Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

parte spectentur ejusmodi leges, et in qualibet hypothesi, constat nonnisi sapienter ac jure cas fuisse constitutas.

Difficultates.

Obj. 1° Leges quæ nullum objectum reale habent, inanes prorsùs sunt ac perniciosa. Tales verò sunt leges late adversùs magiam ac varias ejus species, tum præsertim adversùs sagas ac lamias; quibus 2° factum est ut per tot secula superstitiones alerentur, ac insanis, turpissimis nefariisque facinoribus ansa et occasio præberetur. 3° Innumeras propè innocentes victimas ferrum aut rogus ubique ferè locorum ad plura secula absumpsit (1); 4° quæ quidem mala ulteriùs prolata fuissent, nisi philosophica lux affulsisset, que demùm regnum illud diabolicum, cujus formam historiamque omnes ferè gentes invicem inter sese communicaverant, destruxit, ac 5o revocavit ad quamdam malorum et physicorum et moralium congeriem, quibus virtus nostra variè tentatur atque exercetur, 6° monuitque, ut quivis Christianus non malum genium extra se positum quærat, sed in suo animo, id est, in suis pravis cupiditatibus, quæ rectæ rationis imperio non obtemperent, illum agnoscere haud dubitet. Ergo.

Resp. ad primum: Distinguo: Id est, verum aut saltem apprehensum seu reali æquivalens, concedo, verum tantùm, nego; interdùm enim, ut experimento constat, erroneæ opiniones innumera prorsùs mala pariunt æquè ac veræ et reales. Quot mala non peperit Anabaptistarum, e. g., antinomianorum aliarumque sectarum fanatismus conceptus sive ex præposterâ Scripturarum interpretatione, sive ex apprehensis falsis revelationibus aut inspirationibus? Nemo est qui laudibus non commendet leges datas ad ejusmodi perniciosos fanaticos coercendos. Cùm igitur eadem occurrant in casu nostro, jure arguimus sapienter pariter constitutas leges fuisse ad facinora quæ exinde oriebantur, compescenda; et hæc quidem in hypothesi adversariorum, quam tamen rejicimus. Ad secundum, nego. Non enim ex legibus ejusmodi superstitiones originem duxerunt, sed cùm jam longè latèque propagatæ essent ac publica privataque res gravissimum detrimentum caperet, leges supervenerunt ad hæc mala aut delenda penitùs aut saltem compescenda; alioquin stultè omninò concludere deberemus homi

(1) Si fides habetur Moshemio in Hist. scient. in Marca Brandeburg. p. 436, in solo electoratu trevir. paucis annis accusati maleficæ superst. et mulctati sunt 6500 homines. Christ. Thommasius in op. de Crimine magia, § 2, 6, 46, 47, fatetur longè communiores fuisse penes Protestantes processus adversùs,sagas confectos. Attamen Romæ, in hoc scilicet, ut ipsi dicunt, superstitionis et crudelitatis amplissimo domicilio, Romæ, inquam, ut observat Spedallieri in suâ Analisi dell' esame critico del sig. Nic. Freret.c. 10, art. 9, § 5, ne unus quidem morte mulctatus est ob ejusmodi delicta. In Roma, inquit, non si è mai bruciato alcuno per accusa di stregoneria, come più volte è accaduto in Francia, quod confirmat Bergier dict. theol. art. Inquisition, inquiens: L'on n'en connait aucun exemple à Rome, scilicet capitalis pœnæ adversus hujusmodi reos.

cidia, furta adulteriaque ac vitia cxiera ex legibus contra eadem prolatis orta aut alta fuisse, iisve ansam ant occasionem præbuisse. Ad tertium, distinguo : Ex pravo legum usu, transeat; ex legibus ipsis, nego, Nec enim duo hæc inter se commisceri possunt. Leges siquidem optimæ interdum sunt; ast pravè omninò in usum deducuntur sive ex judicum immoderato ardore ac præjudicio, sive ex perversâ earum intelligentiâ, sive ex quæstionum aut processuum, ut aiunt, defect, sive quacumque alià de causâ ex cujusque ætatis præsertim moribus. Fieri proinde potuit ut invalescente timore aut majoris mali formidine innoxii quandoque cum reis permiscerentur. Ut plurimùm tamen, quod animadversione dignum est, qui ad supplicium trahebantur, etsi solo imaginationis æstu laborarent, gravibus criminibus obstringebantur, de quibus longè faciliùs constare poterat. Ad quartum, nego. Frustra gloriatur philosophia, seu potiùs incredulitas, se lucem attulisse ad tenebras fugandas. His enim malis nonnisi vera religio occurrere potuit per divinas suas institutiones, quibus has paganismi veluti reliquias omninò delevit, quæ altas radices in populis egerant. Hos ipsa edocuit, nihil dæmones posse absque Dei nutu. Sanè ecclesiastici viri primi fuerunt qui rudiores populos ab ejusmodi superstitionibus abduxerint. Fridericus Spee S. J., omnium primus in Germaniæ regionibus, ubi processus potissimùm instituebantur adversùs sagas, facem attulit, atque hunc non solùm Catholici, sed ipsi Protestantes et philosophi secuti sunt (1).

(1) Cùm Leibnitzius in Theodiceâ p. 1, § 96 (opp. edit. Dutens t. 1, Genev. 1768) vocâsset Fridericum Spee, Jesuitam, unum è præstantissimis suæ societatis... qui ex nobili Westphalici circuli stirpe oriundus erat, inque odore sanctitatis obiit., subdit $97 Excellentis hujus viri memoria eruditis etiam et sapientibus in pretio esse debet ob conscriptum librum, cui titulum dedit: Cautio criminalis circa processus contra sagas, qui fuit magnoperè celebratus, inque varias linguas translatus. A magno electore Moguntino Joanne Philippo Schroenbornio, eminentissimi electoris hodierni... patruo, didici hune patrem, cùm in Franconia esset, quando in magiæ diabolicæ rcos habitos igne sæviebatur, et complures ad rogum comitatus fuisset, quos ex confessionibus et perquisitionibus à se factis insontes omnes agnoscebat, adeò commotum fuisse ut periculo, quod veritas patefacta tum temporis pariebat, nihil territus, opus hoc conscribere statuerit (tacito tamen nomine), quod ingens fructus excepit, quodque in hoc argumento illum ipsum electorem... ab errore populari ad mitiorem verioremque sententiam traduxit, cùm is, simul atque regimen auspicatus est, exustiones istas compescuisset, in quo sequaces habuit duces Brunswincenses, ac denique potentissimam aliorum Germaniæ principum statuumque partem. Frid. Bierlingius alter Lutheranus de eodem P. Spee disserens inter singularia, inquit, sanò referendum circa ista tempora virum pontificia religioni addictum talia scribere ausum fuisse, quæ hodiè vix inter Protestantes ubique proferre licet homini candido et veritatis amanti, nisi illepidas murmurationes adversùs se excitare velit. pyrrhonismo historico cap. 4, § 5, n. 2. Dixi primum fuisse P. Spee; licet enim ante ipsum P. Tannerus ejusd. Soc. in suâ Theologiâ scholast. conatus fuerit aliquod remedium tanto malo afferre, at vix aliquid profecerat.

(De

Sanè antiquiores philosophos cæteris superstitiosiores ac magicis artibus maximè addictos juxta dicta fuisse novimus. Quare uni religioni christianæ philosophi recentiores acceptam referre debent rectam judicandi formam, quam sibi tribuunt. Ad quintum, distinguo : Per integram veritatis testatissimæ destructionem, concedo; per moderatam discussionem, nego. Nempe philosophi isti et rationalist obtendentes delere se prorsùs velle regnum diabolicum, ut ipsi loquuntur, ipsam dæmonum existentiam negârunt contra biblica omnia documenta ac totius humani generis consensum, atque contra traditiones non rudiorum tantùm sed et cultiorum populorum. Id fecerunt quod alius quilibet, qui volens domum purgare, eam incendit. Ad sextum, distinguo : At perperàm, concedo; jure, -nego. Longè meliùs quàm rationalistæ præstiterint, divina revelatio quemvis hominem admonuit in se agnoscere debere omnium cupiditatum pravitatem ex eulpå progenitorum inductam, quæ omnium malorum veluti fons et radix nefaria est; ast simul eumdem hominem docuit diabolum tanquàm leonem rugientem circuire quærentem quem devoret, 1 Petr. 5, 8, habere colluctationem non solùm adversùs carnem et sanguinem, sed etiam adversùs principes et potestates, adversùs mundi rectores tenebrarum harum, contra spi·ritualia nequitia in cœlestibus, Eph. 6, 12, docuitque

modum ejusmodi hostibus resistendi eosque vincendi. Neutra proinde veritas in dubium, nisi per summam nefas, revocari potest.

Inst. Usus saltem exorcismorum, qui in Ecclesia catholicâ adversùs incantationes viget, haud parùm confert ad diabolicas superstitiones penès populos fovendas. Ergo. Resp. : Nego. Sed confert potiùs ad hoc, ut populi sibi persuadeant Dei omnipotentià et Christi meritis diabolica molimina coerceri. In hypothesi autem adversariorum, juxta quam dæmoniacæ operationes non dantur, inserviunt exorcismi saltem ad corrigendam phantasia perturbationem, tranquillitatemque in animos inducendam. Sanè apud Protestantes, qui profectò exorcismos non solùm non adhibent, sed contemnunt, multò magis invaluit opinio maleficiorum aliarumque dæmoniacarum operationum, quàm apud Catholicos; idem dicatur de antiquioribus hæreticis, penès quos magia, incantationes, maleficia frequentissima reperiuntur (1). Vid. Bergier, art. Magia.

(1) Adeò apud Protestantes invaluerat ejusmodi credulitas, ut non obstante doctissimo opere P. Spee, quamplurimi ex ipsis eam doctrinam et agendi rationem tueri conati sint, inter quos eminent Ben. Carpzovius, Dan. Sennertus, Christ. Crusius, Mericus Casaubonus, Henr. Mauritius, Theoph. Spizelius, Jos. Glanvilius, Joan. Bapt. Van-Helmontius, Conr. Hartzius, aliique benè multi.

MONITUM.

Tractatum de Opificio sex Dierum, qui parvi primùm negotii videtur, haud sine labore aliquo conflavimus. Nullus enim theologus congruum sub omni respectu opus suppeditat, cùm alter materiem hanc compendiosiùs, prolixiùs alter redegerit, et plerique quæstiones omiserint gravissimas, quas ventilavit seculo proximè elapso superba sophistarum inscientia, quasque recentes scientiarum physicarum progressus in religionis gloriam expediverunt. Quapropter, ut tractatum numeris omnibus absolutum contexeremus, tres nobis viri succurrerunt, tempore pariter ac dicendi modo diversi. Primus adest Petavius, qui ætatis suæ objectiones egregiè exposuit atque profligavit, tantâ mirandus sublimitate, cùm animæ spiritualitatem nostramque cum imagine Dei similitudinem adstruit, ut ipse sue argumentationis potentissimum sit argumentum, et ingenio suo spiritales haustus divinamque configurationem affatim redoleat. Secundus ac

cedit Montanius, Sulpitianæ familiæ doctissimus sodalis, qui, XVIII seculo natus, errores priori præsertim hujus seculi parte grassantes pessumdavit. Denique P. Perrone, nobis coævus, in hoc potissimùm incubuit, ut recentiores difficultates, scientiarum physicarum ope, extricaret. Cùm verò auctor illustrissimus brevitatem affectare debuerit, ne Prælectionum theologicarum propositos transiliret limites, lectorem remittimus ad t. I et II nostri Cursus Scripturæ sacra, ubi ex professo geologia, archeologia, chronologia, etc., explanantur. Cæterùm unusquisque supra memoratus auctor animo sibi proposuisse videtur ut tractatas à duobus aliis sileret quæstiones, undè factum ut nedùm quisquam ab altero jam effata ullo modo repeteret, è contra in unum opus omni ex parte absolvendum tanquàm mutuo consensu tres simul invicem coalescere quasi voluerint.

[graphic][subsumed]

Liber primus.

[ocr errors]

PROOEMIUM.

Quemadmodùm ex rebus à Deo conditis ad ejus notitiam perducantur homines, maximè sensibilibus. Has solas à Mose commemoratas esse. Origenis allegorica interpretandi ratio castigata. Cautiones adhibendæ ad Mosis narrationem explicandam.

I. Veterum philosophorum unus, opinor, alterve cùm à quodam rogaretur, quem se in finem editum putaret in mundum, ille cœli, solis iste contemplandi causâ natum se esse respondit. Ea vox quibusdam visa magnifica est, et sapiente digna, cùm sit stultissima. Nam quis ad majora factum se non intelligit, quàm quæ culicibus, ut magnus ille dicebat Antonius, sunt communia nobiscum? Aut si ideò præstantius aliquid hoc in genere tributum videtur homini, quòd non ipsum modò solis orbem, ejusque radios ac lucem intueri oculis, sed vim etiam ac motum et efficientiam animo consequi possit; magis erit ut suîmet videndi cognoscendique gratiâ natum putet hominem, cujus est sole ac corporibus universis natura præstantior. Sed nec sui, nec ullius à Deo conditæ rei perfruendæ, intelligendæque causâ factus est homo, quoniam elsi pulchra, bona, præclara, studio et admiratione digna sunt universa quæ condidit, tamen si in iis ipsis consistit animus, vanitatem, hoc est, stultitiam evitare non potest, quæ est felicitati non minùs adversa, quàm inimica sapientiæ. Vani quippe sunt omnes homines, ait liber Sapientiæ c. 13, in quibus non subest scientia Dei; et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes, agnoverunt quis esset artifex. Neque verò solius per sese Dei cognitio, ut interim de amore taceam, finis est, hâc quidem in vitâ, propositus homini, quod dici à plerisque vulgò solet, quoniam ne obtineri quidem in hâc vità potest. Non enim solùm ac per se Deum, quantùmvis enitatur, humana capere intelligentia potest, uti nec adversum luce medià solem oculorum acie sustinemus. Medium igitur quidam superest nobis, ut in rebus à Deo creatis, ac per eas, contemplari et amare Deum, finis sit, cujus homo gratiâ sit introductus in mundum.

II. Sed cùm sint duo creatarum à Deo genera rerum, quarum aliæ corporatæ sunt et aspectabiles, aliæ corporis expertes, et in utriusque, tenuioribus, vel insignioribus notis, pro cujusque modo et captu, sit expressus illarum artifex, per posteriores tamen et corporeas, publica et quasi regia nobis ad Dei cognitionem via sternitur. Nam priorem illam quidem ingredi pauci possunt, præsertim rudes, et nullis doctri

narum artibus expoliti, quorum longè in communi vitâ major est numerus, qui, ut olim aiebat Plato, nihil in rerum esse naturâ putant, nisi quod exstat et eminet foris, quod manibus arripere amplectique possunt, velut arbores et saxa; rem autem præter hæc ullam esse, quæ corpore non constet, omninò non existimant. Posterius iter nemo est qui, si velit, non et invenire facilè, et invento, constanter per illud tendere possit ad Deum, dummodò aliis quàm quibus bestiæ ac pecudes utuntur, oculis prospicere ista consuescat. Quo in argumento præclarè inter cæteros versatus est Athanasius in Oratione contra gentes, ubi Deum quidem excellenter in hominis animâ, tanquàm in effigie suâ, hoc est, spiritum in spiritu videri ait et intelligi. Sed eam nimis subtilem nimisque difficilem esse rationem, quòd propter affluentes ex usu sensuum, et infimarum tractatione rerum, crassas imagines ac spissas, mentis hebescit acies, ut ne seipsam quidem satis, nedùm in se Deum pervidere possit. Non sufficit, inquit, illa quæ capitur ex animâ, disciplina, propter ea quæ mentem extrinsecùs turbidam reddunt. Quamobrem per eas res quæ corpore constant, quæ oculis contrectantur ac reliquis sensibus, pervcniri ad Dei notitiam oportere, quarum in dispositione atque conventu, velut quibusdam exaratus litteris ac descriptus, omnium significatur ac prædicatur dominus et artifex.

III. Vetus est apud Clementem Alexandrinum in secundo Stromateo Apostoli Matthiæ dictum, in Traditionibus, quod admirari jubet præsentia, ac per ea nos gradatim ad ulteriorem, hoc est, divinarum rerum cognitionem attollere. Imò quia vox ipsa Oxʊμάše‹ non mirari solùm, sed etiam discere ac discipulum esse significat, ut grammatici docent, et inter eos Hesychius, his, velut magistris ac doctoribus, ad Dei notitiam proficere, ac sic tanquàm in ludo quodam et scholâ divinæ contemplationis, in hâc rerum universitate versari nos volebat Apostolus. Tritum illud est usu Scriptorum omnium ac sermone commune, quod magnus ille prædicabat Antonius, grandem esse librum mundum hunc, in quo, velut antiquarii periti manu, pulcherrimis litterarum notis auctoris ipsius ornamenta descripta sunt: In pulchritudine cœli et terræ (ait ‹ auctor epistolæ ad Demetriadem, quæ est inter Ambrosianas 33) quædam sunt paginæ ad omnium oculos semper patentes, et auctorem suum nunquàm tacentes, quarum protestatio doctrinam imitatur magistrorum et eloquia Scripturarum. Atque, ut Facundus Hermianensis libro 12 scribit, sicut nobis ‹ad rerum significationem verba sunt data, sic omni

potens Deus, cujus potestati subjecta sunt omnia, et eujus sapientia singulariter novit in usum doctrinæ etiam voluntarios nescientium motus convenienter aptare, quascumque res voluerit, actu creaturæ suæ significat. Quemadmodùm igitur, ut Augustini verbis absolvam in tract. 24 in Joan., si litteras pulchras < alicubi inspiceremus, non nobis sufficeret laudare scriptoris articulum, quomodò eas pariles, æquales decorasque fecit, nisi etiam legerimus quid nobis per illas indicaverit, ita Dei opus, qui tantum inspicit, delectatur pulchritudine operis, ut admiretur artificem, qui autem intelligit, quasi legit. Hoc est, θαυμάζειν τὰ παρόντα, non otiosum spectatorem et admiratorem esse, sed docilem intelligentemque discipulum. Egregiè Basilius magnus mundos constituit duos unum anteriorem, et eumdem intelligibilem, hoc est sempiternam ac divinam lucem, in quâ, velut proprio et naturali domicilio, carentes illi corpore spiritus habitârunt, quos longè ante hanc aspectabilem rerum universitatem exstitisse cum Græcis plerisque credidit: alterum hunc ipsum quem nos oculis aspicimus usuque sentimus, quem in eum finem præcipuè fabricâsse Deum asserit, uti velut quidam disciplinæ ludus esset, ac schola, in quâ hominum erudirentur animi. (Quæ verba parùm accuratè Eustathius, vetus Basilii interpres, ita vertit: Qui est præcipuè castigatio et doctrina humanorum animorum). De quo utroque mundo pleniùs Philo Judæus disputavit initio libri de mundi Opificio, ac nos de amborum sententiâ aliis in locis, ubi erat commodius, egimus. Hic verò unum illud dicimus, è duobus mundis istis intelligibilem illum ad angelos instituendos propriè referri, deque eo mentionem propterea nullam fecisse Mosem; alterum verò ad erudiendos homines, et à Dco fabricatum esse, et ab hujus interprete ac Prophetà Mose explicatum initio libri hujus, qui Genesis inscribitur. Quo in libro illam nobis sensuum nostrorum, et perceptarum ab iis rerum, atque corporei mundi totius opportunitatem, quam dixi, aperit, ostenditque quemadmodùm niti per illa Dei ad notitiam quamlibet doctrinarum rudis et imperitus homo possit: si illa viatici instar habeat, aut scale, dùm in sublime tendit, inventis semper innitens, et ad anteriora contendens, ac præclaras illas ascensiones, ut Propheta loquitur, in corde disponens, ut de Abrahamo scribit Nyssenus Gregorius.

IV. Ac rerum à Deo creatarum solas illas quæ sub sensus cadunt, à Mose descriptas esse, quanquàm nonnulli secùs judicant, verior est opinio, cui Philo Judæus assentitur; nec ad eam tamen firmum satis argumentum adhibet, ex nomine ipso tãs yevécsaj. Nam quidquid sentiri non potest, estque intelligibile, illud esse sempiternum putat; quod autem sensu percipitur, in hoc propriè yéves, hoc est, ortum, congruere. Quoniam ergo aspectabilis et sensibilis est mundus iste, ait Philo, necesse est eum esse factitium. Unde non absurdè illius ortum descripsit, gravem admodùm de eo theologiam explicans. Sed ea Philonis ratio ab nostris theologis exploditur, qui angelos, ut et ratione præditas animas, neque corporcos esse nôrunt, et à Deo nihilo

[ocr errors]

minùs in tempore productos; ctsi de angelis veteres quidam existimant eorum sub lucis noinine ae mentione meminisse Mosem, ut Augustinus, de quo, ubi ad illum locum venerimus, disputandum erit.

Hie verò nonnullorum non falsa tantùm, sed etiam periculosa notanda sententia est, qui nihil à Mose crassum et corporeum narratione istâ comprehendi volunt, sed intelligibilia omnia et à sensibus remota, quæ sensibilibus rebus, velut figuris, adumbrantur. Itaque totam hanc mundi orientis historiam figuratam ct allegoricam esse docent; tanquàm absurdè is sentiat, qui cùm, exempli causâ, legit, dixisse Deum, Fiat lux, lucem illam significari putet quam oculis aspicimus, aut cœli ac firmamenti nomine aliud non intelligat, quàm quod propriè vocabula ista demonstrant. Unus hic ex Origenis erroribus fuit, qui tùm in aliis plerisque, Scripturâ simplici, et, ut loqui solent, litterali spretâ, damnatâve sententià, ad allegorias, figu ratosque sensus omnia transtulit, tùm illam mundi nascentis historiam à Mose traditam eâdem ludificatione pervertit.

V. Contra quem disputavit Epiphanius in ejus Haresi, quæ est quarta et sexagesima, multò verò uberiùs in Ancorato, num. 54 et seq., ubi quæ de Paradiso ac primi hominis procreatione scripta sunt initio Geneseos, ac cætera ejusdemmodi, non ut præ se fert narratio ipsa, hoc est reverà facta esse, docuisse scribit Origenem, sed illud totum spiritales ad sensus traxisse. Cujus opinionis vestigia in libro quarto de Principiis adhuc exstant, quæ in Excerptis Philocalia capite primo leguntur. Adversùs hunc Origenistarum errorem declamat Sophronius Hierosolymitanus Episcopus, vir pius et eruditus, in epistolà quam ad Sergium Constantinopolitanum scripsit. Sed et alia, inquit, plurima præter Apostolicam paternamque ⚫ traditionem nostram asserunt, Paradisi plantationem ‹ respuentes, in carne formatum esse Adam negantes, et ex eo factam Eve formationem vituperantes, ⚫ serpentis vocem refutantes. » De hâc Origenistarum insania, uti res feret, propriis in locis agemus. Interim hoc universe statuimus, quæ de mundi conditu, ejusque sex dierum spatio elaboratis partibus à Mose memoriæ prodita sunt, tùm reverà esse gesta, tùm ab illo historico esse more descripta. Ac tantùm absumus ab eo, ut quæ de cœli terræque creatione, ac dierum singulorum opificio scripsit, spiritales ad nescio quas interpretationes transferri patiamur, nullam ut in totâ illa narratione, nisi corporatarum rerum mentionem putemus fieri, de angelis verò cæterisque corpore carentibus Mosem omninò tacuisse. Nam cùm ad Judæos verba faceret, qui præsentibus perditè erant affixi, nec intelligibile quidquam imaginari poterant, av sensibilibus illos interim ad universorum opificem provehit, ait Chrysostomus; Gregorius quoque Nyssenus libro in Hexaemeron de rebus tantummodò corporeis disputare Mosem existimat, nec non Severianus Homilià primâ, Procopius et Cyrillus in libro secundo contra Julianum. Quod et Aben Hezra sequitur.

VI. Itaque de mundi aspectabilis ac rerum corpore

constantium origine ac creatione propositum hic est agere, ad eum quidem modum, nihil ut à meipso ac proprium afferam, quod Philo Judæus præfatus est, sed ut Mosem præeuntem sequar, cujus capita priora duo enarrabimus hâc nostrâ disputatione, itidem ut veteres theologi ac recentiores hodièque solent.

Quorum capitum propria est Genesis appellatio, quæ, ut Hebræis mos est, ab Operis initio sumpta, ad libri totius inscriptionem transiit, ex eo nata, quòd in iis mundi nativitas et præcipuarum illius partium origo describitur, distributa in dies sex. In quibus universè sigillatimque declarandis, ut in summam quæ sunt hactenus explicata conferam, duplicem mihi cautionem ac regulam præscripsi: Altera est, rerum olim reipsà verèque gestarum historiam in Mosis enarratione contineri; non allegoriis adumbratos et involutos nescio quos sensus spiritualium rerum corporeque carentium. Altera, in illis ipsis naturalibus et corporeis exponendis rebus, Moysem rudis hebetisque populi ad captum et ingenium temperâsse stylum. Quæ posterior cautio eò magis usurpanda fuit, quòd nonnulli in hoc interpretando dierum sex opificio, limatas et exquisitas rationes adhibent, mediâ ex philosophiâ theologiaque depromptas. Sed hæc mea perpetuò sententia fuit, omnia ferè quæ hic Moses attigit, popularem ad usum esse loquendi intelligendique demissa. Quod quantò sit aptius, quàmque latè utilitas regulæ istius et commoditas pateat, disputatio nostra consequens ostendet. Hùc spectat Augustini similitudo illa in traclatu in Psalmum 95: Voluit, inquit, explicare, ut humana poterat lingua; et quamvis magnus sit tractator organi Spiritus sanctus, tamen per angustias spiritûs humani syllabas sonat, sed cogitationes generat. Ad quod alludit et Rupertus primo Comment. in Joannem Nam quia sumus nos, inquit, nisi magni musici Dei quædam instrumenta? Unde et in citharis, et in organis, quæ profectò corda et corpora nostra sunt, Dominum laudare jubemur.

:

VII. Quamvis autem simplex, nec ad fucum affecta sit Mosis ista narratio, rerum tamen maximarum et excellentium, atque ad contemplandum altissimarum. tractationem continet. De quibus verè ista scripsit auctor antiquissimus Theophilus Antiochenus in secundo libro ad Autolycum, postquàm Mosis verba descripsit

Sex porrò dierum illorum narrationem ac dis⚫ positionem omnem nemo pro dignitate potest exponere, nec si infinita quidem ora, infinitasque linguas habeat: sed neque si innumerabiles annos hâc in ‹ vitâ transfigat, idoneus erit ad ista, uti par est, explicanda, propter eximiam illorum majestatem ac ‹ divinæ opes sapientiæ, quæ insunt.in illâ, quam dixi,

sex dierum descriptione. Quam quidem Mosis narrationem et operum admirabilitatem complures ait gentilium assequi conatos frustrà laborâsse, cùm eorum vim ingenii ac facultatem rerum illarum magnitudo superaret.

CAPUT I.

Quem scopum sibi Moses proposuerit in mundi origine perscribenda. Philosophorum error de mundi æterni

tate; tum hæreticorum de ejusdem procreatione. Tertulliuni falsa sententia notata super iisdem hæreticis. Deum ex creatione cognosci, idque dupliciter: tum quòd è nihilo produxit, tum quòd eadem ordinavit ac perpolivit. Creandi vocabulum non significare produ¬ ctionem è nihilo per se, ac propriè. Explicatur prin cipii notio, necnon illa Mosis: IN PRINCIPIO CREAVIT, etc., tum illud Aquilæ, IN CAPITE.

1. Duo Mosi proposita fuisse scribit Severianus Gabalorum Episcopus, ut et mundi originem ac procreationem exponeret, et legem divinitùs acceptam Israelitis præscriberet. Quorum ab eo, quod est prius, ideò sumpsit initium, ut non extraneis, sed suis legem ferre auctorem ejus monstraret Deum. Nam si ‹ anteà mundi opificem esse Deum ostenderet, haud satis idoneus ad fidem legislator haberetur, siquidem alienis jura præscribere, violentum ac tyranni<cum est: suos autem instituere, rationi consentaneum. Ex quo et illa causa sequitur, prioris haud multùm dissimilis, quam Acacius Cæsariensis affert in Catena Manuscr., ut commendatâ Dei majestate ac potentiâ, majorem Judæis metum, et èx metu obsequendi studium injiceret. Atque, hæc cur unum Moses alteri præverterit, probabilis est ab illis reddita ratio, cur autem universè absolutèque de mundi ortu et creatione verba fecerit, magno est ista consensu omnium veterum excepta: ut falsa exterorum sapientum excluderetur opinio, præsertim Ægyptiorum, ut Theodoretus adnotat quæst. 1 in Gen., et latissimè Cyrillus Alexandrinus libro secundo contra Julianum.

[ocr errors]

II. Mundum enim philosophi complures ab nullo esse conditum putârunt, iidemque Providentiam sustulerunt. Contra quos hanc suam historiam objecisse Mosem Philo Judæus ità docet: Quidam, inquit, ‹ mundum magis, quàm mundi creatorem admirantes, illum quidem non factum, et æternum asserunt Deum verò alto in otio degere impiè mentiuntur, ‹ cùm debuissent contrà hujus quidem ut conditoris et patris admirari potentiam, illum verò non præter ‹ modum venerari. › Quod etiam Tertullianus aniinadvertit, sic ut alterum adjiceret, hæreticorum plerosque Deo mundi creationem adscribere. Planè apud philosophos habes, inquit, qui mundum hunc innatum infectumque defendant: sed multò meliùs, quòd omnes ferè hæreses natum et factum mundum annuentes, conditionem Deo nostro adscribunt, de Resurrect. carn. c. 11. Quo quidem in loco mirum est hoc sensisse Tertullianum, hæreses omnes quæ factum esse mundum asserunt, ejus conditum Deo nostro tribuere; quod sanè falsum est, et ex Irenxo, Epiphanio et ipsomet Tertulliano refellitur. Etenim plerique omnes antiqui hæresum architecti mundum ab angelis, tanquàm minoribus diis, conditum esse dixerunt, ut Simon, Menander, Saturnilus, Basilides, Carpocrates, Cerinthus. Valentiniani quoque similiter atque isti de mundi fabricatione nugati sunt: quod Tertullianus ipse in libro contra illos tradidit. Alii principia duo statuerunt: bonum unum, alterum malum, ab hoc verò mundum esse factum. Ità Cerdo, ità Marcio, quem luculentis.

« VorigeDoorgaan »