Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

guuntur quàm justitia et omnipotentia: atqui justitia et omnipotentia distinguuntur ad minùs virtualiter; ergo justitia et misericordia distinguuntur formaliter.

Respondeo: Distinguʊ maj.: Plus distinguuntur, id est, majus habent distinctionis fundamentum, quia producunt effectus magis oppositos, concedo : id est, majorem experiuntur distinctionem, nego: fundamentum distinguendi est virtus collata ad effectus quos produeit: quò ergo magis diversi sunt effectus, eò majus menti datur fundamentum distinguendi. Hinc solutio palet. Instabis: Ergo realiter justitia parcit, punit misericordia. Respondeo: Distinguo sequelam: Virtus quæ justa est et misericors parcit et punit, concedo : id est, virtus quatenùs justa parcit, nego. Si sumatur justitia prout est in Deo, eadem est cum misericordiâ virtus quæ parcit et punit. Si sumatur prout à mente percipitur, et quatenùs est puniens, pugnat in terminis, quòd concipiatur quatenùs parcens; vera est ergo propositio in sensu identico, et in sensu formali falsa.

[ocr errors]

CONCLUSIO II. Non sufficit distinctio nominalium inter attributa divina, sed virtualis est admittenda. Duæ sunt partes.

Probatur prima pars: 1° ex iis quibus stabilietur pars altera conclusionis; 2° quia eam et quidem solam admittebant Anomæi, adversùs quos Patres Græci eam ob rem insurrexêre ; 3° quia S. Facultas Parisiensis nominales propter illam distinctionem è sinu suo cjecit, ut constat ex Balusio, tom. 4 Miscellaneorum; 4° quia tali posità distinctione, jam varia quæ Deo tribuuntur nomina, synonyma erunt, eumdem exhibentia conceptum, quod absurdum est et ridiculum, ut notat S. Basilius; ergo, etc.

Probatur secunda pars : 1° ex Scripturis, quæ plures Deo perfectiones tribuunt, unde et in plurali numero de iis Christus loquitur, Joan. 16, cùm ait: Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt; ergo sunt in Deo plures perfectiones: sed hæc pluralitas non se tenet à parte rei, nisi ad summum fundamentaliter, ut jam fuit demonstratum; ergo pluralitas hæc est admittenda juxta nostrum concipiendi modum, cui se adaptat Scriptura, dùm nos alloquitur. 2o Idem evincitur ex conciliis superiori conclusione citatis, præsertimque ex concilio Florentino, in quo expressis verbis habetur distinctio virtualis, utrinque admissa et propugnata. 3° Textus Patrum in eâdem superiori conclusione relati probant varios et diversos esse conceptus perfectionum Dei: unde S. Basilius, lib. 2, contra Eunomium dicebat: Hæc est proprietatum natura, ut in substantiæ identitate aliud quiddam ostendant; ergo proprietates identificatæ in substantiâ diversos in illâ exhibent respectus. 4° Ea distinguuntur virtualiter, quæ licet sint à parte rei una eademque res, diversis tamen à mente conceptibus apprehenduntur, ob summam rei unicæ excellentiam et vim quâ fit ut pluribus realiter distinctis æquivaleat, diversosque producat effectus : atqui talia sunt Dei attributa, ut multoties jam dictum est; ergo. Et certè vel hæc distinctio est agnoscenda, vel admittenda est ea quæ à nominalibus propugnatur, aut ea quam tuentur Scotista: sed no

"

minalium distinctio nimiùm accedit ad Anomœorum errorem; quæ verò Scotistarum est, velut suspecta Gilberti Porretani doctrinæ habetur; et insuper hæc utraque distinctio multiplici manet explosa ac confutata momento; ergo restat ut admittatur distinctio virtualis, seu rationis ratiocinatæ cum fundamento in re.

Dices 1° SS. PP., præsertim ii qui contra Eunomium disputârunt, asserunt omnia, quæ de Deo prædicantur, varia esse nomina quibus idem omninò significatur: ita S. Basilius, Epist. 30, ait : Omnia Deo competentia tam cogitata quàm nomina, ejusdem inter se sunt conditionis, eò quòd circa subjecti significationem nihil habent discriminis ; ergo, etc. - Respondeo: Distinguo antecedens : Idem realiter omninò significatur, concedo; idem virtualiter, nego. Hanc esse mentem SS. PP. constat, tum ex eorum scopo sæpiùs jam exposito, tum ex illorum verbis supra relatis, tum vel ex ipso textu objecto, ubi plura agnoscuntur non solùm nomina, sed et cogitata; ac proinde admittendi sunt plures de Deo conceptus.

Instabis: In concilio Remensi statutum fuit: Ne ratio in theologia dividat inter naturam et personam. Addit Otto Frisingensis Gilberti discipulos non admisisse distinctionem realem; ergo damnatione Gilberti verè proscribitur virtualis distinctio.- Respondeo: Concesso antecedente, nego consequentiam : Siquidem Gilbertus distinguebat inter cogitationem seu abstractionem mathematicam, et cogitationem seu rationem theologicam; atque contendebat, non solùm mathematicè sed et theologicè divina distingui attributa: porrò nomine cogitationis mathematicæ intelligebat distinctionem quæ fit per mentem, et nomine rationis theologica distinctionem exprimebat realem : hanc illius mentem fuisse constat, tum ex verbis Gilberti quæ realem sonant distinctionem, tum ex rationibus quibus impugnabatur Gilbertus; eò quippè unicè collimant ut realem eliminent distinctionem; tum ex fidci professione concilii Remensis adversùs Gilbertum editâ ; verba retulimus conclusione primâ.

Quod additur de Ottone, certum est illum nimis in Gilbertum propensum fuisse, unde eum ejusque discipulos quantùm potest, excusat ab errore, atque ipsorum emollit dogma. Sanè si audiretur Otto, solam nominalium distinctionem admisêre Gilbertani, sic enim illorum doctrinam exprimit: Ne ratio in Deo discernat in intelligendo, sed in dicendo; quomodò ergo errârunt illi nimiùm in Deo distinguendo? Quid contra illos definivit concilium Remense? Verùm si intelligantur, ut intelligi debent, verba in intelligendo, et, ratio theologica pro distinctione reali; verba in dicendo, et, cogitatio mathematica pro distinctione quæ fit per mentem, omnia plana sunt et aperta, concordant omnia cum verbis Gilberti, rationibus S. Bernardi, et concilii definitione: at de his adhuc mox dicemus.

[ocr errors][merged small]

95

DE DEO AC DIVINIS ATTRIBUTIS. QUÆST. IK

cedo: ens simplicissimum physicè tantùm et realiter, nego porrò Deus est realiter simplicissimus, virtualiter autem ob suam summam perfectionem composi tus undè varii conceptus varias illius compositionis partes, hoc est, varios Dei exhibent et repræsentant respectus.

Quæres 1° Quodnam sit fundamentum illius distinctionis virtualis, et utrùm illa fit perfecta ant imperfecta? - Respondeo ad primum, fundamentum distincctionis esse ex parte nostri finitudinem mentis ac infirmitatem, quâ fit ut summam virtutem non possimus unico nobis exhibere conceptu : ex parte verò Dei duplex est fundamentum : unum extrinsecum, varietas scilicet effectuum, qui à Deo producuntur, et quorum velut adminiculo assurgimus ad evolvendam nobis summam illius virtutem; alterum intrinsecum est, summa nempe et infinita illa virtus, quâ unicâ Deus æquivalet infinitis entibus realiter distinctis et præstat unus quidquid illa præstarent. Ad secundum, dico distinctionem illam esse perfectam inter singula attributa manifestum enim est justitiam Dei concipi absque eo quòd ne quidem confusè concipiatur misericordia; singulorum ergo attributorum conceptus exhibent subjectum cujus sunt perfectiones; namque justitia Dei percipi non potest, quin Deus percipiatur in obliquo, ut aiunt; sed ipsa verè concipitur, quin percipiatur aut misericordia aut æternitas etiam confusè.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Addes Dei essentia est totalitas et universalitas entis; ergo illa non potest à cæteris abstrahere attributis. Respondeo: Distinguo: Dei essentia adæquata et exsurgens ex omnibus perfectionibus est lotalitas entis, concedo; Dei essentia inadæquata et gradus specificus, subdistinguo est totalitas entis consequenter et illativè, concedo; formaliter et in suo conceptu præciso, nego: nam in illo conceptu sola exhibetur aseitas seu independentia à causâ ?

Quæres 2° Quomodò esssentia et attributa de se invicem prædicentur ? - Respondeo prædicari de se invicem in sensu reali et identico, non verò in sensu virtuali seu formali. Realiter justitia est misericordia, et bonitas est æternitas; sunt enim à parte rei et essentia et attributa, una eademque res, una eademque simplicissima virtus: sed cùm distinguantur per mentem, variisque conceptibus apprehendantur, variæ quoque sunt illorum notiones; ac proinde cùm sermo de iis habetur secundùm nostrum concipiendi modum, non possunt de se invicem prædicari; et stultè admodùm diceretur: Misericordia punit, parcit justitia, intellectus vult, et voluntas intelligit; quia tunc non loquimar secundùm quod una res parcit, punit, vult et in

96

=༤

telligit, sed loquimur secundùm varios quos in ca apprehendimus respectus

Quæ fuerit Gilberti Porretani sententia.

Gilbertus Porretanus Pictaviensis episcopus, vir acris ingenii, sed dialecticis argutiis nimiùm deditus, publico quodam in concessu dixit, divinitatem non esse Deum, sed formam quâ Deus est; cui respondet quod scripsit in suis ad Boëtium Commentariis, divinam essentiam esse substantiam quâ Deus est, non quæ Deus est à duobus suæ Ecclesiæ archidiaconis Arnaldo et Calone, quibus se adjunxit S. Bernardus, ad Eugenium III delatus est. Hinc in concilio Parisiensi, eodem Eugenio præside, anno 1147 causa fuit agitata: negavit primùm Gilbertus propositiones, verùm posteà dixit: Audacter confiteor Patrem alio esse Patrem, alio Deum, nec tamen esse hoc et hoc. Anno sequenti in concilio Remensi, sub eodem Pontifice, iterùm causa fuit discussa; Gilberto obsequium pollicenti, disputandi concessa fuit facultas; verùm cùm plura misceret, sic ipsum affatus est Eugenius: Multa dicis, frater, multa et ea quæ fortassis à nobis non intelliguntur legi facis: sed simpliciter à te cognoscere velim, anne illam summam essentiam quâ tres personas profiteris unum Deum, credas esse Deum. Cui Gilbertus diutinâ, si Ottoni fides, collatione fatigatus, minùs præmeditatè respondis: Non. Tandem instructâ lite, sententia fuit prolata, cui bonâ fide subscripsit publicè Gilbertus, et receptis in gratiam archidiaconis ad sedem remeavit.

Duo hic quæruntur: 1° inter quæ distinxerit Gilbertus, an concreta inter et abstracta, an attributa inter absoluta et essentiam, an sola relativa sejunxerit ab essentiâ? 2° quamnam distinctionis speciem admiserit? Circa primum: certum est 1° illum distinxisse inter attributa relativa et essentiam constat illud, tum quia cùm Eugenio interroganti respondisset, non, ut mox retulimus, sequenti die dixit, se nomen Dei pro persona sumpsisse: tùm definitio concilii est contra eos qui distinguunt inter naturam et personam: tum quia suam se jactitabat invexisse distinctionem ad vitandos errores Sabellii qui unicam personam admittebat, et Arii qui Filium negabat Deum quia genitus erat; putabat enim utrumque errorem declinari non posse si persona et natura seu essentia identificarentur. Certum est 2° ipsum distinxisse inter relationes et personas; dicit quippe de relationibus, quòd non sunt ipsa Personæ, sed tres res æternæ, et ab invicem à divinâ substantià in numero differentes. Ita Vasquesius ex codice manuscripto concilii Remensis. Huc aecedit propositio in concilio Parisiensi prolata. Certum videtur 3° ipsum distinxisse abstracta à concretis : in nuunt istud quod dictum est de relationibus, propositionesque tres suprà relatæ ex commentariis et ex dictis in concessu publico atque in concilio Parisiensi : et istud idem expressè asserit S. Bern., Serm. 80 in Cantica, cùm dicit quòd magnitudinem quà magnus est Deus, et item bonitatem quâ bonus, et sapien. tiam quâ sapiens postremò divinitatem quâ Deus est, Deum non esse, impiissimè disputaret. Divinitate,

inquiebat, Deus est, sed divinitas non est Deus. An autem abstracta absoluta ab abstractis absolutis et ab essentiâ æquè distinxerit Gilbertus, prorsùs incertum est: etenim ex unâ parte, cæteris semel positis illius principiis, absurdum videtur negare illam distinctionem ex alterâ verò parte in suis ad Boëtium Commentariis ait: Deus idem ipsum est quod est justum, id est, codemque est, Deus est justus. Unde forma non est Deus, sed forma divinitatis est ipsa justitiæ forma: et hoc quidem de abstractis absolutis, nam quod abstracta relativa spectat, Gilbertum ea distinguentem tum ab invicem tum ab essentià supra audiebamus.

Circa secundum, gravior et intricatior est controversia. Fatentur omnes Gilbertum militâsse pro aliquâ distinctione reali: sed alii contendunt contra Scotistas illam esse distinctionem formalem; Scotistæ verò affirmant Gilbertum admisisse distinctionem realem majorem.

Primæ sententiæ momenta hæc sunt: 1° dixit Gilbertus Deum alio esse Deum et alio Patrem, nec tamen esse hoc et hoc, id est, nec tamen esse rem et rem; aliter non posset suam expressiùs mentem aperire Scotista; 2° talem admittebat realem distinctionem, ut eam vellet esse rationis theologica: atqui absurdum foret hoc donare nomine distinctionem realem majorem; utcumque autem admittitur hæc expressio ubi agitur de distinctione quæ reperiretur inter inseparabilia; ergo, etc.; 3° quia personas tres unum asseruit Deum, quod cum doctrinâ distinctionis realis majoris coaptari nequit; 4° quia sicut Scotista ita et Gilbertus suam excogitavit opinionem ut faciliùs enodaret SS. Trinitatis mysterium : ita illi.

Scotista contra reclamant, voluntque Gilbertum distinctionem realem majorem admisisse : 1° quia formas velut affixas subjecto et ab eo diversas exhibet semper, unde in Boëtium scribens dicebat: Quidquid inest alicui, ab eodem diversum esse necesse est; 2° quia in definitione Remensi dicitur personas ad essentiam comparatas non esse res; 3° quia argumenta, quibus premiebatur, ostendunt attributa inesse Deo, sicut accidentia insunt subjecto à quo separari possunt.

Ex his patet incertam esse Gilberti mentem, nec adeò clarè ipsum fuisse locutum. Nostrûm porrò non est tantam dirimere litem; sufficiat varias hâc de re sententias præcipuaque earum momenta retulisse, ac penes lectorem erit suum proferre judicium.

Quaestio tertia.

DE ATTRIBUTIS SIGILLATIM CONSIDERATIS.

Attributum generatim definitur perfectio simpliciter simplex de Deo absolutè et necessariò prædicabilis per modum formæ adjacentis.

Dicitur 1° perfectio simpliciter simplex, ut distinguatur tum à perfectionibus secundùm quid, quæ adjunctam cùm habeant imperfectionem, non sunt in Deo, nisi eminenter; tùm à perfectionibus simplicibus, quales sunt divinæ relationes, quæ quidem meliores sunt ipsæ quàm non ipsæ respectu naturæ divinæ in quâ insunt, non tamen respectu personæ, nempe non cst melius, v. g.,

Patri divino habere filietatem, quàm eam non habere; 2o absolutè prædicabilis, quâ voce excluduntur adhuc relationes quæ solis adjacent personis, non naturæ et essentiæ, quæ absoluta est ; 3° necessariò prædicabilis, ut removeantur respectus liberi ad creaturas, qui utpote liberi, Deo essentialiter non conveniunt; 4° tandem dicitur per modum formæ adjacentis, id est, proprictatis quæ essentiæ divinæ adjacere intelligitur, atque ab eâ dimanare.

Porrò divina inter attributa hæc potissimùm recensentur, unitas, simplicitas, infinitas, æternitas, immensitas et immutabilitas ; de iis totidem articulis agendum est in præsenti quæstione, in subsequentibus tractaturi de visione et attributis quæ ad facultates divinas spectant.

ARTICULUS PRIMUS.

De unitate Dei.

Unum et unicum distingui debent: unum dicitur, quod indivisum in se divisum est à quolibet alio, et hæc unitatis species cuilibet competit enti. Unicum verò illud est cujus natura numero multiplicari nequit; de hâcce unitatis specie præsens agitatur quæstio; partem propugnavêre negantem tum gentiles idololatræ, tum et ex iis qui Christo nomen dederunt nonnulli hæretici utrosque ut debellemus duplex erit paragraphus.

§ 1. De unitate Dei contra gentiles.

Gentiles plures coluerunt deos, horum triginta millia numerat Hesiodus, quos inter, inquiebat Tertullianus, novi sunt ac veteres, Barbari, Græci, Romani, peregrini, captivi, adoptivi, proprii, communes, masculi, feminæ, rustici, urbani, nautici, militares, etc. Ægyptiorum dii nascebantur in hortis, ut canit poëta: Romani qui sibi sapientiores cæteris videbantur, cùm penè omnibus, ait S. Leo, dominarentur gentibus, omnium gentium serviebant erroribus, et magnam arbitrabantur assumpsisse religionem, quia nullam respuebant falsitatem. Tantæ cæcitatis originem et causas inquirere præsentis non est instituti, nec varia impii cultùs enumerare objecta: sufficiat animadvertere nihil in rerum naturâ, si verum excipias Deum, nihil, inquam, exstitisse cui cultum divinitati debitum non exhibuerit gens aliqua et natio. Contra nefandum errorem sit

CONCLUSIO. Deus unicus est.

[ocr errors]

Probatur 1° ex Scripturis Deuteronom. 6: Audi, Israel: Dominus Deus noster, Dominus unus est. Joan. 17: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et 1 ad Cor. 8: Scimus quia nihil est idolum in mundo, et quòd nullus est Deus, nisi unus. Plura hanc in rem congerere testimonia supervacaneum esset, cùm singulis fermè Scripturarum paginis Dei legatur et prædicetur unitas. Cæterùm hanc afferimus probationem ad confirmandam Christianorum fidem, non autem ad impugnandos divinâ auctoritate idololatras ; quanquàm et ex illà intelligere valeant hanc semper obtinuisse doctrinam Deum esse unicum, quod etiain ex subsequentibus probationibus adhuc evincitur. 2o Eadem veritas adstruitur conciliorum et Symbolorum fidei auctoritate, cùm primus ille sit Symboli ar

ticulus: Credo in unum Deum. Idem summo consensu tradunt et rationum pondere firmant SS. PP., ac præsertim ii qui contra gentiles in gratiam Religionis christianæ apologias ediderunt. 3° Plerique è philosophis gentilibus et poetis, etsi gentis deos colerent, nihilominùs veritatem de Dei unitate tenuerunt et in scriptis tradiderunt; idcircò rei magis, quòd agnitam veritatem in injustitià detinerent et eam factis contradicerent suoque spurcitio cultu; horum auctoritates et testimonia recensent Christianæ religionis Apologist, Athenagoras, Justinus, Clemens Alexandrinus, Minutius Felix, etc. 4° Ratione multiplici eadem demonstratur veritas : prima, absurdum esset infinitos actu Deos admittere, nec cò usque desipuerunt vel ardentiores gentiles et idololatræ; atqui aut unicus est Deus, aut infiniti actu sunt admittendi : si enim unitas non est Deo essentialis, jam infiniti sunt actu possibiles; neque potior afferri potest ratio cur duo aut tres esse possent, non centum aut mille, aut numerus actu infinitus; sublatà quippe exclusione unitatis, non aliqua tantùm, sed actu infinita multiplicitas intelligitur possibilis, sed si sunt actu infiniti possibiles dii, actu existunt, cùm Deus sit ens existens necessariò et vi suæ possibilitatis, ergo cùm non sint actu dii numero infiniti, Deus unicus est.

Secunda ex sufficientiâ unius Dei. Deus quippe unus et sibi et mundo sufficit, ob infinita attributa quibus pollet utquid ergo plures admitterentur? Multiplicari debent virtutes, ubi unica impar agnoscitur effectibus producendis : sed in Deo infinita virtus par est et æqualis omnibus effectibus quos producit; ergo unicus est:unde Lactantius lib. 1, c. 3, ait : Deus si perfectus est, ut esse debet, non potest esse nisi unus, ut in eo sint omnia. Deorum igitur virtutes ac potestates in firmiores sint necesse est, quia tantùm singulis deerit, quantùm in cæteris fuerit; ita quantò plures, tantò minores erunt. Tertia ex ordine universi; orbis quippe ex variis et contrariis resultat partibus in eumdem finem ordinatis et tendentibus; atqui hoc non potest explicari, nisi unus admittatur mundi creator et rector, id est, nisi unicus admittatur Deus; ergo Deus est unicus. Hinc S. Athanasius lib. contra gentiles ait: Ordo disposttionis et rerum omnium consentiens harmonia, non plures, sed unum rectorem ipsius ac ducem ostendit: non enim, si plures essent rerum crcatarum principes, servaretur ejusmodi universitatis ordo, sed omnia confusa rursus ac perturbata forent, cùm unusquisque omnia ad suum arbitrium traheret et cum altero depugnaret. Unde Minutius Rex, inquit, unus apibus, dux unus in gregibus, in armentis rector unus; tu in cœlo summam potestatem dividi credas, et scindi veri illius divini imperu totam potestatem; et Lactantius lib. de Irâ Dei : Non possunt in hoc mundo multi esse rectores, nec in unâ domo multi domini, nec in navi unâ multi gubernatores, nec in armento aut grege duces multi, nec in uno examine multi reges, sed nec in cœlo quidem multi soles esse poterunt, sicut nec animæ plures in uno corpore; adeò in unitate natura universa consentit.

Quarta ex Dei independentiâ: Deus est ens inde

pendens; atqui plura hujusmodi entia non sunt admittenda, 1° quia entis independentis hæc notio est, ut cætera ab illo dependeant, ipsum autem à nullo: ergo aut nullum erit, aut unicum admittetur ens independens; 2° aut invicem consentirent hæc entia, aut dissentirent; sed neutrum dici potest: non primum, quia libera sunt et sese determinandi motivum ex suo potissimum depromunt arbitrio, cùm singula sibi planè sufficiant, ac proinde possunt legitimè supponi non invicem consentire; non secundum, quia aut nullum prævalebit, et tunc nullum erit independens, aut unum prævalebit cæteris, et tunc illud solum erit Deus; ergo unicus est Deus. Vide mox citatum S. Athanasii textum; unde dicebat Lactantius : Non vident qui deos multos esse credunt, fieri posse ut aliquid diversum velint; ex quâ re disceptatio inter eos et certamen oriatur, sicut Homerus bellantes inter se deos finxit.

Quinta, Deus est ens summè magnum, ens infinitè perfectum; sed ens summè magnum par non admittit; ens infinitè bonum et perfectum non distat à cæteris entibus nisi ratione perfectionis alicujus, ac proinde Deus à Deo differre nequit; ergo Deus est necessariò unicus. De isto, inquiebat Tertull. 1. 1 contra Marcionem, convenit apud omnes, ut Deus sit summum magnum et formâ et ratione, et vi et potestate..... Quæ erit jam conditio ipsius summi magni? nempè ut nihil illi adæquetur, id est, ut non sit aliud summum magnum : quia si fuerit, adæquabitur; et si adæquabitur, non erit summum magnum, eversâ conditione, et ut ita dixerim, lege quæ summo magno nihil sinit adæquari, etc.; et Boetius lib. 3 de Consol. philos. ait, quæ discrepant bona, non esse alterum, quod sit alterum liquet; quare neutrum poterit esse perfectum, cùm alterutri alterum deest; et idem lib. de Trin. : Deus à nullo Deo differt... ubi verò nulla differentia est, nulla est omninò pluralitas; quarè nec numerus, igitur unitas tantùm.

Sexta, natura cui singularitas individualis est essentialis numero multiplicari non potest, id est, natura cujus differentia specifica est principium individuationis, non potest esse nisi in unico individuo, quia cùm ratio constituens speciem sit ratio constitutiva individui, tam tunc repugnat multiplicari speciem, quàm repugnat aliquod multiplicari individuum : atqui divinitati singularitas est essentialis, specificaque illius differentia est principium individuationis; hoc quippè principium est juxta metaphysicos existentia, et, ut refert vulgare adagium, existere singularium est; sed existentia est differentia specifica divinitatis, Deusque definitur ens necessariò existens; ergo natura divina unicum admittit individuum, et deorum pluralitas divinitatem destruit.

[blocks in formation]

quòd sicut homines morientur. Ad secundum textum distinguo Sunt dii multi juxta vanam gentilium opinionem, concedo; juxta veritatem, nego; patet vel ex primâ textus lectione, Apostolum loqui juxta gentilium opinionem dùm plures admittit deos, unde adjungit: Nobis tamen unus Deus.

Dices 2° Plures sunt in Deo persona; ergo multiplicitas non officit perfectioni naturæ divinæ nec mundi regimini; ac proinde plures admitti possunt dii.

Respondeo Concedo antecedens, distinguo consequens Multiplicitas personarum, concedo; multiplicitas deorum, nego: plures personæ in unicâ existunt naturâ; unde habent eamdem voluntatem, scientiam, potentiam, uno verbo, habent singulæ omnes perfectiones simpliciter simplices; non differunt ab invicem nisi penes relationes, quatenùs una est producens et altera producta; quin et easdem relationes singule habent ratione naturæ et per ineffabilem circumincessionem, ut loquuntur theologi, vi cujus paternitas Filio competit, et filiatio Patri; igitur ritè exponitur quomodò unus sit mundi auctor et rector, et quomodò unaquæque persona differat ab aliâ, et sit nihilominùs infinitè perfecta. Sed si plures darentur dii, diversas voluntates et potentias haberent, unde timendus tumultus, metuendaque confusio in mundi regimine; insuper differrent ab invicem per aliquid sibi proprium et peculiare, quod non posset esse nisi perfectio in ente hujusmodi, quæ quidem in aliis desideraretur diis; ac proinde non essent entia summa et infinitè perfecta.

§ 2. De unitate Dei contra hæreticos.

Ex iis qui doctrinam Christi se profiteri gloriabantur, errârunt circa Dei unitatem: 1° Valentiniani qui triginta onas Deorum diversi sexûs admiserunt, eorum incredibilem atque vix ab ipsis intellectam doctrinam recensent ac refellunt S. Irenæus, Tertull., etc. 2° li omnes qui Tritheitarum nomine designantur, qui existimârunt tres sanctissime Trinitatis personas, esse totidem deos à se invicem naturâ numerali distinctos, totidemque individua unius specificè divinitatis confutantur illi ex professo ubi de Trinitate, (t. 8 Cursûs Theologiæ.) 3° Gnostici, quorum dux Carpocrates, Cerdo, Marcion, Apelles, qui duo rerum prima agnoverunt principia. Horum dogma evolvit Manes, à quo Manichæi : ille distinxit principium bonum, quod auctor est rerum invisibilium, lucis, Evangelii, cujuslibetque boni, atque Pater Christi, et principium malum, à quo sunt res sensibiles, tenebræ, lex vetus et quodlibet malum.

:

Immane portentum ab Ægyptiis et Persis haustum, eò libentiùs amplexati sunt viri illi nomine tenùs Christiani, quòd viderent in rerum naturâ malum, nec intelligebant quo pacto potuisset illud existere sub unico primo rerum principio summè bono. Doctrinam hanc debitis jamdudùm consepultam tenebris, mediam denuò protulit in lucem Baylius, suisque firmavit artificiosis ratiociniis, quibus cuncta ferè sanctæ Religionis dogmata revocat in dubium: vir sagax ingenio. sum

[blocks in formation]

Probatur 1°. Duo summa rerum principia essent duo entia necessaria, ac proinde infinitè bona et perfecta, ut ex demonstratis ubi de existentiâ Dei liquet; atqui ut summè bonum et infinitè perfectum, suum mali principium nusquàm Manichæi obtrudere ausi sunt; ergo duo non sunt summa rerum principia. Et certè principium mali debet esse substantialiter malum, id est, tota illius (si qua sit) entitas et substantia, debet esse pura puta malitia: sed repugnat tale ens, tale principium; namque malum est privatio boni; ergo quod non est nisi malum et malitia, illud nequit esse ens et principium; est quippe mera privatio, defectus purus, merum nihil, cujus nullæ queunt esse proprietates, ac proinde admitti non potest summum mali principium.

II°. Ideò admittuntur à Manichæis hæc duo principia, ut explicetur origo mali in rerum naturâ : atqui positis duobus Manichæorum principiis, inexplicabilis è contrario est origo mali. Scilicet hæcce duo principia ex cæco agunt naturæ suæ impetu, nec de juribus suis cedere queunt; alioquin enim sub unico principio summè bono intelligeretur origo mali, dùm non reluctante ac illæsâ bonitate suâ malum permitteret: atqui duo hæc adversa principia necessariò agentia si semel admissa sint, jam inexplicabilis est origo mali. Etenim in mundo bona malis miscentur: sed sub duobus principiis impossibilis est hæc mixtio namque vel æqualibus militant in invicem viribus principia, et tunc neque bonum datur neque malum, vires quippè æquales sese mutuò elidunt, cunctaque hærent in æquilibrio suspensa : vel alterum altero superius est, et sic non est nisi bonum in naturâ, aut nisi malum; ergo origo mali in Manichæorum systemate explicari non potest. Undè patet quàm subdolè et fraudulenter ratiocinetur Baylius, qui Manichæorum defendendas suscepit partes eo fine ut explicaretur origo mali, dùm fatetur illud idem systema funditùs everti à priori ‹t ratione habitâ nature utriusque principii. Demus enim ad tempus invicta esse Baylii ratiocinia adversùs permissionem mali sub unico eoque summè bono principio, attamen non probat his ratiociniis duo existere principia, atque demonstratum mox fuit ea duo esse impossibilia; ad summum everteret unum, sed duo non adstruit : atqui tamen is est Baylii scopus demonstrare ex mali existentiâ et à posteriori duo esse agnoscenda principia; ergo longè aberrat à scopo, solamque calliditate suâ in dubium revocat existentiain Dei.

III. Non solum origo mali sub duobus principiis

« VorigeDoorgaan »