Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

CAPUT V.

De suspensione Indulgentiarum, etc.

1. Solent Romani Pontifices in bullis Jubilæorum, non omnium utique, sed solùm anni sancti, Indulgentias, atque etiam privilegia regularibus vel aliis Concessa suspendere, ne propter alias Indulgentias, quas quisque in propriâ regione lucrari posset, annus Jubilæus intermittatur; sed ut fideles ex toto terrarum orbe in alma Urbe in fidei ac religionis unitate congregati, eodem pietatis ac devotionis spiritu præscriptas Ecclesias, quo maximo fieri poterit concursu, toto anno visitent ac frequentent. Verùm suspensio hæc tot variis in bullis habet discrimina, prout ex collatis secum invicem Sixti IV, pro an. 1475; Gregorii XIII, pro an. 1575; Clementis VIII, pro anno 1600; Urbani VIII, pro an. 1625; innocentii X, pro an. 1650; Clemen tis X, pro an. 1675; Innocentii XII, pro an 1700, diplomatibus constat, ut ex iis nulla certa regula possit efformari. Unde recurrentibus Jubilæis nihil est factu melius, quàm ut singula bullæ verba maturè perpendantur. Interim id commune habent Jubilæa diplomata; 1° quòd contineant suspensionem Indulgentia rum, facultatum et indultorum, quæ quibuscumque Ecclesiis, congregationibus, personis, etc., in perpetuum, vel ad tempus quomodocumque concessa sunt; 2° quòd sub excommunicatione latæ vel ferende sententiæ, et aliis pœnis ordinarii arbitrio infligendis prohibeant, ne durante anno sancto Indulgentiæ aliæ publicè vel privatim nuntientur, vel in usum demandentur; ac simul declarent usum seu Indulgentiæ alterius, seu indulti, nullum omninò et invalidum fore. His præmissis potissimas quæ hic suboriuntur difficultates, prout ab extraneis theologis ut plurimùm solvuntur, et nos solvemus. Quod ut fiat,

2. Quæres 1° an omnes prorsùs Indulgentia per Jubilæum anni sancti suspendantur.

R. neg.; namque 1° ex probabiliori opinione non suspenditur Indulgentia bulla Cruciata, tum quia ita à Clemente VIII declaratum esse refert Rodriguez; tum quia bulla hæc ipso etiam anni sancti tempore publicatur, quod non est ignotum Pontifici; tum quia Indulgentia hæc ejusque privilegia per modum contractûs tribuuntur, cùm ad id duorum regalium eleemosynam erogari oporteat; non quasi venalis sit Indulgentia, sicut nec ex retributione venalis est Missa; sed quia æquum est ut eorum pietatem compenset Ecclesia, qui pugnantibus pro fide arma subministrant.

3. 2° Non etiam suspenduntur Indulgentia pro defunctis immediatè concessæ, quales sunt quæ ex A!taribus privilegiatis habentur; vel quæ applicantur in articulo mortis. Utrumque constat ex Notificatione Clementis X. Et verò semper Ecclesiæ propositum fuit ut in extremo agone constitutis pro viribus opitularetur aliunde cessat lic ratio legis, cùm qui ad interitum vergunt, Romam ad Indulgentias contendere non possint.

4. At cessant 1° Indulgentiæ pro vivis, id est, in favorem vivorum concessæ, etiamsi eas que Roma

dantur, comparare non possint, puta quia carceri, ant perpetuæ clausura mancipati sunt; nisi his ex gratiâ speciali succurrat Apostolica Sedes, quod et facere consuevit.

5. 2° Quod mirum magis, cessant et Indulgenti quas vivi sic sibi comparare possunt, ut eas etiam defunctis applicare valeant per modum suffragii. Atque ita habet citata pluries Clementis X notificatio, quam totam referunt Gobat, in Append. ad cap. 48 Jubilæi, et Viva ad calcem tractatûs sui de Jubilaco. Ratio esse potest, quia sublato principali tollitur accessorium. Atqui quòd Indulgentia qurpiam à viventibus possit applicari mortuis, videtur esse accessorium. Ergo sublatâ pro vivis indulgentiâ, tollitur ea etiam quæ mortuis applicari possit.

6. 3 Cessant Indulgentia non solùm locis, sed et rebus, ut coronis, granis, imaginibus affixe, quia et hæ fidelis populi ad Urbem concursum impedi

rent.

7. Non cessant tamen quæ ex speciali privilegio à suspensione per Bullam indictâ excipiuntur; quales sunt, 1° concessæ ecclesiis urbis Romane; 2° Indulgentiæ Jubilæi Compostellani; 3° domûs Lauretanæ, prout die 19 sept. 1674 declaravit Clemens X; 4 Portiunculæ, die 2 augusti, in ipsâ B. M. Angelorum ecclesià Assisiensi, prout an. 1625 declaravit Urbanus VIII, eò quòd Indulgentia hæc ab Honorio III, ex Christi ipsius imperio concessa fuerit quæ ratio cùm in aliis Minorum ecclesiis locum non habeat, docet probabilior opinio in iis Indulgentiam suspendi; 4° bulle Cruciatæ, de quà supra, n. 2.

8. Quæres 2o an eodem anno suspendantur etiam Indulgentiæ partiales.

R. Negant Filliucius, Lezana, Viva, et alii quos sequitur Koch., quæst. 1, n. 39, quia Sixtus IV et Gregorius XIII, in suspensione suâ de plenariis tantùm Indulgentiis loquuntur. Quod autem subsequi pontifices generatim dicunt se omnes et singulas Indulgentias suspendere, ad plenarias restringi potest; tum quia fatentur iidem se in hâc suspensione sequi decessorum suorum vestigia : hi porrò plenarias tantùm suspendebant; tum quia partialis Indulgentiæ lucrum non retrahit à visitatione liminum Apostolorum; tum quia ex leg. Præcipimus, cod. de Appellat.. Quidquid in posteriori lege non fuerit expressum specialiter, in veterum constitutionum regulis relictum esse intelligendum est.

9. Ex quibus deducunt 1° eos qui numismata partialibus Indulgentiis affecta habent, item congregationes, sodalitia, etc., quæ annorum centum, vel mille, Indulgentias habent, easdem posse lucrari, quia eædem partiales sunt; 2° non suspendi Indulgentias anni unius in dedicatione ecclesiæ, et dierum 40 in anniversario dedicationis, aut alias à præsulibus concedi solitas; tum quia et ex partiales sunt; tum quia pontifices proprias quidem gratias ut et facultates suspendunt; non autem quæ prælatis Papa inferioribus competunt

10. Postremum istud caput nemo non admiserit; at dicendum cæteras quæ ab Apostolicâ Sede profluunt Indulgentias partiales suspendi. Ita docct Theodorus à Spir. S., in tract. de Jubilæo, cap. 12, pag. 223, edit. fol. 1750, idque modò tam certum esse vult, ut opinio opposita sit quâcumque probabilitate intrinsecâ destituta. Ratio ejus duplex, utraque gravis: 1° quòd ante Clementem VIII, Rom. pontifices plenarias tantum Indulgentius suspenderent; atverò Clemens VIII Indulgentias simpliciter suspendit; quæ vox, utpote generalis, tam partiales, quàm plenarias complectitur; 2° quia idem Clemens VIII ejusque successores Indulgentias quasdam partiales à generali suspensione exceperunt; ad quid autem exceptio hæc, si partiales quæcumque Indulgentiæ subsisterent? Et id secutus est Benedictus XIV, in litteris suis quæ incipiunt: Cùm nos nuper, editis 16 calendas junii 1749, ubi : Cæteras omnes et singulas Indulgentias, tam plenarias, quàm non plenarias..... suspendimus, et suspensas esse declaramus. Hinc dubium mihi quod ex Navarro et Sanche docet Viva, q. 4, art. 5, non suspendi per Jubilæum plenarias Indulgentias, quas cæteroqui lucrantur, qui vola religiosa emittunt, aut novitiatum ingrediuntur.

11. Quæres 5° quæ partiales Indulgentiæ à suspensione hâc præservatæ sint.

R. nodum hunc certiùs solvi non posse, quàm ex citati mox diplomatis verbis. Sic ibi Benedictus XIV : Præservatis ac firmis remanentibus Indulgentiis concessis in articulo mortis, ac facultatibus, seu Indultis illas impertiendi...., iisque pariter quas Benedictus X111, cunctis fidelibus salutationem Angelicam, seu alias preces de tempore, manè aut meridie, seu vespere ad campanæ pulsum, de genu, vel juxta dierum et temporum rationem stando recitantibus...., atque illis etiam quas Innocentius XI et Innocentius XII, fidelibus SS. Eucharistia sacramentum, cùm ad infirmos defertur, devotè comitantibus, vel lumen aut facem per alios eâ occasione deferendum, seu deferendam mittentibus, similiter concesserunt.... Item salvis et firmis remanentibus Indulgentiis altarium privilegiatorum pro fidelibus defunctis, aliisque eodem modo pro solis ipsis defunctis concessis ; atque etiam aliis quibuscumque Indulgentiis et peccatorum remissionibus, aliàs pro vivis concessis ad effectum duntaxat, ut Christi fideles illas animabus fidelium defunctorum, quæ Deo in charitate conjunctæ ab hâc luce migraverint, per modum suffragii directè applicare valeant, etc.

12. Quæres 4 an etiam suspendantur Indulgentiæ ad septennium, vel aliud definitum tempus concessa.

R. suspendi;quia pro suspensione illarum eædem militant rationes que pro aliarum suspensione. Ast cum plerisque theologis subjiciendum puto, nullam 'ex suspensione hâc sequi diminutionem in numero annorum, sed solùm Indulgentia interruptionem pro toto Jubilæi anno. Unde si Jubilæum incidat in septimum septennis Indulgentiæ annum, licebit eâ uti toto anno Jubilæum proximè subsecuturo. Ratio est quia,

licèt septennium importet sex annos continuatos, ubi tamen eorum unus tollitur à Pontifice, habetur in septennio interrupto tota ea quæ tunc possibilis est continuatio. Sic, ait Viva, q. 4, art. 3, cùm piis locis conceditur ut prædia sua locent ad triennium, non computatur in eo annus sterilis, ex communiori doctorum sententiâ.

Censet tamen Gobat, et ex eo Koch., aliud dicendum fore, si pontificíum diploma Indulgentiam concederet ad proximos septem annos, vel ad proximum septennium; quia voces, proximos, et, proximum, ut initium, sic et finem temporis designare videntur. Ratio hæc subtilior videtur quàm solidior. Non igitur redarguerim, si quis in isto casu ad minus dubio, suas octavo etiam anno Indulgentias utcumque proponat.

13. Quæres 5° an acquiratur Indulgentia ab iis qui hujus suspensionem ignorant, vel non acquiratur ab eis qui suspensionem illius sublatam esse nesciunt.

R. Fatentur omnes ignorantiam non prodesse ad lucrum in primo casu; quia sicut ea non efficit ut Indulgentia subsistat, sic nec efficere potest ut comparetur. Verùm existimant plures cum Lugo, cit. disp. 27, de Pœnit., n. 81, ignorantiam nullatenùs nocere in secundo casu; quia ad Indulgentiæ lucrum non requiritur vel intentio eam lucrandi, vel ejusdem concessionis notitia; sed sufficit ut haec concessa sit, et ponantur opera ad eam lucrandam concessa. Et id est quod jam supra mihi difficile visum est, nisi quis generatim intendat totum id ex operibus suis conscqui, quod eis alligaverit Ecclesia, et eâ mente hæc exequatur; quod in quibusdam Indulgentiis ad solam Dei vel B. Virginis gloriam ordinatis facilius est; in aliis minùs facile videtur.

14. Quæres 6 quid incurrant pœnæ qui suspensas Indulgentias promulgare, vel in usum demandare præ

sumunt.

R. ab iis quidem peccari, qui scienter Indulgentias suspensas lucrari student; cùm à superiorum intentione recedant; at nulli cos pœnæ ecclesiasticæ obnoxios fieri, quia nulla adversùs ipsos constituta sit. Qui verò ejusmodi Indulgentias vel populo denuntiant, vel in usum demandant, id est, prout in præsenti intelligitur, ad earum usum fideles inducunt, excommunicationi, quam Pontifices omnes Sixtum IV subsecuti confirmârunt, ipso facto subjacent; nisi excuset bona fides, et censuræ ignorantia.

15. Quæres 7°an durante Jubilæi anno suspendantur facultates à Papà regularibus concessæ ad absolvendum à casibus Apostolicæ Sedi reservatis, ad vota commutanda, etc.

Circa hanc quæstionem, gravis ntique momenti, scinduntur Doctores. Alii, ut Laiman, Tannerus, Lugo, disp. 20, n. 145; Viva, ibid. art. ult., contendunt eas solùm facultates suspendi, que concesse sunt intuitu Indulgentiarum, seu ut quis Indulgentiam certis in locis expositum lueretur; at manere easdem facultates extra hunc casum. Horum rationes sunt, 1° quòd Sixtus IV, in Extravag. Quemadmodùm, 4, de

Poenit. et Remiss., id expressim declarat. Porrò alii pontifices, licèt in diplomatibus suis diversè locuti sint, et indulta atque facultates à reservatis absolvendi suspenderint indefinitè, ad Sixti IV normam locuti fuisse meritò existimantur. 2° Quia Clemens et Urbanus VIII idipsum declaraverunt, prout ibid refert Lugo. 3° Quia subsecuti pontifices dicunt se in suspensione sequi prædecessorum suorum exempla. Ergo perinde ac illi non alias, quàm quæ Indulgentiarum causâ prodessent facultates revocant. 4° Quia cùm iidem pontifices publicationem sub excommunicationis poenâ prohibent, de solà Indulgentiarum, non autem de facultatum publicatione loquuntur. Ergo ca solùm suspendunt privilegia, quae ad Indulgentias relativa sunt, non cætera. 5° Quia alioqui non posset regularis superior per totum Jubilæi annum subditos suos à reservatis casibus absolvere; id porrò quàm durum sit, nemo est qui non intelligat. Hæc utique gravia videntur; neque ullus fermè est pœnitens aut confessarius, qui hisce inniti vereatur.

16. Dicendum tamen cum Theodoro à S S., hìc, c. 11, pag. 229, prædicta privilegia quoad exteros omninò per Jubilei tempus suspendi, nisi hæc expressè præserventur, prout an. 1575, à Gregorio XIII factum est: 1° quia finis hujusce suspensionis non alius est, quàm ut recurrente Jubilæo fideles ad invisenda Apostolorum limina, ibique Jubilæi gratiam cum annexis favoribus percipiendam alliciantur. Porrò finis iste multam sui partem corrueret, si fideles alibicumque nancisci possent confessarios, qui non minùs potestatis circa censuras Rom. pontifici reservatas haberent, quàm Romani confessarii.

17. 2° Quia in formulâ suspensionis, quæ in quatuor Jubilæis Gregorio immediatè anterioribus observata est, hæc totidem verbis habebantur: Omnes et singulas.... commutandi vota, et deputandi confessores cum potestate absolvendi, etiam in casibus Apostolicæ Sedi reservatis, facultates et concessiones.... tenore præsentium suspendimus. Atqui clausula hæc tam generalis est, ex communi omnium intellectu, ut cùm, in Jubilæo an. 1550, publicata fuisset, patres societatis ex speciali gratiâ obtinuerint à Julio III, ut quod eis nuper concesserat Paulus III, à casibus Apostolicæ Sedi reservatis absolvendi privilegium, eo anno intactum maneret. Porrò singulare hoc privilegium, nec ab iis postulatum esset nec à Julio concessum, si per jubilarem annum subsisterent prædictæ regularium ab omnibus solito more absolvendi facultates.

18. 3° Quia nova quæ post Gregorium XIII inolevit suspensionis formula ad nostram usque ætatem, sic habet: Omnes et singulas Indulgentias... ac facultates et Indulta absolvendi, etiam in casibus Sedi Apostolicæ reservatis, monasteriis, ordinibus, congregationibus... conventibus, magistris, superioribus, et tam secularibus quàm quorumvis, etiam Mendicantium ordinum reguiaribus personis suspendimus, et suspensas esse declaramus. Hæc porrò citra vim manifestam alio quàm generalis suspensionis sensu intelligi non possunt.

19.4° Quia nedùm ulla in regularium favorem eâ de re

prodierit declaratio, imò cùm an. 1675, in particulari congregatione die januarii 17, dubium hoc discuteretur: An per bullam suspensionis Indulgentiarum et facultatum ac indultorum absolvendi à casibus reservutis, extra Urbem factorum cuilibet personæ seculari vel regulari, intelligatur de facultatibus et indultis absolvendi ad consequendas Indulgentias tantùm, vel absolutè loquendo; taliter quòd episcopi, missionarii et officiales inquisitionis ad quinquennium, vel etiam pœnitentiarii in perpetuum, in diversis diœcesibus à summis pontificibus instituti, teneantur abstinere ab usu earum facultatum, durante anno sancto? Clemens X, ex prædictæ congregationis voto illosas duntaxat missionariorum et ministrorum S. inquisitionis facultates absolvendi à reservatis declaravit; de aliis verò in dubio proposito expressis nihil censuit innovandum. Ergo cùm exceptio firmet regulam in casibus non exceptis, habendum pro certo regularium privilegia hoc anno suspendi.

20. 5° Quia Benedictus XIV, citatis supra litteris Cùm nos nuper, præservat quidem à suspensione facultates officii inquisitionis, missionariorum quoque et ministrorum, qui ab eodem tribunali, seu à congregatione propagandæ fidei adversùs hæresim deputati fuerint; item facultates, quæ ab officio pænitentiariæ apostolicæ, missionariis in locis missionum, earumque occasione ab ipsis exercendæ, conclusæ fuerint: insuper et faculta tes tam episcoporum, in suis respectivè diœcesibus, circa dispensationes et absolutiones suorum subditorum in casibus occultis, etiam Apostolicæ Sedi reservatis, prout ipsis à sacrâ Trid. synodo, seu aliàs etiam in publicis, à jure communi ecclesiastico, et ab eâdem Apost. Sede, pro certis personis et casibus indultæ, permissæque di gnoscuntur; quàm etiam superiorum ordinum regularium in regulares sibi subjectos. Verùm cæteras facultates et indulta absolvendi etiam à casibus Sedi Apostolica reservatis... seu relaxandi censuras, commutandi_ vota, aut dispensandi etiam super irregularitatibus et impedimentis, quibusvis ecclesiis, monasteriis, hospitalibus, etiam S. Joannis Hierosolymitani, domibus, militiis, ordinibus, etiam Mendicantium, congregationibus etiam secularibus, omninò suspendit. Quæ cùm ita sint, nemo de sua et aliorum salute tantisper sollicitus contrariam opinionem in praxim redigere jam potest. Nec nocent quæ in contrarium objiciuntur.

21. Non primum; potuerunt enim alii pontifices facultates à Sixto IV, intactas coarctare. Atqui id fecisse præsumi debent, cùm aliter quàm ipse locuti sint.

22. Non secundum, tum quia hæc Clementis et Urbani declaratio ad summum probaret eos à tritâ prædecessorum suorum semita recessisse; quod nihil probat quantùm ad alios pontifices; tum quia dici non potest cui et quâ die declaratio hæc facta fuerit; tum quia iidem pontifices declarant se prædecessorum suorum vestigiis inhærere. Hi porrò, ut n. 17 probatum est, facultates prædictas generali suâ locutione restrinxisse meritò judicantur. Unde patet responsio ad tertium.

23. Non quartum, quia licet Rom. pontifices nullas iis

[ocr errors]

punas constituissent, qui durante Jubilæi anno Indulgentias alias promulgarent, ex tamen Indulgentiæ vi omni destitutæ forent. Ergo et vi omni carent prædictæ facultates, quamvis nulla ea publicantibus inuratur censura. Adde Indulgentias appositis tabellis publicari, non autem facultates.

24. Non quintum, quia suam superioribus quoad subditos suos jurisdictionem, sub ipsum Jubilæi tempus, asseruêre pontifices, ut ex adductis num. 20 Benedicti XIV verbis apertum est.

25. Quæres 8° an prædictarum facultatum suspensio spectet eos etiam è regularibus, qui durante Jubilæo Romæ commorantur.

R. omnem eâ de re difficultatem à Benedicto XIV, quantùm saltem ad Jubilæum an. 1750, pertinebat, sublatam fuisse his verbis: Suspensio facultatum ab

[ocr errors]

solvendi, etc., non comprehendil ipsam Romanam ur· bem, in quâ hoc maximè anno præstal operariorum copiam non imminui, etc. Subsecuturorum pontificum diplomata interrogabunt nepotes nostri.

26. Quæres 9° quando incipiat aut desinat hæc Indulgentiarum aut facultatum suspensio.

R. eam incipere ab initio primarum vesperarum Nativitatis Domini, et finitis anno sequenti iisdem. vesperis, absque novo Papæ consensu, et speciali revocatione suspensionis finire, juxta probabiliorem, ut et communiorem sententiam. Ratio est quia Clemens VIII et cæteri retrò Pontifices declarant se Indulgentias nonnisi durante anno sancto suspendere. Quod autem nonnisi ad annum suspenditur, eodem finito suspendi desinit.

REIFFENSTUEL VITA.

REIFFENSTUEL (Anacletus), doctissimus Germaniæ theologus, ex ordine Minorum S. Francisci reformatorum, ineunte seculo decimo octavo floruit. In provinciâ Bavaria, unde oriundus erat, theologiam professus est, variisque functus est muneribus. Ipsius opera theologica, pro methodi quâ usus est claritate, necnon soliditate ratiocinii, maximoperè apud omnes prædicantur. Primo loco venit ejus tractatus de Probabilismo, qui multoties in Germania, plurimis verò additionibus à celeberrimis theologis auctus locupletatusque, vigesies in Italiâ typis recusus est, 2 vol. in-4°. Edidit postea Jus canonicum universum, cum tractatu de Regulis juris et Repertorio generali, 6 vol. in-fol.; opus celebratissimum, omniumque theologorum usu ac existimatione optimè commendatum. Ad hanc posteriorem inclyti auctoris lucubrationem accommodata est ejusdem Theologia moralis, duobus voluminibus in-fol. comprehensa, è quâ sequentes de Beneficiis et Immunitatibus ecclesiasticis tractatus deprompsimus. Illud autem theologico-canonicum opus P. Kresslinger (Massæus), ejusdem ac Reiffenstuel ordiuis lector jubilatus, plurimis illustravit additamentis quæ juxta decimam editionem Antuerpiensem anni 1758 nostris lectoribus exhibemus, ipsis ob oculos ponentes quæ per modum præloquii in fronte hujusce editionis annotata sunt in hunc modum : « Quatenùs hæ additiones commodiùs à propriâ auctoris doctrinâ secerni valeant, initium et finis earum à potiori, si tamen fuerint notabiliores ac longiores, aliquo asterisco signantur, et simul per hoc nomen, additio, indicantur. Quòd si post unum numerum ipsius auctoris plures similes additiones occurrerint, immediatè sibi invicem succedentes, etiam singulis distincta aliqua ciphra (ut vocant) adjungitur, ponendo, ex. gr., Additio 1, Additio II, etc. ›

MONITUM.

Omni ferè loco, propter causas quas hìc recensere supervacuum est, cessavêre beneficia necnon immunitates ecclesiasticæ,adeò ut hæc materia veterem potiùs quàm actualem disciplinam spectans, ad historiam magis quàm ad praxim pertineat. Pauca igitur hâc de re nobis dicenda occurrunt, ideòque, neglectis longioribus tractatibus, unam tantùm formâ quidem brevem, at rebus exquisitam lucubrationem circa hæc duo puncta lectoribus nostris trademus, nempe Reiffenstucl subsequens opus decies in Germanià paucos in

tra annos typis recusum. Ne tamen in hocce nostro Cursu theologico, etiam ubi materia circa res historicas magis quàm practicas versaretur, aliquid magni momenti à nobis omissum aut non satis explicatum videretur, hunc Reiffenstuel tractatum quibusdam Natalis Alexandri ac Bineri Dissertationibus corrobora vimus. Cæterùm illud idem punctum de Beneficiis et immunitatibus ecclesiasticis ampliori methodo in nostros Cursu completo Juris canonici ex professo tractabi

mus.

JURE PATRONATUS ET
ET DECIMIS.

1. Præsentium materiarum tractatus ex professo quidem ad jus canonicum spectare videtur, ubi sub propriis titulis tum de ecclesiasticis Beneficiis, ac jure patronatus, tum de Decimis uberiùs agi consuevit. Verùmtamen, quia circa præmissa plures occurrere solent materiæ practice, et forum conscientiæ respicientes, meritò etiam in theologiâ morali discutiuntur, ne culpabilis eorum ignorantia multorum peccatorum origo sit, et fomentum.

DISTINCTIO PRIMA.

De Beneficiis ecclesiasticis, eorumque collatione.

QUÆSTIO PRIMA.

Quid et quotuplex sit Beneficium ecclesiasticum. 2. Beneficium generatim sumptum aliud non est quàm benevola actio tribuens gaudium capientibus; quo modo comprehendit quodlibet Beneficium, tam laicale quàm ecclesiasticum. In proposito sermo est de solis Beneficiis ecclesiasticis, quæ auctoritate Ecclesiæ sunt instituta, atque conferri solent clericis propter officia spiritualia, et honestam eorum sustentationem, ne alioquin in opprobrium ordinis clericalis mendicare vel negotiari cogantur, simulque, ut adimpleatur illud Apostoli, 1 Corinth. 9 : Qui altari deserviunt, cum altari participant.

3. CONCLUSIO PRIMA. Beneficium ecclesiasticum est jus perpetuum percipiendi fructus ex bonis ecclesiasticis propter aliquod officium spirituale, personæ ecclesiasticæ auctoritate Ecclesiæ constitutum. Ita in re doctores communiter.

4. Tria siquidem in Beneficio ecclesiastico distinguuntur. Primum est officium aliquod spirituale, ut puta obligatio recitandi horas canonicas, deserviendi alicui Ecclesiæ, administrandi sacramenta, celebrandi certas missas, etc. Et hoc est omninò spirituale, non tamen est Beneficium, sed fundamentum et causa Beneficii ecclesiastici ; nam propter officium datur Beneficium, c. ult., de Rescriptis, in 6. Secundum est jus percipiendi fructus ex bonis ecclesiasticis; et hoc jus propriè dicitur Beneficium, estque spirituale, quia oritur ex spirituali officio, cui etiam annectitur. Tertium sunt ipsi fructus percipiendi ex bonus ecciesiasticis, id est, ex bonis Deo dicatis atque Ecclesiæ donatis, et hi sunt quid temporale, licitèque venduntur absque labe simoniæ, prout patet in fructibus decimarum.

5. Additur in datà definitione, jus perpetuum, quia, de naturâ Beneficii ecclesiastici est, ut institutum perpetuò duret, et non conferatur ad certum duntaxat tempus, sed regulariter ad totam vitam beneficiarii.

adeòque Beneficiarius in eo intituletur seu investigatur arg. c. Sanctorum, dist. 70, ibi : In quâ ecclesiâ quilibet titulatus est, in eâ perpetuò perseveret.

6. Et subjungitur, personæ ecclesiasticæ; quia laicus est incapax Beneficii ecclesiastici; ante omne enim Beneficium requiritur prævius clericatus, seu prima saltem tonsura, adeò ut sine eo quis ad beneficium possidendum sit inhabilis; nam generaliter laici spiritualia possidere non possunt, c. Causam, de Præscript., et alibi.

7. Dicitur ultimò auctoritate Ecclesiæ constitutum ; quia beneficia non nisi auctoritate Ecclesiæ institui, seu erigi possunt. Unde, si quis certas missas, vel etiam anniversarium, in perpetuum fundaverit, nisi simul approbatio episcopi accesserit, non erit Beneficium, sed tantùm pia donatio, vel legatum pium. Barbosa, lib. 3 Juris ecclesiat. univ. cap. 4, n. 16; Engel et alii.

8. CONCL. II. Beneficia ecclesiastica variè dividuntur. Ita omnes, et patet inductione. Inprimis enim Beneficia alia sunt majora, ut papatus, patriarchatus, cardinalatus, archiepiscopatus, episcopatus, quibus addunt abbatiam: nam abbates in suos quasi episcopalem jurisdictionem obtinent, c. Abbates, de Privileg., in 6. Et hæc communi nomine Beneficii, ac nisi secùs exprimatur, comprehendi non solent, cùm sunt culmina dignitatum; prout appellantur cap. Venerabilis, 37, de Præbendis. Alia dicuntur Beneficia minora, ut sunt cætera prædictis inferiora.

9. Deinde Beneficia alia sunt regularia, alia secularia. Illa sunt quæ solis regularibus competunt, aut pro ipsis tantùm instituta fuerunt: ut abbatia, prioratus, etc. Secularia è contra censentur quæ sunt addicta, seu debita secularibus clericis, id est, illis qui nullam regulam ex ordinibus ab Ecclesià approbatis sunt professi, sed in seculo existentes serviunt Deo sub statu clericali. Et de hâc divisione loquitur illud receptum canonistarum Secularia Beneficia secularibus, et regularia regularibus sunt conferenda, c. Cùm ad nostram, et c. Officii, de Electione, juncto concilio Trid., sess. 14, de Reform., cap. 10. Intellige, nisi causâ necessitatis exigente, deque consensu superiorum aliud fieri expediat.

[ocr errors]

10. Rursum alia sunt Beneficia curata, quæ videlicet curam animarum habent annexam qualia habent parochi, etc. Alia dicuntur Beneficia non curata, seu quibus nulla ejusmodi animarum cura est annexa; et in dubio Beneficium censetur non curatum, ac proinde asserenti curatum incumbit hujus probatio.

11. Insuper Beneficia ecclesiastica juxta triplicemi

« VorigeDoorgaan »