Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

102. The doctrine of the Church of Rome concerning Limbus Pa trum, Limbus Puerorum, Purgatory, Prayer for the Dead, Pardons, Adoration of Images and Relics, and also Invocation of Saints, is rainly invented without all warrant of holy Scripture, yea, and is contrary unto the same.

103. At the end of this world the Lord Jesus shall come in the clouds with the glory of his Father; at which time, by the almighty power of God, the living shall be changed and the dead shall be raised; and all shall appear both in body and soul before his judgment-seat, to receive according to that which they have done in their bodies, whether good or evil.

104. When the last judgment is finished, Christ shall deliver up the kingdom to his Father, and God shall be all in all.

THE DECREE OF THE SYNOD.

If any minister, of what degree or quality soever he be, shall publicly teach any doctrine contrary to these Articles agreed upon, if, after due admonition, he do not conform himself, and cease to disturb the peace of the Church, let him be silenced, and deprived of all spiritual promotions he doth enjoy.

sidiorum et schismatum incendio tandem conflagrassent. Benedictus autem sit in sæcula Dominus, qui postquam ad momentum faciem suam a nobis (qui multis modis iram et indignationem ejus provocaveramus) abscondisset, universo orbi testatum fecit, se foderis sui non oblivisci, et suspiria suorum non spernere. Cum enim vix ulla remedii spes humanitus appareret, illustrissimis et præpotentibus Belgii fæderati ordinibus generalibus hanc mentem inspiravit, ut consilio et directione illustrissimi et fortissimi principis Arausicani legitimis mediis, quæ ipsorum apostolorum, et quæ eos secutæ Ecclesiæ Christianæ exemplis longo temporum decursu sunt comprobata, et magno cum fructu in Ecclesia etiam Belgica antehac usurpata, sævientibus hisce malis obviam ire decreverint, synodumque ex omnibus, quibus præsunt, provinciis, authoritate sua, Dordrechtum convocarint, expetitis ad eam et favore serenissimi ac potentissimi Magne Britanniæ regis JACOBI, et illustrissimorum principum, comitum, et rerumpublicarum, impetratis plurimis gravissimis theologis, ut communi tot Reformatæ Ecclesiæ theologorum judicio, ista ARMINII ejusque sectatorum dogmata accurate, et ex solo Dei verbo, dijudicarentur, rera doctrina stabiliretur, et falsa rejiceretur, Ecclesiisque Belgicis concordia, pax et tranquillitas, divina benedictione, restitueretur. Hoc est illud Dei beneficium, in quo exultant Ecclesiæ Belgicæ, et fidelis Servatoris sui miserationes humiliter agnoscunt, ac grate prædicant.

Hæc igitur veneranda Synodus (prævia per summi magistratus authoritatem in omnibus Belgicis Ecclesiis, ad iræ Dei deprecationem et gratiosi auxilii implorationem, precum et jejunii indictione et celebratione) in nomine Domini Dordrechti congregata, divini Numinis et solutis Ecclesiæ accensa amore, et post invocatum Dei nomen, sancto juramento obstricta, se solum Scripturam sacram pro judicii norma habituram, et in caussæ hujus cognitione et judicio, bona integraque conscientia versaturam esse, hoc egit sedulo magnaque patientia, ut præcipruos horum dogmatum patronos, coram se citatos, induceret ad sententiam suam de Quinque notis doctrince Capitibus, sententiæque rationes, plenius exponendas. Sed cum Synodi judicium repudiarent, atque ad interrogatoria, eo, quo æquum erat, modo respondere detrectarent, neque Synodi monitiones, nec generosorum atque amplissimorum ordinum generalium Delegatorum mandata, imo ne ipsorum quidem illustrissimorum et præpotentum DD. ordinum generalium imperia, quicquam apud illos proficerent, aliam viam eorundem Dominorum jussu, et ex consuetudine jam olim in synodis antiquis recepta, ingredi coacta fuit; atque ex scriptis, confessionibus, ac declarationibus, partim antea editis, partim etiam huic Synodo exhibitis, examen illorum quinque dogmatum institutum est. Quod cum jam per singularem Dei gratiam, marima diligentia, fide, ac conscientia, omnium et singulorum consensu absolutum sit, Synodus hæc ad Dei gloriam, et ut veritatis salutaris integritati, conscientiarum tranquillitati, et paci ac saluti Ecclesiæ Belgicæ consulatur, sequens judicium, quo et vera verboque Dei consentanea de prædictis Quinque Doctrinæ Capitibus sententia exponitur, et falsa verboque Dei dissentanea rejicitur, statuit promulgandum.

SENTENTIA, DE Divina PRÆDESTINATIONE, ET ANNEXIS EI CAPITIBUS,

Quam Synodus Dordrechtana Verbo Dei consentaneam, atque in

Ecclesiis Reformatis hactenus receptam esse, judicat, quibusdam Articulis exposita.

PRIMUM DOCTRINÆ CAPUT, DE DIVINA PRÆDESTINATIONE.

ARTICULUS PRIMUS.

Cum omnes homines in Adamo peccaverint, et rei sint facti maledictionis et mortis æternæ, Deus nemini fecisset injuriam, si universum genus humanum in peccato et maledictione relinquere, ac propter pec

VOL. III.-NN

catum damnare voluisset, juxta illa Apostoli, Totus mundus est obnoxius condemnationi Dei. Rom. iii. 19. Omnes peccaverunt et destituuntur gloria Dei. Ver. 23. Et, Stipendium peccati mors est. Rom. vi. 23.

II. Verum in hoc manifestata est charitas Dei, quod Filium suum unigenitum in mundum misit, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. 1 Johan. iv.

1 Johan. iv. 9; Johan. iii. 16.

III.

Ut autem homines ad fidem adducantur, Deus clementer lætissimi hujus nantii præcones mittit, ad quos vult, et quando vult, quorum ministerio homines ad resipiscentiam et fidem in Christum crucifixum vocantur. Quomodo enim credent in eum, de quo non audierint? quomodo autem audient absque prædicante ? quomodo prædicabunt, nisi fuerint missi? Rom. x. 14, 15.

IV.

Qui huic Evangelio non credunt, super eos manet ira Dei. Qui vero illud recipiunt, et Servatorem Jesum vera ac vira fide amplectuntur, illi per ipsum ab ira Dei et interitu liberantur, ac vita æterna donantur.

V. Incredulitatis istius, ut et omnium aliorum peccatorum, caussa sen culpa neutiquam est in Deo, sed in homine. Fides antem in Jesum Christum et salus per ipsum, est gratuitum Dei donum, sicut scriptum est: Gratia salvati estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei donum est. Ephes. ii. 8. Item : Gratis datum est vobis in Christum credere. Phil. i. 29.

VI. Quod autem aliqui in tempore fide a Deo donantur, aliqui non donantur, id ab æterno ipsius decreto provenit; Omnia enim opera sua novit ab æterno: Actor. xv. 18; Ephes. i. 11; secundum quod decretum electorum corda, quantumvis dura, gratiose emollit, et ad credendum inflectit, non electos autem justo judicio suæ malitiæ et duritiæ relinqnit. Atque hic potissimum sese nobis aperit profunda, misericors pariter et justa hominum æqualiter perditorum discretio; sive decre

tum illud electionis et reprobationis in verbo Dei revelatum. Quod ut perversi, impuri, et parum stabiles in suum detorquent exitium, ita sanctis et religiosis animabus ineffabile præstat solatium.

VII. Est autem electio immutabile Dei propositum, quo ante jacta mundi fundamenta ex universo genere humano, ex primæva integritate in peccatum et exitium sua culpa prolapso, secundum liberrimum voluntatis suæ beneplacitum, ex mera gratia, certam quorundam hominum multitudinem, aliis nec meliorum, nec digniorum, sed in communi miseria cum aliis jacentium, ad salutem elegit in Christo, qnem etiam ab æterno Mediatorem et omnium electorum caput, salutisque fundamentum constituit; atque ita eos ipsi salvandos dare, et ad ejus communionem per verbum et Spiritum suum efficaciter vocare ac trahere; seu vera et ipsum fide donare, justificare, sanctificare, et potenter in Filii sui communione custoditos tandem glorificare decrevit, ad demonstrationem suæ misericordiæ, et laudem divitiarum gloriosæ suæ gratiæ, sicut scriptum est: Elegit nos Deus in Christo, ante jacta mundi fundamenta, ut essemus sancti et inculpati in conspectu ejus, cum charitate ; qui prædestinavit nos quos adoptaret in filios, per Jesum Christum, in sese, pro beneplacito voluntatis suæ, ad laudem gloriosce suæ gratiæ, qua nos gratis sibi acceptos fecit in illo dilecto. Ephes. i. 4, 5, 6. Et alibi: Quos prædestinavit, eos etiam vocavit ; et quos vocavit, eos etiam justificavit ; quos autem justificavit, eos etiam glorificavit. Rom. viii. 30.

VIII.

Hæc electio non est multiplex, sed una et eadem omnium salvandorum in Vetere et Novo Testamento, quandoquidem Scriptura unicum prædicat beneplacitum, propositum, et.consilium voluntatis Dei, quo nos ab æterno elegit et ad gratiam et ad gloriam; et ad salutem et ad viam salutis, quam præparavit ut in ea ambulemus.

IX. Eadem hæc electio facta est non ex prævisa fide, fideique obedientia, sanctitate, aut alia aliqua bona qualitate et dispositione, tanquam caussa seu conditione in homine eligendo prærequisita, sed ad fidem,

fideique obedientiam, sanctitatem, etc. Ac proinde electio est fons omnis salutaris boni : unde fides, sanctitas, et reliqua dona salvifica, ipsa denique vita æterna, ut fructus et effectus ejus profluunt, secundum illud Apostoli: Elegit nos (non quia eramus, sed) ut essemus sancti et inculpati in conspectu ejus in charitate. Ephes. i. 4.

X.

Caussa vero hujus gratuitæ electionis, est solum Dei beneplacitum, non in eo consistens, quod certas qualitates seu actiones humanas, ex omnibus possibilibus, in salutis conditionem elegit; sed in eo, quod certas quasdam personas ex communi peccatorum multitudine sibi in peculium adscivit, sicut scriptum est: Nondum natis pueris, cum neque boni quippiam fecissent neque mali, etc., dictum est (nempe Rebeccæ), Major serviet minori, sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau odio habui. Rom. ix. 11, 12, 13. Et, Crediderunt quotquot erant ordinati ad vitam æternam. Act. xiii. 48.

XI.

Atqne ut Deus ipse est sapientissimus, immutabilis, omniscius, et omnipotens: ita electio ab ipso facta nec interrumpi, nec mutari, revocari, aut abrumpi, nec electi abjici, nec numerus eorum minui potest.

XII.

De hac æterna et immutabili sui ad salutem electione, electi suo tempore, variis licet gradibus et dispari mensura, certiores redduntur, non quidem arcana et profunditates Dei curiose scrutando; sed fructus electionis infallibiles, in verbo Dei designatos, ut sunt vera in Christum fides, filialis Dei timor, dolor de peccatis secundum Deum, esaries et sitis justitiæ, etc., in sese cum spirituali gaudio et sancta voluptate observando.

XIII. Ex hujus electionis sensu et certitudine, filii Dei majorem indies sese coram Deo humiliandi, abyssum misericordiarum ejus adorandi, seipsos purificandi, et eum, qui ipsos prior tantopere dilexit, vicissim ardenter diligendi, materiam desumunt: tantum abest, at hac electionis doctrina atque ejus meditatione in mandatorum divinorum observatione segniores, aut carnaliter 'securi, reddantur. Quod iis justo Dei

« VorigeDoorgaan »