Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

dent tali m

Taliena, 2

65, et! Lemper

sunt in

lit, possi

is et pertan

liqo hor

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

neque ex peculiari obligatione choro assistere tenean-
tur. Quamvis enim aliqui olim dixerint clericum etiam
in sacris non deputatum alicui certæ ecclesiæ, sed
ordinatum ad titulum patrimonii, non teneri ad reci-
tandum officium, ut refert Glossa 1, in cap. ult., d.
92, nihilominùs oppositum est certum, ut omnes au-
clores statim citandi docent, et sufficienter probatur
ex communi usu et consensu totius Ecclesiæ. Intelli-
gitur autem hæc obligatió per se et seclusis legitimis
impedimentis, seu excusationibus; de quibus infra.
Et fortasse auctores quos illa Glossa citat, non nega-
bant hanc obligationem, sed solùm peculiare onus re-
citandi in choro, de quo ille textus loquitur, ut statim
dicam; in illo autem sensu non errabant, ut supra
visum est.

3. Difficultas verò inprimis est, quo jure ebligen-
tur clerici ad horas canonicas recitandas; quidam ca-
Donista indicant teneri ex jure divino, Abbas, cap. 1,
de Celebr. missar., n. 3, quatenùs ait Papam non
posse dispensare cum clerico, ne officium recitet,
licèt possit dispensare, ut mutet officium, quia hoc,
inquit, est de jure humano; supponit ergo obligationem
ipsam esse de jure divino. Idem tenet Turrecremata,
in capite Eleuterius, dist. 91, ad 5, q. ubi refert Guil-
lelmum Laudunensem, et cardinalem Zabarelam;
idem Angelus, verbo Hora, num. 6, et Rosella, num.
13, qui omnes allegant illud Psal. 118: Septies in die
laudem dixi tibi. Et in idem planè inclinat Navarrus
de Oral, cap. 7, n. 2, et fundamentum ejus est quia
clericus sacris initiatus jure naturali obligatur ad re-
ferendum Deo majores gratias quàm laicus. Itaque
mens istorum auctorum potissimùm fuisse videtur jure
divino connaturali tali statui teneri clericum in sacris
peculiarem aliquem modum orandi plus quàm laicum,
hunc autem orandi modum determinatum fuisse ab
Ecclesià ad horas canonicas; neque ab hâc sententiâ
abhorre! Sotus, lib. 10, de Just., quæst. 5, art. 3, ad-
ducens illud Isaiæ 43: Omnem illum, qui invocal no-
men meum, in laudem meam creavi illum; nam cleri-
cus ex vi sui status ad laudes Dei deputatus est et
sumpsit ex D. Thomá, quodlib. 6, art. 8, magisque
id declarat Sotus in solutione ad 3.

4. Simpliciter tamen loquendo verius est nullum
dari tale jus divinum immediatè obligans clericos ad
aliquod officium divinum recitandum. Ita tenuerunt
Laurentius, et Joannes de Lignano, ut Panormitanus
refert in Clem. 2 de Celebrat. missarum, et Cardina-
lis in Clem. 2, eodeni titulo; Silvester, verb. Hora,
quæst. 4 et 6; Tabiena, num. 15; Amilla num. 11, et
sumitur ex Antonino, 3 part., tit. 13, cap. 4; Palu-
dano in 4, distinct. 5, quæst. 5; Majore, distinct. 12.
Ratio est quia tale jus neque est positivum, ut omnes
fatentur quia neque scriptum invenitur ; neque con-
stat esse ab Apostolis traditum. Neque etiam hoc jus
est naturale, neque connaturale ipsi ordini : quod
patet primò quia nullo discursu evidenti, neque ra-
tione efficaci potest hæc obligatio colligi ex solo cha-
ractere clericali ; aliàs etiam minores ordines induce-
rent aliquam obligationem, supponendo illos impri-

mere characterem, ut est verior sententia. Itera subdiaconatus non fuit semper ordo sacer; ergo illi secundùm se non est connaturalis hæc obligatio. Item, Si hæc obligatio sequitur ex vi sacri ordinis, quò sacratior est ordo, deberet ex illo sequi major obligatio, seu ad majorem orationem; non autem ita est, neque cnim diaconatus novam obligationem recitandi secum affert, et sic presbyterio, et episcopatu.

5. Prætereà, dubitari non potest quin institutio canonicarum horarum ecclesiastica sit; ergo præceptum de tali materiâ datum, ecclesiasticum etiam erit. Respondebunt esse ecclesiasticum quoad determinationem, secundùm se autem et in genere divinum. Sed contra: ergo saltem in illâ determinatione certum est posse Papam dispensare, quod etiam auctores contrariæ sententiæ non negant. Ponamus ergo clericumn aliquem dispensatum esse à Papå simpliciter in hac obligatione, quatenùs ecclesiastica est, et relictum cum solà obligatione naturali; et inquiramus ad quid ille teneatur. Certè sine probabilitate dicitur teneri ad septies in die orandum, tum quia licèt David dixerit se ita fecisse, non explicuit nobis naturale jus, sed consuetudinem suam narravit; aliàs dicere quis posset etiam reges illà lege teneri, tum etiam quia probabile est non semper in Ecclesià fuisse morem septem horas recitandi, sed successu temporis crevisse, et consummatum fuisse per hanc constitutio

nem.

6. Sccundò dici non potest cum fundamento hujusmodi clericum jure divino teneri ad recitandum aliquid quotidiè, quia nullâ certâ ratione potest tanta determinatio fieri ex solo jure naturæ: nam licèt fateamur hunc clericum specialiùs ad laudandum Deum obligari ratione sui statûs, tamen quòd teneatur ex vi juris divini ad recitandum aliquid quotidiè ex illa speciali obligatione, non video quali speciali ratione suaderi possit. Addo quòd licèt abstrahamus à circumstantiâ temporis aut frequentiæ, solùmque dicamus hunc clericum ex vi juris divini teneri ad dicendum aliquod divinum officium, non satis intelligitur quo sensu dicatur, nec etiam quomodò ad praxim applicari possit, ablatà obligatione juris ecclesiastici. Cur enim non satisfaciet ille clericus naturali obligationi, recitando aliquotiés orationem Dominicani, vel Rosarium, aut aliquid hujusmodi? Quòd si dicatur hæc comprehendi sub nomine divini officii, interrogabo ulterius cur non satisfaciat, quamvis non recitet secundùm aliquam formulam verborum præscriptam, sed tantùm juxta devotionem suam pro Ecclesià et proximis deprecando? Quòd si hoc etiam concedatur, et omnis oratio vocalis dicatur comprehendi nomine divini officii latè sumpti, prout ex naturali jure postulari potest, urgebo rursùs, interrogando cur idem non satisfaceret, si mente tantùm Deum sæpiùs laudaret et deprecaretur? Nam seclusâ injunctione, et quasi delegatione Ecclesiæ, non tenetur in personâ ejusdem Ecclesiæ orare, sed ad summum privatà oratione magis Deum colere, et pro Ecclesià intercedere, quod munus per orationem mentalem sufficienter expletur.

Denique si hi sacri ordines considerentur, prout ex divino jure ad aliquos actus externos divini cultûs per se primò ordinantur, non videntur per se ordinari ad orationem, quatenùs est actus distinctus à sacrificio; sed sacerdotium per se primò ordinatur ad sacrificium, diaconatus et subdiaconatus etiam determinantur ad sua ministeria in ordine ad aliud sacrificium, et distincta à recitatione divini officii; hæc ergo obligatio etiam in communi ad orationem vocalem non videtur satis haberi ex jure divino.

7. Dico ergo ministerium hoc recitandi horas canonicas habere quamdam magnam decentiam respectu talium clericorum ex divino jure, propriam tamen obligationem præcepti non solùm quoad determinationem temporis aut modi, sed etiam quoad substantiam ejus, ex ecclesiastico præcepto manare. Priorem partem suadent sufficienter priores auctores, quorum opinio fortasse in hoc sensu explicari potest; posteriorem verò partem probant omnia quæ diximus. Dubitari autem solet an hoc præceptum in jure canonico habeatur expressum; canonistæ affirmant, afferuntque tria decreta, cap. Presbyter, dist. 91, quod etiam habetur in cap. 1 de Celebrat. missar., et cap. Si quis presbyter, dist. 92; sed inprimis hoc ultimum caput nihil probat de recitatione privatâ ex vi ordinationis, quia non solùm dicit: Si quis presbyter aut diaconus, sed addit: Vel quilibet clericus; sub quâ voce etiam clericos minores comprehendit; non ergo loquitur de clerico, ut clericus est, sed ut Ecclesiæ deputatus est, ut statim addit. Unde non solùm præcipit recitare, sed convenire ad ecclesiam ad psallendi officium; loquitur ergo de obligatione ad chorum, quæ nascitur ex beneficio, non ex solâ ordinatione.

8. In aliis verò duobus decretis (quæ in re unum sun!) inprimis non est sermo de diacono et subdiacono, atque ita de illis non erit expressum præceptum in jure. Respondent Glossæ, Panormitanus et alii nomine presbyteri comprehendi ibi diaconum et subdiaconum nam interdùm dicunt accipi in jure hoc modo : nam in c. 2 de Cohab. cleri et mulier., sic dicitur: Si quisquam sacerdotum, id est, presbyter, diaconus et subdiaconus, ctc. Verùmtamen hæc ipsa interpretatio ostendit non esse hoc præceptum quoad diaconum et subdiaconum satis in jure expressum, quia nullum jus est quod illam expositionem sequi nos cogat, imò neque in jure fundari potest, tum quia in dicto cap. 2 non ponitur nomen presbyteri, sed sacerdotis, quod de se ampliorem significationem habet; dicitur enim sacerdos quasi dans sacra vel faciens, quod cum aliquâ proprietate convenit diacono et subdiacono, et aliquando specialiùs accommodatur sacerdoti et diacono, excluso subdiacono, ut in cap. Unico, dist. 52, et interdùm per antonomasiam tribuitur episcopo, cap. Legimus, dist. 93; nomen autem presbyteri licèt ab ætate sumptum sit, usu Scripturæ, et Ecclesiæ impositum est ad significandum aliquid majus diacono, teste Hieronymo, epist. 85 ad Evagrium, cap. Eegimus, dist. 63; neque in jure canonico invenitur (quod sciam) in aliâ generali significatione.

Adde necessarium fuisse in dicto cap. 2 de Cohabit. cleric., etc., addi expressè illam declarationem, ut lex illa, quæ pœnalis erat, posset ita extendi; at verò in dicto cap. Presbyter, non fit talis declaratio, et licèt lex illa pœnalis non sit, tamen si in eâ imponitur hæc obligatio, onerosa est, et ita non esset extendenda. Eò vel maximè quòd ex illo videtur colligi contraria restrictio, quatenùs præcipit presbytero, ut jejunus maneat tempore competenti, utique ut possit, si necesse sit, sacrificium facere.

9. Quapropter de diacono et subdiacono alii fatentur non esse hoc præceptum in jure expressum, sed consuetudine extensum esse, vel ita declaratum. Tenet Navarrus de Orat., cap. 7, num. 2, quem sequitur Azor, tomo 1, lib. 1, cap. 5, estque probabilis opinio; nam, immemorialis consuetudo ad hoc præceptum inducendum sufficit; quòd autem sit talis consuetudo dubitari non potest. Imò de presbytero posset quispiam dubitare, quia illud caput videtur satis expressè loqui de presbytero ratione solius ordinis; nam loquitur de presbytero parochiali alicujus Ecclesiæ; ideò enim illi præcipit ut curet officium canonicum in Eeclesia compleri per se, vel per scholares, et ut jejunus eat ad opus rurale, ut postea, si opus sit, aliis obligationibus satisfaciat. Deinde non videtur loqui de recitatione privatâ ; nam apud Gratianum sic habetur : Presbyter manè matutinali officio expleto, pensum servitutis suæ canendo primam, tertiam, sextam, nonam persolvat; canere autem non est privatè recitare; nihilominùs probabilius est, in illis primis verbis sermonem esse de recitatione privatâ, quia ibi datur facultas anticipandi horas diurnas tanto tempore, ut non videatur verisimile dari pro publicâ recitatione, sed pro privată; unde in cap. 1, de Celebr. missar., omittitur verbum, canendo, et additur vespera inter eas horas quæ summo mane anticipari possunt, quæ hora in alio textu omittitur; non est autem verisimile, vesperam tam maturè dici posse in choro; præsertim quia statim subjungit, ut postea horis competentibus publicè dicatur officium; ergo priùs de recitatione privatâ sermo fuerat, Manifestè ergo supponitur in illo textu teneri presbyterum ad solvendum pensum hora. rum canonicarum per se privatim solvendum, etiam anticipando tempus, si necessitas urserit, licet per alios horæ sint in choro publicè dicendæ. Atque ita etiam constat haberi ibi rationem hujus obligationis ex vi presbyterii, et non tantùm ratione officii seu bene ficii verum est tamen ibi non condi hoc jus, sed po tiùs supponi ex traditione et consuetudine antiquà. Et hoc modo meminit hujus obligationis, et de omnibus clericis in sacris constitutis, concilium Basiliense, sess. 21, sub titulo : Qualiter extra chorum horæ canonicæ dicendæ sint, dicens : Quoscumque alibi beneficiatos, seu in sacris constitutos, cùm ad horas canonicas teneantur, admonet hæc sancta synodus, etc.

10. Secundò dicendum de clericis in minoribus constitutis, de quibus communis resolutio est non teneri ad horas canonicas dicendas. Ita docent Sotus, lib. 5 de Just., q. 5, art. 3; Medina, tr. de Orat., q. 7. Le

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

desmius in 4, p. 2, q. 16, art. 4, dub. 6; Navarrus, de
Orat., cap. 7, num. 12 et 13; Turrecremata, in prin-
cipio d. 91, q. 3, et Archidiaconus in c. Si quis presby-
ter, d. 92, et Paludanus in 4, d. 9, q. 5. Et ratio à
priori est, quia isti non tenentur jure divino, neque
ecclesiastico scripto, neque consuetudine; ergo nullo
titulo tenentur. Prima pars antecedentis à fortiori pro.
batur ex dictis de clericis in sacris: nam illorum or-
dinatio magis sacra est, si ergo jure naturali non se-
quitur ad illam talis obligatio, multò minùs sequetur
ex inferioribus ordinibus, et hæc ratio probat de jure
canonico scripto, suppositis quæ diximus de diacono
et subdiacono. De consuetudine verò statim dice-

nius.

neficiatos aut clericos in sacris nominat, loquitur autem de secularibus clericis.

13. Objici verò potest cap. Dolentes, de Cel. m's.; ibi: Non solùm quidam minores clerici, etc. Verùmta men particula, minores, non sumitur ibi absolutè, ut sic dicam, sed comparativè ad prælatos, et ita comprehendit etiam clericos in sacris. Qui sensus patet ex verbis, Dolentes referimus, quòd non solùm quidam minores clerici, verùm etiam aliqui Ecclesiarum prælati, etc. Præceptum ergo quod in fine illius textùs ponitur dicendi officium divinum, non datur ibi de exercitio actus, ut sic dicam, sed de modo, seu specificatione, id est, ut studiosè et devotè dicatur, ut supra circa chorum explicatum est, et infra applicabitur ad recitationem privatam. Nulli ergo clerico imponitur ibi obligatio, qui antea illam non haberet; unde si velimus particulam illam, minores extendere etiam ad illos clericos, qui in sacris non sunt; intelligi debet de illis qui ratione beneficii poterant esse obligati, sicut etiam intelligitur dictum cap. Si quis presbyter, dùm addit, vel quilibet clericus; nam statim etiam addit limitationem, Ecclesiæ deputatus, ut supra explicuimus circa recitationem in choro, de quâ ibi sermo est.

11. Oportet enim advertere aliquos canonistas con-
sequenter sentire teneri hos clericos ex jure divino ad
officium divinum recitandum. Indicat Glossa in d. cap.
Si quis presbyter, dicens, quemlibet clericum teneri ad
hoc, et Innocentius in cap. 1 de Celeb. missar., di-
cens: Quilibet clericus etiam in non sacris constitutus
omni die debet dicere officia divina, vel audire; ubi ctiam
Panormitanus, num. 6, ait ex vi juris divini, imò et
humani teneri hos clericos ad dicendum officium, quia
eliam per ordines minores assumitur quis in sortem
Domini, et transfert se in Deum, et Ecclesiam, caq.
Clericus, cap. Cui portio, 12, q. 1, et nihilominus sub-
jungit contrarium habere generalem consuetudinem.
Quæ, inquit, ut credo, non dicentes excusat. In quo certè
non sibi constat ; nam si consuetudo est contra jus di-
vinum, quomodò excusat? Præsertim quia oporteret
tale jus naturale esse. Præterea hæc consuetudo, ne-
que contra jus humanum esse potest. Aut enim hoc
jus est scriptum; et hoc non, quia nullibi invenitur;
aut est jus introductum consuetudine, et ita est repu-
gnantia, si intelligantur consuetudines esse simul. Si

autem supponatur, consuetudinem aliam aliquando
fuisse, nunc verò esse per contrariam consuetudinem
ablatam, id certè parùm ad causam refert, et illud de
antiquiori consuetudine sine fundamento et proba-
tione asseritur.

14. Quæri autem circa hos clericos solet, esto non ter.cantur ad dicendas horas canonicas, teneanturne aliquid aliud ex præcepto recit.re. Quidam dicunt teneri ex vi juris divini, licèt quid orandum sit prudenti eorum arbitrio relinquant. Fundant autem obligationem, vel in debito divini cultûs, cui sunt specialiter destinati, vel in gratitudine ad Ecclesiam, quæ ministros suos illos constituit. Tenent à fortiori canonista supra citati; et inclinat Paludanus dicens, quia divino cultui ascribuntur, ad aliquid ampliùs teneri, quàm laicos, et quia gaudent privilegio clericali, teneri ad recompensandum aliquo servitio: idem habet Silvester supra. Sed hoc rejiciunt Sotus et Medina supra; et meritò, quia obligatio naturalis juris imponenda non est sine cogente ratione; illa verò nulla est, nam communiter ministrando in suis muneribus, poterunt se ostendere, et cultores Dei speciali modo, et gratos Ecclesiæ, et multis aliis modis potest cultus exhiberi, et gratitudo ostendi, quando ejus occasio occurrerit. Denique si isti clerici minores beneficium habeant, ratione illius tenentur ad horas canonicas, ut infra dicemus; si verò beneficium non habent, et actu inserviunt Ecclesiæ in propriis muneribus, necessariò habent adjunctum aliquem proprium cultum Dei, et assistero debent aliquibus divinis officiis; ergo non est ex naturà rei unde obligentur ad specialem precationem. Si verò sint omninò remoti à mysteriis Ecclesiæ, et tanquàm laici se gerant, jam non sunt proximè divino cultui dicati, et ideò pro tunc ad nihil speciale obligantur. Unde tunc fori privilegio non gaudent juxta Tridentinum, sess. 22, cap. 6, de Reform.

12. Opinio ergo illa de jure divino vel humano
scripto improbabilis est, quia nullum prorsus habet
fundamentum. Unde cùm constet consuetudinem non
obligare hos clericos, apertè etiam convincitur esse
improbabile hoc onus illis imponere. Et fortasse Glossa
illa non loquitur de quolibet clerico in minoribus, sed
solùm intendit quemlibet teneri, et si sit alicui Eccle-
sie deputatus; intelligere autem deberet tunc teneri,
quando sufficienter ordinatus est. Innocentius autem,
cùm loquatur sub disjunctione dicere, vel audire, non
potest loqui de hâc obligatione, nescio tamen, ubi
aliam invenerit, nisi fortassè per verbum, debet, non
obligationem, sed decentiam quamdam indicare vo-
luerit. Meliùs Hostiensis ibi pro regulâ statuit hos cle-
ricos minores non teneri, nisi beneficium ecclesiasti-
cum habeant; et eamdem tradit Archidiaconus, in d.
c. Si quis presbyter: illamque esse communiter rece-
plam dixit Panormitanus supra. Denique concilium
Basiliense supra illam amplexum cst, quia solùm be

TH. XVII.

15. Alii dicunt hos clericos ex consuetudine teneri ad dicendum parvum officium Virginis, vel septein Psalmos pœnitentiales, vel quindecim graduales, si tantùm sit clericus primæ tonsuræ. Ita refert Paludanus supra; dicit tamen illud non esse authenticum,

Soto etiam simpliciter negat esse talem consuetudinem vel obligationem, imò negat episcopum posse illam imponere. Non tamen negat Soto (ut aliqui ei imponere videntur) quin possit talis consuetudo introduci; cur enim non posset, cùm actio sit honesta, et non nimis gravis, neque illi statui dissentanea? Atque ita docent Medina, Ledesmius, et alii. Imò Navarrus dubitat an alicubi sit talis consuetudo; fatetur tamen generaliter et ordinariè non esse; fatetur etiam cum Soto, non posse episcopum suâ auctoritate hujusmodi clericos jam ordinatos obligare ad illas preces recitandas, posse tamen eos non ordinare, nisi priùs talem obligationem acceptent, ad quam postea tenebuntur ratione pacti. Mihi tamen non videtur justa conditio, neque posse episcopum suå auctoritate adjungere hoc perpetuum onus sux ordinationi, sed hoc pertinere ad pontificem; quia est nimis gravis conditio. Secùs verò esset, si tantùm præciperet ter vel quater hæc recitare, vel aliquid simile, quod moderatum sit et ab illå actione non alienum. Ubi autem fuerit consuetudine introducta talis obligatio, poterit episcopus ad illius observationem cogere: nam hoc ad illius munus spectat.

CAPUT XVII.

An religiosi professi teneantur horas canonicas recitare, etiamsi in sacris ordinati non sint.

1. Primò suppono ex vi religiosæ professionis in genere, non sequi ex naturâ rei, vel divino jure, obligationem dicendi horas canonicas, etiam suppositá earum institutione in Ecclesià. Hoc certum est, quia professio religiosa per se et ex necessitate non ordinatur ad hoc ministerium, sed ad perfectionem quæ sine hoc medio potest per alia comparari. Item quia professio tantùm obligat ad tria vota juxta regulam, fieri autem potest ut hoc medium non contineatur in regula. Neque invenitur aliqua lex ecclesiastica quæ ad hoc obliget omnes religiosos vel omnes religiones. Imò neque est universalis consuetudo; nam quædam sunt non deputatæ ad chorum, quæ non assumunt hanc peculiarem obligationem, quia vel sunt religiones laicorum tantùm ad corporalia opera misericordiæ deputatæ, ut sunt aliqui hospitalarii, vel sunt religiones militares, quæ ut tales sunt (id est, quoad milites) non inducunt hanc obligationem, quia non profitentur ad chorum, sed ad militiam, ut benè Navarrus dicto cap. 7, num. 21, dicit, unde solent per suas constitutiones ad quasdam orationes obligari, cujus obligationis modus erit juxta modum regulæ. Item sunt religiones clericorum ad alias spirituales actiones, et studia vel contemplationem extra chorum ordinatæ, quæ illud peculiare onus non assumunt, donec religiosi sint in sacris ordinati; de his ergo religiosis non est disputatio, quia certum est, eos non teneri, ut à fortiori ex dicendis patebit.

2. Quæstio ergo est de religionibus, quæ ex vi sui status chorum profitentur, et ad illum in communi obligantur ut in superioribus declaratum est. Inquirimus autem an religiosus non ordinatus in sacris, qui

in choro non recitavit, teneatur privatè horas canonicas dicerc. Et de his est communis et recepta sententia affirmans eos teneri. Ita docent auctores citati in capite præcedenti: non comprehenduntur novitii sub hâc lege, quia reverà religiosi non sunt, neque in onerosis sub illâ voce comprehenduntur. Et quod caput est, nulla est lex vel consuetudo quæ illos obliget; et ita sentiunt citati doctores, excepto Paludano, quia gaudent, inquit, privilegio clericorum, et aliquibus privilegiis religiosorum, et ex eorum redditibus vel eleemosynis vivunt. Sed hæc nimis remota sunt ad inferendam illam obligationem, sufficit enim ad illos effectus, quòd sint in vià ad professionem, et quòd voluntariè subjiciantur ordini et actionibus religionis sub disciplinâ religiosa. Deinde non comprehenduntur sub eâ regulâ religiosi talium religionum, qui laici seu conversi dicuntur, etiamsi professionem solemnem faciant, quod omnes fatentur; quia isti non sunt ad chorum deputati. Paludanus autem, Antoninus et alii quos Silvester sequitur, quæst. 2, dicunt hos teneri ad recitandum aliquid loco horarum canonicarum, quia aluntur eleemosynis laicorum, quibus aliquo modo recompensare tenentur. Verùmtamen si intelligant teneri ex regulâ, erit verum juxta modum et exigentiam regulæ, unde si regula aliàs non obligat ad culpam, neque in hoc obligabit, nisi specialiter id exprimat, ut per se constat. Si verò intelligant teneri ex jure communi, vel ex consuctudine, id non admittimus, quia jus nullum invenitur, nec de consuetudine constat; imò contrarium testantur communiter doctores, Silvester, Antoninus, Soto, supra, et Navarrus, cap. 7, ubi, num. 21, idem affirmat de monialibus conversis : nam de monialibus professis ad chorum, idem quod de monachis similiter professis affirmandum est, ut etiam docuit Turrecremata, dictâ dist. 91, in principio, art. 10, et moderni communiter sequuntur.

3. Difficultas ergo semper est, quo jure vel ratione obligentur isti religiosi professi ad horas dicendas. Quidam dicunt obligari ex divino jure naturali pertinente ad divinum cultum et religionem, quia sunt ad hunc cultum peculiariter dicati per professionem. Sed hoc fundamentum insufficiens est, quia cultus Dei latissimè patet, et multis aliis modis potest exhiberi; et potissimè, quia licèt religiosus profiteatur vivere secundùm regulam, non tamen imponit sibi necessariam obligationem ad determinatas actiones cultûs divini, nisi quatenùs illas expressè vovet, vel per regulam strictè præcipiuntur, vel per prælatum; hæc autem actio recitandi, neque expressè vovetur, neque in regulâ specialiter præcipitur, ut supponimus, nec etiam præceptum prælati nunc consideratur, agimus enim de permanente et regali obligatione; ergo.

4. Alii dicunt hanc obligationem esse ex naturali lege justitiæ, respectu christiani populi. Nam hi religiosi, qui in ordine ad chorum professionem emittunt, ad hoc instituuntur ab Ecclesià, et approbantur, ut sint ministri ejus ad orandum suo nomine pro ipsâ, et propter hanc causam aluntur à christiano populo. Ita ferè Navarrus, dicto cap. 7, § 4, ex D. Antonino, dicto

b

t

441

CAP. XVII. DE OBLIGATIONE RECITANDI EX VI RELIGIONIS PROFESSÆ.

cap. 4, § 1, et Paludanus, ubi supra. Sed hæc origo
hujus obligationis ferè est tam incerta sicut præcedens,
quia religiosi non aluntur à populo propter hanc vel
llam determinatam actionem vitæ religiosæ sed sim-
pliciter ut in tali statu perfectionis vivat; inde autem
non obligantur rigorosè, et ex præcepto ad alias actio-
nes suæ professionis in particulari; ergo neque ad
istam. Item non aluntur quasi ex pacto justitiæ, et
per modum stipendii, sed vel per modum eleemo-
synæ, vel absolutæ donationis, nisi fortè quando in
ipså donatione vel fundatione peculiaris conditio vel
actio in partum deducitur; nunquam autem solet re-
citatio horarum canonicarum hoc modo deduci in pac-
tum. Præterea, Ecclesia approbans instituta religionis,
per hoc non imponit ei specialem obligationem ad hoc
ministerium potiùs quàm ad alias actiones religiosas,
sed tantùm approbat vel acceptat voluntariam obliga-
tionem quam ipsi in suâ professione assumunt; si ergo
in illà voluntariâ obligatione non includitur hæc de
recitandis horis, profectò nec per institutionem Eccle-
siæ imponitur. Denique admisso illo fandamento, ad
summum concluderetur esse in corpore religionis, seu
in conventibus singulis obligationem ad dicendas horas
in choro, quam supra explicavimus; non verò quòd
hæc obligatio descendat ad singulos qui choro non
adsunt, maximè quando legitimè excusantur vel dis-
pensantur quoad chorum.

5. Dicet aliquis, ex hâc obligatione ad chorum, quæ
est in hoc conventu vel corpore religioso, derivari ad
singulos absentes obligationem privatim recitandi,
quia illa obligatio communis non potest executioni
mandari nisi per singulos, et ideò in his qui absunt
quasi commutatur recitatio chori in privatam, et veluti
sub onere excusantur. Sed contra, nam potiùs hinc
augetur difficultas, quia diximus supra quòd licèt con-
ventus teneatur ad chorum, singuli non obligantur ex
vi præcepti, sed ex communi obligatione regulæ aut
ordinis religiosi, nisi in casu quòd per prælatum ma-
jor obligatio aliquibus imponatur; ergo ex illà obliga-
tione non potest obligatio præcepti de recitatione pri-
vatâ descendere ad singulos absentes à choro, nec ad
illos qui in choro sine ullà attentione recitârunt. Unde
illa commutatio, præterquàm quòd sine probatione
asseritur, et ideò incerta est, nihilominùs licèt admit-
tatur, non inducet obligationem ex præcepto, sed ad
summum ex regulâ, quia subrogatum sapit naturam
ejus cujus loco subrogatur.

6. Addendum ergo necessariò est hanc obligationem fundari in consuetudine præscriptâ, ut docuit Cajetan., verb. Hora canonica, Medina in suâ instructione, capite 14, Sot. et alii communiter. Estque hoc sufficiens fundamentum, quia de consuetudine ferè omnes testantur, et materia gravis est, et ex modo consuetudinis constat esse acceptatam ut necessariam ad implendum debitum in illo statu. Ita ferè Silvester, verb. Hora, quæst. 2, et ibi alii summista, Navarrus, dicto cap. de Orat.; Durantus, lib. 3, de Ritib., cap.22, num. 5; Panorm. et alii canonista, in cap. Licèt de Voto. et in cap. 1, de Celebrat. missar., et in Clem.1.

142

eod. tit., et in cap. ult. d. 92, ac denique Paludanus Antoninus et alii supra citati in obligatione asserenda, conveniunt, saltem ex fundamento consuetudinis, licèt in aliis non consentiant. Solùm invenio Aragonium in 2-2, quæst. 83, art. 11, dub. 4, qui indicat hanc obligationem non esse tam rigorosam sicut in clericis in sacris; unde ait non peccare mortaliter monachum professum ad chorum, semel aut iterùm divinum officium omittendo, et refert Medinam in cod. de Orat., q. 7, absolutè dicentem monachos non teneri. At ille solùm addit non teneri ex vi professionis, sed vel ratione regulæ, si hoc præcipiat, vel ratione consuetudinis, si in religione talis sit; in quo ultimo verbo videtur de consuctudine dubitare. De quâ (quod mirum est) expressiùs dubitat Cajetanus dicens: De quâ nihil scio, quem sequitur Armillanus, n. 4; sed in re tam gravi non videtur tutum, hanc licentiam dare religiosis, et januam aperire, ut excusationes chori quærant, et simul officia omittant contra communem consuetudinem valdè pertinentem, ad munus talium religionum. Et præterea quia vel consuetudo talis est ut æquivaleat præcepto recitandi horas canonicas, vel non est hujusmodi; inter hæc enim medium non potest reperiri. Si autem primum affirmetur, sequitur peccare mortaliter monachum professum qui semel officium totum omittit, vel notabilem partem ejus, quia illa est materia gravis, ut omnes fatentur respectu clerici in sacris, et infra dicemus. Nec potest intelligi quòd respectu unius sit gravis, et non respectu alterius, cùm præceptum ejusdem virtutis et rationis sit, et consuetudine sit etiam introductum in clericis in sacris, saltem infra presbyteros. Si autem illa religiosorum consuetudo nondùm præceptum induxit, profectò non peccabit mortaliter talis religiosus, etiamsi crebrò et longo tempore officium negligenter omittat, quia non agit contra præceptum. At tunc excusare illum non audet ipse Aragonius, quia judicio et consensu bonorum et sapientûm virorum non excusatur, ut rectè dicit; ergo oportet ut fateatur hâc consuetudine esse introductum præceptum obligans hos religiosos ad recitandas horas canonicas; ergo illud præceptum obligat eos ad recitandas illas quotidiè, turn quia per talem consuetudinem introductum est, tum etiam quia est introductum ad instar præcepti clericorum; tum etiam quia non potest moraliter aliud tempus, neque alia frequentia recitandi ex vi illius præcepti determinari; ergo inducit hæc lex æqualem obligationem in monachis professis, et in clericis in sacris.

7. Sed objicit Aragon, quia si monachus professus ad chorum transferatur ad statum conversorum, seu fratrum laicorum, eo ipso non tenetur recitare horas canonicas, ergo signum est neque antea fuisse obligatum. Probatur consequentia, quia sola prælati voluntas est sufficiens ad faciendam illam mutationem; non esset autem sufficiens ad tollendam obligationem præcepti. Respondetur negando consequentiam, quia licèt prælatus non posset auferre obligationem, manente fundamento ejus, tamen si possit auferre fundamen

« VorigeDoorgaan »