Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

JOANNIS MILTONI

OPERA

OMNIA LATINA.

VIZ.

I. Defenfio pro Populo Anglicano, contra Claudii Salmafii Defenfionem Regiam.

II. Defenfio fecunda pro Populo Anglicano, contra Alexandrum Morum Ecclefiaften.

III. Defenfio pro fe, cui adjungitur Joannis Philippi Refponfio ad Apologiam Anonymi cujusdam Tenebrionis pro Rege et Populo Anglicano infantiffimam.

IV. Literæ, Senatus Anglicani, necnon Cromwelli, &c. nomine ac juffu confcriptæ.

V. Artis Logicæ Inftitutio ad Petri Rami methodum concinnata.

VI. Epiftolarum Familiarium liber unus, quibus accefferunt ejufdem, jam olim in Collegio adolefcentis, Prolufiones quædam oratoriæ.

VII. Scriptum Domini Protectoris, contra Hifpa

nos,

D2

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Tametfi vereor, fi in defendendo populo Anglicano tam fim profufus verborum, vacuus rerum, quàm eft plerifque vifus in defenfione regia Salmafius, nè verbofiffimi fimul et ineptiffimi defenforis nomen meritus effe videar; tamen cùm in mediocri quavis materia tractanda nemo fibi adeò properandum effe exiftimet, quin exordio faltem aliquo pro dignitate fufcepti à fe operis uti foleat, id ego in re omnium ferè maxima dicenda fi non omittam, neque nimis aftringam, fpero equidem, duas propemodum res, quas magnopere vellem, affecuturum me effe; alteram, ut caufæ huic nobiliffimæ, et feculorum omnium memoriâ. digniffimæ nulla ex parte, quantum in me eft, defim; alteram, ut reprehenfam in adverfario futilitatem et redundantiam, devitâffe tamen ipfe nihilo minus judicer. Dicam enim res neque parvas neque vulgares; regem potentiffimum, oppreffis legibus, religione afflicta, pro libidine regnantem, tandem à fuo populo, qui fervitutem longam fervierat, bello victum; indè in cuftodiam traditum ; et cùm nullam omnino meliùs de fe fperandi materiam vel dictis vel factis præberet, à fummo demum regni concilio capite damnatum; et pro ipfis regiæ foribus fecuri percuffum. Dicam etiam, quod ad levandos magna fuperftitione hominum animos multùm contulerit, quo jure, præfertim apud nos, judica tum hoc atque peractum fit; meófque cives fortiffimas

Printed from an Edition in folio, corrected by the Author.

et integerrimos, déque univerfis orbis terrarum civibus ac populis egregiè meritos, ab improbiffimis maledicorum, five noftratium, five exterorum calumniis, tum imprimis ab hujus inaniffimi fophiftæ maledictis, qui pro duce et coryphæo cæterorum fe gerit, facilè defendam. Quæ enim ullius regis alto folio fedentis majeftas unquam tanta eluxit, quanta tum populi Anglicani effulgebat, cùm, excuffa illa veteri fuperftitione, quæ diu invaluerat, ipfum regem, feu potiùs de rege hoftem, qui folus mortalium impunitatem fibi divino jure vendicabat, fuis legibus irretitum judicio perfundere, et quo is quemcunque alium fupplicio affeciffet, eodem fontem ipfum afficere non vereretur. At quid ego hæc tanquam populi facta prædico? quæ ipfa per fe peně vocem edunt, et præfentem ubique teftantur Deum. Qui, quoties fuæ fapientiffimæ menti complacitum eft, fuperbos et effrænatos reges, fupra humanum modum fefe attollentes, folet deturbare, et tota fæpe cum domo funditus evertit. Illius nos manifefto numine ad falutem et libertatem propè amiffam fubitò erecti, illum ducem fecuti, et impreffa paffim divina veftigia venerantes, viam, haud obfcuram fed illuftrem, illius aufpiciis commonftratam et patefactam ingreffi fumus. Hæc ego omnia dignè fatis explicare, et quod omnes fortaffe gentes legant atque ætates, monumentis tradere, fi diligentiâ folum meâ, cujufmodicunque eft, meis tantùm viribus fperem me poffe, fruftra fim. Quæ enim oratio tam augusta atque magnifica, quod tam excellens ingenium, huic oneri fubeundo par effe queat, ut, cùm illustrium virorum aut civitatum res geftas vix reperiatur tot feculis qui luculentè poffit fcribere, opinetur quifquam hæc, non hominum, fed omnipotentis planè Dei, gloriofè et mirabilitèr facta ullis fe verbis aut ftylo affequi poffe? Quod quidem munus ut fufciperem, tametfi fummi in republica noftra viri fua authoritate perfecerunt, mihíque hoc negotium datum effe voluerunt, ut quæ illi, Deo ductore, magnâ cum gloriâ geffere, ea, quod certè proximum eft, contra invidiam et obtrectationem, quas in res ferrum et apparatus belli nihil poteft, alio genere armorum defenderem; quorum ego quidem judicium magno mihi ornamento effe exiftimo, me fcilicet eorum fuffragiis eum effe præ cæteris, qui hanc patriæ meæ fortiffimis liberatoribus haud poenitendam operam navarem: quin et ipfe ab ineunte adolefcentia iis

eram

eram ftudiis incenfus, quæ me ad optima quæque fi minùs facienda, at certè laudanda, incitatum ferebant. His tamen diffifus adminiculis, ad divinam opem recurro; Deúmque Opt. Max. donorum omnium largitorem invoco, ut quàm profperè quámque piè noftri illi ad libertatem clariffimi duces regios faftus, et dominatum impotentem, acie fregerunt, dein memorabili tandem fupplicio extinxerunt, quámque facili negotio nuper unus de multis ipfum regem veluti ab inferis refurgentem, ínque illo libro poft mortem edito novis argutiis, et verborum lenociniis, populo fe venditantem redarguit atque fummovit, tam ego feliciter támque verè declamatoris hujus exotici petulantiam et mendacia refellam atque difcutiam. Qui alienigena cùm fit, et quamvis id millies neget, grammaticus, non ea ftipe contentus quam hoc nomine meretur, magnus ardelio effe maluit; non reipub. folùm immifcere fe aufus, fed alienæ : cùm neque modeftiam, neque judicium, neque aliud quicquam afferat, quod oporteret fanè tantum arbitrum, præter arrogantiam et grammaticam. Et fanè hæc quæ jam latinè utcunque fcripfit, fi inter Anglos et noftro fermone protuliffet, vix effet, credo, qui de refponfo laborandum effe judicaret; sed partim trita, et refutationibus jam crebris explofa, negligeret, partim tyrannica et fœda, viliffimo quovis mancipio vix ferenda, quamvis alioqui regias fecutus ipfe partes, averfaretur. Nunc cùm inter exteros, et noftrarum rerum penitus ignaros grandi pagina turgefcat, funt illi quidem, qui res noftras perperam intelligunt, edocendi; hic fuo more, (quandoquidem tanta maledicendi aliis libidine fertur) fuo inquam more ac modo, erit tractandus. Quod fiquis miretur fortè, cur ergò tam diu intactum et ovantem, nof tróque omnium filentio inflatum volitare paffi fimus, de aliis fanè nefcio, de me audacter poffum dicere, non mihi verba aut argumenta, quibus caufam tuerer tam bonam, diu quærenda aut inveftiganda fuiffe, fi otium et valetudinem (quæ quidem fcribendi laborem ferre poffit) nactus effem. Qua cum adhuc etiam tenui admodum utar, carptim hæc cogor, et intercifis penè fingulis horis, vix attingere, quæ continenti ftylo atque ftudio perfequi debuiffem, Unde hoc fi minùs dabitur, cives meos præftantiffimos, patriæ confervatores digno laudum præconio celebrare, quorum immortalia facinora jam toto orbe claruerunt; de

[blocks in formation]
« VorigeDoorgaan »