Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

quæ ex peccatis remittantur, quænam verò non condonentur, manifestò edocentem. De iis namque, qui in peccatis vitam finierunt edisserens, hæc quoque addit : ‹ Si pusilla quædam adfuerint, vtilitatem propter bona ‹ opera, quæ pro iis fiunt, accipiunt ; si ingenția ac im‹ moderata sunt, conclusit Deus contra ipsos. › Ad hæc suppetit et magnus Epiphanius in l'anariis hæc habens: Utiles sunt pro defunctis piorum preces, si ingentia a crimina non impediunt. › Et hi quidem hæc tradunt; Joannes verò Damascenus apertiùs hæc eadem prosequitur, ostenditque quænam ex delictis facilè condonari possint, quænam condonari omninò nequeant, in Oratione suâ de Obdormientibus, his verbis : « Quicumque itaque ‹ cum reliquâ suâ inhumanitate atque crudelitate penitùs erant immisericordes, et ad supplicantium preces duri ac inflexibiles, imò etiam rerum alienarum avidi raptores, hi nullo modo commoda consequentur; ‹ conclusit ‹ enim contra eos Deus, ut magnus inquit Dionysius. • Quicumque verò conscientiâ erant rectâ, non potuerunt ‹lamen, propter mortem immaturam divinarum legum ◄ sancita per seipsos complere, hi omninò propter pre• ces pro iis effusas, maximum in modum proficient. › Nec minus de hâc eâdem re divinus Chrysostomus complectitur: Non potuisti, cùm viveres, negotia animæ tuæ omnia accommodare, in ipso vitæ tuæ exitu tuis præcipe, tua post mortem tibi mittere, et auxilium præbere per bona opera, eleemosynas, inquam, et oblationes, ut inde propitium tibi reddus liberatorem; hæc enim illi grata sunt et accepta. › Imò etiam qui Purgatorium negant, Pachomius Hieromonachus: Illis qui sine pœnitentià è vitâ decedunt, post hanc vitam nulla delictorum remissio est, nisi aliquorum parvorum, veluti risus et verbi otiosi, et similium, et hæc quidem per boną opera et sacru sacrificia facta pro mortuo remittuntur, ut tradit Gregorius Dialogus. Simeon Thessalonicensis in Responsionibus ad Gabrielem Pentapolitanum: Accipitur ab angelis immaterialibus anima, immaterialis et ipsa consequenter, imò naturâ suâ. Habent enim necessitudinem aliquam cum immaterialibus angeli. Animæ verò proficiscuntur, ut à sanctis doctoribus discimus, ad loca eorum vitâ et operationibus digna, et hæc quidem in cœlo, quarum conversatio in cœlis erat. Peccatorum verò atque infidelium animas in inferno esse credendum est, quemadmodùm sanctorum in cœlo et in aliis locis obscuris et tristibus, peccatis eorumdem et infidelitati correspondentibus, dæmonibus obnoxia, à quibus veluti lyrannis mæroribus ac laboribus cruciabuntur. Si verò aliquis ex iisdem moderatè deliquerit, et cum pœnitentià ex hâc vitâ excesserit, per sacrosanctum sacrificium et bona opera, et alia, possunt libertatem consequi, antequàm judex advenerit. Et hoc probans Ecclesia pro defunctis preces et sacrificia peragit. Et hoc multi testantur, et inter eos, qui post mortem solvuntur vinculo, non aliâ ratione, quâ eorumdem corpora dissolvuntur. Et Tractatu de iis quæ Latini innovant, circa finem : Et hæc est sanctorum omnium senientia, nec ullus inter eos præcedentem punitionem agnoscit, præter eam quæ est in mœrore esse et in locis inconsolabilibus animas peccatrices, veluti in carcere pœnas exspectantes; animas verò justo

rum in locis luminis et relaxationis, exspectantes beatam cum corporibus possessionem. Dat quoque et relaxationem quamdam à mærore et timore is qui cum pœnitentiâ, sed non perfectè ex hâc vitâ migrârunt, non ignis aliquis puniens, et eos purgans, ut ipsi tradunt; sed sacræ preces, el sacrificiu pro iis Deo oblata, si modò rectè sentientes in fide avitâ excesserint, et pænitentes minimum in fine, et pro iis bona opera et reliqua rectè facia, non verò, ut ipsi inquiunt præter Ecclesiæ sententiam, ignis ante purgans. Etenim si modò est, et dolor illius finem habet, erit et finis inferni ; sed pœnas inferni æternas dixit Dominus, quemadmodùm et regnum æternum. Quod verò ait de divile, principium est tormentorum æternæ punitionis de iis qui absque pœnitentiâ decesserunt, quorum ille prim`tias habebat propriâ conscientiâ ustulatus, et qui non finaliter pœnis traditur, aut ante expurgatur. Neque enim decretum latum erat : « Et abibunt hi in ignem æternum, justi verò in vitam æternam. › Gregorius, protosyncellus Chius in Synopsi dogmatum: Si itaque non esset liberatio, quid opus esset comme morationibus, missis, eleemosynis ob defunctos? Quare est liberatio et redemptio ex inferno; sed nos non possumus scire quando et për quantum tempus mansuræ sunt in inferno, et postmodùm liberationem consecuturæ. Hoc tantummodò scit, quem nihil fallit, Deus. Ecclesia tantummodò orat pro iis qui confessi sunt peccata, lacrymârunt, et tristitiâ affecti sunt quòd in Deum deliquerint. Pro his decreverunt sancti Apostoli in suis constitutionibus fieri commemorationes defunctorum, tertio, quarto et quadragesimo die, necnon tertio et sexto mense, et post annuo die et secundo et tertio anno. Has defunctorum conditiones agnovit quoque Jeremias patriarcha in Censura Orientalis Ecclesiæ, cap. 12, qui sua videtur mutuatus ex Glycâ. Vis plura? audi: Mos ex instituto antiquo apud universam Græciam secularibus, sacerdotibus et religiosis viris, sive illi catholici sint, sive schismatici, solemnis obealluit, ut ingenti aliquo beneficio acceptus, si non possit alio beneficio rependere, votis à Deo precetur, ut benè illi suisque sit, bâc potissimùm formulâ : Deus patrem tuum et matrem tuam beatos faciat. Deus parentes tuos beatos facia!, si tamen illi defuncti sunt. Quòd si vivant, alia bona refert in vota, et aliis progenitoribus beatitudinem jam demortuis precatur; si unus ex his supererit, superstitis nullâ mentione factâ, defuncto rectè ominant. Qui reipsà beneficium accipit, reipsà etiam, quando vires non suppetunt, reddere gratiam desiderio suo atque precatione existimandus est ne nugas agat. Græci precantur æternam beatitudinem defuncto; ergo putant eum esse in loco in quo beatitudine careat, ex quo extractus ope dizinå, vel benefacti illius virtute, possit in illam conduci. Nam si beatitudinem defunctus possideret, et de se benè meritum deciperent, et defunctum suâ illâ precatione de beatitudine extrudere viderentur, quod planè esset ridiculum, cupere alicui bonum quod jam ille assecutus est, et voto eo, quasi non esset assecutus, illudere. Et vice versa, si defunctus poenis æternis addicitur, ut opinione universæ Græciæ pœnæ sunt inferni, à quibus

emergendi nulla spes est, temerè oina faciunt, et
beatitudinem quam sciunt nunquàm illum habiturum,
exoptant. Reliquum est tertium, defunctum esse in
loco in quo, licèt beatitudine non perfruatur, posse
tamen benefactis vivorum è loco illo extractum illam
consequi. Haec etiam pontificiorum sunt dogmata.
Hæc
Quid in paritate opinionum, et conformi instituto con-
sensionis dissidia atque animorum divortia frustra
conaris obtrudere? Non unus is homo est, qui simi-
lia ominat. Universæ Græciæ, utcumque tu illam acce-
peris, vota sunt. Vide ne, ut eam ab Ecclesià Ro-
mana avellas et hæreticam facias, insanam etiam
atque deliram pronunties. Age nunc tandem. Refer
animum sis ad veritatem. Sacrificia et reliqua pietatis
opera mortuis plurimam utilitatem afferunt, non
beatis, non damnatis, sed illis qui in peccatorum suo-
rum confessione mortui sunt, iis nempe qui, licèt pro
peccatis pœnitentiam egerint, non tamen pro iis satis-
fecerunt, ideòque neque ad cœlum delati sunt, neque
ad gehennam detrusi. Et sic qui negat Purgatorium,
velit nolit, præter justorum gaudia, et damnatorum
pœnas, tertium locum eorum qui cum venialibus vel
mortalibus, in pœnitentiâ tamen, de vitâ excesserunt,
à quo libertatem ante diem judicii precibus Eccleske,
et aliis fidelium bonis operibus consequuntur, neces-
sariò ponere debet.

V. Sed antequàm ad alia progrediar, operæ pretium fuerit postrema Simeonis Thessalonicensis verba, et similitudinem corporum, quae dissolvuntur, explicare, quod non ingratum lectori futurum puto. Pleraque de excommunicatorum cadaveribus Græci recentiores comminiscuntur, quorum effata in tractatu de quorumdam Græcorum Opinationibus digessi. Inter ea præcipuum est, excommunicatorum cadavera non alire in pulverem, neque dissolvi, sed instar tympani intumescere, et sic inflata longum per tempus durare, donec ab eo qui excommunicatione feriit, vel ab alio cui similia paragendi facultas est, à vinculo excommunicationis dissoluta, compagines etiam nervorum dissoluta fuerint, sicque in cineres convertantur. Gregorius, patriarcha Constantinopolitanus, ad imperatorum Trapezuntium: Etenim si semel quispiam ab episcopo excommunicationi subactus, tympani instar intumescit, ut hoc nostro tempore vidimus, et præsulis absolutione dissolvitur. et in pulverem fatiscit, multò magis, etc. Et quemadmodùm excommunicatione corpus astrictum indissolutum manet, ita et anima extra corpus vinculis colligata à dæmonibus cruciatur; sicut etiam excommunicationis absolutione recitatà, cadavera compagine dissolutà in pulverem abcunt, ita et anima à vinculis quibus astringitur à dæmonibus, exsoluta, gaudens in cœlestem patriam immigrat. Incerti Auctoris Nomocanon, cap. 80: Qui verò excommunicati comperiuntur, hoc est, quorum corpora indissoluta et integra remanent, indigent absolutione, ut ab excommunicationis vinculo liberentur. Quemadmodùm enim super terram corpus ligatum invenitur, ita et anima ejus ligata est, et sub potestate diaboli punitur; et cùm corpus habuerit absolutionem, et ab excommunicatione ex

Deo

solutum fuerit, ita annuente Deo, et anima illius è ma-
nibus diaboli liberatur, composque fit vitæ sempiternæ,
nunquàm occidentis sucis, lætitiæque, quæ verbis exprimi
non potest. Manuel Malaxus, in Historiâ Constantino-
politana, de muliere propter calumniam Gennadio
patriarchæ Constantinopolitano illatam excommuni-
catâ, et postmodùm absolutà: Nec corpori modò ejus
venia dissolutioque contigit, sed anima etiam inferorum
cruciatibus liberata, in Paradisum venit; illi_namque,
qui anathemate percussi ab Ecclesià exsulant, cùm eorum
corpora maneant indissoluta et integra, indigent absolu-
tione, ut liberentur vinculo excommunicationis. Nam
quemadmodùm corpora eorum ligata sunt, et indissoluta
super terram, sic unimæ quoque ipsorum ligatæ sunt à
diabolo, et ab eo pœnis divexantur. Quando autem cor-
pus veniam accipit, execrationis vinculo solutum,
benè juvante, etiam anima de manibus diaboli libera
exit, et vitam æternam, lucemque illam vesperæ exper-
tem adipiscitur. Animæ istorum in manu dæinonis sunt,
cruciatibus innumeris, igneque inferni subactæ, et
nihilominùs iisdem precibus, quibus corpus absolvitur
à vinculo excommunicationis, eædem à potestate dæ-
monis, et tormentis, ac eruciatibus liberata in cœle-
stem beatitudinem deducuntur. Pari modo aliæ quo-
que animæ separate sacrificiis et precibus juvantur,
et liberantur à pœnis, quibus vexantur, et in gaudia
secedunt, et lumen inexstinctum, et hæ sunt quæ mo-
deratè in corpore deliquerunt, et in pœnitentià vitam
finierunt. Ergo alius est hic locus, cùm in inferno
nulla redemptio sit, et in cœlesti patriâ nullum tor-
mentum, nisi Origenem sequi velimus, qui inferno
illiusque pœnis terminum posuit. Conclude ergo per
Græcos post hanc vitam, peccatorum quæ non viden-
tur multi momenti, remissionem esse. Et licèt Pacho-
mius in re apertå et manifestâ non se extricet; neque
enim similia peccata dimittuntur illis, qui absque
pœnitentiâ è vitâ migrant, cùm illi rectà in infernum
descendant, à quo non est redemptio; sed tantum-
modò illis qui quòd Deum offenderint intimè dolent,
vel patri spirituali saltim attriti peccata sua confessi
sunt, et pœnitentiam sibi decretam non absolverunt;
attamen cùm se referat ad Dialogum Gregorium, illius
sententia manifesta fuerit et simul optima, si ab eodem
Gregorio repetatur. Et dices lac lacti similius esse?
Unus spiritus fuit qui et in Græcis et in Pontificiis
locutus est, quidquid ineptiant heterodoxi. Prosequa-
mur reliqua.

VI. Græcos pro mortuis orare non negabit nisi stultis. simus. Quòd si quispiam adeò pertinax est, ut id quoque sibi probatum velit, adeat in Eucologio exsequiarum officia, in Paracleticâ, officia sabbati, in Triodio, officium commemorationis omnium defunctorum. Typicum cap. 30 Sanctorum Patrum traditio est, ut commemoratio fiat eorum qui ex nobis ad Dominum migrârunt, ab ipso postremo die, singulis diebus inter missarum solemnia, usque ad quadragesimum diem. Gennadius patriarcha, de Purgatorio Rursùs dementes estis, neque percipitis Ecclesiam Dei semper orare pro mortuis, et singulis sabbatis pro animabus tantùm facere commemorationem,

quadraginta. Pari etenim ratione et Dominus post ◄ quartum suæ resurrectionis diem manifestarit semet‹ ipsum discipulis, clausis januis, cùm illis dixit : Pax vobis, et insufflavit in faciem eorum et dixit: Accipite Spiritum sanctum; › notaturque unum ex ipsis non fuisse simul cum illis. Et post dies octo rursùs erant

Præterea bis in anno pro defunctorum memorià celebrat festum, in sabbato dico, quod carnisprivium præcedit, et ante Pentecostem. lloc eò fit ut simul omnes comprehendat, et eos, quorum consanguinei de iis curam non susceperunt, ut et ipsi cum omnibus in commune hujus subsidii participes efficiantur. Et eo ipso die quo decessit, et postmodùm tertio, et nono, et quadragesimo, et anniversario, et à novâ Dominicâ singulis diebus, donec dies quadraginta absolvantur. Ne hæc me fingere studio partium suspiceris, Græcos ipsos invisamus. Clemens Romanus, lib. 8, cap. 42: Exsequiæ verò mortuorum fiant tertio die, adhibitis psalmis, precibus et lectionibus, propter eum qui tertio die à mortuis suscitatus est; die nono ad recordationem eorum qui sunt superstites, et eorum qui defuncti sunt; et quadragesimo, secundum veterem typum. Τεσσαρακοστῶν, εἰ τρίτων meminit etiam Palladius in Lausiacà Historià, in Palladio. Eustratius magnæ Ecclesiæ presbyter in libro suo de Animis separatis hoc idem tertio sibi loco proposuit probandum: Tertium denique caput hoc studiosè prosequitur, oblata pro iis qui in fide obierunt, à sacerdotibus sacrificia, atque donaria, vel preces alioquin supplicationesque el eleemosynas pro iisdem factas fidelibus ad salutem ac delictorum remissionem iis valere omninò, pro quibus hæc offeruntur. In his autem tertio die pro iis offerendo sacra facere refert, Dominicæ ac triduanæ resurrectionis mysterium in precationis subsidium atque auxilium assumentes. Novemdialia similiter, quòd post octo dies à resurrectione visus iterùm est Christus à discipulis. Præterea quadragesimo die, quod post dies totidem à discipulis postremum visus in cœlos cum humanâ nostrâ naturâ ascendit. Hæc recitat Photius in Bibliothecâ, cod. 171. Sed ipsa Eustratii verba audiantur, quæ nos unà cum reliquo tractatu, licèt fine mutilo, publicamus: Progrediamur itaque et ad subsequentem quæstionem, quam nos pronusimus extricatu ros. Quæritur siquidem ab aliquibus, num oblationibus, ct inter preces et supplicationes commemorationibus animæ utilitatem captant? Conabimur itaque et de hâc nonnulla testimonia apponere. Et primùm illud ostendemus in veteri lege, licèt obscuriùs, veluti in typo hujusce nostræ, et veræ legis sanctorum commemorationes modis omnibus præceptas fuisse. Dicitur enim in Genesi de Jacobo : Præcepitque servis suis medicis, ut aromatibus condirent patrem suum, quibus jussa explentibus, transierunt ‹ quadraginta dies; iste quippe mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus › Et in Deuteronomio de Mouse hæc narrantur : Moyses • autem erat centum et viginti annorum, quando morluus est; non caligaverunt oculi ejus; nec corrupti sunt labelli ejus. Et fleverunt filii Israel Moysem in ‹ Araboth Moab in Jordane adversùs Jericho quinquaginta diebus, et completi sunt dies planctus lugentium ‹ Moysem. ›—‹ Cùm futurorum bonorum umbram lex contineret, ut dixit Apostolus, sub uno numero luclús dies omnes enumeravit. Verumtamen nunc, qui Verbum et Deum suis viderunt oculis, illique admini、 strârunt, aliter Ecclesiæ tradiderunt, et quadraginta dies in tres partes diviserunt, in tres scilicet, novem et

intùs discipuli ejus, et Thomas cum ipsis. › En post resurrectionem intra octo dies secundùm discipulis apparuit. Cùm itaque Evangelista dicit: ‹ Post dies octo, › resurrectionis diem non numerat, cùm illa siquidem novem sunt. Secundùm itaque hanc formam nos à die sepulturæ usque ad diem nonum bis eorum, qui piè obdormierunt, commemorationes peragimus. Similiter et die quadragesimo, quandoquidem quadragesimo die Dominus assumptus est. Hæc autem fieri tradita sunt, non utcumque et temerè, sed prorsùs alicui commodo futura. Joannes Damascenus, orat. de Defunctis: Hoc etiam est quod vult et consulit misericors Deus, ut vicissim nos tam in vitâ quàm post mortem beneficiis prosequamur. Nisi enim hoc in oculis suis rectum foret, nunquàm occasionem dedisset habendæ memoriæ defunctorum in sacrificio illo incruento, sed neque tricesimorum, quadragesimorum, et anniversariorum, quæ nunc inconcussa, et certiora, quàm de quibus judicandum sit, Apostolica Catholicaque Ecclesia, ac populus à Domino collectus, pietatique deditus absque omni contradictione custodit. Profectò si frivolum et inutile cpus foret, cùm tot sancti, divinoque Spiritu pleni, patriarchæ, Patres ac doctores fuerunt, utique aliquis eorum ad errorem ejusmodi sopiendum incubuisset. At tantùm abest, ut quis unquàm subvertere tentarit, ut confirmarint etiam, quotidièque magis ac magis huic operi studeatur, incrementumque adjiciatur incremento. Michael Glyca Epistolâ ad Nilum monachum: Non esse itaque dubitandum de bonis operibus, quæ ab aliquibus fiunt, piorum quidem gratiâ, sed peccatorum, persuadeant nos ante alios discipuli Christi et Apostoli, diebus tertio, nono, et quadragesimo, nec non et exacto anno publicè mortuorum memorias fier decernentes. S. Ephrem in suo Testamento: Et assiduè pro meâ parvitate offerre dignemini, et cùm trigesimum diem complevero, meî memoriam faciatis; mortui enim beneficio afficiuntur in oblationibus, etc. Gregorius Nazianzenus, orat. in laudem Cæsarii: Atque alia quidem persolvimus, alia verò dabimus, anniver · sarios honores et commemorationes offerentes. Et hæc adeò fixa fuêre Græcorum Ecclesiæ, ut si quando diem commemorationis defunctorum aliorum sanctorum solemnitates occuparent, in alios atque alios dies transtulerint, ne mortuorum animæ vivorum suffragiis ullo unquàm tempore fraudarentur. Typicum Sabe c. 30: Sciendum itaque est, si fortè contigerit ad Dominum aliquem ex fratribus migrare, tertii illius diei pervigi · lium non fieri per medium hebdomadam usque ad vesperas fcriæ sexta. Tum enim illius pannychis peragitur, et die sabbati pro eodem missæ sacrificium, et sabbato subsequente fiunt ipsius novemdialia, sive tum fuerint, sive non illius verò quadragesima fieri, cum numerus dierum illius complebitur. Oblationes verò pro eo, et commemorationes incipiunt à novà Dominicâ usque ad qua

dragesimum diem. Orat itaque Ecclesia Græca pro defunctis non minùs ipsa Ecclesia Romana, quæ et dic depositionis, et aliis diebus pro temporis opportunitate, et Ecclesiarum consuetudine, et absente corpore defuncti die tertio, septimo, trigesimo, et anniversario officia recitat, et missas tum privatas, tum solemniter decantatas, et aliis ferè diebus per annum, nisi dominica solemnitas obstet, celebrat, ut taceam quæ ipsa singulariter orat, et facit die omnium defunctorum, et per totam octavam, et potissimùm in altaribus, quæ ipsa vocat privilegiata; et hæc à suis sanctis doctoribus edocta, Ambrosio, Orat. de Fide resurrectionis: Nunc quoniam die septimo ad sepulcrum redimus, qui dies symbolum futuræ quietis est ; et Orat. de obitu Theodosii : Ejus ergo principis et proximè conclamavimus obitum, et nunc quadragesimum celebramus, assistente sacris altaribus Honorio principe, qui sicut sanctus Joseph patri suo Jacob quadraginta diebus humationis officia detulit, ia et hic Theodosio Patri justa persolvit. Augustino, lib. 1, Quest. in Genesim: Septimus dies in Scripturis auctoritatem habet, unde alio loco scriptum est Ecclesiasta, 22: Luctus mortui septem dierum. Licèt alio loco luctum per novem dies improbet. Hildeberto Cenomanensi episcopo de ord. Eremit. Continuis pro eo triginta diebus missarum solemnia specialiter celebrantes. Et parùm refert, si hic septimum, ille nonum, hic trigesimum, vel alium atque alium observat, dùm pietatis officia pro mortuis implentur, quæ libera sunt, et pro cujusque arbitrio vaga, et stant firmæ pro mortuis preces atque suffragia. B. Remigius testamento suo nepoti Agatimero vineam et quædam alia legat, ut omnibus diebus festis ac dominicis pro commemoratione suâ sacris altaribus offeratur oblatio. Adde his Tertullianum, cujus auctoritas maximi æstimanda est. Is libro de Corona militis ait: Oblationes pro defunctis pro natalitiis annuâ die facimus; et Exhortatione ad Castitatem: Etiam repete apud Deum, pro cujus spiritu postules, pro quâ oblationes annuas reddas. Stabis ergo ad Deum cum tot uxoribus, quot illis ratione commemoras, et offeres pro duabus, et commemorabis illas duas per sacerdotem de monogamia ob pristinum de virginitate sancitum, circumdatum virginibus, et univiris, et ascendet sacrificium tuum libera fronte; et de Monogamià: Ergo perseveret in eâ cum illo necesse est, quem jam repudiare non poterit, ne sic quidem nuptura, si repudiare potuisset : et pro animâ ejus oret, et refrigerium interim appostulet ei, et in primâ resurrectione consortium, et offerat anmuis diebus dormitionis ejus. Quid ad huc heterodoxi? Apud primum Tertullianum precum harum memoriam reperiri. Nec secundo seculo quòd constet pro defunctis Ecclesiam Christi orâsse, quòd sub finem ejus Tertullianus omnium primus illarum precum meminit. Et oblationes has pro defunctis originem habuisse à Montano, quas postea Montanista Tertullianus in scenam produxerit. Sed ante Tertullianum meminisse, probarunt alii, et Clementem, et Dionysium Arcopagitam, et Liturgias antiquissimas. Subdunt hæretici ea non esse tantæ auctoritatis, cùm hæc eadem opera

rejiciantur nec agnoscantur ab hæreticis. Agnoscit Romana Ecclesia, agnoscit Græca, et ita agnoscunt, ut dicta eorum non solùm cogitatione venerentur, sed opere etiam ipso imitentur, et, ut illa tradunt, ipsæ hoc tempore pro mortuis uno consensu orant ; nec unquàm apud eas, an sit orandum pro mortuis dubitatum est, quidquid hæretici in contrarium afferant. Sed esto, primus Tertullianus meminerit. Annon satis antiquitatis auctor ille sibi vendicat, qui sub fine secundi seculi scribens, ætate jam adultâ, et aliis scriptis satis conspicuus, non de re tanquàm tum novâ, et recens in Ecclesiam introductà, sed de re firmâ atque stabili et seriò receptâ sermonem habet, et ex illis precibus argumento, ut ipsi videbatur, firmissimo, contra viduas agit. Si preces illæ non essent à multo antea tempore in Ecclesiam introductæ, viduæ respondissent Tertulliano, nihil adversùs easdem pro monogamiâ afferre. Montani hæc esse dogmata non Ecclesiæ. Eum ex iis quæ non in antiquâ Ecclesià et temporibus Apostolorum erant in usu, sed ex movis et nondùm firmitatem habentibus argumentari. Nova de intentione Ecclesiæ firmandâ pondus non habere. Scribebat ergo Tertullianus ætate perfectă sub imperio Severi, quare facili negotio ab Apostolorum discipulis rem sibi traditam scribere potuit, sub fine seculi secundi, cùm sub initio illius adhuc non nemo ex Apostolis in vitâ esset superstes. Et, ut res magis ac magis pateat, verba ipsius consideremus. Dicit observationem inveteratam præveniendo statum facere, quam si nulla scriptura determinavit, certa consuetudo corroboravit, quæ sine dubio de Traditione manavit. Quomodò enim usurpari quid potest, si traditum priùs non est? Etiam in Traditionis obtentu exigenda est, inquis, auctoritas scripta. Ergo quæramus an et Traditio non scripta non debeat recipi. Planè negabimus recipiendam, si nulta exempla præjudicent aliarum observationum, quas sine ullius scripturæ instrumento, solius Traditionis titulo exinde consuetudinis patrocinio vindicamus. Per Tertullianum ergo, etiamsi nulla scriptura rem determinat, firma tamen remanet consuetudine corroborata, quæ sine dubio de Traditione manavit. His præfinitis inter similes consuetudines, quas plures enumerat, hanc quoque collocat. Oblationes pro defunctis pro natalitiis annuà die facimus. Postmodùm subdit: Harum et aliarum ejusmodi disciplinarum, si legem expostules scripturarum, nullam invenies, Traditio tibi prætendetur auctrix, consuetudo confirmatrix, et fides observatrix. Rationem Traditioni, consuetudini, fidei patrocinaturam aut ipse perspicies, aut ab aliquo qui perspexerit disces. Et infra Ilis igitur exemplis renuntiatum erit, posse etiam non scriptam Traditionem in observatione defendi, confirmatam consuetudine, idoneâ teste probatæ tunc Traditionis ex perseverantiâ observationis. Consuetudo autem etiam in civilibus rebus pro lege suscipitur, cùm defuit lex, nec differt scriptura, an ratione consistat, quando et legem ratio commendat. An potuit aptiùs pro Tertulliano responderi? Et tamen heterodoxi dicunt primum Tertullianum in fine secundi seculi precum pro mortuis meminisse. Meminit equidem, sed rei usu

:

receptæ, consuetudine corroborata, et Traditione confirmatæ, illiusque, si tempora conferantur, Apostolica. Nugas igitur vendunt, qui ut fidem precum pro mortuis elevent, asserunt primum Tertullianum precum pro mortuis mentionem fecisse. Quis verò ferret æquiùs impudentiam alius, qui in margine Tertulliani adnoLavit. Origo anniversariorum pro defunctis. Quam rem ceu nuper institutam ridemus. Nuper instituta, quam Tertullianus tradit, asseritque esse et consuetudine corroboratam, et traditione confirmatam! et hane rem rides? Rideas per me licèt, dùm tu ob hunc tuum risum omnium irrisione ludaris.

VII. Et hanc orandi pro mortuis consuetudinem acceptam ab ipsis Apostolis se conservare reputant Græci : namque fidem adhibent Nysseno dicenti : Nihil inconsulto, et absque emolumento à Christi discipulis traditum est. Sed res plena utilitatis est, Deoque accepla commemoratio, quæ fit in divino sacrificio pro kis qui in fide obdormierunt. His addit Gennadius patriarcha Audis Patrem hunc, quod nihil inconsultò, sed omni cum animadversione, et ex Traditione sanctorum Apostolorum agit Ecclesia, quòdque in divinis officiis de fidelibus mortuis commemorationem facere est admodùm utile? Quid plura? Epiphanius in fine operis contra Hæreses, inter alia dogmata Ecclesiæ orationem quoque pro defunctis enumerat: Alia verò sacramenta lavacri et nostrorum mysteriorum, ut se habet Evangelii et Apostolorum Traditio, fiunt. In iis verò, qui mortem obierunt, commemorationes peragunt. preces fundentes et cultus, et dispositiones facientes. Et hæresi 75, inter hæreses Aerii numerat, non esse pro defunctis orandum, quem infra multis refellit, et concludit : Sed his omissis eò unde diverteram redeo; ac necessariò facere illud Ecclesiam dico, quæ traditum sibi ritum illum à majoribus acceperit. Potest verò quisquam maternam sanctionem aut legem patris evertere? quemadmodùm à Salomone scriptum est; Audi, fili, sermones I patris tui, et ne repellas leges matris tuæ. › Quibus patrem, hoc est Deum, Unigenitum cum Spiritu sancto declarat, partim scripto, partim sine scripto docuisse. Matrem verò nostram Ecclesiam decreta quædam habere penes se, quæ dissolvi evertique nequeunt. Quæ quidem cùm in Ecclesià constituta sint, præclara quidem ac penitùs admiranda, ex hoc ipso capite veterator ille convincitur. Joannes Chrysost., hom. 69, ad populum: Non temerè ab Apostolis hæc sancita fuerunt ut in tremendis mysteriis defunctorum agatur commemoratio; sciunt enim inde multum illis contingere lucrum, utilitalem multam. Verba ejusdem laudata à Damasceno, orat. de Defunctis sunt: Excogitemus quomodò et defunctis prosimus. Demus eis præsens subsidium, eleemosynas, inquam, et oblationes. Quæ res ipsis commodum lucrum et utilitatem magnam affert. Non enim temerè in Ecclesià Dei à sapientissimis suis discipulis sancita sunt hæc et tradita, ut sacerdos in tremendis mysteriis preces faciat pro fidelibus defunctis. Inde enim eis mullum commodi et utilitatis provenit. Similia leguntur homil. 41, ad 1 ad Corinth., et Joannes ipse Damascenus ibidem : Divi autem Apostoli, discipuli Salvatoris,

qui totum mundi circulum vivum cepêre, prædicando Verbum, quod suis oculis viderunt, in tremendis, et impollutis, vitalibusque mysteriis memoriam eorum qui fideliter obdormierunt, habendam edixerunt. Quod adhuc firmiter, atque adeò sine contradictione observat apostolica et catholica Ecclesia Christi Dei, à finibus usque ad fines terra; ab eoque tempore usque in præsens, et in finem mundi usque. Omninò hoc neque vanè, neque absurde, neque temerè fortuitò deordinatum est. Quæ enim Christiana religio erroris nescia suscipit, et in tot secula servat inconcussa, minimè vana sunt, sed utilia. Deo placita, salutique nostræ conducibilia plurimùm. Et supra dixerat, figmentum adulterinum dæmonis esse, negare bona opera, Deoque grata nihil defunctis prodesse. Typicum, item, cap. 30 : Traditio est şanciorum Patrum. Verba Eustratii Presbyteri Constantino politani hoc idem asserentis, et ad antiquissima Hebravorum tempora atque consuetudines, nec non ad Apostolos. et discipulos Domini referentis, supra descripta sunt, unde hùc quoque referre poteris, si placuerit. Et ex schismate Michael Glyca Epistola ad Nilum monachum : Non esse itaque dubitandum de bonis operibus, quæ ab aliquibus fiunt, piorum quid m gratiâ, sed peccatorum, persuadent nos ante alios discipuli Christi et Apostoli, diebus tertio, nono et quadragesimo, nec non et exacto anno publicè mortuorum memorias fieri decernentes. Joannes Eugenicus Nomophylax, in Antirrhetico adversùs sanctam synodum Florentinam, cap. de Purgatorio igne : Et præcipuè, cùm ipse Dominus noster Jesus Christus, qui judicaturus est universum terrarum orbem, et secundùm opera eorum singulis redditurus, ut Evangelistæ nos veritatem edocent, de hoc purè et sæpiùs aperuit, et sancti Apostoli, et qui eos exceperunt doctores multis in locis exposuerint, et si ex his nonnullos in hoc negotio perperàm interpretantur et corrumpunt; quos sequens nostra orthodoxa Ecclesia purgationem etiam post mortem tenet; rempe sacra sacrificia, et preces, et eleemosynas, et alia benè complacita Deo opera quæ à fidelibus super mortuos fiunt. Et Meletius Alexandrinus, epistolà ad Chios: Et est apostolica per Patres ad nos transmissa Traditio, et à sacrâ Scripturâ stabilitatem habet, ex quâ viventium bona opera et lacrymæ iis qui dormiunt, non qualemcumque afferunt utilitatem. Et conclude tandem cum Chrysostomo, homil. 25, in Acta: Hæc omnia sunt à Spiritu instituta, volente nos mutuam ponere operam utilitatis causâ, Dogma ergo Ecclesiæ est, Traditio firma et certa nonnunc recens nata ex Ecclesiæ Græcæ atque Latinæ penu, sed ab ipsâ nascente Ecclesià, tradentibus Apostolis, referentibus antiquissimis Patribus, inter di vina officia preces pro mortuis fusas maximum illis emolumentum offerre, quemadmodùm et alia opera quæ eorum gratiâ à fidelibus fiunt.

VIII. Et hisce precibus atque oblationibus maximam mortuis utilitatem accedere, fusè probavit Græ corum Patrum dictis Michael Glyca, epistola ad Nilun monachum, quam Græcè et Latinè leges lib. 5 de Consensione Ecclesiæ orientalis atque occidentalis, cap. 15, num. 8. Idque fassi sunt antiquissimi illius Ecclesiæ

[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »