Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors]

habet, potest verò fieri omnia. Erat enim ex se ordi⚫nis expers, qualitatis, animæ, plena diversitatis, in‹ concinnitatis, discordiæ. › Quam enim describit his verbis aliam substantiam, quàm materiam ? Beda insuper Origenem scribit existimâsse materiem informem antecessisse formatam speciem. Atqui in libro secundo de Principiis, capite prinio, de materiâ disputans ex philosophorum veterum sententià, negat eam sine qualitatibus ac formis posse subsistere. Hæc tamen, inquit, materia, quamvis, ut diximus, secundùm suam propriam rationem sine qualitatibus sit, nunquàm tamen subsistere extra qualitatem invenitur. Augustinus item in libro contra Adversarium legis et Prophetarum, cùm in capite octavo scripsisset Deum ex informi illâ materia cuncta procreâsse, et eam ipsam materiem non esse omninò nihil, nec malani esse, sed bonam, et à Deo creatam, mox nono capite quemadmodùm creata sit, ostendit. Nec putandus est, inquit, Deus informem priùs fecisse materiam, et intervallo aliquo interposito temporis, formâsse quod informe priùs fecerat. Sed sicut à loquente fiunt verba sonantia, ‹ ubi non priùs vox informis post accepit formam, sed ⚫ formata profertur, ita intelligendus est Deus de ma⚫terie quidem informi fecisse mundum, sed simul eam <concreâsse mundo. Non tamen inutiliter priùs nar<ratur unde aliquid fit, et postea quod inde fit, quia etsi ⚫ potest utrumque simul fieri, non simul potest utrum‹ que narrari. ›

Hæc opinio posterior Augustini prorsùs est à priore diversa. Illic enim non eodem momento punctoque temporis materiam conditam esse cum formâ putavit, sed aliquanto antè hanc, illam exstitisse, cùm inde, id est, è materiâ, futurum cœlum esset ac terra. Sed nec ista ipsa posterior consentanea mihi videtur. Cujusmodi enim illud est, cœlum, terram, creatasque res omnes è materià fecisse Deum, si non hæc ante fuit, quàm illa exstarent omnia quæ ex ipsâ procreata dicuntur? Profectò enim si argilla non priùs in natură rerum existeret quàm vas ex eâ fictum, sed eodem momento vas cum argilla figulus efficeret, non ex argillå vas fieret. Antecedat itaque necesse est id ex quo, tanquàm materia, formari aliquid dicimus.

III. Neque verò, si cœli ac terræ nomina materiam significant, aliud principii voci subjectum potest esse, quàm antecessio aliqua, cùm Moyses scribit: In principio Deus creavit cœlum et terram, ut ante cætera quæ deinceps exposuit materiam factam esse demonstret. Quare neutra Augustini ratio procedit, sive cùm materiam formâ carentem omni priùs ait esse conditam, sive cùm in principio factam vult esse sic, ut non sine formâ, atque adeo quâlibet specie rerum, quarum est materia, procreata fuerit. Ac prior ambarum à philosophorum abhorret placitis, qui materiam nunquàm à formâ separatam extitisse: quidam etiam neque vel divinâ potuisse vi putant existere. Quod ut minimè concedatur: certè nihil est quod ita esse factum à Deo, uti facere potuit, nos cogat asserere. Nam quòd terram invisibilem el informem suspicantur esse materiam, non est ita; uti paulò post constabit. Et Tertullianus in libro contra

Hermogenem cap. 20 et seq., opinionem refellit istam, ac de materiâ ne littera quidem mentionem fecisse Mo sem verissimè defendit. Ubi, cap. 21, et hoc memorabile, minimèque prætereundum à nobis, explicat de eo quod hæreticus objectabat. Si ideò ex nihilo facta esse dicimus omnia, quoniam nulla materiæ fit mentio, ex quâ procreata fingantur; vicissim contendi posset ex materiâ facta omnia, quia proinde non apertè significatum sit ex nihilo quid factum. Cui sic respondet, diversam utrobique esse causam : ‹ Dico enim, etsi non ‹ apertè Scriptura pronuntiavit ex nihilo facta omnia, ‹ sicut nec ex materiâ, non tantam fuisse necessitatem apertè significandi de nihilo facta omnia, quan<ta esset, si ex materiâ facta fuissent. Quoniam <quod fit ex nihilo, eo ipso dùm non ostenditur ex ‹ aliquo factum, manifestatur ex nihilo factum : et non < periclitatur ne ex aliquo factum existimetur, quando ⚫ non demonstretur ex quo sit factum. Quod autem <ex aliquo fit, nisi hoc ipsum apertè declaratur ex ‹ aliquo factum, illud dùm ex quo factum sit ostendi‹ tur, periclitabitur primò videri ex nihilo factum, quia < non editur ex quo sit factum. ›

IV. Rursùs Augustinus in primo de Genesi ad litteram, capite 15, posteriorem opinionem suam latiùs clariùsque describit : ubi materiam informem, cujus Sapientiæ liber meminit, formatis rebus tempore priorem fuisse negat; ‹ cùm sic utrumque simul concrea<tum et unde factum est, et quod factum est. Sicut ‹ enim vox materia est verborum, verba verò forma<tam vocem indicant: non autem qui loquitur priùs < emittit informem vocem, quàm possit postea colligere, atque in verba formare: ita creator Deus non prio<rem tempore fecit informem materiam, et eam postea < per ordinem quarumcumque naturarum, quasi secun<dâ consideratione formavit, formatam quippe creavit materiam. Sed quia illud unde fit aliquid, etsi non tempore, tamen quâdam origine prius est, quàm illud quod inde fit, potuit dividere Scriptura loquendi temporibus, quod Deus faciendi temporibus non divisit. Si enim quæratur utrùm vocem de verbis an de voce ‹ verba faciamus, non facilè quisquam ita tardo ingenio <reperitur, qui non potiùs verba fieri de voce respon

deat. Ita quamvis utrumque simul qui loquitur faciat, <quid unde faciat naturali attentione satis apparet. Quamobrem cùm simul utrumque Deus fecerit, et ‹ materiam quam formavit, et res in quas eam formavit, et utrumque ab Scripturâ dici oportuerit, nec si<mul utrumque dici potuerit, priùs illud unde aliquid factum est, quàm illut quod inde factum est, dici ‹ debuisse quis dubitet? › Verùm si quis Mosis verba, et expositum ab eo creationis ordinem, seriemque consideret, ac quemadmodùm ante omnia, cœlum terramque; id est, si verè interpretatur Augustinus, materiam informem condiderit; postea hanc ipsam in illis sex diebus formaverit: mirum si assentiri illi possit, simul cum materiâ et eodem puncto temporis, rerum omnium formas, ac res adeò ipsas esse procreatas. Nam quod Sapientiæ locus ille demonstrare videtur, orbem terrarum ex informi materià conditum esse, non

est necesse materiam hanc informem, id est formâ carentem omni prorsùs intelligere; sed nondùm digestum ordinatumque corpus, ac rude adhuc et impolituin, sui tamen generis, ex formâ, ut et materia, concretum. Porrò creandi verbum, quod Græcè est *Tiţe, flerùmque idem esse ac componere, perpolire et digerere id, quod confusum, et inconditum erat sæpè diximus. Quòd autem sit corpus illud ex quo moles hæc universitatis extructa sit, paulò erit postea demonstrandum. Atque ita Severianus intelligendus est, qui rerum omnium materiam primâ die factam esse dicit.

V. Non est multùm `aliena ab hâc informis materiæ propugnatrice sententiâ quorumdam ratio, qui initio non res ipsas corporaque, sed rerum semina atque corporum exstitisse tradunt. Ita Gregorius Nyssenus in libro de Operum sex dierum, ubi non satis perspicuè mentem suam explicat. Apparet tamen accuratiùs quæ abeo scripta sunt legenti,sic illum existimâsse, inprimis Deum momento ac simul omnia condidisse, idque duabus istis vocibus contineri &pxã, id est, principio, quod habent 70, et xep¤à¤io, quod Aquila posuit. ‹ Nam ‹ in xɛpɑλαíų, id est, summa, demonstratur omnia simul fuisse procreata. Per nomen verò principii declaratur, momento, et sine ullo temporis spatio fuisse facta. Igitur rerum simul omnium constructio ab ineffabili Dei potentiâ profecta, principium à Mose, <sive summa nominatur. › Verùm non res ipsas in se, sed earum semina quædam, et causas ac virtutes in illo momento jactas esse, mox ostendit. Et disertiùs postea ex eo quòd terra invisibilis et incomposita vocetur, confirmari putat: ‹ Vi et potestate omnia exstitisse in illo primo Dei ad procreandum appulsu, tanquàm vi quâdam seminali ad universitatis productionem jacta, ita tamen ut actu res singulæ nondùm essent. Tum eamdem terram ait fuisse et non fuisse, neque corporum proprias qualitates habuisse, et potestate solà id quod est modò fuisse. Itaque neque cœlum, neque terram adhuc extitisse putat; hoc est reipsà, et actu cœlum fuisse, vel terram; sed potestate solâ, ut appareat solam ex illius sententiâ materiam principio fuisse. Nempe, ut ibidem ait, potestatem qualitatum susceptricem à mundi conditore productam.

VI. At Philo Judaeus è contrario rem nullam materiâ, vel corpore constantem adhuc extitisse censet, antequàm firmamentum esset à Deo conditum; sed spirituales quasdam intelligibilesque numero septem intelligibilis perinde mundi partes; hoc est ideas et formas corporatarum rerum, ac velut descriptiones futuri operis. Primùm itaque cœlum minimè corporatum prodisse vult: deinde terram sub aspectum non cadentem, tum aeris ideam et vacui. Illum vocavit tenebras, quoniam niger est aer naturâ; hoc autem, abyssum, Profundissimum enim est vacuum et immensum. Deinde aquæ incorpoream substantiam, et spiritus. Postremò septima lucis substantiam perinde corporis expertem, et intelligibile solis exemplar, et astrorum hominum lucentium, quæ in cœlo constituenda erant. ›

Sed Philonis ista sententia prorsùs est incpta, et

Platonis quàm Mosis discipulo dignior, ut et Origenis pleraque ad eum modum inconsideratè et oliosè disputata, quæ ut facile est, sic inutile ac supervacuum refellere. Itaque non iis immorabor diutiùs.

VII. Transeo nunc ad illos qui cœli terræque vocabulis proprias subjiciunt notiones, quorum major est copia. Ex his Theophilus Antiochenus, auctor pervetus, in secundo ad Antolycum, elegans quiddam in eo reperit. Mosem ait opificii divini narrationem auspicatum à cœlo, tanquam à tabulato domus, ut artificis ac molitoris Dei commendaret omnipotentiam. Nam homo, <qui in infimâ mundi regione situs est, à terrâ ædificare incipit, nec nisi fundamento jacto tectum construere potest. Dei verò in hoc potentia monstra‹ tur, ut ex iis primùm quæ non exstant, creata omnia ‹pro voluntate suâ faciat. Quæ enim penes homines <impossibilia sunt, penes Deum possibilia sunt. Idcircò ‹ Propheta dixit primò cœli fabricationem esse factam, <quod tecti instar esset, loquens sic : In principio fecit ‹ Deus cœlum, hoc est per principium factum esse cœ‹ lum, ut supra monstravimus. ›

Verùm quia secundo die firmamentum, quod est cœlum, à Deo conditum esse, paulò post Moses refert, eò plerique sunt inducti, ut non uniusmodi cœlum utrobique nominari crederent, sed saltem duplex: quorum primum ante dies sex, initio cum terrâ procreavit, alterum die secundo. Prius autem illud cœlum supremum esse volunt, nec sub aspectum cadere, sed angelorum ac beatorum esse domicilium. Ita Diodorus Tarsensis in Catenâ Lipomani, qui cœli nomine non aspectabile hoc et inferius, sed sublimius ac divinius intelligendum ait; quod cœlum cœli Scriptura nominat. Epiphanius item, in libro de Mensuris et Ponderibus, primo die factos esse dicit superiores orbes cœli, atque terram. Basilius quoque, Homiliâ tertiâ; et Ambrosius, lib. 2 Hexamer. c. 3; Cæsarius, Dial. 1, interrog. 51; Philoponus, lib. 1 de Opificio, c. 7, qui firmamentum diversum ab illo quod cum terrâ factum esse memoratur, cœlum esse sentiunt, sublimius quoddam in principio creatum agnoscunt. Severianus præterca, Homiliâ primâ: Primo, inquit, die cœlum, quod non erat, condidit: non hoc, quod videmus, sed superius. Hoc enim die secundo factum est. Fecit Deus cœlum illud de quo David dicit, Psal. 113, 25: Cœlum cæli Domino. Est autem superior ista contignatio. › Idem censet Joannes Damascenus lib. secundo, capite 6, Beda in Hexameron, ac plures alii.

VIII. Verùm cùm, ut initio dixi, Moses ad Jud.corum hebetis ac rudis populi captum ista scriberet, non est verisimile statim initio libri, cœli nomine aliud intelligi voluisse quàm quod vulgò docti omnes et indocti voci illi subjiciunt, et quod in Scripturis sanctis sæpiùs exprimitur. At supremum illud cœlum nullius sensibus discernitur, nec aliter, quàm auctoritate solà et doctorum opinione statuitur. Ac Mosi quidem propositum fuisse, plerique, quod supra memini, confirmant veterum, Judæos ab eà gentium persuasione longiùs abducere, quæ cœlestibus corporibus divinitatem æternitatemque tribuebat. Itaque librum suum à contrario

dogmate statim exorsum putant: ut ea ipsa quæ suspiciunt, ac summâ veneratione dignantur homines, scirent à Deo esse fabricata. Atqui cœlum illud potissimùm, quod videtur, quod solem ac stellas continet, quod assiduè supra capita sua volvebatur, intelligebant isti, qui ei adscribebant divinitatem; nec de alio locutus est propheta cùm in Psalmo 101 ita scripsit : Initio tu, Domine, terram fundâsti; et opera manuum tuarum sunt cæli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, etc. Complures autem supremum illud cœlum quod et Empyreum vocant, incorruptum esse putant et immutabile. Quare de hoc illa minimè à prophetâ fuerint dicta.

Atenim occurrit Joannes Philoponus: mirum nemini oportere videri quòd Moses cœli cujusdam quod oculis aspici nequeat, mentionem fecerit. Nam neque ante Ptolemæum et Hipparchum, mathematicorum ‹ullus nonam sphæram stellis carentem cognoverat. › Sed aliud est eruditis auribus recondita illa et abstrusa committere; aliud in vulgus indoctum sine ullo operæ pretio depromere.

At quod ad cœlum istud omnium supremum, neque sub aspectum cadens attinet, minimè id quidem inficiari licet, esse beatum quoddam ac cœleste supra omnia domicilium, angelis et sanctis omnibus attributum; sed cujusmodi sit, nonnisi conjecturis et humanis commentis asseritur. Sanctus Thomas, in 1 part. qu. 66. art. 3, de hoc cœlo non aliter constare dicit, quàm ex Strabi ac Bede auctoritate, tum etiam Basilii. Sed multò plures ejusdem meminère, nec tamen empyreum nominant; quæ vox nihili est ac barbara. Neque enim ὁ ἐμπύρεος dicitur, ut sit igneus, sed έμπυρος.

Sed utut habeat, nullam ejus mentionem fecisse puto Mosem. Quod Aben Ezra ex articuli Hebraici proprictate confirmat quia scriptum est □n, tanquàm digitum intenderet in eos orbes, quos oculis suspicimus. Verùm neutiquàm id necesse est.

IX. Superest igitur, ut cœlum hoc loco non aliud sit quàm quod videtur à nobis, et cœlum propriè nuncupatur hoc est, systema illud splendidorum et terram ambientium corporum. Quæ cum terrâ et aquâ, elementisque reliquis initio esse creata complures arbitrantur, quibus ita placet; primo ipso die simplicia omnia producta fuisse corpora; quæ orixeta, id est, elementa Græci nuncupant. Quo nomine non vulgata solùm quatuor, sed etiam cœlestia corpora censentur.

Sic Hilarius in Matthæum, canone 4, cælum et terram maxima vocat elementa. Illa igitur primo die et ante omnia produxisse Deum existimant.

Sic Gennadius Massiliensis libro de Dogmatibus ecclesiasticis, capite 10: In principio creavit, inquit, Deus cœlum et terram,`et aquam ex nihilo.

Quocirca firmamentum ipsum codem die primo creatum volunt; secundo verò, novum ei mandatum officium aquarum dividendarum. R. Selomoh firmamentum, quod primo dic tenerum et musteum à Deo conditum erat, secundo roboratum fuisse dicit. Roboravit, inquit, firmamentum. Quoniam etsi creati sunt cœli die primo, adhuc erant molles; et conden

sati sunt die secundo ab increpatione Domini, quan‹ do dixit: Fiat firmamentum. › Sed subinepta est hæc sententia. Prius illud verò tuetur Perrerius noster, quod et dici necesse est, siquidem initio Genesis cœlum à Deo conditum affirmari putant, hoc est, certam universi totius partem, quæ vocabulo isto significa.

Lur.

Atqui Moses disertè testatur Deum secundo die jus.. sisse fieri firmamentum, quod statim exstitit. Neque hoc solum dixit: Dividat firmamentum aquas ab aquis, ut jam factum esse monstraret; quemadmodùm die tertiâ, quâ, ut plerique computant, aquæ certum in locum coactæ sunt, quia jam erant creatæ, non dixit : Fiant aquæ, et congregentur, etc.; sed tantummodò : Congregentur aquæ. Quid igitur causæ comminisci possunt, cur illic dixerit: Fiat firmamentum, et dividat aquas, etc., etsi jam perfectum erat; non istic dixerit; Fiant aquæ, et congregentur, etc., quas similiter jam factas esse constabat?

X. Nostra itaque sententia hæc est, prima illa Geneseos verba: In principio creavit Deus cœlum et terram, non peculiare opus aliquod continere, quod initio et antè dies sex molitus sit Deus: quasi ante lucem ac reliquas deinceps opificii partes, qualecumque cœlum ac terram creaverit; sed esse generale quoddam effatum, quo omnia, quæ sunt à Deo facta, complexus est. Etenim Moses, ut initio dicebam, Judæos statim edocere voluit totam illam aspectabilem rerum universitatem à Deo conditore profectam esse. Quare ita pronuntiavit, tanquàm diceret : Quidquid videtis, et quodcumque cœli ac terræ comprehendit ambitus, unà cum cœlo ipso terrâque, id omne fabricatus est initio Deus. Postea verò per partes, ac sigillatim, ut quæque est elaborata, descripsit. Hæc verborum Mosis interpretatio veteres habet auctores, quorum meminit inprimis Basilius homiliâ tertià, tametsi ab illis dissentiat. Dictum est, inquit ex Latinâ Epiphanii versione, à præcessoribus nostris, non est hanc secundi cœli creationem, sed prioris expositionem. Ibi enim carptim Scriptura retulit cœli terræque facturam, hic < curiosiùs rationem tradit nobis, quâ unumquodque confectum sit elementum. Nos autem dicimus, quia et quando nomen aliud, et usus proprius est in secundo, aliud esse necessariò illud primum, quod fa<ctum est cœlum, habens naturam validiorem, quæ præstat rebus omnibus utilitatem præcipuam. › Ambrosius eadem Latinè reddidit in secundo libro, capite 3. Meminit etiam opinionis ejusdem Augustinus in lib. 1 de Genesi ad litteram, cap. 5, ubi quærit, ‹ utrùm priùs universaliter nomine cœli et terræ comprehendendum erat et commendandum quod fecit Deus et deinde per partes exequendum, quomodò fecit, cùm per singula dicitur: Dixit Deus: id est (per Verbum suum fecit quidquid fecit? Et libro primo contra Adversarium legis et Prophetarum, cap. 10, illam ipsam opinionem tanquàm probabilem commemorat. Sive per cælum et terram, inquit, gereraliter prius inusitata sit spiritalis, corporalisque natura, sive aliquid aliud, quod hic, salvà fidei regulà, intelligz

potest. Tum in lib. 12 Confessionum, cap. 17, eam.

dem refert.

Ita Gregorius Nyssenus, libro in Hexameron, in illis verbis Mosem asserit duo illa commemoråsse, cœlum atque terram, ‹ tanquàm extrema rerum omnium • quæ sensibus percipiuntur; ut, cùm ea quibus com‹prehensa sunt cætera, à Deo procreata diceret, id ⚫ omne complecteretur quod intra extrema contine

tur.

Cyrillus item Alexandrinus perspicuè ita sentit libro contra Julianum secundo: ‹ Cùm igitur Moses ait: In • principio fecit Deus cœlum et terram; intellige summatim ac velut in compendium collatis omnibus, universarum rerum creationem exponere, tum arti⚫ficiosè progredi ad explicandum quemadmodùm or<dinata fuerint, et quâ ratione singulæ rerum creatarum hoc ipsum quod sunt, consentaneè sint adeptæ; quod etiam tradidit in tertio libro ejusdem operis.

Hanc eamdem sententiam S. Thomas Chrysostomo tribuit. Verùm hic in Commentariis ad Genesim, cœli nomine iis in verbis: In principio creavit Deus cœlum et terram, cœlum propriè dictum intelligit, ac partem mundi supremam. Sic etiam homiliâ primâ tomi quinti, quam ad eadem verba dixit. Verùm id ex homilia 4 in Genesim collegit S. Thomas, ut postea dicam. Porrò cœli ac terræ nominibus tota rerum universitas sive mundus intelligitur. Definitur enim mundus ab auctore libri de Mundo ad Alexandrum sic: Mundus est collectum aliquid è cœlo atque terrâ atque ex iis naturis quæ intra ea continentur.

CAPUT III.

Quis rerum status fuerit ante lucem conditam. Cur terra primum incondita et inculta fuerit. Exponuntur Hebraica voces, quibus status ille describitur : tum Græca. Cur terra non statim ornata et absoluta prodierit. De Spiritu Domini, quid fuerit, variæ sententiæ, aliis aerem, aliis Spiritum sanctum putantibus. Videri Deum ipsum significari, idque quomodò intelligendum.

I. Quatuor vel quinque sunt omninò quæ ante lucis ortum exstitisse Moses significat, cœlum, terra, abyssus, aquæ et Spiritus Domini. Sed ex iis detrahenda sunt duo, cœlum et Spiritus Domini, quorum illud secundo demum die conditum, hic à nullo creatus est, cùm sit ipse Deus, ut paulò post dicam. Jam abyssus et aqua una sunt, et eadem res. Ita duo tantùm fuêre tum corpora, terra, et aqua. De terrâ non ex illis verbis fidem facimus: In principio creavit Deus cœlum et terram; nam certas universi partes non exprimunt, ut superiori capite docui, sed generatim totum mundum significant, non qui ante lucem constiterit, sed qui sex totis diebus elaboratus, ac suis absolutus est partibus. Quare ex sequentibus potiùs argumentum ducitur. Postquàm enim universè dixit à Deo omnia esse procreata quæ cœli terræque ambitu ac vocabulis continentur, mox quemadmodum unumquodque prodierit, particulatim narrare aggreditur, atque omissà cœli

mentione, quod nondùm, ut jam diximus, exstabat, terram duntaxat et abyssum vel aquas exstitisse demonstrat. Itaque supervacanea nobis est illa ratio que reddi solet ab iis qui initio cœlum cum terrâ procreatum esse statuunt, cur, post commemorata i la duo, de cœlo tacuerit, solius verò terræ quis status tum fuerit, aperiat: Terra autem, inquit, erat inanıs et vacua. Nempe quòd cœlum jam perfectum erat, neque quidquam illi deerat, terra verò cultu omni et ornatu carebat.

II. Cur non repentè perfecta prodierit, causam affert Chrysostomus: ut homines intelligerent nec à se ipsam, ut in rerum esset naturâ, neque ut ornata, et tot bonorum fecunda esset, accepisse, sed ab auctore suo ac conditore Deo; atque hoc modo ab cultu venerationeque illius absterrerentur, cujus ad omnes vitæ partes utilitas magno ad divinum ei impertiendum honorem incitamento esse poterat. Communis est, inquit, mensa, et patria, nutrix, et parens cst ( omnium terra, et civitas, et commune sepulcrum. <Nam et corpora nostra sunt ex ipsâ indidemque cor< poribus nostris alimenta suppeditantur; in eâdem ‹ habitamus et degimus, ac post mortem iterùm receptus ad illam patet. Igitur ne fortè commoditatis quæ ex illâ capitur, necessitas efficeret ut illam < præter meritum admirarere ac beneficiorum multitudo ad impietatem te dejiceret, eam tibi demon‹ strat, antèquam esses, informem et inconditam.

Sic Ambrosius libro primo in Hexameron capite 7, sciscitantibus cur non initio ornatus congruos assurgentibus donavit elementis Deus, respondet ita: ‹ Po

tuit utique, sed ideò primò facta, postea composita ‹ declarantur, ne verè increata et sine principio cre‹ derentur, si species rerum velut ingeneratæ ab initio, non postea additæ viderentur. Incomposita terra legitur, et iisdem à philosophis æternitatis, quibus ‹ Deus, privilegiis honoratur. Quid dicerent, si ab ini<tio ejus pulchritudo vernâsset? Demersa aquis de<scribitur, velut cuidam principiorum suorum addi<cla naufragio, et adhuc à nonnullis facta non creditur; quid si decorem primogenitum vindicaret ? Accedit illud, quòd imitatores sui nos Deus esse voluit, ut primò faciamus aliqua, postea venuste‹ mus, nedùm simul utrumque adoriamur, neutrum possimus implere: Fides autem nostra quodam ‹ gradu crescit. Quam posteriorem causam breviter Augustinus indicat libro primo contra Adversarium legis, capite 8: Ut tanquàm proficientis hominis, quod postea futurum erat, hoc modo significarctur affectio.

III. Sed vocabula ipsa quibus tumultuarius ille status elementorum describitur, paucis expendenda sunt, Hebraica primùm, quæ sunt TM, et ; de his Magistri diverse sentiunt. Aben Hesra substantivum utrumque nomen esse putat et idem significare : nempe, id in quo nihil est solidi, vel subsistentis. At R. Selomoh putat esse stuporem, quem vernaculè ait appellari à popularibus suis estourdisson, verò significare vastitatem et inanitatem. Quasi diceret Moses eum terræ habitum fuisse, ut si quis hominum

videret, obstupesceret et miraretur vastitatem illius. Ita solam 7 vocem interpretatur¡¬, el♫TTY inanitatem et vastitatem. Sic David Kimhius in Radicibus exponit utrumque nomen eodem vocabulo o, quod desolationem ac stuporem exprimit. Additque Physicos existimare significare materiam, quam Græci vo cant, quæ omni ex sese carens formâ, cujuscumque est capax, verò ipsam esse formam quæ materiam afficit, Deum porrò, ambobus illis vi suâ sociatis, mundum fabricâsse. Quæ est opinio R. Mordekai auctoris Concordantiarum Hebraicarum, sed ea falsa est et inepta. Quare audiendus potiùs est Aben Hesra, cui et Thargum Onkelos suffragatur, qui voces illas reddit ita NTV et map, hoc est, desolata et vacua. Ab Hierosolymitano verò sic exponitur: Et vacua erat hominibus et jumentis. Itaque rectè Latinus noster inanem et vacuam vertit; à quo non abhorret Aquila, qui, ut eamdem nominum amborum esse notionem ostenderet, pro iis lèv xal ovfèv posuit, etsi Joannes Philoponus initio libri secundi Aquilam scripsisse dicit xévapa xai cùðé», inanitatem et nihil, Theodotionem verò κενὸν καὶ οὐθέν, Symmachum porro, ἡ δὲ γῆ ἦν ἀργόν καὶ άiάx pito, terra erat otiosum sive vacuum et inconditum. Quæ omnes interpretationes in eamdem cum nostro conspirant sententiam.

IV. At Septuaginta, ʼn dè yñ ñv å¿putos xal άxataonevae-05, terra autem erat invisibilis et incomposita. Cur invisibilem dixerit, causa hæc à Basilio duplex traditur : Terram autem invisibilem (ait ex Epiphanii Latinâ interpretatione) ob duas causas: aut quia necdùm ⚫ spectator ejus processerat homo, aut quia sub aquis que tunc ei supercrant, latens nullo modo cerneba<tur. Porrò ¿xatasxeúmstos, id est, incomposita et inculta propterea fuit quia terræ plena compositio (ut ait Basilius eodem interpretante Epiphanio) est ⚫ propria fecunditas, id est universarum germinatio plantarum, et arborum fructiferarum copia, nechon <colores odoresque florei, et alia quæ paulò post divino jussu progenita decoravêre tellurem. Quorum quia nondùm aliquid exstiterat, meritò eam sermo ་ Scripturæ incompositam nominavit. ›

Ambrosius itidem, 1 Hex. c. 7, invisibilem idcò dictam putat, quia aquis operta, visibilis corporeis oculis esse non poterat; › rursus, quia nondùm lux quæ illuminaret, nondùm sol: posteà enim luminaria facta sunt cœli; › denique, et meritò in⚫ visibilis, quia incomposita, quæ figuram et speciem <congruentem adhuc non acceperat à proprio conditore.

Eleganter idem incompositæ vim notionemque declarat: «Erat incomposita, utpote solertis agricolæ inarata culturis; erat incomposita, quia nuda gignentium, nec toris herbosa riparum, nec opaca ‹ nemoribus, nec læta segetibus, nec umbrosa super‹ cilus montium, nec odora floribus, nec grata vinetis. Augustinus libro primo de Genesi, capite 13: Invisibilis, quòd aquis operta videri non posset, ‹ etiamsi esset qui posset videre; incomposita, quia nondùm à mari distincta, et cincta littoribus, et suis fetibus animalibusque decorata. Hoc modo etiam

>

TH. VII.

Acacius, in Catenâ quâdam manuscriptå, τd ¿¿putOY EXponit; sed hoc Severianus improbat, et ¿¿pato» vocari putat, eodem modo quo Ambrosius, quòd esset ‹ िcountos, inornata, quòd nondùm ornata stirpibus, non

dùm fructibus coronata, nondùm succincta fluviis ‹ ac fontibus, nondum reliquo variegata cultu; et erat ‹ invisibilis, nondùm ad gignendum idonea. Sic in libro secundo Regum, capite 23, 21: Ipse quoque interfecit virum Ægyptium, virum dignum spectaculo, Græce ›òρx óρætòv, INTO WIN. Latini hoc sensu vi sendum usurpant, ut Plinius senior Padum oriri dixit fonte visendo, lib. 3, cap. 16, necnon Solinus; Plinius Junior, artem visendam, lib. 6. ep. 31. Sic è contrario terram invisam nominatam existimat, quasi indignam aspectu. Cæsarius utramque complexus est opinionem, nam primùm invisam et incompositam dici ait, non naturâ, sed ordinationis et aspectûs gratiâ, tum posteà, quòd nondùm homo spectator illius existeret. Philoponus verò itidem ad aspectum retulit, quòd undique aquis esset operta, nondum conceptaculis in terrà factis, in quæ aqua conflueret. Quæ omnia Procopius in Genesim colligit. Nam quod ad Gregorium Nyssenum attinet, dùm terram reipsà et ex sese prorsùs aspectabilem negat fuisse, idque parov interpretatur, consentanea dicit opinioni illi suæ quam antecedenti capite proposui. Cùm enim nondùm actu et ¿»pyrią constitisse terram existimet, sed potestate, quatenùs seminalis ac genitalis quædam vis initio jacta fuit; inde, quod est consequens, adjecit non habuisse terram, cœlum ac reliqua quæ tum erant condita, qualitates suas, atque idcircò sub sensus cadere nullo modo potuisse. Est autem ex omnibus Græcæ lectionis interpretationibus illa Severiani ad Hebraicam accommodata maximè, sed Græci vocabuli proprietati minùs congruit. Nam etsi óparòs potest esse visendus et aspectu dignus, tamen àóparos minùs, opinor, quod illi contrarium est, significat.

V. Sed Græcis 70 sepositis, Hebræa Latinaque, tum reliquorum ferè Græcorum lectiones in eum possunt sensum redigi, quem, quia simplicissimus est, idcò cæteris anteponam. Mosem enim arbitror, quod jam supra dixi, et sæpiùs quàm dico cogitandum est, ad rudis hebetisque populi captum verba sua sententiasque temperantem, inanem appellare terram, quæ nec urbibus et habitationibus, neque incolis frequentaretur adhuc, nec arbores frugesque pareret, nihil denique haberet in superficie quod eminerct, cujusmodi erant illa quæ Judæi oculis ac sensibus, tum cùm ista legebant, usurpare poterant. Hujusmodi principio terram existere, hoc est, indecoram et omni ornatu carentem, voluit Deus, et ab iis sciri qui ista legerent, ut qui in rebus à Deo conditis nihil tam spectabant, quàm usum earum et quæ ex illis commoda capiebant, iis ipsis ad Dei notitiam, venerationem ac timorem adducerentur, cujus solà vi et omnipotenti virtute, ac sapientiâ tot ac tantæ res tam admirabiliter in lucem editæ, ac solo verbo et imperio procreatæ fuissent, non naturalibus ex causis aut usitatis adminiculis ad fructum humani generis exiissent. Nec abludit ab noc

30

« VorigeDoorgaan »