Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

promptuarii quoddam specimen affert a se inchoatum. Enuntiat nudis verbis placita, quæ, in deliberativo genere, quum de bono aut malo secundum utilitatis rationem disceptatur, quasi capita sunt argumentationis; ad hunc modum :

Quod etiam ab inimicis laudatur, magnum bonum est; quod vero ab amicis reprehenditur, magnum malum. Cujus privatio bona, id ipsum malum; cujus privatio mala, id ipsum bonum.

Cujus excellentia vel exsuperantia melior, id toto genere melius.

Quod rem integram servat, bonum; quod sine receptu est, malum: nam se recipere non posse, impotentiæ genus est; potentia autem, bonum.

Quod quis culpa sua contraxit, majus malum; quod ab externis imponitur, minus malum. Etc.

Enuntiata quæque sententia statim paucis explicatur a Verulamio; ita ut primo ejus vis et usus plane intelligatur; tum appareat qua parte eadem minus vera sit, et quo pacto impugnari, destrui et vel in contrarium verti possit.

Exempli causa, hoc propositum, Quod quis culpa sua contraxit, majus malum, etc. confirmat, monendo eam esse conscientiæ vim, ut sui mali auctor nullum habeat solatium, et, quasi culpæ pondere depressus, ad ten

tanda meliora lentus et segnis jaceat. Contra immeritas calamitates conscientia innocentiæ meritique levari et dilui; et plerisque animum magis ad emendandam fortunam, vel ad superandam hominum iniquitatem, quam ad corrigenda propriæ naturæ vitia suppetere. Mox animadvertit idem argumentum subrui posse : quum miserrimus ille status, si tanquam ex alia parte conspiciatur, et alia ratione æstimetur, magnum spei, quæ «< efficacissimum malorum antidotum » est, locum relinquere videatur. « Etenim,» ait, «< culpæ << emendatio sæpe in nostra potestate sita est, fortunæ « vero minime. Itaque Demosthenes non semel cives << suos hujusmodi verbis affatus est: Quod ad præterita « pessimum, id ad futura optimum est. Quid hoc tandem « sit? hoc ipsum scilicet, quod vestra incuria et culpa res « vestræ male se habeant : nam si vos officio vestro per « omnia perfuncti essetis, et nihilominus status vester, ut « nunc, laborasset, ne spes quidem reliqua esset eum futu« rum aliquando meliorem; quum vero errores vestri in « causa potissimum fuerint, confidendum plane vos, «< illis emendatis, pristinum statum vestrum recupera« turos, etc. (1). »

Cujus ad imitationem tentata sit hæc rationum, quæ

(4) De augm. 1. VI, c. III, § 7.

omnis de utili deliberationis quasi nervi sunt, expositio et censura, facile est dignoscere : hic rursus occurrit, baconianæ doctrinæ exemplum et fons, Aristoteles. Quæ enim noster boni et mali signa popularia, vel boni et mali apparentes colores dixit (1), non alia sunt quam illa rerum capita, græce on, ad deliberativum genus spectantia, quæ primo Rhetorica libro notavit Stagirites et veluti in tabulam redegit (2). Ipse quo auctore hoc artis oratoriæ adminiculum et incrementum excogitaverit, minime dissimulat: sed quem Aristoteles optime quidem incepit, conficiendum autem aliis reliquit, labor ex integro resumatur, et ad finem sagacis et prudentis alicujus viri diligentia perducatur, vehementer optat. Necnon aliquid ultro invenit huic operi utiliter adjiciendum nempe probabilium eorum, quæ ipse profert, argumentorum nullum non ad obrussam exegit, et vitium cujusque aperuit, quod semel aut bis tantum fecit Aristoteles ea singula suis quasi elenchis stipavit.

Quia hujusmodi supellectilis usum prædicavit, etipse simile aliquid in lucem protulit, non ideo Baconus mihi reus est nimiæ et superstitiosæ in artem antiquam pie

(4) Vel rhetorica sophismata: quod quidem verbum, græco sensu dictum, non in deterius eo loco accipiendum est; sed idem prope valet ac nostra verba moyens, expédients.

(2) Arist. Rhet. 1. 1, c. VI et VII.

tatis. Credo equidem, docente ingeniosissimo Aristotelis interprete (1), minime spernendam esse, vel hodie, talem rhetoricæ partem: non quod in omnem causam materia, vel rudi et imberbi oratori, ex his argumentorum fasciculis suppeditatura sit: nemini hercle, in concionem aut in forum prodituro utile duxerim ad codices confugere, et scrutari locos, et an præsenti rei ex his aptari aliquid et concinnari possit, perquirere at opinor, non sine certo ingenii profectu hominem, bene natum atque educatum, res et sententias, quas præcipua suada momenta dixerim, sic a philosophis segregatas ac dinumeratas recolere, eas intueri ac perpendere singulas, omnemque earum virtutem introspicere: inde profecto ad artem suam veniet ille paratior et instructior; si non novis opibus locupletatus, saltem opum suarum magis conscius ac potens, sui certior, naturæ humanæ rerumque peritior: novo demum experientiæ genere auctus, quod scientia, non usu, acquiritur (2).

(4) Havet, Étude sur la Rhétorique d'Aristote, p. 34, 35, 48. (2) Ipse Baconus de hoc Topicæ genere haud immerito dixit ad summam : « Qualiscumque res ista videri possit, magni, judicio nos«tro, est pretii: utpote quæ ex philosophia et ex politica et ex rhe «torica participet. » De augm. 1. VI, c. III, § 8. Colores boni et mali, antequam hoc Instaurationis magnæ loco insererentur, in lucem prodierant libello Essays inscripto additi, sub hoc titulo: A table

Alterum etiam libellum continuo ministrat oratoribus Baconus, eodem pertinentem : nempe delectum locorum de affectibus animi, de vitiis et virtutibus, de quibusdam vitæ conditionibus aut vicibus, in utramque partem paucis acutisque verbis expositorum ; eo modo:

INNOVATIO.

Pro. «Omnis medicina, innovatio. »

<< Qui nova remedia fugit, nova mala opperitur. >> << Novator maximus, tempus: quidni igitur tempus imitemur? »>

<< Exempla remota inepta sunt; recentia, corrupta et ambitiosa. >>

<< Imperitis et contentiosis permitte ut ad exempla res agant. >>

<< Sicut qui nobilitatem in familiam introducunt, digniores fere sunt posteris; ita novationes rerum plerumque præstant iis quæ ad exemplum fiunt. >>

<< Morosa rerum retentio, res turbulenta est æque ac novitas. >>

<< Quum per se res mutentur in deterius, si consilio in melius non mutentur, quis finis erit mali? >>

of the colours or appearances of Good and Evil, and their degrees, as places of persuasion and dissuasion. (Essays, London, 1597.)

« VorigeDoorgaan »