Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

in populum fœderatum, cui etiam cum aliis fœdus defensivum intercederet, hostilis impressio facta esset; atque ille a plurimis suppetias peteret; Romani omnium primi semper adessent, beneficii decus nemini præripiendum relinquentes. Quod vero attinet ad bella, antiquis temporibus, propter statuum conformitatem quandam, aut correspondentiam tacitam, gesta, non video, in quo jure illa fundata sint. Talia fuerunt bella, quæ a Romanis suscepta erant ad Græciam in libertatem vindicandam: talia Lacedæmoniis et Atheniensibus, ad constituendas aut evertendas democratias et oligarchias: talia quandoque illata sunt a rebuspublicis aut principibus, sub prætextu, subditos alienos protegendi, et a tyrannide liberandi. Ad rem præsentem sufficiat, ut illud decernatur: non esse expectandam statui alicui imperii amplitudinem, nisi ad quamvis occasionem justam se armandi protinus expergiscatur.

8. Nullum omnino corpus, sive sit illud naturale sive politicum, absque exercitatione sanitatem suam tueri queat. Regno autem, aut reipublicæ, justum atque honorificum bellum loco salubris exercitationis est. Bellum civile profecto instar caloris febrilis est; at bellum externum instar caloris ex motu, qui valetudini imprimis conducit. Ex pace enim deside atque torpente et emolliuntur animi, et corrumpuntur mo

res.

Sed utcunque res se habeat, quatenus ad alicujus status felicitatem, magnitudinis proculdubio interest, ut quasi semper in armis sit. Atque exercitus veteranus, perpetuo tanquam sub vexillis habitus, etsi res sit magni proculdubio sumptus et impensa, attamen ejusmodi est, ut statui alicui quasi arbitrium rerum inter vicinos, aut saltem plurimum existimationis ad omnia conferat. Id quod insigniter cernere est in Hispanis, qui jam per annos centum et viginti exercitum veteranum, ad aliquas partes, licet non semper ad easdem, aluerunt.

9. Maris dominium, monarchiæ quædam epitome est. Cicero, de Pompeii contra Cæsarem apparatu, scribens ad Atticum: Consilium (inquit) Pompeii, plane

Themistocleum est: putat enim, qui mari potitur, eum rerum potiri. Atque Cæsarem Pompeius proculdubio delassasset et attrivisset, nisi inani fiducia inflatus, ab illo incepto destitisset. Prolia navalia, quanti fuerint momenti, ex multis exemplis patet. Pugna ad Actium orbis imperium determinavit. Pugna ad insulas Cursolares circulum in naribus Turcæ posuit. Multoties certe evenit, ut victoriæ navales finem summæ belli attulerint. Sed hoc factum est, cum aleæ hujusmodi præliorum totius belli fortuna commissa est. Illud minime dubium, quod qui maris potitur dominio, in magna libertate agit, et tantum, quantum velit, de bello sumere potest: ubi contra, qui terrestribus copiis est superior, nihilominus plurimis angustiis conflictatur. At hodie, atque apud nos Europæos, si unquam, aut uspiam, potentia navalis (quæ quidem huic regno Britanniæ in dotem cessit) summi ad rerum fastigia momenti est; tum quia pleraque Europæ regna mediterranea simpliciter non sunt, sed maxima ex parte mari cincta; tum etiam, quia utriusque India thesauri et opes imperio maris veluti accessorium quiddam existunt.

10. Bella moderna, veluti in tenebris gesta, censeri possunt, præ gloria et decore vario, quæ in homines militares, priscis temporibus, a rebus bellicis resilire solebant. Habemus hodie, fortasse ad animos faciendos, ordines quosdam honorificos militiæ, qui tamen jam facti sunt et armis et togæ communes. Etiam in scutis gentilitiis stemmata nonnulla habemus: insuper hospitia quædam publica, militibus emeritis et mutilatis destinata, et hujusmodi. Verum, apud veteres, in locis, ubi victoriæ partæ sunt, extructa trophæa; laudationes funebres, et monumenta magnifica occumbentium in bello; coronæ civicæ, militares, singulis concessæ; nomen ipsum imperatoris, quod postea reges maximi a belli ducibus mutuati sunt; redeuntium ducum, bellis prospere confectis, celebres triumphi; donativa, atque largitiones ingentes in milites, sub exercituum dimissionem: Hæc (inquam) tot et tanta fuerunt, et tam insigni splendore coruscantia, ut pectoribus mortalium, etiam maxime con

[ocr errors]

glaciatis, igniculos subdere, eaque ad bellum inflammare, potuerint. Ante omnia vero mos ille triumphandi apud Romanos, non res erat ex pompa, aut spectaculum quoddam inane, sed inter prudentissima plane nobilissimaque instituta numerandus: utpote qui in se hæc tria haberet; ducum decus et gloriam ; ærarii ex spoliis locupletationem; et donativa militum. Verum honor triumphi fortasse monarchiis non competit, præterquam in personis regis ipsius, aut filiorum regis. Quod etiam temporibus imperatorum Romæ obtinuit; qui honorem ipsum triumphi, sibi et filiis suis, de bellis, quæ præsentes ipsi confecerant, tanquam peculiarem reservarunt: vestimenta autem solummodo, et insignia triumphalia, aliis ducibus indulserunt.

Verum, ut sermones hos claudamus; nemo est (ut testatur sacra Scriptura) qui, sollicite cogitando, potest apponere ad staturam suam cubitum unum; in pusillo scilicet corporis humani modulo: Cæterum, in magna regnorum et rerumpublicarum fabrica imperium amplificare et fines proferre, reges penes et dominantes est. Nam prudenter introducendo leges, instituta, et consuetudines, quales jam proposuimus, et alias his similes, posteris, et seculis futuris, magnitudinis sementem fecerint. Verum ista consilia apud principes raro tractantur, sed res fortunæ plerunque committitur.

ATQUE hæc habuimus, quæ de proferendis imperii finibus in præsentia occurrunt. Verum quorsum ista commentatio; cum monarchia Romana futura sit inter mundanas (ut creditur) ultima? Nisi quod nobis, instituto nostro fidis, neque uspiam de via declinantibus (quandoquidem amplificatio imperii fuerit inter officia tria politices tertium) illud omnino prætermittere non licuerit. Restat jam desideratum alterum ex iis, quæ posuimus, duobus, nimirum, de justitia universali, sive de fontibus juris.

Qui de legibus scripserunt, omnes, vel tanquam philosophi, vel tanquam jurisconsulti, argumentum illud tractaverunt. Atque philosophi proponunt multa,

dictu pulchra, sed ab usu remota. Jurisconsulti autem, suæ quisque patriæ legum, vel etiam Romanarum, aut Pontificiarum, placitis obnoxii et addicti, judicio sincero non utuntur, sed tanquam e vinculis sermocinantur. Certe cognitio ista ad viros civiles proprie spectat; qui optime norunt, quid ferat societas humana, quid salus populi, quid æquitas naturalis, quid gentium mores, quid rerumpublicarum formæ diversæ : ideoque possint de legibus, ex principiis et præceptis, tam æquitatis naturalis, quam politices, decernere. Quamobrem id nunc agatur, ut fontes justitiæ et utilitatis publicæ petantur, et in singulis juris partibus character quidam et idea justi exhibeatur, ad quam particularium regnorum et rerumpublicarum leges probare, atque inde emendationem moliri, quisque, cui hoc cordi erit et curæ, possit. Hujus igitur rei, more nostro, exemplum in uno titulo pro

ponemus.

Exemplum Tractatus de Justitia Universali, sive de Fontibus Juris, in uno Titulo, per Aphorismos.

Procemium.

APHORISMUS I.

Est autem

In societate civili aut lex aut vis valet. et vis quædam legem simulans: et lex nonnulla magis vim sapiens, quam æquitatem juris. Triplex est igitur injustitiæ fons: vis mera; illaqueatio malitiosa prætextu legis; et acerbitas ipsius legis.

APHORISMUS II.

Firmamentum juris privati tale est. Qui injuriam facit, re utilitatem aut voluptatem capit, exemplo periculum. Cæteri utilitatis aut voluptatis illius participes non sunt, sed exemplum ad se pertinere putant. Itaque facile coëunt in consensum, ut caveatur sibi per leges; ne injuriæ per vices ad singulos redeant. Quod si ex ratione temporum, et communione culpæ, id eveniat ut pluribus et potentioribus, per legem

aliquam, periculum creetur, quam caveatur, factio solvit legem; quod et sæpe fit.

APHORISMUS III.

At jus privatum sub tutela juris publici latet. Lex enim cavet civibus, magistratus legibus. Magistratuum autem auctoritas pendet ex majestate imperii, et fabrica politiæ, et legibus fundamentalibus. Quare, si ex illa parte sanitas fuerit, et recta constitutio, leges erunt in bono usu; sin minus, parum in iis præsidii erit.

APHORISMUS IV.

Neque tamen jus publicum ad hoc tantum spectat, ut addatur tanquam custos juri privato, ne illud violetur, atque ut cessent injuriæ; sed extenditur etiam ad religionem, et arma, et disciplinam, et ornamenta, et opes, denique ad omnia circa bene esse civitatis.

APHORISMUS V.

Finis enim et scopus, quem leges intueri, atque ad quem jussiones et sanctiones suas dirigere debent, non alius est, quam ut cives feliciter degant: id fiet, si pietate et religione recte instituti; moribus honesti; armis adversus hostes externos tuti; legum auxilio adversus seditiones et privatas injurias muniti; imperio et magistratibus obsequentes; copiis et opibus locupletes et florentes fuerint. Harum autem rerum instrumenta et nervi sunt leges.

APHORISMUS VI.

Atque hunc finem optimæ leges assequuntur; plurimæ vero ipsarum aberrant. Leges enim mirum in modum, et maximo intervallo, inter se differunt: ut aliæ excellant, aliæ mediocriter se habeant, aliæ prorsus vitiosæ sint. Dictabimus igitur pro judicii nostri modulo quasdam tanquam legum leges; ex quibus informatio peti possit, quid in singulis legibus bene aut perperam positum aut constitutum sit.

APHORISMUS VII.

Antequam vero ad corpus ipsum legum particula

« VorigeDoorgaan »