The Works of Francis Bacon, Baron of Verulam, Viscount St. Alban, and Lord High Chancellor of England: Instaurationis magnae, pars II: Novum organum, sive Indicia vera de interpretatione naturae. Instaurationis magnae pars III: Historia densi et rari; necnon coitionis et expansionis materiae per spatia. Historia gravis et levis. Historia sympathiae et antipathiae rerum. Historia sulphuris, mercurii, et salis

Voorkant
C.and J. Rivington, 1826
 

Veelvoorkomende woorden en zinsdelen

Populaire passages

Pagina 8 - verborum et nominum se insinuarunt in intellectum. Credunt enim homines, rationem suam verbis imperare. Sed fit etiam ut verba vim suam super intellectum retorqueant et reflectant ; quod philosophiam et scientias reddidit sophisticas et inactivas. Verba autem plerunque ex captu vulgi induntur, atque per lineas, vulgari intellectui maxime conspicuas, res secant. Quum
Pagina 6 - omnis superstitionis, ut in astrologicis, in somniis, ominibus, nemesibus, et hujusmodi ; in quibus homines, delectati hujusmodi vanitatibus, advertunt eventus ubi implentur ; ast ubi fallunt (licet multo frequentius) tarnen negligunt et praetereunt. At longe subtilius serpit hoc malum in philosophiis et scientiis ; in quibus quod semel placuit, reliqua (licet multo firmiora et potiora)
Pagina 6 - elenchis ad dialecticam vulgärem. XLI. Idola tribus sunt fundata in ipsa natura humana, atque in ipsa tribu seu gente hominum. Falso enim asseritur, sensum humanum esse mensuram rerum ; quin contra, omnes perceptiones, tam sensus quam mentis, sunt ex analogia hominis, non ex analogia universi. Estque intellectus humanus instar speculi inaequalis ad radios rerum, qui suam
Pagina 369 - vulgo notantur, Limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit, Uno eodemque igni, in hoc fundentur, quod in altera spiritus emittitur, in altera detinetur. Condensatio quae fit per ignem, licet non sit pseudodensatio (est enim substantialis), tarnen est condensatio potius secundum partes, quam secundum totum.
Pagina 14 - et hujusmodi. Huic autem rei summa adhibenda est cautio. Pessima enim res est errorum apotheosis, et pro peste intellectus habenda est, si vanis accédât veneratio. Huic autem vanitati nonnulli ex modernis summa levitate ita indulserunt, ut in primo capitulo Geneseos, et in libro Job, et aliis
Pagina 97 - fuerit ad latentes processus et latentes schematismos, eorumque inventionem, prout reperiuntur in substantiis (quas vocant) seu naturis concretis. Kursus vero non intelligantur ea, quae dicimus (etiam quatenus ad naturas simplices) de formis et ideis abstractis, aut in materia non determinatis, aut male determinatis. Nos enim quum de formis loquimur, nil aliud intelligimus, quam leges illas et
Pagina 60 - autem sunt vera signacula Creatoris super creaturas, prout in materia per lineas veras et exquisitas imprimuntur et terminantur. Itaque ipsissimae res sunt (in hoc genere) ventas et utilitas : atque opera ipsa pluris facienda sunt, quatenus sunt veritatis pignora, quam propter vitae commoda. cxxv. Occurret fortasse et illud : nos tanquam actum agere; atque antiques ipsos eandem, quam nos, viam tenuisse.
Pagina 64 - non abs re fuerit, tria hominum ambitionis genera et quasi gradus distinguere. Primum eorum, qui propriam potentiam in patria sua amplificare cupiunt ; quod genus vulgäre est et degener. Secundum eorum, qui patrias potentiam et imperium inter humanum genus amplificare nituntur ; illud plus certe habet dignitatis, cupiditatis haud minus. Quod si quis
Pagina 97 - debitis modis factam, secundo loco (tanquam in fundo) manebit (abeuntibus in fumum opinionibus volatilibus) forma affirmativa, solida, et vera, et bene terminata. Atque hoc breve dictu est, sed per multas ambages ad hoc pervenitur. Nos autem nihil fortasse ex iis, qua; ad hoc faciunt, praetermittemus. XVII. Cavendum autem est, et monendum quasi perpetuo, ne cum
Pagina 6 - nunc habetur, inutilis est ad inventionem scientiarum. XII. Logica, quae in usu est, ad errores (qui in notionibus vulgaribus fundantur) stabiliendos et figendos valet, potius quam ad inquisitionem veritatis ; ut magis damnosa sit, quam utilis. XIII. Syllogismus ad principia scientiarum non adhibetur. ad media axiomata frustra adhibetur, cum sit subtilitati

Bibliografische gegevens