Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

dåsse vulgi opinioni eamque factis et dictis confirmåsse, quod pugnat cum ejus veracitate; 3° Apostolos Christum non aliter intellexisse, quùm de contrario potiùs constet, ipsis fatentibus rationalistis (1).

Atque hinc intelligitur, quod opponi ex Hieronymo solet in c. 28 Jerem., quasi non multa in Scripturis sanctis dicantur juxta opinionem illius temporis, quo gesta referuntur, et non juxta quod rei veritas continebat. Aliud enim est pleraque ad falsam vulgi opinionem historicè referri, aliud verò falsam vulgi opinionem dogmaticè figmentis firmari. Primum ad historic veritatem spectat, alterum ad historici vel operantis nequitiam, nec talis profectò Hieronymi sensus est.

Inst. 2° Saltem plerique ex iis, qui in novo Fœdere dæmoniaci dicuntur, 1° nonnisi amentiâ laborârunt, quùm pertinaciter fixum in ipsis esset, se nempe fuisse à dæmone correptos. Insaniæ omnia indicia occurrunt in duobus illis Gadarenis, seu Gerasenis, de quibus Matthæus 8, 28, seqq, Marcus 5, 2, et Lucas 8, 27, referunt, quòd in sepulcris commorarentur, essent indomiti, nudi incederent, clamarent, se ipsos cæderent, et aggrederentur iter facientes, quæ omnia sunt furiosorum. Hinc ipse Marcus 5, 15, et Lucas 8, 35, annotant incolas Gadaræ invenisse demùm dæmoniacum, postquàm à Jesu sanatus fuisset, cappovouVTK, id est, sanæ mentis; unde innuitur, amentem priùs fuisse. Sic 2° mutus Matth. 9, 32, Luc. 11, 14, atque cæcus et mutus Matth. 12, 22, amentes fuerunt, aut saltem melancholici; amens fuit puella, quæ Act. 16,

ctantes intelligant quòd hominem reliquisset. Hoc autem reverà facto palàm erat Salomonis sapientia et scientia. Quidquid porrò sit de veritate facti, quod Josephus refert, quam ipsi relinquimus, nihilominùs per hæc, quæ auctoris coœvi sunt, destruuntur omnia argumenta, sive negativa, sive conjecturalia, quibus innixi neoterici Biblici contendunt, dæmoniacorum nomine nonnisi ægrotos in scripturis significari. Nam 1° est auctor coævus, qui loquitur de damoniacis tanquàm de re vulgatissimâ, ac de exorcismis passim ab antiquissimis temporibus in usum receptis ad liberandos verè à dæmone obsessos. 2° Scribit inter Græcos ad Græcos et Romanos. Evanescit proinde difficultas à Joannis silentio petita eò quòd scriberet inter Græcos. 3° Testem sese exhibet de visu ejus, quod de Eleazaro exorcistâ litteris consignavit. 4° Exhibet omnia signa quibus verus dæmoniacus dignoscitur. Nam ut signum de exitu dæmonis à corpore obsessi refert, dæmonem exeuntem debuisse evertere poculum aquâ plenum non procul omnibus coram positum, ideòque non agebatur de insanis, epilepticis, furiosis, ægrotis. 5° Expulsionem dæmonis vocat passim curationem spareia. Eâdem propterea voce uti poterant Evangelist. 6° Exorcistam inducit imperantem dæmoni, ne ampliùs in obsessum liberatum reverteretur. Quando igitur Christus imperabat dæmoni, non simulabat. 7° Denique dæmones collectivo ac plurali numero vocat ad significandam eorum multitudinem, tay daqμovia. Commemorat hominem collapsum, adjurationem exorcistarum, etc.

(1) Etenim Wegsch., § 108, verisimillimum esse putat magistrum sapientissimum, Christum, rectiùs quidem de dæmonologià Judæorum cogitâsse, discipulos verò istam doctrinam non satis intellexisse et ipsam providentiam divinam posteris camdem emendandam tradi voluisse. Ilanc porrò emendationis curam sibi rationaliste demandatam à divinâ providentiâ autumant!

[ocr errors]

16, spiritum Pythonis habuisse dicitur; amens Maria Magdalena, ex quâ Jesus Luc. 8, 2, septem dæmonia ejecit; sic cæteri, de quibus nulla symptomata narrant. Ergo.

Respondeo Nego antecedens, quod nullo idoneo documento fulcitur. Ad primam verò prob., distinguo: Quæ tamen ab ipsâ dæmonis præsentiâ profluerint, transeat, vel concedo; amentiæ indicia tantùm naturalis, nego. Obstat enim quominùs id dicamus, tum Christi agendi ratio, tum apertiùs Evangelistarum loquendi modus; tum denique obstant adjuncta cætera, quæ loc. cit. referuntur; nescio an tantùm roboris inesse potuerit furiosis illis, ut compedes et catenas, quibus vinciebantur, disrumperent, aut gregem bis mille circiter porcorum unanimi veluti impetu in mare ita sese præcipitem egisse, ut suffocaretur (1). Nihil porrò officit quod dicitur de sanâ mente, nam hujusmodi voce non exprimitur, nisi reditus hominis istius ad statum pristinum, ut patet ex contextu. Ad secundam prob., nego. Mirum sanè est et prodigio simile, quòd omnes prorsùs eâ ætate eâdem laborârint amentiâ, ut omnes sibi persuaderent se esse à dæmone obsessos, seu ut placet Jahnio, à defunctorum animabus exagitatos (2). Sine tabulis et testibus, refragante præsertim Scriptura, horum nihil admittimus.

(1) Ridicula planè est hujus loci expositio, quam tradit Frid. Rosenmuller in Schol. suis in h. 1. : Quidquid sit, inquit (de abysso), semper tenendum est hoc, hominem illum putasse se ipsum esse ma‹lum quemdam genium, et rogàsse ne Jesus eum impediat, quominùs porrò operaretur. Audiverat homo miser commorationem demonum esse in tartaro; ‹ rogat igitur Jesum ne eum in tartarum mittat. Cupit homo hoc morbo correptus in gregem ferri, et stragem edere inter porcos...., unde velut æstro agitatatus agros percurrit, gregemque præcipitem dat. › Si hoc non sit Scripturam pervertere, lectoremque ludificare, quid sid planè me ignorare fateor. Unde 1° didicit Rosenmuller putâsse hominem illum se malum genium esse? Hoc ipse de suo addidit. 2° Unde didicit eumdem hominem cupivisse in gregem ferri et stragem edere, cùm tres Evangelista unanimiter id referant de spiritibus, qui deprecabantur Jesum, ut immitterentur in porcos et in eos introirent? 3° Unde denique didicit eumdem hominem æstro agitatum agros percurrisse ct præcipitem gregem dedisse, cùm è converso iidem Evangelista referant spiritus introisse in porcos, unde grex universus in mare periit, homo autem consedit ad pedes Jesu suis vestibus indutus sueque mentis compos? 4° Nonne verò admodùm distat, quòd ad unius, vel, si placet, duorum hominum incursum bis mille porci in mare sese præcipites dederint, cùm vix de paucis id credibile esse posset? Tales porrò sunt sapientissimi isti critici, qui, ne præconcepta judicia abjiciant, ejusmodi absurda proferre non verentur, et lahn ipse eos alacer ac morigerus exscribit!

(2) Ita planè arbitratur Jahn auctoritate ductus Josephi, qui 1. 7, c. 6, § 3, de Bello Jud. ed. Haver. scribit τὰ γὰρ καλούμενα δαιμόνια ταῦτα πονηρῶν ἀνθρώπων πνεύματα, τοῖς ζῶσιν εἰσδύομενα, nam quæ dæmonia vocantur, hæc malorum hominum spiritus sunt; hujus quidem opinionis meminit S. Joan. Chrys. hom. cit. in c. 8. S. Matth. Sed hæc nonnisi privata et paucorum opi io fuit, neque unquàm universalis aut popularis facta est. Quare vel ab ipsis rationalistis rejicitur. Sane Wegscheider § 104, n. c, scribit: Sed ca sententia quam nuper denuò protulit I. Jahn, dæmones in N. T. commemoratos ab angelis malis et à dia

[ocr errors]

Obj. 2: Jesus, Apostoli et sacri scriptores non potuerunt voces, quæ de dæmoniacis sunt, in sensu pro. prio usurpare. Etenim 1° Jesus et Apostoli docent, omnia ac peculiaria quæque, quæ ad homines referuntur, ab ipso Deo gubernari; non potuerunt itaque ejus esse sententiæ, ut crederent dæmones (sive animæ defunctorum, sive alii mali spiritus intelligantur) hominibus tot tantaque mala inferre, aut Deum talia permittere; quia 2o hæc de dæmoniacis opinio ex idololatriâ orta est, in quâ dii cœlestes mundi administrationem spiritibus inferioris ordinis, et defunctis quoque animabus reliquisse dicebantur. Quòd 3° si Jesus non disertè edixit, dæmoniacos non affligi à dæmonibus, sed morbo laborare, item nec disertè edixit dæmoniacos non laborare morbo naturali, prout Sadducæi contendebant, aut non à dæmonibus, id est, ab improbis animabus defunctis, ut Pharisæi prædicabant, sed à diabolo vexari, prout contendunt, qui nostrâ hâc ætate asserunt, dæmoniacos fuisse à diabolo obsessos. Jesus autem 4° neutrum disertè edixit, quia quæstio hæc ad pathologiam spectat, quam enucleare medicorum est. Apostoli vestigiis magistri institerunt, nisi mutatis adjunctis, ut Joannes et Paulus in minori Asia permoverentur, ut à verbis, quæ aliàs de dæmoniacis usitatæ erant, abstinerent. 5° Quanquàm hujus opinionis oppugnatio in illis regionibus, in quibus adhuc vigebat, vix quidquam profuisset, aut saltem Jesum et Apostolos in prolixas disputationes detraxisset, et à prædicatione eos avocâsset. Ergo.

Resp. Nego antecedens; ad primam prob. distinguo: Si dæmonum obsessio cum divinâ Providentiâ conciliari non posset, concedo; si possit conciliari, nego. Posse autem apprimè conciliari, evincimus 1° ex facto, dantur enim ex dictis in probationibus veri damoniaci; ergo dæmoniaci conciliari possunt cum divinâ Providentiâ. 2° A simili; divinæ Providentiæ non repugnat permittere ut dæmones hominibus noceant in bonis corporeis ac bonis externis, ut patet ex historià Job, imò ut homines inducant per tentationes ad peccatum; ergo non repugnat divinæ Providentiæ, imò multò minùs repugnat permittere, ut hominum corpora pervadant. 3° A jure; vel enim homines illi, quorum corpora dæmones invadunt, justi sunt aut peccatores. Si peccatores sint, potest Deus id permittere in pœnam, si justi, ad ipsorum exercitationem et meritum. Ad secundum, sive ad conf., nego. Sed provenit ex facto ipso, ut patet ex iis, quæ in Scripturis referuntur sive veteris, sive novi Testamenti. Hebræi profeció ex idololatriâ hanc opinionem non hauserunt; quod additur de defunctis animabus, siquidem aliquando viguit ejusmodi opinio, non fuit nisi pauco

bolo esse probè distinguendos ac fuisse pro animis mortuorum hominum improborum habitos, vel uno quidem N. T. dicto probari nequit. Vid. H. A. Schott Pr. Sententia quæ nuper fuit propugnata de iis naturis quæ in lib. N. T. daípoves audiunt, ab angelis malis et Satanâ prorsùs, distinguendis, examinatur. Jen. 1821. 4. Attamen Dr. Paulus in op. das Leben Jesu, seu, Vitâ Jesu Christi 1. 1, p. 217, similem illius sententiam professus est. Conf. Maldonat. in c. 8 Matth.

rum. Ad tertium, nego. Satis enim disertè Christus edixit dæmoniacos affligi à dæmonibus, sive cùm ipsis præcepit ut exirent à corporibus quæ obsidebant, eisque præcepit, ne ampliùs in ea ingrederentur, sive cùm præcepit eis ut tacerent, sive cùm eis comminatus est, sive demùm, ne singula prosequamur, cùm eis permisit ut ingrederentur in porcos, quo quidem uno facto evidentiùs ostendit Sadducæis, dari reipsà spiritus, à quibus homines exagitarentur, quàm alio qualicumque argumento. Quòd si his non cedunt neotcrici Biblici, nescio quibus demùm cedant.

In eo verò quod adversarii subjiciunt, qui nostrâ ætate contendunt à diabolo vexari dæmoniacos, sese admodùm imperitos ostendunt, quùm nunquàm ad hæc fermè tempora quispiam negaverit dæmoniacos à diabolo vexari, ipsi tamen hanc universalem et constantem sententiam traducunt velut peculiarem temporis nostri opinionem.

Ad quartum, nego gratuitum et falsum suppositum, ut constat ex dictis; item negamus ex dictis Joannem et Paulum in Asia Minori aliam viam iniisse ab eâ longè diversam quam Christus et Apostoli tenuerunt. Hæc enim figmenta ac somnia sunt adversariorum, qui reipsà hâc semper oberrant chordâ, quòd nempe dæmoniaci ab ægrotis aut insanis non discrepent. Ad quintum, nego congeriem harum assertionum, quæ nullum aliud fundamentum habent præter præposteram adversariorum opinionem. Jesus præterea et Apostoli nunquàm disputârunt, sed divinam proposucrunt doctrinam omnibus credendam, quam signis confirmabant. Si qui essent qui non acquiescerent, prorsùs dimittebant. Per viam enim auctoritatis incedebant, non autem disputationum; has quippe hæreticis reliquerunt.

Obj. 3° Nullum 1° occurrit symptoma in dæmoniacis, quod medici non animadvertant in melancholicis, epilepticis, furiosis et amentibus (1). 2° Petrus de Abano ex fide cujusdam medici refert mulierem quamdam illitteratam melancholicam Latinè locutam fuisse et quidem concinnè, at simul mentis compos iterùm est facta, dicendi facultatem omninò amisit (2). Idem refert Pomponatius de aliâ feminâ eodem morbo laborante, quæque diversa idiomata loquebatur, de Incant. c. 10. Hinc 3° fit nulla dari certa signa ad secernendos veros dæmoniacos ab imaginariis, et 4° frc= quens proinde deceptio contingit. 5° Experientia ipsa docet dæmonum occursationes ibi plerùmque contingere, seu prædicari, ubi major hominum ignorantia majorque viget superstitio; et ubi fervidiores exor

(1) Ita quidem Joan. Bapt. Sylvaticus in op. Institutio medica de iis, qui morbum simulant deprehendendis. Francof. ad Mocnum 1671, cap. 17, qui etsi apertè ac directè non inficietur dæmonum obsessiones, attamen sub obtentu exaggerandi difficultatem, quæ inest in detegendis simulatis dæmoniacis, omnia quotquot potest, congerit argumenta, ut demonstret nullum signum certum dari, quo veri dæmoniaci à simulatis, seu morbo laborantibus dignoscantur. Quod quidem argumentum fusè prosequitur, nec quidquam intentatum relinquit ut finem suum obtineat.

(2) Arist. probl. 30, select. probl. 1.

.

cistæ sunt, bi frequentiores inveniuntur obsessi. remedia in subsidium vocata fuerint (1). Fieri enim 6° Nec aliter fieri potest, cùm Christus per passionem potest ut aliquis possit eodem tempore obsessus esse suam omnem dæmonibus potestatem ademerit, prout à dæmone, et morbo melancholico laborare. Nam meipse testatur Joan. 12, 31, dicens: Nunc princeps hu- lancholia dicitur balneum diaboli. Ad tertium, nego. jus mundi ejicietur foras. Ergo. Resp. ad primum: Ne- Recolantur nuper dicta in resp. ad primam diffic. Ad go; siquidem plura occurrunt in veris dæmoniacis siquartum, distinguo : Ex defectu prudentiæ ac peritia gua quæ in suis lunaticis, melancholicis aut epilepticis in signis certis ac dubiis distinguendis, concedo; dehaud reperient medici utut peritissimi, quæque indi- bitâ peritia adhibitâ ac necessarià prudentiâ, quali cantur in Rituali Romano (1), ac fusiùs recensentur à opus est in re tanti momenti, nego (2). Attamen non ita theologis, e. g., si non unum aut alterum verbum facilis est deceptio; et si interdùm etiam prudentes proferant, sed diù sapienterque ignotis linguis loquan- decepti sunt, quid inde? Debemusne ideò negare, tur aut ignotâ linguâ eos alloquentem peritè intelli- quod Scriptura testatur? An quia à spuriis nummis et gant, si occulta et remotissima pandant, quæ ab ipsis cauti homines quandoque decipiuntur, ideò veri numsciri nullâ ratione naturali potuerint, si vires supra mi nulli sunt? Ad quintum, nego. Nam quovis temnaturam ostendant, ut ingentia pondera attollere, per pore ejusmodi infestationes contingunt, ut ex certissiacrem volitare, præcepta tacita ac præsertim menta- mis documentis constat, quæque in dubium revocari lia intelligere, etsi distantibus in locis sit exorcista, ut nequeunt, quin omnes sanioris critices regulæ abjinec videri à dæmoniacis possit vel audiri, etc. (2). ciantur. Ad sextum, nego: ad prob. distinguo: PrinAddendum præterea est, 1°, quòd etiamsi nullum si- ceps hujus mundi ejicietur foràs per fidem è credengnum seorsim sumptum per se sit omninò certum, ta- tium animis, ut exponit S. Augustinus tract. 52 in men cùm plura concurrunt, haberi possit certitudo Joan. n. 7, seq., vel per destructionem idololatriæ, conmoralis. 2° Tametsi, quæ signa habentur in obsessis cedo; per dæmoniacorum cessationem, nego. AlioEvangelii non essent per se certissima, tamen eos ob- quin quomodò idem Christus de discipulis post resursessos fuisse credendum esset ex auctoritate scripto- rectionem suam dixisset: In nomine meo dæmonia ris sacri; 3° quòd signa solidè probabilia sufficiant ut ejicient? Quomodò per Apostolum Petrum Act. 5, 16, quis exorcizetur, prout contingit in morborum curà. vexati à spiritibus immundis liberati perhiberentur ? Ad secundum, distinguo : Qui tamen ex aliorum fide Quomodò ib. 19, 12, spiritus nequam egrediebantur, nec tamen satis firmâ ea referat, concedo; idoneâ cùm deferrentur sudaria et semicinctia Pauli? Ubi auctoritate innixus, nego. Quòd si Pomponatius se ocu- pariter narratur, quòd cùm quidam exorcista Judæi latum testem exhibet, nihil tamen determinati refert, expellere vellent dæmones in nomine Domini Jesu, quomodò scilicet, per quantum tempus, cum quantâ quem Paulus prædicabat, respondens autem spiritus grammaticarum legum integritate id ab illà muliere nequam dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio; vos aufactum fuerit, et an præter naturalia, supernaturalia tem qui estis? et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum.... invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent. Quorsùm demùm in Ecclesia exorcisatus institutus?

(1) Tit. de exorcizandis obsessis, ubi inter cætera documenta istud habetur : Inprimis, ne facilè credat (exorcista), aliquem à dæmone obsessum esse, sed nota habeat ea signa quibus obsessus dignoscitur ab iis qui vel atrâ bile, vel morbo aliquo laborant. Signa autem obsidentis dæmonis sunt ignotâ linguâ loqui pluribus verbis, vel loquentem intelligere; distantia et occulta patefacere; vires supra ætatis seu (conditionis naturam ostendere; et id genus alia, quæ ‹ cùm plurima occurrunt, majora sunt indicia, etc.

(2) Cursius Sprengel profess. in univers. Hall. in opere: Storia prammatica della medicina, trad. dal tedesco, Ven. 1815, t. 6. § 23, seqq., plures recenset medicos, qui adversùs Wierum insurrexerunt ad adstruendam veritatem obsessionum dæmoniacarum, cujusmodi inter cæteros sunt Georg. Pittorius, Guill. Adolphus Scribonius, Thomas Erastus, Joan. Matth. Durastante Maceratensis, ipse Paulus Zacchia primus auctor seu parens medicinæ legalis, Hieronym. Cardanus, Ambros. Paré, Joan. Langius, Livin. Lemnius, Bodinus, aliique perquàm multi etiam inter recentiores tum Catholicos tum Protestantes. Etsi verò Sprengel tùm ibi, tùm tom. 10, § 157, seqq., rideat spernatque omnes dæmoniacas operationes, non est tamen cur propterea moveamur; hic enim incredulus auctor ut plurimùm eas narratiunculas, quæ ad hanc quæstionem spectant, mutuatur ex Bibliothecâ univers. Germanicà, quam alibi diximus non fuisse sub finem sec. superioris nisi instrumentum ad incredulitatem omnisque generis impietatem convehendam; conf. eumdem op. c. t. 10, § 157, ubi sententiam suam significat circa curationes prodigiosas, omnia vera ac falsa permiscet, ut miracula omnia è medio tollat.

Dices 1°: Exorcismi perniciosi sunt, eò quòd superstitionem et credulitatem fovent. 2° Quòd si reipsà dæmones possent hominum corpora invadere, vix aliquis immunis esset ab ejusmodi infestatione ; 3° demùm intelligi nequit quâ ratione dæmones possint ita corpus invadere, ut ad instar animæ illud moveant et ad operandum impellant. Ergo. Resp. ad primum: Nego. Quin potius, etiam in adversariorum hypothesi de læsâ phantasiâ, valdè conferunt ad eam corrigendam. Vid. Bergier, loc. supra cit. in not. Ad secundum, dist. Si dæmones non subjicerentur divinæ Providentiæ, transeat, secùs, nego. Scimus enim absque divino nutu eos nec potuisse in porcos ingredi. Ad tertium, resp. 1° Transeat: Etsi enim id daremus adversariis, contra facta ignorantia nostra nihil efficit.

(1) En verba Pomponatii 1. c. : Verus sum testis, quòd Galgerandus medicus tempestate nostrà celeberrimus in urbe nostrà Mantuæ, uxorem cujusdam Francisci Magreti sutoris tali morbo (atræ bilis) laborantem (loquebatur enim secundùm diversa idiomata) curavit, et perfectè. Sed conf. de his Tartarotti Del congresso notturno delle Lammie, lib. 2, c. 9, § 6.

(2) Conf. Bergier dict. Theol. art. démoniaque.

Resp. 2° Negamus ad instar animæ dæmones agere in corpora; anima enim est principium intrinsecum nostrarum operationum, dæmon extrinsecum (1).

PROPOSITIO II. – Jure merito leges sancitæ sunt adversùs

superstitiosa cum dæmone commercia.

Nonnulli inter ipsos Catholicos contenderunt omninò non dari realis magiæ existentiam aliaque superstitiosa cum dæmone commercia; e. g., divinationes, sortilegia, incantationes, philtra, aliaque ejusmodi, quæ fusè ac latè persequuntur, qui de dæmonologià pertractârunt (2); alii inter eosdem Catholicos saltem in dubium hæc superstitiosa commercia revocârunt. Ex istorum sententiâ, cui increduli accesserunt, quæcumque de superstitiosis ejusmodi commerciis dicuntur, repeti debent vel ab ignorantiâ rerum physicarum, vel ex facinorosorum hominum quorumdam vafritie, vel phantasiæ ludibrio, præsertim quæ de congressu cum dæmone, de sagis, et lamiis vulgò circumferuntur, vel demùm à scelestis quorumdam conatibus (3)

(1) Conf. Calmet, diss. de obsidentibus et possidentibus corpora dæmonibus, præmissâ ejus comment. in Evang. Lucæ. Nec omittendus S. Th., qui p. 1, q. 111, a. 2, ostendit dæmones in animam obsessi directè non agere, sed solùm indirectè; observat enim non posse angelum (ideòque et dæmonem) movere voluntatem nisi ab exteriori per modum suadentis, et per concitationem passionum, ut ipse loquitur, tum ib. in corp., tum in resp. ad 2. Sed nec omittendum est non ita pridem opus prodiisse cui tit. Geschicten Besessener, etc., seu: Historia de obsessis recentiorum temporum, Justini Kerner, cum animadversionibus L. A. Eschenmayer circa possessionem et magiam, Karlsruhe 1835, cum privilegio regis Wurtembergensis, in quo auctores isti Protestantes, certissimis eventis seu factis recentiorum temporum productis, ostendunt possibilitatem et realitatem obsessionum, efficaciam exorcismorum et invocationis SS. nominis Jesu, orationis et fidei (et quod magis mireris, in auctoribus Protestantibus) necessitatem confessionis peccatorum ad eorumdem veniam obtinendam. Moderna philosophia, inquit Eschenmayer, huic sententiæ de molimine et machinationibus spirituum in mundo humano et de efficaciâ < orationis et fidei adversùs eos propitia non est, et sub prætextu quòd obsessiones cessaverint, et debeat modus imponi abusibus, tollit bonum usum. › Deinde pergit argumentis ex intimâ philosophiâ petitis ostendere earumdem obsessionum veritatem, omnesque disjici difficultates, quas opponunt adversarii ex ideå fixà, simulatione, nervorum anomaliâ, etc., acumine philosophico christiano. Aliud præterea opusculum in lucem nuperrimè emissum est cui tit. : Lapsus et redemptio, seu, opera Satanæ et Ecclesia potestas; in quo thema Kerneri et Eschenmayeri ad sensum catholicum evolvitur argumentis theologicodogmatis conf. Schweizerische, etc., seu Helvetica ephem. eccles. 3 decemb. 1835, pag. 859.

(2) Diversas magia species enumerat inter alios Bergier dict. Theol. art. Magia. Plura de his congesta reperies in op. Malleus maleficar. Henrici Institoris et Jac. Sprenger ord. Præd. In eâdem collectione continentur plures aliorum auctorum tractatus de eodem argumento, vol. 3, in-4°, Lugd. 1669.

(3) Inter cæteros conf. March. Scipio Maffei in duplici opere, quorum primo titulum fecit: Arte magica dileguata; alterum verò inscripsit: Arte magica annichilata, de quo A. vid. Nicolai S. I. dissert. e lez. di sacra Scrittura, Firenze 1763, t. 8, libro dell'Esodo lez. 7. Sic Tartarotti del congresso notturno delle Lam

TH. VI.

Communis tamen sententia quæque spectatis ipsius fundamentis certa videtur, ita ut absque aliquâ temeritatis notâ in dubium revocari nequeat, docet talem dari commercii existentiam, quæ innitatur pacto sive expresso sive tacito cum dæmone (1). Cæterùm, antequàm ejus sententiæ fundamenta exhibeamus, notandum est nos non defendere artem magicam propriè dictam, nec congressus Sabati cum Dianâ (quorum fides à canonibus potiùs reprobatur), nec negare nos plurimas hâc in re illusiones fuisse, imò ut noxiam reprobare nimiam in his credulitatem. Jam verò sic expositæ communi sententiæ solida fundamenta adstipulari, in dubium vocari non posse facilè evincimus. Etenim ipsi favent argumenta intrinseca et extrinseca validissima. Ac primò quidem argumenta intrinseca sunt ipsa rei de quâ agitur possibilitas; datâ enim semel dæmonum existentià, eorumque maleficâ indole, quid impedit quominùs ipsi, Deo sic permittente, pacta ineant cum pessimis hominibus ad corum perniciem, ac mirabilia operentur? Tum ejusdem verisimilitudo, spectata cupiditatum vi ac in malum proclivitate, ex quibus tales superstitiones originem suam capiunt. Argumenta verò extrinseca sunt 1° quæ in Scripturis leguntur de magis, veneficis, pythonibus, etc., ex. gr., Exodi capp. 7 et 8, ubi mira referuntur à sapientibus et maleficis Pharaonis, qui per Incantationes ægyptiacas et arcana quædam fecerunt similiter ac fecerant Moyses et Aaron (2), tum 1 mie, Rovereto 1749, qui tamen non videntur impugnåsse nisi artem magicam propriè dictam, aut nocturnos lamiorum congressus; alii verò ulteriùs progressi sunt.

(1) Conf. Martin. Delrio, disquisit. magic. lib. 2, q. 1, seqq. Quod quidem opus variam planè diversis temporibus subiit fortunam. Quùm in lucem prodiit, adeó sibi eruditorum suffragia conciliavit, ut non solùm Catholici, sed ipsi Protestantes ipsum adsciveint tanquàm normam processuum contra sagas, ita ut amarè conquereretur Christ. Thommasius circa an. 1712, et scribere non dubitaverit: Penè omnes jurisconsulti Protestantes hunc auctorem exscribere solent, quæ res maximè damnanda illi videtur, quòd Delrio Lutherum et Lutheranos ac reformatos cum impudentiâ et virulentiâ maximâ traducit. De orig. processus inquisitorii contra sagas, § 81, necnon de Crimine magia § 21, 45, 49. Deinde adversarios quanplures tum inter Catholicos tum inter Protestantes nactum est. Nunc verò cum pluribus aliis ejusdem argumenti scriptis jacet.

Conf. præterea Joann. Bapt. Thiers, Truté des superstit. Paris 1617, tom. 1, liv. 2, ch. 4, suiv., et l. 3, ch. 1, suiv. P. Le Brun Hist. crit. des pratiques supersi. Paris 1702, tom. 2, liv. 6, etc., qui tamen non semper satis criticum se exhibet. Protestantibus multò magis quàm catholicis, ut fatetur Wierus, persuasum erat boc hominum cum dæmonibus commercium. Conf. in Apologetico p. 582, § 4. Nec desunt ex recentioribus qui eidem sententiæ adhærent, inter cæteros Eschenmayer lib. Religion's philosophie, seu, de philo sophia religionis, Tubinge 1822, § 86, seqq., Meyer Blatter, f. hochere Wahrheit, id est: Folia pro subli miori veritate, Samml. (collect.) 7, Frankf. 1826. 208, seqq. Knapp. Vorles ub. d. ev. Gl. 1, id est: Prælectiones de fide evangelicà, Hala 1827, p. 395, seqq.

(2) Clericus in Comm. in h. 1. Leng Defense de ta relig. t. 5, p. 141; Clark. in op. ejusd. tit. 3, p. 300, et t. 3 de l'Exist. et des Attributs de Dieu, p. 137. Stackouse Traité complet de Théologie spéc., etc., b. 14

29

Reg. 28, ubi Endorca pythonissa exhibetur exercens necromantiam (1). Sic in novo Fodere, Act. 8, mentio fit de Simone Mago Samaritano, qui multo tempore magiis suis urbes integras ludificaverat; ut prætermittam Elymam magum, quem Act. 13 Paulus excœeavit, ibid. 16, 16, sermo est de puellâ habente spiritum pythonem, quæque ejus ope artem divinatoriam exercebat, quae species magiæ est (2). 2o Consensus universalis, qui apud omnes populos viguit, cui non solùm vulgus imperitum, sed et ipsi philosophi fidem adhibebant (3). 3° Auctoritas gravissimorum scriptorum, qui non tantùm artis magicæ mentionem faciunt, sed insuper ejusdem originem aperiunt; Eusebius Præp. evang. 1. 5, capp. 10 et 11, hæc scribit : Jam verò non alios ab initio maleficæ artis magistros, • quàm ipsamet egregia numina fuisse constat. Qui enim isthave homines aliter nosse potuissent, nisi dæmones iis res ipsi suas aperuissent, et quibus quisque vinculis constringantur, indicâssent? Quod confirmat testimonio Porphyrii, qui in opere de Oraculis hæc scribit: Neque tantùm instituti sui rationes, aut cætera quæ à nobis commemorata sunt, verùm etiam quibus ipsi (dii) rebus aut delecteutur, aut vinciantur, imò quibus etiam cogantur, indicârunt, etc. (4); ita pariter S. Augustinus lib. 2 de Doctrinâ christ. commemorat, consultationes et pacta quædam significationum cum dæmonibus plaeita,

p. 391, pro certo habent ibi agi de vero dæmonum commercio et diabolicà operatione, innixi potissimùm verbis Deut. 13, 1 seqq., et Matth. 24, 24, qui profectò superstitios credulitatis argui non possunt. Hanc pariter diabolicam operationem admittit Car. Rosenmäller in sch. ad h. Í., ubi non solùm rejicit Michaelis aliorumque interpretationem, qui arti magorum hic relata adscribunt, sed confutat Eichhornium, qui in Comment, de Egypti anno mirabili, in commentat. societ. reg. scient. Gottingæ recent. vol. 4 impudenter veritus non est eamdem artem circulatoriam Mosi adscribere, dùm coram Pharaone virgam projecit, quæ in serpentem conversa est.

(1) Quod accuratè notavit ipsemet Van-Dale qui 1. de Divinationibus idololatricis c. 9, scribit: «Non solum ita fuit ista pluvas, dùm respondebat scilicet; verùm et magia ex illorum numero, qui se mortuos ex sepulcris exire atque in lucem reducere prætendunt.

(2) Conf. Baltus, suite de la réponse, etc., 1 p., c. 14, abi ostendit certissimis documentis tum ex sacris tum ex profanis auctoribus depromptis, per vocem pythonem designari ecs qui spiritu diabolico edocti dicuntur, et artem divinatoriam, que magia species est, exercebant. Sanè vocem heb., quà utitur Moses Lev. 20, 27, Deut. 18, 11, nechon Isa as 19, 3, constanter Septuag. verterunt pulous, seu ventriloquos, at diversa significatione, quà nos eamdem vocem usurpamus, sed ad designandos homines dæmoniaco spiritu agitatos, ut patet ex Plutarcho I. De defect. oracul. et Hesychio, qui vocem in suo diction. reddit εγγαστρίμυθος ; sic pariter Suidas : ἐγγαστρίμυθος, ő úбα. Nullum proinde dubium esse potest, per illam puellam in Actis significari spiritu dæmoniaco correptam, seu agitatam.

(3) Conf. Bergier Dict. art. cit. Baltus Défense des SS. Pères liv. 3, ch. 2, suiv., Cudworth. system. intell. c. 5, §1, 82, seqq.

(4) Alia piura habet in eamdem rem tum capitibus cit., tum in seqq., quæ congerit Eusebius ex antiquoTun testimoniis, quæ ibid. recoli possunt.

atque fœderata, qualia sunt molimina magicarum artium, et alibi passim. S. Hieronymus præterea in vitâ S. Hilarionis refert virginem à philtro liberatam (1).

His præmissis, quibus opponi non potest nisi insipiens pyrrhonismus, aut effrenis impudentia, gradum facimus ad breviter adstruendam veritatem nostræ propositionis adversùs incredulos et Ecclesiæ catholicæ hostes.

Leges illæ jure meritoque sancitæ dicendæ sunt, quæ homines coercent ab immani ac nefario scelere, seu potiùs perenni scelerum ac flagitiorum fonte; tales porrò sunt leges late sive in Scripturis à Deo ipso, sive ab Ecclesià adversùs magos, maleficos aliosque diversas superstitiones exercentes. In Scripturis enim, cum Exod. 22, 18, Deus ipse præcepit populo suo Maleficos non patieris vivere; ac rursùm Lev. 19, 31 Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini; item ib. 20, 27: Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur; et apertiùs etiam Deut. 18, 19: Nec inveniatur in te, qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem, aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quærat à mortuis veritatem. In Ecclesiâ autem, ut patet tum ex diversis legibus quæ in jure canonico occurrunt, inter quas celebris est Constitutio Innocentii VIII, data an. 1484, tum ex Const. Sixti V Coli et terræ Creator, in quâ eos damnat, qui sortilegiis et superstitionibus non sine dæmonum saltem occultà societate aut tacità pactione operam dare non verentur; et paulò infra vehementiùs illos urget, qui etiam expressà cum diabolo pactione nefarias magica artis incantationes adhibent, quod et præstitit Gregorius XV, in Const. Omnipotentis Dei.

Si enim admittitur, quæ undique patet, veritas seu realis existentia istius diabolici commercii, tunc nulla dubitatio superesse potest de justitiâ ejusmodi legum, quibus atrox adeò crimen compescitur. Si verò superstitiones ista in solà vulgari opinione in emotæ phantasia ludibriis existere censentur, rursùm inde apparet earumdem æquitas legum, quibus nefarii ausus et conatus compescuntur facinorosorum hominum, qui tale diabolicum commercium pertentant, vel sibi arrogant cum ingenti tum religionis tum societatis pernicie. Dixi religionis, quia ut plurimùm polytheismo atque idololatriâ se polluunt, qui ejusmodi superstitionibus dant operam, à quibus magia cum suis surculis originem primam habuit; dixi societatis, quia pariter ut plurimùm ad malum finem, seu, ut noceant, qui ejusmodi artis exercent, seu potiùs exercebant; tum etiam quia ignorantiâ, credulitate, terroribus popularibus abutuntur seu abutebantur ad populos in re gravissimâ decipiendos ac perturbandos. Iude profluxerunt etiam leges civiles tum apud ethnicos, tum apud Christianos, quas Protestantes ipsi retinuerunt ad ejusmodi delicta plectenda. Quàcumque proinde ex

(1) N. 21. edit. Vall.; ibid. verò plures alias maleficiorum dissolutiones commemorat. Conf. S. Th. 2-2, q. 95, a. 4, et ib. q. 122, a. 2, ad 3.

« VorigeDoorgaan »