Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tatas recitare; quod quidem, ait Navarrus in Miscellaneis, n. 8 et 14, providè factum est ad tollendos scrupulos, quibus multi omittentium (præsertim ex negligentià, ibid.) anguntur. 2° Eos die, hebdomadà, vel mense, quibus hæc omiserint, alienos esse ab Indulgentià, quam aliàs lucrati essent. Sic altare privilegiatum suo frustratur effectu, cùm desunt requisita ad eum conditiones, quibus denuò positis reviviscit idem effectus. 3° Non posse unam confraternitatem alteri aggregari cum part.cipatione Indulgentiarum ejus, uti semel et iterùm respondet S. congregatio. Quares 10° quid statuendum de Indulgentiâ in articulo mortis.

50. R. 1° articulum mortis esse unum illud vel multiplex temporis punctum in quo cuipiam impendet proximum mortis discrimen, seu ex morbo, seu à casu, puta naufragio, pugnâ imminenti, etc.

51.2 Dubium esse inter theologos an Indulgentia have prosit in articulo mortis probabiliter præsumptæ, an tantùm in articulo veræ mortis. Sunt qui eam in articulo tantùm veræ mortis valere credant, cum Navarro; sunt et qui eam valere opinentur, quoties mors probabiliter imminet; tum quia hæc intentio ex parte Pontificis plus rationi congruit quàm opposita, adeòque legalis est et vera; tum quia durum est quòd ager qui omnia ad hujus Indulgentiae fructum accuratè implevit, eodem orbatus maneat; tum quia non decet ut gratia hæc primâ vice extinguantur (prout censent alii) quia Pontificis mens est ut fidelis ex hâc vità mundus discedat. Quia tamen responsio hæc non est ccrta, suadet Navarrus, ut qui plures habet hujus generis Indulgentias; aliam in articulo mortis præsumptæ, aliam in articulo veræ mortis applicare ni

tatur.

52. 3 Episcopos non posse aliis delegare facult.tem largiendæ agonizantibus Indulgentiae pro articulo mortis, juxta responsum S. congregationis, an. 1710. Fit tamen episcopo cuidam concessa facultas Indulgentiam hanc, seu monialibus per earum directorem, sen aliis nocturno tempore per confessarium applicandi.

53. 4° Prædictam Indulgentiam non suspendi tempore Jubilæi, prout contra Layman, Tannerum et alios quosdam docet Viva hic, q. 4, tum ex declaratione Urbani VIII, tum quia in generali dispositione non veniunt quæ quis non esset in specie comprehensurus. Absit autem ut pii Pontifices hominem in extremo agone positum, tantâ gratiâ privatum voluerint, præsertim si Indulgentia Jubilæi percipienda incapax

sit.

54. 5 Indulgentiam hanc non prodesse iis confraternitatum sociis qui vel ab eis propriâ sponte discesserunt, vel ob discolos mores ejecti fuère; vel cùm iis inscripti sunt, non habuerunt seriam earum statuta implendi voluntatem.

55. 6° Indulgentiam hanc eò plus prodesse, quò seriùs applicatur; quia cùm per eam commissa tantam, non verò futura peccata dimittantur, fieri potest ut eà susceptâ quis venialiter ante mortem peccet,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

57. Exparte con'essarii requiritur ut Ladulgentiam applicet, quod his verbis fieri consuevit : Auctoritate Sedis Apostolicæ mihi pro nunc commissa, concedo tibi plenariam remissionem peccatorum tuorum, de quibus es contritus et confessus, exceptis his quæ in confidentiâ hujus indulti commisisti. Haud tamen, ex communiori opinione, nutaret Indulgentia, si demerentur hæ voces, exceptis his, etc. Imò idonea et sufficiens videtur formula quæcumque Indulgentiam satis declarans, qualis ista fuerit: Concedo tibi Indulgentiam plonariam in hâc bullà contentam. Quòd si ægrum, re integrå, in hrænesim rapi contingat, poterit nihilominùs applicari Indulgentia, si hanc ejus intentionem fuisse ex præterità ipsius agendi ratione conjici possit. Ita fermè R. P. Honoratus à S. Mariâ, ubi confessarios monet ut à moribundis sciscitentur, anon ratione alicujus confraternitatis, vel aliunde, aliquo hujusce generis privilegio insiguiti sint.

Quares 11° quid sit Indulgentia viæ crucis.

8. R. Indulgentias viæ crucis eas esse que à variis pontificibus concessa sunt iis qui viam crucis, seu va rias stationes quas decurrit Christus sub aditum passio nis, piè inviserent Jerosolymis. Has Benedictus XIII, an 1726, extendit ad fideles omnes qui in ecclesiis fratrum Minorum exercitium via crucis obirent. Ast Clemens XII, an. 1731, eamdem gratiam concessit iis qui exercitium illud obirent extra Minorum ccclesias in locis ab eorum ordine non dependentibus; dummodò via crucis à deputatis prædicti ordinis religiosis erigeretur. Erigitur autem depictis passim tabellis 14, in quibus exhibentur præcipuæ Christi passuri aut patientis stationes. Quæ verò cuique stationi respondeat Indulgentia, definiri non potest, cùm id vetuerit S. congregatio; constat tamen ex iis quasdam esse partiales, quasdam et plenarias. Ad earum acquisitio nem necessaria est in unoquoque loco brevis meditatio passionis Christi vel privatim facta, si Indulgentia privatim vel publicè lecta et corde inibi bita, si Indulgentia provisionaliter comparetur. Indul

sed pro gentia hæc pro vivis aliis suscipi non potest, se duntaxat, vel pro defunctis. Ita fert encyclica epistola provincialis Minorum Bavaria, apud Amort., q. 58, p. 82.

59. Quæres 12° quâ horâ incipiunt vel desinunt Indulgentiæ certis diebus affixæ.

R. Cum eodem inspiciendum esse concessionis tenorem. Unde quando conceditur Indulgentia à primis vesperis usque ad solis occasum, ut fieri solet pro diebus festis, incipit eâ horâ, quâ in eo loco vel in vicinis vespera dici consueverunt; desinit autem quâ horâ sol infra horizontem, vel eidem loco, vel si is in imis vallibus jacet, vicinis montibus descendere incipit. Si autem Indulgentia absque vesperarum expressione tribuatur, v. g., pro ferià secundâ vel tertià ante cineres, probabilius est eam pro usu in Ecclesià recepto à medio ad medium noctis perdurare; quia feriae non habent primas ve

speras.

60. Queres 13° an Indulgentia concedi soleant pro cultu beatorum vel sanctorum qui martyrologio non inscribuntur.

R. id perrarò impetrari, ut liquet ex responsis à sacrâ congregatione datis an. 1715, 1718, 1722, 1731, 1752, etc.

61. Quæres 14° quibus sub conditionibus soleat Indulgentia concedi pro peregrinis.

R. quandoque ob celebritatem loci et aditùs difficultatem concedi, etsi non ita frequens sit peregrinorum concursus; quandoque attendi ad numerum seu missarum, quæ annuatim celebrantur in loco, seu processionum quæ cò confluunt. Nunc regulariter requiritur numerus centum millium peregrinorum ad novam concessionem; et ne tunc quidem semper conceditur, quando in viciniâ est ecclesia similem habens Indulgentiam. Sed pro confirmatione semel obtentæ gratiæ aliquando conceditur pro minori, dummodò testetur episcopus, concursum priorem, qui fuit motivum concessionis prioris, non fuisse imminutum. Sequuntur hæc ex variis S. congregationis responsionibus. Idem, ibib. 4. 65.

62. Quæres 15° an pro authenticâ haberi possit Indulgentia, quando habetur duntaxat authenticum ejus exemplar.

R. affirmat., modò constet exemplar illud, vulgò copiam dicunt, ex originali transumptum esse. Ita declaravit an. 1711 S. congregatio, apud eundem, q. 59.

CAPUT IX.

De Indulgentiarum abusu.

Cùm, uti piè scribit Servatius Faber, nostrum non sit angelos Ecclesiarum judicare, de iis tantùm abusibus loquemur, qui ex fidelium parte occurrunt; et hos quidem cum appellato mox Scriptore ad quinque revocabimus. Itaque

1. Indulgentiis abutuntur 1° qui sub spe plenariam in articulo mortis remissionem peccatorum consc

quendi, desides languent; nec satisfactoriis operibus incumbunt. Quasi nempe ignorent Dominum instar furis eâ horâ quâ non putant, venturum esse? Quasi rursùs contritionis donum eos certò maneat, qui nullâ ratione illud promereri studuerint? Quasi demùm Ecclesia intendat tepidorum inertiam per beneficia sua fovere, ac veluti promovere. Ecce spes ejus frustrabitur eum, videntibus cunctis præcipitabitur. Job. 40.

2. 2° Qui indiscretas Indulgentias promulgant aut distribuunt; quod quidem religiosis sub interminatione æternæ damnationis prohibetur Clement. 1, de Privilegiis. Indiscreta porrò dicuntur Indulgentiae, 1° que vel nusquàm concessæ sunt, vel desierunt lapsu temporis, vel revocatæ sunt. Nusquàm autem in rei veritate concessæ sunt, quas subreptitiè vel obreptitiè impetrari contigit; 2° que ultra concessionis limites extenduntur, quæ privilegia nequaquàm indulta continent, quæ media ad gratiae lucrum prærequisita dissimulant, ne ab his deterreantur fideles, etc. Hæc sanè figmenta improbat, quæ in omnibus verax est Ecclesia; sic tamen ut dùm deceptæ plebi nihil prosunt, graviter noceant deceptoribus; 3° quæ dubie sunt, seu in radice ipsà, seu in progressu; unde nec jam licet tales exponere, nec usquàm verè licuit; quod malum ut averteret Trid. synodus, statuit sess. 21, cap. 9, Indulgentias et alius spirituales gratias per ordinarios locorum, adhibitis duobus de Capitulo.... publicandas esse.

3. 3° Qui indulgentias quasi venales exhibent, et turpes earum occasione quæstus faciunt. Hanc Lutherani erroris originem fuisse nemo nescit. Quapropter rursùs Tridentinum, sess. 25, in decreto de Indulgentiis statuit pravos quæstus omnes pro his consequendis, unde plurima in populo christiano abusuum causa fluxit, omninò abolendos esse. Quod ut insigniter exequeretur Pius V, per Constitutionem Etsi dominici, 13 febr. an. 1567, revocavit Indulgentias qualescumque, pro quibuscumque et quâcumque, etiam redemptionis captivorum maximè favorabili causâ concessas, pro quibus consequendis manus porrigendæ sunt adjutrices, id est, dandum aliquid eleemosyna ad Ecclesiæ fabricam, aliudve pium opus. Hinc et solent pontifices hanc diplomatibus suis clausulam apponere : Si aliquid datum fuerit ad obtinendum Indulgentiæ hujus privilegium, ea statim nulla sil et irrita; ut semel norint Indulgentiarum osores, cœlestes Ecclesiæ thesauros non auro contra æstimari, sed gratis acceptos, gratis in fidelium spirituale levamen dispensari.

4. Hic obiter notandum, quòd si eadem bulia Indulgentias duas, quarum una duntaxat quæstuaria sit, complectatur, alia non, posterior isthæc, revocatà priori, perseveret; quia utile per inutile vitiari non debet. Ita resolvit sacra congregatio an. 1715.

5. 4° Et ii fœdè Indulgentiis abutuntur, qui certas orationes, imagines, amuleta sacra, cum annexis, m aiunt, Indulgentiis, fidelibus, nec utique gratis, distribuunt; et quæ ut plurimùm ex certà quam requirunt

orationum formula, aliisque circumstantiis superstitionem redolent. De his generalem hanc regulam post Marchantium statuit prædictus Faber : Quidquid in In

dulgentiis non mensuratur ordinariâ et clarà pontificum regulâ, et moderatione ad sacram theologiæ limam, id tibi ut superstitiosum et vanum suspectum sit.

DE JUBILÆIS.

(EODEM AUCTORE.)

Non amplum et uberem de Jubilæo tractatum exhibebo; verùm, summa rerum fastigia secutus, breviori oratione dicam 1° de nomine, essentiâ et divisione Jubilæi; 2° de his qui Jubilæi percipiendi capaces sunt; 3° de operibus ad lucrandum Jubilæum præscriptis; 4° de privilegiis Jubilæi, præsertim in ordine ad censuras et vota; 5o de suspensione Indulgentiarum tempore Jubilæi.

CAPUT PRIMUM.

De nomine, essentiâ et divisione Jubilæi.

1. Jubilæus, vel Jubilæum (utrumque enim promiscuè dicitur, etsi malint aliqui ut annus quo Indulgentia conceditur, dicatur Jubilæus, ipsa verò Indulgentia Jubileum), derivatur juxta quosdam à voce Latinâ jubilare, quæ idem est ac ingentis lætitiæ signum edere; quod tunc fieri maximè potest cùm fidelibus aperiuntur Ecclesiæ thesauri; juxta cæteros à voce Hlebraica Jobel, unde meliùs Jobelæus quàm Jubilæus nuncuparetur. Jobel autem pro variis unde deducitur radicibus, idem est ac deducere in libertatem, dimittere, germinare, tubâ clangere, etc., quæ omnia Hebræorum Jubilæo post quinquaginta annos redeunti apprimè conveniebant. Tunc enim et servi manumittebantur, et remittebantur debita; et possessiones avitæ pristinis possessoribus sine pretio restituebantur, etc. Unde Levit. 25, 10: Sanctificabis annum quinquagesimum, el vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ: ipse enim est Jubilæus : revertetur homo ad possessionem suam, etc. Sed et tunc vel agri spontè germinabant, vel anno Jubilæum præcedente geminam frugum mensuram dabant. Demùm Jubilæus annus buccinæ sonitu indicebatur.

2. Jubilæum novæ legis, quod et uberiores et ordinis longè superioris gratias spondet et ræstat, definiri vel describi potest: Remissio totius pœnæ temporalis peccatis debitæ in foro Dei, extra sacramentum, cum singularibus privilegiis concessa per applicationem satisfactionum Christi in communi Ecclesiæ thesauro contentarum. Breviùs verò, Indulgentia plenaria cum privilegiis annexis sub certis conditionibus concessa. Jubilæum quatenùs remissionem importat, convenit cum sacramentis, quæ etiam peccata suo quæque modo remittunt; quatenùs pœnæ totius temporalis remissionem dicit; convenit cum Indulgentiis plenariis; quatenùs demùm magna et singularia privilegia importat, ab iisdem distinguitur.

3. Gavendum porrò ne Indulgentiis que privatis

Ecclesiis in formâ Jubilæi aliquando conceduntur, eadem inesse credantur privilegia, quæ Jubilæis ipsis, ut malè docent Vega, Filliucius, etc.; hæc enim opinio nec practicè tuta est, ut docet ipse Gobat, nec ullå verisimili ratione nititur; quin et probatur falsa esse, tum ex praxi, quæ optima est legum interpres; tum quia Jubilæum nonnisi præmissis jejuniis, orationibus, etc., concedi solet; tum quia nec ipsum anni sancti Jubilæum hunc præstare favorem solet, ut quisque approbatum ab ordinario confessarium eligere possit, per quem à reservatis absolvatur. Ita Suarez, tomo 5, in 3 p., disp. 7, sect. 5; Navarrus, Domin. Viva, hic, q. 1, art. 1, n. 4.

4. Jubilæum dividitur 1° in Romanum, Compostellanum, et extraordinarium.

5. Romanum illud est quod Romæ per totum annum sanctum, singulis 25 annis hodiè recurrentem celebratur. Et illud quidem in festo Ascensionis Domini, tum pro Romanis, tum pro cæteris orbis fidelibus promulgari solet. Incipit verò in Nativitatis dominicæ vigilià, quâ post meridiem aperitur porta sancta, à Papâ quidem porta S. Petri, à tribus verò cardinalibus portæ Basilicarum S. Pauli, S. Joannis Lateranensis, et S. Mariæ Majoris. Perdurat autem toto anno usque ad ejusdem Nativitatis Dominicæ pervigilium, quo eadem porta sancta novo muro occluditur, qui manet integer, donec iterùm annus sanctus recurrat.

6. Compostellanum illud est quod Compostellæ celebratur toto illo anno, quo S. Jacobi festum incidit in Dominicam, et à vigilia Circumcisionis usque ad ultimam anni sequentis diem, tam incolis loci, quàm peregrinis eò affluentibus apertum est.

7. Extraordinarium est illud quod vel post annum sanctum pro aliis diœcesibus extra Romam, vel post inaugurationem Pontificis, aut in gravi Ecclesiæ periculo, aliove quocumque urgenti casu conceditur.

8. Jubilæa Romanum et extraordinarium in eo conveniunt, quòd utrumque et à solo Papa conceditur, et plenariam omnium peccatorum Indulgentiam fidelibus confert. Discrepant autem 1° quòd Jubilæum anni sancti per annum integrum perduret; extraordinarium verò per unum aut alterum mensem, plerùmque per duas tantùm hebdomadas; 2° quòd illud determinato tempore, quolibet nimirùm vigesimo quinto anno, conceditur; istud ad Pontificis beneplacitum, et prout exigunt casus, indulgeri consuevit ; 3° quòd in Jubilæo anni sancti variæ adhibentur cæremoniæ, ut portæ sanctæ apertio, non in aliis; 4° quòd certiùs obtinca

tur anni sancti, vel sequentis in aliis diœcesibus, Indulgentia; quia hæc et opera graviora magisque proportionata requirit, et universaliorem habet causam, nempe fidelium totiusque Christiani populi salutem; 5° quod in Jubilæis extraordinariis semper concedatur facultas commutandi vota reservata (religionis et continentiæ perpetuæ exceptis), non autem, saltem expressè, in Jubilæis anni sancti.

9. An autem privilegia extraordinariis Jubilæis concessa, ipsi etiam anni sancti, seu ut hìc intelligimus, Romano Jubilæo competant, ambigunt doctores. Negant Lugo, Gobat, Blasius ab Assumptione, part. 2, q. 1, et alii non pauci; 1° quia in his materiis pontificia indulta non plus valent quàm sonant. Atqui indulta seu bullæ, quæ anni sancti gratiam recensent, plenaria solùm Indulgentiæ mentionem faciunt; de potestate verò eligendi confessarium qui à reservalis absolvat, vota commutet, etc., penitùs silent.

10. 2° Quia pontifices, qui extraordinaria Jubilæa concedunt, postquàm dixêre se largiri Indulgentiam anni sancti, subjiciunt: Insuper cupientes ut omnes fideles tanti thesauri participes fiant, facultatem concedimus eligendi sibi confessarium qui à reservatis absol vat, etc. Atqui si facultas ista Jubilæis anni sancti tacitè inesset, perperam diceretur superaddi Jubileis extraordinariis.

11. 3° Quia Clemens X de gratiis Indulgentiæ anni sancti annecti solitis, à Jesuità quodam, an. 1531, interrogatus, expressè negavit se illas concedere, prout refert Gobat, num. 562, quod et rursùs in Notificatione suâ declaravit.

12. Contrariam nihilominùs opinionem veluti probabilem cum aliis multis (demptâ tamen eligendi confessarii facultate) amplectitur Dom. Viva, q. 3, art. 3, unde cùm per ipsum, ibid. art. 2, probabilissimum sit Jubilæi favores, non tamen indulgentiam, obtineri, sequendo opinionem probabilem, etiamsi à parte rei falsa sit; consequens est, privilegia de quibus loquimur, reipsà prodesse, licèt ca Pontifex largiri non intenderit. Sua quidem sunt utrique opinioni huic momenta; sed nec si graviora sint, quemquam movere debeant, ut sibi per auctoritatem dubiam extra necessitatis casum in rebus tanti momenti provideat.

13. Dividitur 2° Jubilæum in Jubilæum simpliciter dictum, et Jubilæum ad instar. Verùm hæc divisio coincidit cum præcedenti; Jubilæum enim simplex est ipsum Jubilæum anni sancti; Jubilæum ad instar idem est cum extraordinario, neque est ad instar, nisi ratione plenariæ Indulgentiæ, cùm cæteroquin et mox dictis plura habeat privilegia quæ non habet, aut saltem, certò non habet Jubilæum anni sancti. Id solùm observari oportet per Jubileum ad instar illud unum à pluribus intelligi, quod à pontificibus extra annum sanctum vel sequentem conceditur. Certè moris est ut in Galliis anno, v. g., 1726 et 1751, Jubilæum anni sancti lucrari dicamur.

14. Quæres 1° cui competat facultas concedendi Jubileum.

R. Hanc soli Pontifici competere, cùm ipse solus et

plenariam Indulgentiam, et potestatem à certis votis dispensandi tribuere possit.

15. Quæres 2o quis fuerit Jubilæi institutor.

R. Veri non est simile quod cum Polydoro Virgilio narrant plures, Jubilæi usum à Bonifacio VIII pro anno 1300, institutum esse. Constat enim ex Extrav. Antiquorum, de Poenit. et Remiss., Bonifacium non instituisse, sed renovâsse, et ad summum de novo statuisse, ut Jubilæum determinato tempore, quovis nimirùm centesimo anno celebraretur, et plena tunc perciperetur Indulgentia ab iis quí Apostolorum limina piè inviserent; quod quidem tanto gentium omnium concursu an. 1300 factum est, ut totâ anni hujus serie ducenta peregrinorum millia in Urbe commora rentur. Verùm dubio procul altiùs repetenda est institutio Jubilæi; cùm Alexander III, qui Ecclesiæ ab an. 1159, adeòque 130 et ampliùs annis ante Bonifacium præfuit, Compostellana basilica Jubilæum instar Romani concesserit, quod in Bulla sua jampridemi à decessoribus suis Calixto II, Eugenio et Anastasio, eidem Ecclesiæ indultum fuisse agnoscit. Quin et plures institutionem Jubilæi vel ab Apostolis, vel ab eorum successoribus ortam esse contendunt, ut apud Ferr ris et Palaum videre est.

16. Utut sit, Clemens VI, annum sanctum, qui post unum duntaxat seculum rediens, paucis admodùm prodesse poterat, ad quinquagesimum quemque annum reduxit anno 1350. Sed quia, et hoc etiam temporis intervallum longius foret, Urbanus VI, anno 1378. Jubilæum post annos triginta tres in memoriam annorum quibus Christus vixisse communiter creditur, haberi voluit; quod et servatum est à Martino V et Nicolao V, uti refert Paulus II, in Constitutione Ineffabilis providentia, quà an. 1470 statuit ut in posterum celebraretur annus Jubilæus anno quolibet vigesimo quinto, ut ætas omnis fieri posset tanti thesauri particeps. Atque hoc tempus annorum 25 hactenùs à successoribus Pauli II religiosè observatum est; siquidem Alexander VI Jubilæum pro anno 1500 edixit, Clemens VII pro an. 1525, Julius III pro 1575, Clemens VIII pro 1600, Urbanus VIII pro 1025, Innocentius X pro 1650, Clemens X pro 1675, Innocentius XII pro an. seculari 1700, Benedictus XIII pro an. 1725, ac demùm Benedictus XIV pro an. 1750.

17. Quæ verò sit epocha Jubilæi extraordinarii post annum sanctum regionibus aliis concessi, non omninò certum est. Constat id equidem à Clemente VIII pro anno 1601, ab Urbano VIII pro an. 1625. etc., factum esse; sed an ante factum non esset, haud omninò constat. Id certum, gratiam hanc à Papà, non motu proprio, sed ad instantiam, vel nuntiorum, vel episcoporum, quandoque etiam regum indulgeri.

18. Sed neque constat quis omnium primus post co ronationem suam Jubilæum concesserit. Nullus quidem, saltem in utriusque Cherubini Bullario, id ante Sixtum V, an. 1585, fecisse reperitur. Verùm quia idem Papa in constitutione suâ, quæ incipit: Virium nostrarum infirmitate, etc., signatè præmittit : Simitem indictionem per omnes ferè pontifices promulgari

[ocr errors]

solitam, extra dubium est concessionis hujus originem in Sixtum V malè refundi. Sed de his quæ ad praxim, hujus operis summam, nihil pertinent, hactenus plus satis.

CAPUT II.

De his qui Jubilæi lucrandi capaces sunt.

1. Constat ad hoc ut Jubilæum comparare quis possit, requiri 1o ut viator sit; neque enim lucrari Indulgentiam possunt piè defuncti, etsi hæc eis applicari potest; 2° ut compos sit rationis, quia alioqui præscripta opera humano modo adimplere non potest; quanquàm ut à dormiente, cùm jejunii tempus impletur, percipi potest Indulgentia; sic et ab eo, juxta plures, recipi posset, qui præstitis universis aliis Jubilæi operibus, in dementiam lapsus, absolveretur et Eucharistia reficeretur; 3° ut fidelis sit et baptizatus, tum quia aliàs confessionis et Eucharistiæ incapax est; tum quia thesaurus Ecclesiæ solis ejus membris dispensari potest; 4° ut ab excommunicatione, saltem majori, liber sit; eâ enim ligatus, quamvis seriò contritus, nec absolutione donari, nec Eucharistiâ refici potest, quæ ex dictis alibi metienda sunt. Ilis ergo prætermissis, quæ nihil difficultatis, saltem in præsenti expendenda, habent,

2. Quæritur 1° quinam Romanum, seu anni sancti Jubilæum lucrari valeant.

R. eos solùm, qui Romam se conferunt, ibique opera præscripta secundùm Ecclesiæ intentionem devolè exequuntur; nisi ex privilegio habeant facultatem Jubilæum in proprio domicilio, vel extra Romam lucrandi.

3. Quæritur 2° quibus competat privilegium istud. R. Privilegium istud à Papâ iis tribui, 1° qui vel in Urbe, vel etiam in itinere ad Jubilæi lucrum suscepto, ante morbo corripiuntur, quàm injuncta opera vel absolvere, vel inchoare possint; 2° et iis etiam, saltem ex bullis Innocentii X et Clementis X qui Romam contendere non possunt, puta sanctimonialibus, anachoretis, eremitis, iis item qui in carceribus, vel diuturnâ infirmitate detinentur. Ut autem hi gratiâ sibi oblatâ fruantur, necessum est 1° ut hypotheticam quidem, sed veram et seriam Urbis invisenda, si liceret, voluntatem habeant; 2° ut verè sint pœnitentes et confessi; 3° ut opera sibi vel à superioribus, vel à prudenti confessario injuncta pro viribus implere studeant; 4° ut prædictis obicibus, non autem aliis, qualis est conditionis status, distineantur. Nec enim causidicus, judex, mercator, quia suo quisque officio alligatus est, etiam cum sincerâ itineris voluntate Indulgentiam lucrabuntur.

4. Quæritur 3° quid sanctimonialium vel eremitarum nomine intelligendum veniat.

R. ad primum, monialium nomine intelligi, tum eas quæ tribus religionis votis obstrictæ sunt, tum et eas, juxta Vivam, q. 7, art. 1, quæ licèt tria hæc vota non emittant, de licentiâ episcopi collegialiter intra monasterium aliquod vivunt, cum obligatione servandi perpetuam clausuram. Veniunt et Novitiæ, quæ in

favorabilibus sub religiosarum vocabulo comprehenduntur; quin et juxta eumdem Vivam eodem fruuntur privilegio, quæstuariæ, quæ quibusdam in locis civita tem, stipis captandæ gratiâ, circumeunt, dum interim reliquum monasterii corpus clausuram servat; quia stat eas membra esse communitatis ad clausuram adstrictæ; quod in privilegiis quæ latè interpretanda sunt, sufficit. At sub monialibus non veniunt educandæ quæ cum iis convivunt; quia eæ nullo sensu perpetuæ clausuræ subjacent. Hæc ille à quibus dissentit P. Mansuetus Koch, canonicus regularis Lateran. in opere cui titulus Jubilæum universale, ubi, pag. 76, ad privilegii hujusce usum perpetuam cum tribus votis clausuram exigit; et meo quidem judicio non ineptè; puellæ enim quæ sine iisdem votis clausuram servant, sunt verè seculares, etiamsi vota simplicia emittant, et eo nomine parentibus succedunt in bonis, nisi obsistat Lex regia. Porrò seculares puellæ à mo nialibus omninò distinguuntur.

5. R. ad secundum cum eodem Vivå, eremitarum, seu, quod idem sonat, anachoretarum nomine veniunt, qui seorsim ab hominum consortio eremum incolunt in solitudine, ut contemplationi vacent, etiamsi religiosi sint, ut Camaldulenses. Monachi tamen cùm seorsim ab hominum societate non vivant, sub eremitis quoad præsens non comprehenduntur. Unde Cassianus, collat. 18, cap. 4, distinguit monachos cœnobitas ab eremitis. Subdit idem Viva, Carthusienses, seu in conventibus intra civitates, seu extra degant, eodem privilegio potiri, tum quia rarò conveniunt inter se, tum quia et ipsi in cellulis vivunt ut cœlestium meditationi vacent. Nec obest, inquit, quòd de domo in domum transmigrent: quia hinc sequitur paulò leniorem esse ipsorum clausuram, quàm sanctimonialium ( quæ et ipsæ identidem nihilominùs ad salubres aquas, vel ob aeris incommodum aliò transeunt) non tamen eos perpetuæ, qualis viros decet, clausuræ non esse mancipatos. Sanè verò Carthusienses, quò meditationi vacent, è cellulis propriis non exeunt, nisi ad ecclesiam, aut gravibus de causis.

6. Quæritur 4° quid carceratorum vel infirmorum nomine intelligendum sit.

R. ad primum: Carceratorum appellatione veniunt, qui contra propriam voluntatem ita detinentur, ut quò visum fuerit vagari non possint; quales sunt non ii modò qui continentur in ergastulis, sed et qui civitatem habent carceris loco: item qui sub fidejussione relaxantur, quia hi statim ut à Judice vocati fuerint, comparere tenentur; et potiori jure damnati ad triremes. Aliud est tum de militibus, tum de religiosis; quia licèt neutri arcem vel claustrum deserere possint, haud tamen contra propriam voluntatem, que ad minus subsistit in causâ, detineri censentur. Quòd si sub indignationis comminatione vetuerit princeps ne quis è certo loco abscedat, is, ut honestiori, sed tamen vero carcere detentus, privilegio frui pos

set.

7. R. ad secundum, per infirmos à nonnullis cos

« VorigeDoorgaan »