inter Andrefium, l'Indrois, & Carim fitus, Ceré vulgò dictus. Eodem in tractu eft Orbiniacum, vulgò Orbigni. Ceterùm Colb. m. & Bad. habent Taufire, Ufcerate & Orbaniaco. [ Clun. Taufirie, Vifcerate, Orbaniaco.] Orbaniacum legitur in libro de Gloria Martyrum. (n) [Clun. annos fedecim.]

(o) Ejus feftum colitur die 4. Augufti : interfuit Concilio Parifienfi III. anno 557. & præfuit Turonenfi II. anno 567. Laudatur á Fortunato lib. 3. carm. 4.

D

« VorigeDoorgaan »