Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

illos trahere, ad quorum ipse reconciliationem pertinere non possit. Valerianus Homilià primâ: « Quia quos ■ ista temporalis non affligit pœna, hos illa in æternum insatiabili tormentorum persequitur dolore.› Basilius imperator, in Paræneticis ad Leonem filium, veram et catholicam professionem hâc sententiâ profitetur: Nam neque bonorum præmia interitura esse cogites, neque malorum supplicia finem unquàm habitura. Utraque enim perpetuò manebunt, et ambo nullo fine terminabuntur. › Joannes Jejunator in Homilia de Pœnitentià: «Igitur cujusmodi, inquit, erit judicium Dei, quod non solùm in annos quinquaginta, sed in infinita secula pœnas extendit? > Item: Demus toto nos vitæ tempore nihil nisi volup<tatibus indulgere; quid hoc ad secula finem nullum habitura? Hic bona pariter et mala exitum habent; ibi verò immortales pœnæ sunt. ›

XV Verùm tres præ cæteris copiosè de hâc re disputârunt, Gregorius papa, Augustinus et Chrysostomus. Primus in libro Moralium quarto et tricesimo, toto capite 16, ubi contra Origenistarum hunc errorem, tanquàm fidei catholicæ contrarium, fusè disputat; et in quarto Dialogorum, capite 44; tum passim alibi, idque breviùs, ut in octavo Moral. capite octavo; et in nono libro, capite 38; Augustinus verò in vicesimo primo de Civitate Dei, multis capitibus. Quo etiam in libro cap. 23 et 24, Ecclesiæ fidei et Scripturæ auctoritati adversari demonstrat illos qui vel diabolo et angelis ejus, vel eodem cum iis judicio Jamnatis hominibus salutem pollicentur. Quemadmodùm et in libro de læresibus ad Quodvultdeum, cap. 45, inter Origeniana dogmata, quæ catholica Ecclesia omninò non recipit, illud recenset. Atque in primo quidem et vicesimo de Civitate Dei docet idcircò neque pro diabolo et angelis ejus, neque pro damnatis Ecclesiam orare, nec pro illis exaudiri fidelium preces; quod etiam in libro de Curâ pro mortuis agendà latiùs disputat, ubi neque sanctorum preces, quorum in memoriis illorum cadavera sepulta sunt, neque altaris sacrificia, neque orationes vel eleemosynas fidelium prodesse quicquam iis ostendit, qui inferorum cruciatibus adjudicati sunt, sed eis solùm, qui cùm viverent, ut hæc sibi postea prodesse possent, meruerunt, ut ait in Enchiridio ad Laurentium, cap. 110. Vide quæ scribit idem in libro 22 de Civitate Dei, capite primo, et libro 33 contra Faustum, capite 4; et Epistolam 49, quæstione 4, et in libro ad Dulcitium, tomo 4; de dæmonibus item præcipuè in libro ad Orosium contra Priscillianistas et Origenistas, capite 5, et Epistolâ 107.

XVI. Quanquàm in Enchiridio damnatorum animas, etsi non omninò à pœnarum æternitate solvantur, sublevari tamen istis vivorum auxiliis, eorumque mitigari supplicia credit: Cùm ergo sacrificia sive altaris, ‹ sive quarumcumque eleemosynarum, ait, pro baptizatis defunctis omnibus offeruntur, pro valdè bonis, gratiarum actiones sunt; pro non valdè malis propitiationes sunt; pro valdè malis, etsi nulla sunt adju◄menta mortuorum, qualescumque vivorum consola

<tiones sunt. Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certè tolerabilior fiat ‹ ipsa damnatio. » Et in cap. 112, de hoc Psalmi septuagesimi septimi versu agens : Non enim obliviscetur misereri Deus, aut continebit in irâ suâ misericordias suas; sic cùm interpretari vetat ut damnatos è pœnis eximi aliquando putemus, concedit autem ut mitigari aliquantùm eas arbitremur. Sed pœnas ait, damnatorum <certis temporum intervallis existiment, si hoc eis < placet, aliquatenùs mitigari. Etiam sic quippe intelligi potest manere in illis ira Dei, hoc est, ipsa dam‹natio. Hæc enim vocatur ira Dei, non divini animi < perturbatio ut in irâ suâ, hoc est, manente irâ suâ, non tamen contineat miserationes suas, non æterno < supplicio finem dando, sed levamen adhibendo, vel interponendo cruciatibus. >

[ocr errors]

XVII. Ab hâc opinione non videtur abhorrere Chrysostomus, qui cùm plerisque locis sempiternas esse dæmonum ac damnatorum pœnas egregiè disserat ; præsertim verò homiliâ nonâ in priorem ad Corinthios, et homiliâ 21 in Acta, et hom. 13 in Epistolam ad Philippenses, et aliis in locis, ut hom. 3 in 2 ad Thessal., et hom. 4 in 1 ad Tim., et in lib. 1 ad Thes. lap.; tamen homilià tertiâ in Epistolam ad Philippenses, ait fidelium preces, eleemosynas et sacrificia quæ pro mortuis in Ecclesiâ fieri solent, exiguum aliquod damnatis afferre solatium. Hortatur enim populum ut in luctu mortuorum moderetur sibi, ac deflendos quidem et perpetuo planctu prosequendos eos qui in peccatis obierunt, velut infideles catechumenos, divites qui cum peccatis suis compensare charitatis et largitatis officia noluerunt, atque hos ipsos duntaxat qui cum fide christianâ decesserunt, levi illo quidem, sed nonnullo tamen solatio juvandos. Ploremus igitur, inquit, istos, opitulemur ipsis pro viribus; excogitemus opem illis aliquam, parvam quidem, sed quæ <juvare nihilominùs possit. Quinam istud, et quà ra<tione? Ut et oremus ipsi, et alios hortemur, ut pro illis orationes faciant, et pauperibus pro illis largiamur assiduè. Affert ea res solatii aliquid. › Mox de Catechumenis ista nectit: Verùm hoc quidem pro <iis agendum, qui in fide decesserunt. At Catechu

[ocr errors]

meni ne hoc quidem solatium percipiunt, sed omni <ope destituuntur, unâ tantùm exceptâ. Quâ tandem ? Licet pauperibus pro ipsis erogare. Nonnullam ea res consolationem ipsis tribuit. >

XVIII. Ergo preces, et sacrificia, et largitiones in pauperes, fideles damnatos nonnihil sublevant, ut leviùs tantummodò torqueantur;catechumenis verò solæ eleemosynæ opem afferunt, si verè ita scripsit Chrysostomus. Est non absimilis eâ de re opinio Joannis Damasceni in libro de Defunctis; in quo etiam damnatorum animas utilitatis aliquid et laxamenti capere vivorum ex precibus ac piis operibus ostendit, etsi post judicium nulla sit salus adhibenda damnatis.

Denique Prudentius in Hymno quinto τῶν Καθημβινῶν per festum Paschale, dæmonibus et inferorum incolis pusillum requietis et relaxationis indulgeri, versibus istis cecinit:

Sunt et spiritibus sæpè nocentibus
Pœnarum celebres sub Styge feriæ
Illà nocte, sacer quâ rediit Deus
Stagnis ad superos ex Acheruntiis, etc.
Marcent suppliciis Tartara mitibus,
Exultatque sui carceris otio

Umbrarum populus liber ab ignibus;
Nec fervent solito flumina sulfure.

De hac damnatorum saltem hominum respiratione, nihil adhuc certi decretum est ab Ecclesià catholicâ, ut propterea non temerè, tanquàm absurda, sit explodenda sanctissimorum Patrum hæc opinio, quamvis à communi sensu Catholicorum hoc tempore sit aliena.

Et verò maximum adversus illam præjudicium est, quòd nunquàm Ecclesia pro damnatis orare consuevit, quod profectò faceret, si levari saltem illorum cruciatus possent, etsi penitùs terminari non possent. Que argumento utitur Julianus libro secundo Prognosticon, capite 25. At superior illa ex Origenis officinâ edita damnatorum restitutio, prorsùs ab usu Christianorun rejecta, in hæresim abiit. Etenim inter Origenianos errores in quinta synodo damnata est, ut supra meminimus, et tum Scripturæ sacræ disertis testimoniis, tum Patrum sententiis confossa, jamdudùm conticescit.

De Angelis appendix.

DE DÆMONUM CUM HOMINIBUS COMMERCIO.
(AUCTORE R. P. PERRONE.)

Ad hoc dæmonum cum hominibus commercium revocamus omnia eorumdem malorum spirituum molimina sive ad nocendum hominibus eosque vexandos, sive ad eos ad extremum exitium perducendos. Ad primum potissimè spectant corporum obsessiones, ad alterum mala omnia, ad quæ dæmones solent homines impellere, sive id demùm fiat pacto qualicumque interposito, sive non. Libenter et nos fatemur non omnia, quæ de energumenis, pythonibus, sagis, lamiis ac arte magică passim traduntur, indiscriminatim admittenda esse; ast nec omnia, quæ dæmoniacos spectant, vel superstitiones dæmoniacas in solà vulgi opinione ponendas esse contendimus. Id enim, ex S. Thomâ procedit ex radice infidelitatis, sive in‹ credulitatis, quia non credunt esse dæmones, nisi in æstimatione vulgi tantùm (1). ›

Ex hâc radice exeritur quod recentiores Protestantes passim (2) ac neoterici Biblici, multò magis ratio

(1) In 4 Sentent. dist. 34, q. 1, a. 3. Ipsemet Cudworth Syst. intell. c. 5, § 82, minimè dubitat eos, qui illa quæ vel de divinationibus, de magiis, à fortiori verò, quæ de obsessionibus dicuntur, inficiantur, impietatis in Deum arguere ac traducere velut de atheismo suspectos.

(2) Conf. Christ. Thomasium diss., de Crimine magie, 1701; Mayer, Historiâ diaboli ed. 2 Tub. 1780; Meiners Allg. Krit Gesch. Aller Religionem, seu : Universalis critica historia omnium religionum 1. 398, seqq. Demoniacos omnes non à diabolo aut à dæmonibus vexatos, sed certis morbis afflictos fuisse Semlerus primus in Germaniâ liberè professus est diss. de Darmoniacis, quorum in Evangeliis fit mentio. Hal. 1760. 4, ed. 4, 1779. De hoc autem Semlero, qui est Protestantium Biblicorum et præsertim rationalistarum tanquàm oraculum, vide Hugs James Rose in op. On the state of religion protestant, etc., seu, de statu religionis protestantis in Germania. Cambrige 1825. Fuit ipse à pietistis institutus, à quibus dein recedens statuit principium accommodationis, quem non pauci secuti Sunt Protestantes in sacrorum Bibliorum exegesi. Postquàm verò recensuit haud paucos errores, seu potiùs

nalista tum dæmonum obsessiones, tum reliquas daemonum molitiones omninò rejiciant. Novis his sapientibus ex catholicis accessit Iahn, qui quùm simularet exponere problematicè quæstionem de dæmoniacis, quæcumque afferri solent ad confirmandam obsessionum veritatem, tum ex sacris litteris, tum ex Patribus, elevare satagit, ut statuat dæmoniacorum nomine nonnisi ægrotos designari, Christum verò et Apostolos sacrosque scriptores reliquos vulgi opinioni sese accommodâsse, Arch. Bibl. § 194 et seqq., dùm dæmoniacos commemorant. Quod attinet ad reliquos dcmonum effectus neque cum prudentiori philosophiâ, neque cùm ipsà Dei naturâ conciliari posse pronuntiant (1).

Quare duo à nobis constituenda sunt, tum veros dæmoniacos dari, tum sapienter leges latas esse ac pœnas constitutas adversùs superstitiones aut maleficia exercentes.

errorum monstra hujus auctoris, sic demùm concludit Hugs James Rose licet et ipse Protestans: ‹ En nonnullas opiniones auctoris, qui in Anglia ipsâ nomen sibi promeritus est immortalis Semler. Ah! si homo errorem vitare nullo modo potest, millies meliùs foret nimis credere, quàm parùm nimis! Admittet forsitan errores aliquot, sed principium, cui fides innititur, purum et intactum perstabit. Extendet forsitan suum veluti cultum ad doctrinas, quæ ad revelationem non spectant; at observantiam servabit et affectum illum, humilem suavemque fidelitatem erga Dei verbum, sine quibus impossibile est venire ad Christum. Quæ tamen omnia accepta referre debemus Protestantismi principio.

(1) Fatendum est, inquit Wegscheider § 106, sitgula dæmonologia biblico-ecclesiastica placita, ea præsertim, quæ ad effectus dæmonum spectant, ita esse comparata, ut neque cum verà philosophià ullo modo conciliari possint... neque cum aliis quibusdam scripturæ sacræ præceptis, quæ numinis divini naturam optimè declarant.i

PROPOSITIO PRIMA.

Tum ex Scripturâ, tum ex Patrum

et catholicæ Ecclesiæ sensu constat veros dari dæmoniacos seu à dæmone obsessos.

Iæmoniacorum, sive obsessorum, vel possessorum romine eos intelligimus, quos dæmon ita invadit, ut in eorum corporibus insideat, eadem moveat variisque modis pro concessà sibi à Deo facultate vexet. Veteres Patres latiori quandoque significatione obsessi et energumeni voces usurpabant ad peccatores et infideles designandos tanquàm diaboli potestate detentos et vinculis obstrictos (1). Jam verò evangelica historia nos dubitare non sinit, plures extitisse à dæmone correptos; exhibet siquidem 1° Christum à corporibus obsessis passim dæmones expellentem, Matth. 4, 24: 8, 15; Marc. 1, 32, 34, 39; 2° præcipientem dæmonibus ut exirent: Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo, et ne ampliùs introeas in eum, Marc. 9, 24; interrogantibus verò discipulis cur hominem illum sanare nequiverint, respondit Jesus, ibid. v. 28: Hoc genus (dæmoniorum) in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio; 3° interrogantem dæmonem de ipsius nomine coràm multitudine, dæmonem verò ad interrogationem respondentem, rogantemque ne in abyssum mitteret, sed sibi permitteretur in porcos ingredi, prout factum est, Luc. 8, 27, seqq.; 4° exeuntia dæmonia et clamantia, ibid, 4, 41; 5° sacri scriptores dæmoniacos ab ægrotis, etejectionem dæmonum à sanatione ægrotorum distinguunt; 6° narrant, septuaginta discipulis revertentibus ac præ gaudio gestientibus quòd in nomine Jesu sibi subjicerentur dæmones, respondisse Jesum : Videbam Satanam sicut fulgur de cœlo cadentem...; verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subjiciuntur, Luc. 10, 18; 7° cùm Christum Pharisæi calumniarentur, quòd in Beelzebub principe dæmoniorum ejiceret dæmonia, respondit : Omne regnum in se divisum desolabitur, Matth. 12, 2528; 8° referunt Christum dicentem spiritum ab homine egressum ambulare per loca arida, quærentem requiem et non invenientem, cogitantemque de reditu assumptis septem spiritibus se nequioribus, ibid, v. 43, Luc. 11, 24; 9° exhibent tradentem potestatem Apostolis dæmones ejiciendi; 10° in Actis Apostolicis Paulus spiritum Pythonem divinantem à puellâ ejicit, Act. 16, 16.

His positis, sic rem conficimus: Hæc Scripturarum loca, in obvio ac nativo sensu accepta, non possunt, nisi de obsessis, intelligi; atqui omnia adjuncta suadent sic accipienda esse; etenim nihil obstat quominùs sic intelligamus; si verò vel figurato sensu vel ex vulgi opinione ea exponere deberemus, multa oriuntur incommoda, ac primò vis inferretur textui omnia exponendo de ægrotis vel insanis, quin uspiam horum morborum indicium appareat; deinde Christus, si

(1) Juxta latiorem hanc significationem receptus antiquissimus mos est qui etiamnum viget, præmittendi in collatione baptismi exorcismos, insufflationes, renuntiationem Satanæ, etc., de quo ritu suo loco agemus. Cf. Clem. Alex. 1. 2. Strom. p. 176-177. edit. Oxon.

perpetuâ suâ agendi ac loquendi ratione falsam hanc persuasionem confirmâsset, nocuisset potiùs quàm profuisset hominibus qui eâ opinione imbuti facilè sibi persuadere poterant se obsessos esse; et verå proinde insaniâ laborâssent. Neque omittendum cjusmodi agendi rationem summæ Christi veracitati esse prorsùs contrariam, cùm præsertim in hypothesi adversariorum Apostolos induxisset positivè in errorem, eis conferendo potestatem ejiciendi dæmones, si obsessi non existerent. Demùm, quod maximi momenti apud adversarios esse debet, si sibi cohærere velint, est, nullibi reperiri ægrotos aut insanos ex recepto loquendi usu, quo à sacro vel profano auctore probent adversarii dæmoniacos appellari; demptâ enim gratuitâ adversariorum jactantià, nullum documentum profertur sive ex sacris, sive ex profanis scriptoribus, ante aut post Christum consuetudinem viguisse ægrotos aut insanos dæmoniacos vocandi. Quare sine documentis et testibus, imò documentis obsistentibus, ac reclamantibus omnibus critices et exegeseos legibus, nomine obsessorum intelligemus ægrotos et insanos?

Patres Ecclesiæ antiquissimi et Apostolis proximi, quique eos secuti sunt, tum communia facta quæ neminem latere poterant, novæ huic exegesi apertissimè adversantur. Patres enim antiquissimi unanimiter omnes tum veros dæmoniacos dari, tum inesse in Ecclesiâ potestatem à Christo concessam dæmones expellendi ab obsessorum corporibus ac passim reipsà expulsos non solùm tradunt, sed præterea provocant paganos ut experientiâ confirment, num reipsà Christiani valeant id efficere; ita passim Justinus, Minut. Felix, Irenæus, Tertullianus, Cyprianus aliique (1). Nos brevitatis gratiâ unius Tertulliani verba afferimus; sic porrò ipse in Apologet, c. 23 ed. Rig., fidenter ac publicè ethnicos provocabat: Edatur hic aliquis sub < tribunalibus vestris, quem dæmone agi constet; jussus à quolibet Christiano loqui, spiritus ille (non morbus aut insania), tam se dæmonem confitebitur de vero, quàm alibi Deum de falso; qui postea concludebat: Jam ergo subjecta Christianis divinitas ‹ vestra (2); › quo sensu pariter dicebat Cyprianus,

(1) Longa res est singulorum Patrum documenta proferre, quibus ipsi testantur, quòd ab obsessis dæinones passim Christiani ejecerint; atque ita testantur, ut de re notissimà, constanti, et sub oculis ipsorum ethnicorum patratà; unanimes autem omnes sunt, neque unus proferri potest ex totà antiquitate, qui minimam falsitatis suspicionem huc ingerat. Quare satis mibi erit loca nonnulla indicare, in quibus de hâc facultate Christianis à Christo ipso tributà et in praxim deductâ loquuntur. Conf. igitur S. Justin. Apol. 2, n. 7, edit. Maur.; Minut. Felix in Octavio n. 27, Bibl. PP. Gall. p. 897, col. 1; Iren. 1. 2 adv. hæres. c. 32. ed. Massuet, al. 57; Cyprian. lib. de idolor. Vanit.227, ed. Maur. etc.

(2) Ita quidem Tertullianus provocabat paganos. Huic præstat Hieronymum addere, qui confidenter lacessit hæreticum Vigilantium nostrorum Protestantium præformatorem; nisi fortè, inquit, in morem gentilium impiorumque Porphyrii et Eunomii, has præstigias dæmonum esse contingas, et non verè clamare demones, et sua simulare tormenta. Do consilium : Ingredere basilicas martyrum, et aliquando purgaberis;

cont. Demetrian. : Videbis nos rogari ab eis quos tu ‹ rogas.› Accedit confessio ipsorum paganorum, qui nunquàm ausi sunt hanc potestatem dæmones expellendi ab obsessis denegare Christianis, siquidem agebatur de factis publicis obviisque; verumtamen his factis admissis, ea tribuebant vel magiæ, vel dæmonum simulationi, etc.; ita Celsus apud Origenem (1), Porphyrius apud Hieron., Julianus Apostata (2).

Nemo insuper ex Patribus est, qui in potestate Christianis tributâ liberandi obsessos ad Jesu nominis invocationem, non agnoverit ineluctabile argumentum divinitatis Christi Jesu et veritatis christianæ religionis (3); imò S. Epiphanius refert de quodam homine Judæo, quòd expelleret dæmones in nomine Jesu (4); item de Juliano Apostatâ id ipsum referunt Gregorius Nazianz. orat. 1 adv. Jul., n. 19, et Theodoretus 1. 3, c. 1, necnon S. Augustinus lib. 83 Quæst., q. 79, de nonnullis hæreticis et schismaticis, qui interdùm ad Christi Jesu invocationem idem præstiterunt.

Hinc ab ipsâ ætate apostolicâ institutus in Ecclesiâ catholicâ ordo exorcistatûs, etsi Patribus iisdem testantibus commune ferè esset hoc donum primis Ecclesiæ temporibus, ipsique parvuli exercerent; et præscriptæ fuerunt regulæ et orationes ad exorcismos faciendos.

[blocks in formation]

Obj.: Omnes qui in Scripturis dæmoniaci perhibeninvenies ibi multos socios tuos, et nequaquàm cereis martyrum, qui tibi displicent, sed flammis invisibilibus combureris. › Lib. adv. eumd. n. 11, ed. Vall. Conf. eumdem in Vitâ S. Hilarii, n. 20, seqq.

(1) L. 1 adv. Cels, n. 6, ed. Maur., ubi hanc potestatem expellendi dæmones habere Christianos effutiebat ex quorumdam dæmonum nominibus et incanta• tionibus δαιμόνων τινῶν ὀνόμασι καὶ κατακλήσεσι δοκεῖν • ισχύειν χριστιανούς.

(2) Apud Cyrillum 1. 6 adv. eumd., qui hanc potestatem ejiciiendi dæmones in Christo fatetur. Ed. Joan. Auberti t. 6, p. 191.

(3) Conf. Baltus, Suite de la réponse à l'histoire des Oracles 1. par. chap. 18, seqq.

(4) Hæres. 30 Ebionæor. ed. Petav.; videsis S. Iren. 1. 2 adv. hæres. c. 6 ed. cit. cum not. Fevardentii inter varior. annot. p. 85.

(5) Juvat coronidis gratiâ in medium afferre animadversionem viri neotericis nostris minimè suspecti, scilicet Isaaci Vossii, qui in diss. de Sybillis hæc scribit: Desinant hodierni Christiani veteribus illudere ⚫ Christianis eorumque suggillare credulitatem...; profectò nullos religio christiana infensiores habet hostes, quàm ipsos christianos, cùm vix ullum apud antiquos de Christo aut vaticinium aut testimonium ‹ invenias, quod non complures etiam doctissimi viri labefactare aut etiam penitùs evertere sint conati.

[ocr errors]

tur, non fuerunt nisi ægroti vel insani. Egrotos qui dem plures ex iis fuissc evincunt 1° indicia epilepsia, furoris, etc., quæ in iis conspiciebantur, e. g., in ju vene, qui Marci 9 habuisse dicitur spiritum immundum, per quem exclamans modò in terram, in aquam modò aut in ignem detrudebatur, ex ore spumam emittebat, frendebat dentibus; 2° Evangeliste ipsi, qui inter genera ægrotorum sæpè commemorant dæmoniacos, tanquàm singulare ægrotorum genus, Matth. 4, 23, 24; 10, 18; Marc. 1, 32; Luc. 4, 40, 41; 5, 15; 8, 2; 9, 1; 13, 32; imò Act. Apost. 10, 38, omnes ægroti, quorum plerique in Evangeliis non vocantur dæmoniaci, dicuntur oppressi à diabolo (1), unde apparet apud sacros scriptores idem esse ægrotum et dæmoniacum esse, vel vexari à diabolo; comprehendunt è contrario dæmoniacos nomine ægrotorum, ideòque dæmoniacos omittunt, quando generatim omnes, quibus Jesus opem tulit, commemorant Luc. 7, 21, 22; Matth. 11, 5. Hinc sæpè dicunt dæmoniacos fuisse sanatos, quo ipso ægrotos fuisse innuunt Matth. 8, 16; 12, 22; Luc; 7, 21; 8, 2; 9, 42; inprimis Lucas 11, 14, spiritum mutum, et 13, 11, spiritum infirmitatis seu infirmum commemorans, profectò non de spiritu, sed de homine muto et infirmo intelligi voluit; si porrò Lucas, qui erat medicus, 7, 21; 8, 2, et Act.JApost. 10, 38, eamdem hanc vocem adhibet, sanare et sanari à spiritibus, et sanare oppressos à diabolo, manifestum est, spiritus vicissim pro morbis sumi (2). Ergo.

Respondeo Nego antecedens obstant enim gravissima argumenta à nobis adducta in probationibus. Sed interea directè ad probat. vel nego vel distinguo : Quæ tamen non occurrunt nisi in casu adducto, et optimè componi possunt cum dæmonis obsessione, concedo; quæ ad casus omnes referantur neque cum vera obsessione componi possint, nego: dupliciter enim errant adversarii, tum silicet in eo quòd ad omnes velint casus extendere, quod singulare est; tum in eo quòd putent non posse obsessionem sive cum hoc, sive cum alio quovis morbo conjungi, quod tamen apertissimè falsum est. Quid enim impedit quominùs dicamus cum communi Patrum et interpretum expositione, à dæmone ipso invectum morbum, sic Deo permittente? vel si magis lubet, juvenem illum tum naturali morbo laborâsse, tum à dæmone fuisse vexatum? maxime quòd omnia adjuncta, quæ in evangelicâ historiâ recensentur, dæmonis obsessionem necessariò exposcunt (3). Hæc verò eadem responsio accommodari debet casibus singulis, qui objiciuntur; eadem enim ratio pro omnibus militat.

Ad id verò, quod additur de voce sanationis, animadvertendum est 1° falsum esse, vocem istam occur

(1) Πάντας τοὺς καταδυναστευομένους ἀπὸ τοῦ διαβόλου. (2) Ita Iahn Arch. Bibl. § 169.

(3) Cujusmodi profectò sunt tum exprobratio incredulitatis à Christo Apostolis facta, tum necessitas orationis et jejunii ad ejus generis dæmonia expellenda, quæ naturali morbo minimè congruunt: nunquàm enim medicos novimus, qui oratione se et jejunio ad epilepticos curandos comparent.

rere, ubi de dæmoniacis tantùm agitur (1); 2° interdùm morbos tribui diabolo seu Satanæ, quatenùs ipse incentor peccatorum cùm sit, et à peccatis seu malis moralibus ut plurimùm morbi aliaque mala physica tanquàm justæ peccatorum pœnæ aut sequela repeti debeant, hinc est, quòd communi dictione oppressi à diabolo appellentur, qui morbis afflictantur; 3° accuratè passim Evangelistas distinguere ægrotos à dæmoniacis, quod non fecissent, si ægroti iidem essent ac dæmoniaci; 4° falsum esse inter sanatos à Christo in adductis locis non recenseri dæmoniacos; quòd si Matth. 11, 5, non commemorantur, ratio est quia id non patiebatur relatio ad Isaiæ vaticinium 35, 5, et 61,1; cæterùm silentium Matthæi supplevit Lucas 7, 21. Inst. 1°: Non rarò dæmoniaci, qui ætate Christi et Apostolorum inter alias gentes occurrunt, medicinis amissam recuperârunt valetudinem. Hinc 2°, licet Joannes Judæos inducat usui loquendi insistentes de dæmoniacis 7, 19, 20, 8, 48-52, 10, 20, tamen ipse, etsi de ægrotis à Jesu sanatis sæpè loquitur, dæmoniacorum tamen nunquàm meminit, Joan. 4, 46, 5, 3, 6, 2; ita 3° etiam Paulus 1, Cor. 12, 14, omnia dona miraculorum commemorans, de dono ejiciendi dæmones, quo ipse præditus erat Act. Apost. 16, 16, et quod Jesus Marc. 16, 17, Matth. 10, 8, Luc. 10, 16, promiserat, altum servat silentium. 4° Hi duo Apostoli itaque dæmoniacos ægrotis accensuerunt, quia in Minori Asia, ubi Joannes Evangelium et Paulus primam ad Corinthios Epistolam scripsit, ars medica tunc temporis florebat, unde in vulgus quoque innotuerat, hos morbos, dæmonibus tributos, esse naturales. Quòd 5° si passim scriptores sacri dæmoniacos ad Jesum venisse dicunt vel adductos fuisse, et Jesus ipse dicit, ejicio dæmonia; si Jesus præterea dæmones alloquitur, illis minatur, eos tacere aut egredi jubet, atque regredi vetat; hæc non evincunt nisi usum loquendi secutos fuisse ac se vulgi opinioni accommodâsse, vel nonnisi tropicè esse locutos (2). Ergo.

Respondeo ad primum : Distinguo : Qui tales putarentur, transeat, vel concedo; qui tales verè essent nego; quod nunquàm evincent adversarii. Ad secundum: Distinguo: Quia propositum Joannis id non exposcebat, concedo; quia veros non admittebat dæmoniacos, vel ægrotis accensebat, nego. Etenim, ut omnes nôrunt, Joannis in conscribendo Evangelio propositum non fuit nisi ea commemorare, que à cæteris Evangelistis omissa fuerant, in iis præsertim quæ conferrent ad Christi divinitatem confirmandam; multa pro

(1) Sanè non occurrit Matth. 9, 33, 34, 10, 8, ubi potiùs de industriâ distinguuntur dæmoniaci ab ægrolis, seu distinguitur potestas collata à Christo Apostolis suis ejiciendi dæmonia et sanandi infirmos; sic distinguuntur ibid 4, 24, 7, 22. Frustra pariter hanc Nocem quæres Marc. 1, 34, ubi etiam secernuntur vexati languoribus à dæmonia habentibus, ibid. 39, 3, 15, eademque occurrit distinctio, 6, 13, 7, 26-30, 16, 9, 17, Luc. 4, 33-35, 41, 11, 14-19. Quòd si Matth. 12, 22, 17, 15; Luc. 6, 18, 8, 2, curati exhibentur dæmoniaci, patet ex toto contextu vocem illam in sensu translato sumi de liberatione.

(2) lahn. l. c., § 196.

pterea prætermisit, quæ reliqui Evangelistæ retulorant (1). Nihil propterea exinde concluditur. Ad tertium Distinguo : Expressè, transcat; implicitė, nego. Comprehendit enim potestatem ejiciendi daniones sub genericâ voce operatio virtutum; quomodò enim Apostolus potuisset excludere donum istud, quo ipsemet non semel usus est, præsertim Act. 16, 16, et 19, 12, ipsis adversariis fatentibus? Ad quartum, nego suppositum, quod tanquàm certum assumunt adversarii, cùm tamen falsum sit. In Minori enim Asiâ, Ephesi scilicet, perhibentur expulsi spiritus nequam operâ Pauli, et vani conatus filiorum Sceva exorcistarum; Philippis præterea spiritus Pythonis à puellà Pauli jussu discessit. Tantùm verò abest ut ibidem dæmoniaci pro ægrotis sumantur, ut potiùs peculiariter spiritus nequam à languoribus secernantur. Act. 19, 12. Ad sextum, nego. Hæc siquidem omnes assertiones gratuitæ sunt, cùm nullo alio fundamento nitantur, nisi præposteris adversariorum judiciis. Nam 1° gratis supponunt usum loquendi invaluisse, in quo æægroti dicerentur dæmoniaci, imò documenta deprompta sive ex sacris sive ex profanis auctoribus contrarium evincunt (2); 2° Christum sese accommo

(1) Mirum nemini videri debet, plurima à Joanne fuisse prætermissa, quæ à cæteris Evangelistis referuntur, si ratio habeatur ad scopum quem sibi proposuit. Priores enim Christi annos obiter percurrit, nonnulla tantùm referens quæ ab aliis Evangelii scriptoribus omissa fuerant, puta convivium in Canâ, colloquium cum Nicodemo et muliere Samaritide, paralytico ad probaticam piscina restitutam sanitatem; imò multiplicati panis prodigium, utpote jam ab aliis commemoratum ideò solùm attingere videtur, ut tertii paschatis periodum, unde præcipuam historiæ suæ partem orditur, insignis miraculi notâ quâdam et charactere illustret, atque ut instituendæ Eucharistiæ doctrinam latiùs exponat; clarissimum utrumque postremo anno perpetratum miraculum, quùm cæco à nativitate visum indidit, ac Lazarum à mortuis excitavit, ab aliis omissum fusè prosequitur. Cæterùm vix alicubi mentionem injecit, quæ memorabilia Christi dicta vel facta illi recoluerant; idcircò in prodigiis recensendis parcissimus est contra verò prolixiores ejus sermones ac minùs breves orationes plurimas nobis servavit. Hinc factum est ut alia planè docendi methodus apud Joannem à Salvatore servata esse videatur, quàm apud reliquos Evangelistas. Cùm verò ab his frequens mentio facta sit liberationis obsessorum, hanc penitùs silentio prætermissit Joannes non secùs atque ægrotorum recuperatam incolumitatem.

(2) Quoniam neoterici biblici solent provocare ad usum loquendi, abs re non erit afferre auctoritatem Josephi Flavii, ad ostendendum nuspiàm apud Judæos hunc loquendi usum obtinuisse, ut dæmoniaci dicerentur ægroti. Hæc porrò ejus sunt verba Archæol. 1. 8, c. 2, § 5: Concessit ei (Salomoni) etiam Deus, ut disceret artem contra malos dæmones ad utilitatem et curationem hominum. Et cùm incantationes ‹ composuisset, quibus leniantur morbi, etiam formas adjurationum reliquit, quibus vincla dæmonia ita ejiciunt, ut nunquàm revertantur.... Vidi enim ex popularibus meis quemdam Eleazarum coràm Ves pasiano et filiis ejus et tribunis reliquisque militi bus ex dæmonum potestate ab eis obsessos liberantem. Porrò volens Eleazarus illis qui aderant persuadere manifestumque facere, quòd hanc vim habuerit, non longè ibi collocabat aut poculum aquà plenum aut pollubrum, dæmonique imperabat, ut homine egrediens illa evertat, atque faciat ut spe

« VorigeDoorgaan »