Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

mini eorum acquiritur jus petendi institutionem. Ita Fagnanus in c. Cùm autem, n. 23, eod., et alii. Ratio est clara, quia ad hoc, ut præsentatus acquirat jus ad Beneficium, et consequenter jus petendi institutionem, requiritur quòd præsentatio sit à majori parte patronorum, arg. cit. c. Quoniam, de Jure patr., ibi : Si fortè in plures partes fundatorum se vota diviserint, ille præficiatur Ecclesiæ, qui majoribus juvatur meritis, et plurimorum eligitur, et approbatur assensu.

54. CONCL. VIII. Præter jus præsentandi ulteriùs patrono ecclesiæ debetur honor. Ita communis, et patet ex c. Nobis, de Jure patr., ibi: Pro fundatione quoque ecclesiæ honor processionis fundatori servatur. Porrò honor patrono debitus consistit in præcedentia processionis, quatenùs in litaniis ac aliis publicis processionibus debetur ipsi locus dignior præ aliis laicis. Item quòd in ecclesià suâ patronatâ debeat honorari per præcedentiam honorabilioris sedis et dignioris loci, thurificaatque anterioritatem in suscipiendâ pace, tione, et aliis consimilibus casibus, Barbosa, lib. 3 Juris eccles. univers., cap. 12, n. 214, cum aliis.

seu

55. CONCL. IX. Insuper competit patrono jus, potiùs onus defendendi ecclesiam. Ita habetur c. Filiis, 16, q. 7. Unde patroni munus est ut curam et inspectionem habeat quoad ecclesiam et ejus bona, ne malè alienentur, aut dilapidentur ; et si quid in detrimentum ecclesiæ fieri deprehenderit, neque beneficiarius honestâ monitione præmisså desistere velit, id episcopo denuntiet, prout ibidem dicitur. Item ipsius munus est ut ecclesiam intra et extra judicium defendat, tanquàm ejus patronus et advocatus; hoc quippe nomine ipse appellatur in c. Præterea quoniam, et c. Cùm autem, et c. Nobis, de Jure patr., et alibi.

56. Non tamen debet patronus veram aliquam jurisdictionem in beneficiarium usurpare, neque in illis, quæ ad sacramentorum administrationem pertinent, ullatenùs sese ingerere, neque visitationi ornamentorum ecclesiæ, aut bonorum stabilium seu fabricarum proventibus se immiscere (nisi in patrono ex primævå institutione ac fundatione competat), sed episcopi ipsi hæc faciant, juxta concilium Trid., sess. 24, de Reform., cap. 3, circa finem.

si

57. CONCL. X. Tandem patrono convenit, ut, ad inopiam vergat, ab ecclesià illi modestè succuratur. Ita his verbis habetur cit. c. Nobis, de Jure patr., juncto c. Contra, et c. Quicumque fidelium, 16, q. 7.

58. Dicitur notanter, modestè succuratur; id est, habito respectu ad facultates ecclesiæ et ad qualitatem personæ, ut benè explicat et probat Glossa ibidem. Hinc Barbosa, lib. 3, Jur. eccles. univers., cap. 12, n. 217, notat quòd tunc primùm ecclesia teneatur dare alimenta patrono pauperi, quando superest ultra id quod necessarium est ad cultum Dei atque ministrorum alimenta. In quo casu sunt præstanda patrono alimenta in domo propriâ, non autem in ipsâ ecclesià; et quidem non solùm pro se, sed etiam pro uxore, filiis atque familia, ac insuper alimenta integra, id est, cibus, potus, vestis, lectus, et alia omnia, quæ sub ali

741

mentorum nomine continentur, dummodò, ut dictum, ecclesiæ suppetant facultates.

DISTINCTIO IV.

De decimis.

QUÆSTIO PRIMA.

Quid sint decimæ, primitiæ et oblationes? 1. CONCLUSIO PRIMA. Decimæ sunt pars decima omnium fructuum justè acquisitorum, Deo in recognitionem sui dominii universalis debita, atque Ecclesiæ ministris quotannis exsolvenda. Ita in re communis ; et desumitur hæc definitio ex c. Tua nobis, de Decimis, ibi: Decimæ quas Deus in signum universalis dominii sibi reddi præcepit, suas esse decimas et primitias asseverans, juncto c. Decimas Deo, 16, q. 7, et cap. Transmissa, de Decimis, cum concordantiis.

2. Unde colligitur, quòd solutio decimarum, quatenùs solvuntur à fidelibus ob Dei cultum atque in signum supremi ejus dominii in omnes res, et quòd ab ipso bona cuncta procedant, sit actus virtutis religionis; quatenùs verò spectatur, prout est debita Ecclesiæ ministris, nobis spiritualia præbentibus, sit actus justitiæ.

3. Hinc illi qui fraudant decimas, peccant el contra virtutem justitiæ, el contra virtutem religionis, crimenque committunt sacrilegii, c. Decimas quas in usum, 16, q. 17. Insuper fraudantes decimas, tum in c. Omnes decimæ, 16, q. 7, et c. Tua nobis, de Decimis, tum in concilio Trident., sess. 25, c. 12, de Reform., excommunicari jubentur, ibi : Cùm decimarum solutio debita sit Deo, et qui eas dare noluerint, aut dantes impediunt, res alienas invadunt, etc. Qui verò eas aut subtrahunt aut impediunt, excommunicentur : nec ab hoc crimine, nisi plenâ restitutione seculâ, absolvantur. Hactenus concilium.

4. Cæterùm hæc excommunicatio non est latæ, scd primùm ferendæ sententiæ; prout desumitur ex O excommunicentur. Imò præmittendam esse trinam monitionem. antequàm infligatur, rectè cum aliis notat Barbosa, in Collactaneis, ad cit. locum concilii Trident., n. 5, et favet textus, c. Omnes decimæ, 16, q. 7. 5. Insuper, quòd justo Dei judicio frequenter in rebus temporalibus damna patiantur, qui decimas dare negligunt, et è contra, qui decimas diligenter dant, non solùm sanitatem corporis, sed etiam cum tempo. rali fructu bona cœlestia promereantur, etc., urgentissimis SS. Augustini et Hieronymi auctoritatibus comprobatur c. Revertimini, et c. Decimæ tributæ, 16, q. 1, ubi D. Augustinus, serm. 219, de Tempore, inter alia sic loquens refertur: Cùm decimas dando el terrena, el cœlestia possis præmia promereri, quare pro avaritiâ duplici benedictione fraudaris? Hæc est enim Dei justissima consuetudo, ut si tu illi decimam non dederis, tu ad decimam revoceris. Dabis impio militi, quod non vis dare sacerdoti.

6. CONCL. II. Primitiæ appellantur primi fructus agrorum, vinearum, hortorum, arborumque, Deo ut

bet parochianos compellere ad præstandas has cblationes juris remediis. Abbas loco cit.; Covarruvias, lib. 1, var. Resolut., cap. 17, n. 3, et alii.

largitori omnium bonorum in signum gratitudinis oblati. Ita desumitur ex cap. 18 Numer.; ibi: Universa frugum initia (id est, primitias) quæ gignit humus; additur notanter, quæ gignit humus; nam in animalibus', recepto stylo S. Scripturæ vocantur primogenita. Unde patet discrimen inter primitias et decimas; nam hæ sunt decima pars omnium fructuum justè acquisitorum, illæ verò fructus primi arborum, agrorumque, et hujusmodi.

7. Quæres an exstet præceptum aliquod offerendi primitias. Resp. 1° : In lege Mosaicâ exstabat præceptum offerendi primitias; uti patet ex cap. 26, Deuteron., ibi: Tolles de cunctis frugibus tuis primitias, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, etc. Item Exodi 13: Sanctifica mihi omne primogenitum, et alibi. Quia verò cæremonialia et judicialia veteris Legis per Christi mortem atque prædicationem Evangelii evacuata fuerunt, remanet quæstio loquendo pro statu legis evangelicæ, ad quam

:

8. Resp. 2o Olim quidem ex præcepto juris ecclesiastici aderat ejusmodi obligatio solvendi primitias, pront colligitur ex c. Præter, dist. 32, et c. Decimas quas in usum, 16, q. 7, ac notat Glossa, in cap. 1, v. In primitiis, de Decimis. Hodiè tamen ejusmodi obligatio solvendi primitias in plerisque locis per contrariam consuetudinem sublata est. Ita Pirhing., tit. de Decimis, n. 172. Suarez, Azorius, et alii passim.

9. CONCL. III. Oblationum nomen, quantùm ad propositum, accipitur pro illis oblationibus seu donis, que fideles ad altare offerunt inter missarum solemnia. Ita desumitur ex c. Antiquos, 10, q. 1, et c. Omnis Christianus, de Conseqq. dist. 1.

10. Additur notanter, quantùm ad propositum : siquidem oblationis nomen interdùm latè accipitur pro omni eo quod offertur ecclesiæ; sive id fiat in vitâ, sive in morte, sive sit quid mobile sive immobile, arg. c. Videntes, 12, q. 1, ibi: Ipsæ res fidelium oblationes appellantur, quia Domino offeruntur. Quinimò oblationis nomen adeò largè acceptum ipsas quoque decimas et primitias complectitur: verùm strictè, et habito præsertim respectu ad communem modum loquendi dicitur oblatio, quod offertur sacerdoti in missâ. Abbas, c. Causa, de Verb. signif.

11. Quæres an homines ad faciendas hujusmodi oblationes teneantur. — Resp. 1° : De ratione hujusmodi oblationum, est quòd voluntariè offerantur; juxta illud Exodi 25: Ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis eus. Et hinc regulariter loquendo iste oblationes non fiunt de præcepto, nisi in certis casibus. Ita D. Thomas, 2-2, q. 86; Abbas, ad Rubric., tit. de Parochis, et alii.

12. Additur notanter, nisi in certis casibus. Etenim, si ministri ecclesiæ indigeant, neque habeant aliunde unde sustententur, tenentur parochiani jure naturali, et divino ad oblationes presbyteris indigentibus faciendas: nam ex quo sacerdos impendit spiritualia, debet consequi temporalia: Dignus enim est operarius cibo suo, Matth. 10. Unde quamvis sacerdos ob hoc non debeat subtrahere spiritualia, tamen superior de

TH. XVIII.

13. Deinde tenentur parochiani ad faciendas oblationes, ubi hoc habet consuetudo. Siquidem in multis locis consueverunt parochiani, præsertim diebus dominicis et aliis præcipuis festis, facere ejusmodi oblationes, juxta can. Omnis Christianus, de Consec., dist. 1, atqui fideles tenentur, possuntque cogi ad observandas laudabiles consuetudines, c. Ad apostolicam, de Simon., et ampliùs de oblationibus ostendit Hostiensis, in Summâ, tit. de Parochis, § In tertiâ. Et quidem hisce casibus adhuc oblatio remanet quodammodò voluntaria, saltem quoad quantitatem, vel speciem rei oblatæ.

Additio.

• Plura de oblationibus valdè practica invenies in Jure Canonico, lib. 5 Decret., tit. 30, § 9, præsertim n. 190 et seq., ubi inter alia reperies, oblationes singulas intra limites alicujus parochiæ factas ex communissima doctorum sententiâ, repetitis decisionibus Rotæ firmatâ, de jure ordinario pertinere ad parochum loci, nisi consuetudo, privilegium speciale, vel intentio dantium aliter doceat; prout de facto teste eodem vi consuetudinis et juxta intentionem dantium, oblationes alicui neomyste ad primitias factæ pertinent ad celebrantem, etsi de jure alias omnes oblationes, ad altare quodcumque intra limites parochix in loco non exempto contingentes spectent ad parochum. Item oblationes que fiunt ad imagines beneficiis, aut miraculis, seu famâ celebres, pertinent ad ipsam ecclesiam, vel sacellum, ubi existunt, pro fabricâ, vel ornatu ecclesiæ, præsertim ipsius imaginis, seu statuæ famâ, bencficiis, vel etiam miraculis celebris. Idem dic de cippis, mensis vel capsulis in Ecclesià vel pro reparatione, vel ad alium certum finem expositis. Item in ecclesiis regularium oblationes applicari debent in eorum utilitatem: Cùm monachis ibi servientibus debeat proficere, quidquid à fidelibus offerri contingeris, cap. 1, de Statu monachorum, ubi tamen (nisi forsan iste consistant in meris consumptibi.. libus, puta in oblatione panis, ovorum, butyri, etc.) prudenter quoque ac conformiter intentioni offerentium, attendendum ad ornatum majorem statuæ aut imaginis alicujus, fama, beneficiis, aut etiam miraculis claræ, atque respiciendum similiter ad majorem statui conformem splendorem sacelli, aut altaris, ubi forsan hæc statua vel imago existit, uti rectè advertit Pichler, lib. 3 Jurisprudentiæ, tit. 30, n. 19. *

QUÆSTIO II.

Quo jure et ex quibus rebus solvendæ sint decima? Ubi etiam quotuplices sint decimæ.

14. CONCLUSIO PRIMA. Decimæ secundùm substantiam spectatæ, quatenùs videlicet sunt necessarium stipendium ministrorum Ecclesiæ, ad ipsorum sustentationem requisitum, debentur ipsis jure naturali ac divino quatenùs verò spectantur secundùm quotam, sive determinationem suam (id est, quòd debeat dari ipsamet pars decima fructuum) tempore legis Mo

24

saicæ debebantur jure divino positivo, tempore verò legis evangelicæ jure duntaxat ecclesiastico, licèt antiquissimo, utpote ab Apostolis derivato. Ita doctor Angelicus, 2-2, quæst. 87, art. 1, et alii passim, paucis exceptis. Ratio primæ partis desumitur ex citat. verbis Christi Matth. 10, Dignus est operarius cibo suo, cum concordantiis. Altera verò pars, loquens de icge Mosaicâ, patet ex c. 27 Levit., et aliis pluribus locis.

15. Tandem ultima pars, seu quod in lege evangelica debeantur decima secundùm quotam spectate jure ecclesiastico, patet tum ex plurimis textibus juris canonici jam allegatis, vel in progressu allegandis; tum ex eo, quia, si decimæ simpliciter essent juris divini, non posset earum obligatio tolli per pri· vilegium summi Pontificis, aut contrariam consuetudinem ; atqui hoc fieri posse patebit ex dicendis q. 4. 46. Nec dicas: In jure canonico, c. Parochianos, de Decimis, expressè dicitur: Decimæ non ab homine, sed ab ipso Deo sunt instituta; juncto c. Tua, eod., ibi: Decima divinâ constitutione debentur; ergo non solùm jure ecclesiastico. Resp. enim hujusmodi auctoritates vel accipiendas esse de decimis secundùm suam substantiam spectatis, et quatenùs sunt necessarium stipendium ministrorum Ecclesiæ; vel dicendum quòd velint decimas jure divino deberi, non directè ac immediatè pro statu legis evangelicæ, sed solùm remotè ac occasionaliter, quatenùs ad imitationem legis divinæ, pro veteri Testamento statutæ, ad necessariam ministrorum Ecclesiæ sustentationem, per constitutionem ecclesiasticam sunt denuò constitute.

17. Quòd si dicas: Cæremonialia veteris legis jam sunt evacuata, et de facto illicita observata, c. Majores, de Baptismo,-resp. cum doctore Angelico, loco cit., præceptum de solutione decimarum non fuisse cæremoniale, sed partim morale, partim judiciale. Et quatenùs morale, fuit inditum à lege naturali, atque à Christo in lege evangelicâ renovatum, Matth. 10: dignus est operarius cibo suo, cum concordantiis. Quatenùs verò judiciale erat, nempe secundùm quotam, seu quoad determinationem decimæ partis, est renovatum auctoritate Ecclesiæ; sicque illud de facto obligat ex vi novi præcepti ecclesiastici.

18. CONCL. II. Spectato jure communi debentur decimæ ex omnibus quæ licitè acquiruntur. Ita habetur c. Ex transmissâ, de Decimis, ibi: Fidelis homo de omnibus quæ licitè potest acquirere, decimas erogare tenetur, et alibi. Dicitur, quæ licitè acquirantur: nam de acquisitis per furta, simoniam, usuras, opus meretricium ac hujusmodi decimæ non debentur, imò nec possunt recipi, ne clerici censeantur approbare peccatum alterius, ut notat Glossa, ibidem, v. Licitè. Hinc c. Non est putanda, 1, q. 1, notanter dicitur: Honora Dominum de tuis justis laboribus.

19. Additur autem, spectato jure communi: siquidein variis ex causis hæc obligatio solvendi decimas, utpote ex jure ecclesiastico proveniens, tolli potest, et aliquis à præstatione decimarum eximi, vel ex

parte, vel etiam in totum; dummodò ministri ecclesia aliunde congruam habeant sustentationem, ut puta ex sufficientibus redditibus fundationis ecclesiæ, oblationibus, aut legatis piis.

20. CONCL. III. Decimæ dividuntur in prædiales, seu reales, personales et mixtas. Ita communis. Siquidem, quantùm est de jure communi, debentur decimæ de vino, grano, fructibus arborum, pecoribus, hortis, negotiatione, de ipsâ etiam militiâ, de venatione, et de omnibus bonis, prout his ipsis verbis habetur c. Non est, de Decimis, cum concordantiis. Itaque

21. Decimæ prædiales seu reales sunt, quæ persolvuntur ex prædiorum aut arborum fructibus, obventionibus molendinorum, vel ædium locatarum, et hujusmodi. Personales dicuntur, quæ ex rebus quas quisque sibi industriâ et operâ suâ acquirit, persolvuntur, v. g., ex lucro honestæ negotiationis, venationis, militia, etc. Decimæ mixtæ vocantur illæ, qua: partim prædiales, partim personales existunt; cujusmodi sunt, quæ debentur ex fructibus pecorum, veluti ex fœtu, lanâ, lacte, etc.

[ocr errors]

Additio.

Plures tamen doctores hoc tertium genus decimarum non admittunt, defendentes, decimas quæ ex mero lucro honesto proveniunt, esse personales, reli quas verò omnes meritò dici debere prædiales, prout etiam cap. 20, de Decimis, non fit mentio de aliquà tertia specie decimarum. Videatur in jure Canonico, tit. 50, § 1, n. 4. Estque expeditius pro practicis resolutionibus.

22. Porrò decimæ prædiales differunt à personali bus, quòd illæ statim atque collecte sunt, solvi debeant; et quidem integræ, absque deductione sparsi seminis, et impensarum, quæ fieri solent in colendis prædiis vel agris, et colligendis fructibus, etc., arg. c. Cùm sint homines, et e. Tua nobis, et c. Pastoralis, eodem. E contra decimæ personales solvuntur deductis priùs expensis, utpote, cùm residuum duntaxat censeatur esse fructus, seu lucrum, cit. c. Pastoralis. Insuper decimæ prædiales sunt solvende parocho, in cujus parochià fructus crescunt, et colliguntur, quamvis colonus alibi habitet: personales autem solvuntur Ecclesiæ, seu parocho, in cujus parochia quis audit divina, et percipit sacramenta ecclesiastica; nisi consuetudine, conventione, aut privilegio aliud fieri oporteat, cit. c. Cùm sint homines de Decimis.

Additio.

Cæteroquin decimæ prædiales adhuc subdividunur in majores ac minores. Majores sunt quæ solvuntus ex frumento quocumque sive hirsuto, seu siliquas spinosas habente (quale est hordeum et avena) sive plano, puta, ex adore et tritico; item decimæ ex vino et oleo,etc. Minores verò censentur carnaticæ,ex pullis,anseribus aliisque ex rebus levioris momenti. Multùmque in hoc (supposito quòd decimæ majores ad unum, minores ad alterum pertineant) debet attendi consuetudo locorum. In Jure Bavarico, tit. 28, art. 12, ad

el

decimas majores præter omne frumentum spectant ciceres, panicum, fabæ et lentes ad minores verò olera, rapa, linum, canabis, milium, brassica; item decimæ ex fructibus arborum et animalium, etc. QUÆSTIO III.

Quibus solvendæ sint decima?

25. Questio præsens procedit præcipuè pro moderno statu, quo facta supponitur divisio bonorum ecclesiasticorum in quatuor partes ipsarumque distinctio parochiarum : nam antea decimæ debebantur Ecclesiæ, sive cœtui clericorum in communi; et præstabantur episcopis cujuslibet diœcesis, qui eas partin per diaconos, etc., inter pauperes tanquàm patres pauperum, partim inter clerum et ministros sue Ecclesiæ, pro cujuslibet meritis et necessitate, justè fideliterque distribuere tenebantur, arg. c. Episcopus, et c. Præcipimus, 12, q. 1, juncto c. Decimas, 16, q. 7, cum concordantiis.

24. Siquidem episcopi soli pro illo tempore erant parochi, quibus totius plebis diœcesana cura imminebat: cæteri autem presbyteri, veluti ipsorum coadjutores, ad nutum eorumdem episcoporum modò in hâc, modò in illâ parte diœcesis pastorale officium exercebant, arg. can. In novo, dist. 21, et notat Barbosa, 1.b. 3 Juris ecclesiast. univ., cap. 26, § 2, n. 4. Postmodùm verò, factà illà reddituum ccclesiasticorum divisione, parochia singule singulis presbyteris fuerunt constitute, singulisque parochiis propria territoria per suos terminos assignata, in quibus cuilibet presbytero tota sux parochia cura remaneret, prout habetur c. Ecclesias. 13, q. 1. Et de hoc tempore, sive post divisionem bonorum ecclesiasticorum et parochiarum distinctionem loquendo, sit

25. CONCLUSIO PRIMA. De jure communi decimæ prædiales spectant ad ecclesiam parochialem, suntque persolvendæ rectoribus illarum ecclesiarum parochialium, intra quarum fines prædia illa sita sunt. Ita communis, et habetur c. Cùm contingat, de Decimis, ibi: Cùm perceptio decimarum ad parochiales ecclesias de jure communi pertineat. Concordat textus c. Cùm in tua, eod.; ibi: Alioquin parochialibus ecclesiis exsolvantur, ad quas de jure communi spectat perceptio decimarum.

26. Et hoc adeò verum est, ut parochus loci in quo prædia sita sunt, habeat pro se fundatam in jure intentionem super omnibus decimis intra limites suæ parochie existentibus; ita ut præsumatur decimas ad ipsum pertinere, nisi adversarius, quicumque ille sit, oppositum ostenderit, arg. c. A nobis, eod. Proinde propter istam juris assistentiam parochus non tenetur aliter probare, decimas sibi competere, sed contrarium asserenti incumbit onus probandi, cùm contra hunc militet juris præsumptio, arg. cap. 1, de Prascript., in 6, ac notat Barbosa, loco cit., cap. 26, § 2, n. 8, cum aliis.

Additio prima.

* Quinimò parocho loci illius, in quo sita sunt prædia; in tantum Jus commune quoad decimas assistit,

ut posito etiam quòd alius positivè probaret, sibi potiùs quàm præfato parocho jure antiquo competere jus percipiendi decimas generaliter circa hos vel illos fructus, hoc non obstante adhuc parochus ille, insistendo juri communi, possit prætendere decimas integras ex novalibus, saltem propriè talibus, c. 66, § fin., et c. 29, de Decimis, nisi alter aliunde clarè ostendat, decimas etiam novalium in specie, ac particulari ad se pertinere. Dicitur notanter, ex novalibus saltem propriè talibus; ubi advertendum, novalia propriè talia juxta SS. canones dici illas terras nunc cultas, quæ antecedenter ultra memoriam hominum vel omninò inculta jacebant, cap. 21, de Verb. signifi. cat., vel eos solummodò proferebant fructus, qui ab immemoriali tempore non erant decimabiles, arg. leg. fin., § 2, ff. de Termino moto. E contra verò novalia impropriè talia appellantur terræ antea quidem intra tempus immemoriale jam cultæ et quidem fructibus decimalibus, aliis tamen quàm modernis, e. g., si ex pomario fiat ager, vel ex agro vinea, vel ubi nunc seritur avena, antea verò siligo, etc. De his ultimis statim recurret quæsitum distinctum. Quo autem ad novalia propriè dicta in Bavariâ, ubi scribo, illud singulare legitur, quòd decimæ novalium propriè talium primo triennio semper spectent ad parochum, reliquo verò tempore ad illum qui alias decimas ejusdem sortis colligit, de quo videatur Schmid, in commentario in jus Bavaricum, loco citato.*

Additio II.

Quæres 1° ad quem pertineant decimæ quoad novalia impropriè talia. -- R. præsentem quidem auctorem, lib. 3 Decret., tit. 30, n. 47, absolutè decidere taliter: Si novalia impropriè dicta fiunt ex fundis de quibus antea solvebantur decima, debentur de his illi qui prius decimas de fundo isto percipiebat, sive parochus sit, sive alius, cui ex privilegio, v. g., decima competunt. Ita ille. Ego autem in triplici controversià canonica de decimis, editâ Frisingæ anno 1736, fusiùs probare conatus sum, insistendo juri communi attendi debere in simili casu, utrùm ab alio extraneo extra parochum illud jus decimandi obtentum fuerit in ordine ad fundos determinatos non respiciendo ad certum genus frumenti, vel an potiùs in ordine ad certum genus frumenti, non respiciendo certos et determinatos aliquos fundos ? In priori casu convenio cum præsente auctore, in posteriori autem puto, decimas, quoad novum genus seminati frumenti spectare potiùs ad eum qui antea habuit jus colligendi decimas de hoc ipso genere frumenti, quamvis præcedenter in dictis agris non collegerit easdem pro co tempore, quo ibidem ferebatur frumentum alterius generis. Et ita videtur mecum sentire R. P. Pichler in Candidato jurisprudentie abbreviato, lib. 3, tit. 30, n. 7, dùm hvc ponit formalia: Ponamus in aliquà parochià decimas majores (NB.) indistinctè ad aliquod hospitale ertinere, nuncres autem, puta olera, rapas, linum, etc., id parochum. Hoc casu, si in agro, in quo priùs semiari solebant certæ species fructuum ad majores decimas pectantes, decimæ ex his collectæ debentur parocho.

Deinae ponamus (alium nimirùm casum) quòd (NB.) ex certis et determinatis fundis, ex hortis, v. g., provenientes decima spectent ad parochum, ex aliis autem (NB.) determinatis fundis, v. g., ex campis seu agris provenientes ad hospitale; in hoc casu quodcumque genus fructuum (NB.) mutatâ etiam culturâ pristinâ crescit in hortis, ad decimæ parochum, et quodcumque crescit in campis, ad hospitale pertinent. Taliter explicatam assertionem ait teneri à communi, videturque idem sentire illustr. cancellarius de Schmid in Commentariis, ad tit. 28, art. 11, n 9. Quid cæteroquin circa hoc punctum Jus Bavaricum quoad suos decimatores statuat, vide ibidem.

Additio III.

Quæres 2° ad quemnam parochum pertineant decina carnatica.- Resp. nisi alicubi sint speciales locorum legitimæ consuetudines, communiter et ordinariè loquendo ha decima pertinent ad parochum, intra cujus parochie limites pascuntur, seu aluntur animalia, ex quorum fœturà decimæ porriguntur. Et hinc, si pecora diversis anni temporibus pascantur, seu alantur in diversis et distinctis ab invicem parochiis, pariter decima pro ratà temporis sunt dividenda; puta, si tempore hyemali fœno, e. g., paleis et stramine alantur in unâ parochiâ, et tempore æstivali ducantur ad pascua sita in alterâ parochiâ. Ita deducitur argum. cap. 4, de Decimis, ubi præsupponitur ex pascuis solvi decimas; ac præter plures doctores tenet S. Thomas, 2-2, quæst. 87, art. 3, ad 2. Videatur Melchior Friderich, tract. de Decimis apud me, cap. 4, q. 1, n. 377 et seq., qui pariter notabilem casum ponit tempore belli, si ibidem pecora ob metum hostium aliquo notabili tempore transferantur ad pascua alterius parochia securioris ab hostium invasione. Illud adhuc notanter addit illustriss. D. cancellarius intimus de Schmid, in jure Bavarico, tit. 28, art. 16, n. 6; decimas carnaticas, ubi in usu sunt, solvi debere, quando fœtus jam est maturus, id est, quo fœtus quadrupedum non ampliùs lacte, et bipedum non ampliùs alis matrum indigent; nam omnium fructuum hæc natura est, inquit Joannes Andreas apud dictum auctorem, ut in decimationem veniant, quando ad usum sunt idonei : ad quid enim aliàs prodessent decimatori immaturi fœtus, et pulli implumes? Nunc à parochis pergendo ad episcopos sit.

27. CONCL. II. Quamvis post factam parochiarum divisionem tanta circa perceptionem decimarum competat parocho assistentia juris et favor, exinde tamen non excluditur episcopus loci à perceptione decimarum prædialium. Nam inprimis spectato jure communi debetur ci, tanquàm superiori et ordinario omnium fidelium suæ diœcesis pastori, quarta pars decimarum totius episcopatûs, prout liquet ex c. Conquerente, de Offic. jud. ordinarii, ubi pontifex inter jura episcopalia recenset quartam decimationem, junclo c. De quartâ, de Præscript., et concordantiis. Ilinc Fagnanus, c. Cùm contingat, num. 13, de Decimis, cum aliis notat quòd episcopus super quartam decimarum habeat intentionem fundatam.

28. Deinde, quando decimæ non sunt in certâ parochia (veluti, si prædia sint multùm distantia, et non inclusa in limitibus alicujus parochiæ; vel si novalia fiant in nemoribus remotis, et extra limites ecclesiarum parochialium) tunc episcopus fundat intentionem super eas, adeò ut ipsas secundùm discretionem à Deo sibi datam, alii ecclesiæ deputare, vel ad opus suum poterit retinere, prout habetur c. Quoniam, de Decimis. Notat tamen ibidem Abbas, quòd, si certum sit ejusmodi prædia vel novalia includi in aliquâ vicinarum parochiarum, sed ignoretur quænam illa sit, tunc decimæ non debeantur episcopo, sed sint dividendæ inter illas parochias.

29. Additur notanter n. 27, spectato jure communi. Nam per hactenus dicta non negatur quin aliquo jure speciali possit episcopus tale jus amittere: ut puta si appareat de contrariâ consuetudine; illa enim servari debet, cùm in transferendo jus decimarum ab unå ecclesià in aliam, plurimùm valeat consuetudo. Idem erit si constet de compositione, vel appareat de quodam privilegio, aut intervenerit præscriptio specialis. Fagnanus, ibidem, num. 18 et 19.

30. CONCL. HI. Laicis merè secularibus nullo modo competit, seu concedi potest jus decimarum, quatenùs spirituale est; adeòque nec ipsa decima, prout sunt fructus ecclesiastici. Ita Pirhing, de Decimis, num. 135, et communis aliorum. Patet hoc ex c. Decimas quas in usum, 16, q. 7, ubi laici decimas possidere prohibentur, et oppositum facientes dicuntur sacrilegii crimen committere, et æternæ damnationis periculum incurrere. Idem desumitur ex c. Ad hæc, et c. Quamvis, de Decimis, cum concordantiis. Ratio etiam est quia laici non possunt possidere spiritualia, multò minùs spiritualia officia ministrare fidelibus.

31. Additur verò, Laicis merè secularibus, sive, ut loquitur Pontifex in cit. c. Quamvis, eod., laicis in seculo remanentibus: siquidem laici conversi, etsi nullo clericali ordine sint insigniti, capaces sunt juris spiritualis; quia non sunt meri laici, sed inter religiosos numerantur, propter tria vota substantialia religionis ab ipsis edita, ideòque clericorum juribus et privilegiis gaudent : cujusmodi sunt hospitalarii, professi ordinum militarium, equites Melitenses et Teutonici ordinis, arg. c. Cùm et plantare, de Privilegiis, unde talibus possunt concedi ecclesiæ et decimæ, argumento à contrario desumpto, cùm non sint laici in seculo remanentes : ita tamen, ut tales religiosi laici non per seipsos (hoc enim defectu ordinis exsequi nequeunt), sed per clericos idoneos ecclesias regant et administrent, Abbas c. Quamvis, n. 3, de Decimis, et alii.

32. CONCL. IV. Nihilominùs potest laicis concedi et competere jus percipiendi fructus decimarum, quatenùs intelligitur abstractum à titulo et jure spirituali, et quid temporale existit, videlicet jus præcisè percipiendi decimam partem fructuum. Ubi notandum quòd jus percipiendi fructus decimales non sit res spiritualis intrinsecè loquendo, sicut sunt tales gratie

« VorigeDoorgaan »