Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

concedo; relativè ad cætera Dei attributa, subdistinguo, debet esse propria, eo sensu quòd peculiares habeat characteres quibus à cæteris secernatur perfeetionibus, concedo : co sensu quòd ex nullâ suî parte cætera afficiat attributa, nego. Scilicet aseitas duplicem habet respectum; vel enim comparatur Deus cum cæteris entibus à se distinctis, tuncque sat ab illis distinguitur, dùm intelligitur nullam suæ existentiæ habere causam, cætera autem ab alio existere; perfectio autem expressa et repræsentata per illam ideam quâ Deus à cæteris secernitur entibus, appellatur à theologis aseitas inadæquata, id est, negatio causæ suæ existentiæ : vel hæc perfectio quâ Deus à quolibet discernitur ente comparatur cum Dei attributis, et tunc duo dicit: primum, distinguitur illa à cæteris perfectionibus; secundum, illas nihilominùs afficere, hoc est, modificare et qualificare debet ex aliquâ suî parte: primum importat in suâ ideâ, cùm intelligitur prima Dei perfeetio, sic enim nullum habet fontem et radicem undè oriatur, et hoc sensu dicitur aseitas adæquata seu exclusio fontis, radicis, principii et causæ; secundum verò præstat, cùm est fons cæterorum Dei attributorum; neque enim illa possunt fluere à necessitate existendi, quin simul nullam habeant suæ existentiæ causam; sicut enim docilitas hominis proprictas non potest in illo esse quin sit rationalis, quia fluit ex rationalitate, quæ est specifica naturæ humanæ differentia; ita à pari nullum potest esse in Deo attributum quod aliquam agnoscat suæ existentiæ causam, quia fluit ex existendi necessitate; sed tamen nullum est quod ab illâ non distinguatur ratione scilicet fontis, originis et principii; ergo aseitas ita Deum distinguit à quovis alio ente, ut ipsa secernatur à cæteris Dei attributis. Cæterùm cùm quæstio movetur de gradu Dei specifico, agitatur de Deo relativè ad entia ab ipso distincta, facilèque intelligitur quòd perfectio Deum discernens, debeat divinis competere attributis, ipsa quippe Deus sunt; quamvis si cum ipsis conferatur, in eo manifestè ab illis discrepet, quòd omnium sit fons, ipsa verò fontem non habeat.

Dices 4° Entis infinitè perfecti differentia specifica debet esse infinitudo: atqui Deus est ens infinitè perfectum; ergo, etc.

Respondeo: Distinguo maj.: Debet esse infinitudo radicalis, concedo: infinitudo materialis vel formalis, nego; scilicet infinitas triplex distinguitur: prima est materialis, quæ est omnium in summo gradu attributorum Dei complexio; secunda est formalis, quæ est singulorum attributorum illimitatio; tertia dicitur radicalis, et est ratio cur infinitis Deus polleat attributis, ita ut singula sint in infinito gradu. Porrò prima infinitas supponit attributa, nec exsurgit nisi iis omnibus positis; non potest ergo habere rationem differentiæ Dei specificæ, quæ fons attributorum esse deDet, non ea supponere; secunda infinitas non est peculiaris quædam perfectio, sed modus est singula afficiens attributa; ergo nequit esse gradus Dei constitutivus; tertia infinitas est quidem Dei specifica differentia, sed alia non est ab aseitate et independen

[blocks in formation]

:

Dices 5° Entis perfectissimè viventis et intelligentis gradus constitutivus est vita et intellectio per fe ctissima: atqui Deus est ens perfectissimè vivens et intelligens; ergo intellectio ejus est specifica differentia.

Respondeo: Distinguo maj.: Entis perfectissimè intelligentis et quatenùs intelligentis, concedo: entis quatenùs in se consideratur, nego; pari ratiocinio demonstraretur perfectissimam justitiam aut miseri cordiam esse gradum Dei constitutivum, quia Deus est perfectissimè justus et misericors; sed quæstio est, non quânam perfectione Deus constituatur in ratione talis præcisè entis, intelligentis scilicet, justi, misericordis, etc., sed quânam perfectione fiat, ut Deus onnibus aliis polleat perfectionibus: manifestum est autem intellectionem cæterorum Dei attributorum fontem non esse; neque enim Deus est æternus, immensus, omnipotens, non est à se existens quia intelligit; ergo intellectio nequit assignari pro Dei specificâ differentiâ.

Et certè duplex solet distingui intellectio; prima quæ radicalis dicitur, et est ipsamet intelligendi vis; secunda quæ est actualis intellectio: prima facultas est quæ supponit naturam jam constitutam; ac proindè non est gradus Dei constitutivus; secunda est operatio quæ non solùm supponit naturam sed et facultatem: uno verbo priùs intelligitur natura, quàm intelligatur facultas intelligendi aut intellectio; ergo neutra est differentia Dei specifica.

At, inquit Gonetus, intellectio actualis sub conceptu operationis, non est gradus constitutivus divinæ essentiæ, sed sub conceptu formali ultimæ actualitatis com pleta et per se subsistentis in genere intellectuali. Verùm hæc voces sunt et verba, quorum si sensum assequitur Gonetus, felix est, nos nostram non pudel fateri hebetudinem. Cæterùm intellectio est ita essentialiter operatio, ut ab illius conceptu præscinders nequeat, et etiamsi ab operatione præscindere posset, tamen hæc ratio ultimæ actualitatis, quid se prius necessariò supponeret; ac proinde nec sic intellectio concepta, prima erit in Deo perfectio.

ARTICULUS II.

De distinctione Dei attributorum.

Ad præsentis solutionem quæstionis, nonnulla sur t observanda.

1° Distinctio, negatio est identitatis : ea quippe d'stinguuntur quæ non sunt quid unum et idem. Distinctio autem duplex est realis una, altera rationis: prima ea est quæ rebus inest independenter à mente et antecedenter ad quamlibet mentis operationem; secunda è contrario rebus non inest, sed fit à mente et se tenet ex parte mentis.

Distinctio realis triplex distinguitur, major, minor, et minima. Realis major ca est quæ intercedit inter

duo à se invicem, aut separata, ut Petrum et Paulum, aut separabilia ut animam et corpus in homine vivente, aut inter ea quorum unum est principium alterius, ut in divinis Pater et Filius. Realis minor seu modalis intercidit inter ea quorum unum potest esse sine alio, sed non vice verså; id est, inter rem et modum illius, ut inter digitum ejusque inflexionem. Realis minima quæ dicitur formalis ex naturâ rei, seu Scotistica, à Scoto doctore subtili, qui illius parens circumfertur acerrimusque ejus defensor; ea est quæ reperitur inter diversas ejusdem entis formas seu perfectiones, à se et à subjecto inseparabiles quidem, sed tamen re ipsâ ab invicem ita distinctas, ut ante ennem mentis operam una non sit alia. Formæ autem illæ vocantur formalitates. Ubi distinctio realis dicitur sine addito, intelligi solet realis major.

Distinctio mentalis seu rationis duplex quoque distinguitur, una rationis ratiocinantis, altera rationis ratiocinata. Prima tota se tenet ex parte mentis absque ullo in re fundamento; est illa Nominalium distinctio, seu eorum qui meram variorum in câdem re nominum distinctionem propugnant; ut qui distingueret inter Petrum et Cepham, ensem et gladium. Distinctio rationis ratiocinatæ ea est quæ fit à mente cum vero in re fundamento: fundamentum autem illud duplex assignatur : unum extrinsecum, quod est varietas efectuum; alterum intrinsecum, quod est excellentia virtutis varios producentis effectus. Hinc patet quòd distinctio hæc, quæ et Thomistica appellatur, vel speetatur à parte rei, et tunc est distinctio virtualis, vel spectatur à parte mentis, et est distinctio rationis ra-tiocinatæ primo modo considerata, minùs est distinctio quàm distinctionis fundamentum; secundo modo sumpta, est vera distinctio, reali fundamento innixa.

Consentiunt ergo Thomiste et Scotista varias Dei perfectiones variis et diversis attingi conceptibus; scd hi volunt formas conceptibus apprehensas, tales esse in Deo, quales à mente percipiuntur, et appellant cas formalitates: illi verò contendunt has non inesse Deo formas, quales apprehenduntur, sed solum inesse fundamentum eas ita apprehendendi, unde eas non appellant formalitates sed virtualitates. In hoc præcisè puncto duæ separantur scholæ et in invicem digladiantur.

2° Observandum est nonnullos circa præsentem quæstionem errâsse. Errârunt Anomæi, quorum duces fuêre Aetius et Eunomius; hi ut faciliùs probarent Christum non esse Deum, contendebant nullam esse, ne quidem per mentem, distinctionem in Deo; unde cùm assererent se Deum concipere ut ingenitum, et illo consequenter conceptu se totam Dei naturam cognoscere, quantùm cognosci potest, concludebant Christum non esse Deum, cùm diceretur et concede*retur ab omnibus eum esse genitum.

Erravit quoque, sed ex adverso Gualterus quidam de quo Augustinus Nyphus lib. 12 Metaphys. qui admittebat distinctionem realem majorem inter attributa Dei, nec idcircò se offendere Dei simplicitatem jacti

tabat, quia ad compositionem necessarias dicebat plures partes quæ se haberent ut actus et potentia.

Hunc errorem sequitur ex parte, Joachimus abbas, qui inter essentiam divinam et personas ita distinguebat, ut negaret et haberet velut hæreticam atque insanam Petri Lombardi propositionem quà asserebat, summam quamdam rem esse Patrem, Filium et Spiritum sanctum, quæ neque est generans, neque genita, ucque procedens. Joachimum damnavit concilium Lateranense IV.

Monachi quidam Græci duce Gregorio Palamas episcopo Thessalonicensi distinxerunt inter essentiain Dei et ejus operationes, volueruntque admittendum esse aliquod lumen increatum, à Deo emanans, ipso inferius, quo lumine velut pallio circumvestitur divinitas; illud fuit quo Christus refulsit in monte Thabor: asserebantque, dùm caput et mentum pectori et umbilico deprimebant, suppresso spiritu, contortis oculis et inferiori parti seu umbilico fixè addictis se illud lumen intueri. Mysticam hanc insaniam XIV seculo disseminârunt ii Palamitæ, quin et eam confirmârunt in concilio quod velut nonum oecumenicum recensere non sunt veriti; tantas adeòque lugendas effundunt error et schisma tenebras.

Erravit quoque in præsenti materià Gilbertus Porretanus in Remensi concilio damnatus; verùm cùni non sit concors de illius errorc sententia, quid censuerit ille, expendemus ad præsentis calcem quætionis.

3° Notandum est quæstionem agitari non de attributis relativis ad invicem comparatis; fatentur enim omnes hæc attributa, hoc est, divinas personas ab invicem distingui distinctione reali majore; movetur ergo quæstio de attributis absolutis ad invicem collatis, et de iisdem sicut et de relativis comparatis cum subjecto, Deo scilicet et divinâ essentiâ.

Circa quam quæstionem triplex est in scholis sententia prima est Nominalium qui solam nominum distinctionem admisère inter Dei attributa; eorum tamen nonnulli inter relativas Dei proprietates et essentiam agnoverunt distinctionem realem formalem ex naturâ rei. Secunda sententia est Scoti ejusque subtilis scholæ, quæ pro distinctione reali formali constanter et strenuè decertat. Tertia sententia est Thomistarum qui distinctionem rationis ratiocinatæ et virtualem admittunt: ex his nonnulli solum agnoscunt fundamentum distinguendi extrinsecum, alii et intrinsecum postulant: sunt et inter eos qui imperfectam duntaxat propugnant distinctionem, quia, inquiunt, unum Dei attributum non potest concipi, quin alia confusè saltem implicitè eodem attingantur conceptu; cæteri perfectam asserunt distinctionem, ita ut conceptus unius attributi ne quidem confusè alias exhibeat perfectiones. Quid circa præsentem controversiam nobis videatur tenendum, sequentes aperient conclusiones.

CONCLUSIO 1. Inter attributa divina tum absoluta, tum relativa ad essentiam comparata, et absoluta ad invicem, nulla est realis, ne quidem formalis distinctio admittenda. Probatur :

1 Ex Scripturis. Quæ non sunt realiter quid unum et idem, non possunt de se invicem prædicari in abstracto: atqui in Scripturis de essentiâ et de attributis relativis prædicantur in abstracto attributa absoluta. Joan. 1: Erat lux vera quæ illuminat omném hominem, et c. 14: Ego sum via, veritas et vita, quæ quidem de Verbo, de Christo dicuntur; et de Deo, primæ Joan. dicitur : Deus charitas est; ergo nulla est inter attributa Dei realis distinctio, eaque sunt realiter quid unum et idem.

2o Ex conciliis. Remense in Symbolo fidei contra Gilbertum hæc habet. Credimus et confitemur simplicem naturam divinitatis esse Deum. Nec aliquo sensu catholico posse negari quin divinitas sit Deus, et Deus divinitas. Lateranense IV. Nos, sacro et universali concilio approbante, inquit Innocentius III, credimus et confitemur, quòd una quædam summa res est, incomprehensibilis quidem et ineffabilis, quæ veraciter est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, tres simul Persone, et singulatim quælibet earumdem. Et ideò in Deo Trinitas est solummodò non quaternitas : quia quælibet trium personarum est illa res, videlicet substantia, essentia, sive natura divina. In concilio Florentino Joannes Theologus Latinorum nomine sic Græcos alloquitur. Vos quæritis an idem sit in divinis Personis substantia et persona sive hypostasis. Nos verò dicimus substantiam et personam sive hypostasim esse idem re, differre autem nostro intelligendi modo, etc., cui Græcorum nomine respondit Marcus Ephesinus. Hâc in parte nulla est inter nos discrepantia.

Ex his sic arguere licet Illa nullam agnoscunt distinctionem realem, ne quidem formalem, quæ definiunt formam divinitatis esse Deum, seu ipsummet subjectum formæ, singula attributa relativa esse ipsam substantiam et essentiam Dei, ita ut non distinguantur nisi penès nostrum intelligendi modum : atqui ita se gerunt concilia mox recensita, ut patet; ergo, etc. Sanè in sententia Scotistarum, aliquo sensu catholico dici posset quòd divinitas non sit Deus, cùm forma distinguatur realiter juxta illos à suo subjecto: non auderent illi asserere quòd persona in Deo, sit ipsa essentia; nec subscriberent sententiæ Joannis Dominicani Thomistarum placitis addicti, cui tamen subscripsit in concilio Florentino utraque Ecclesia; ergo, etc.

3o Ex SS. Patribus. S. Aug. 1. 5 de Trin. c. 10; Deus.... eâ magnitudine magnus est, quâ est ipse eadem magnitudo.... Hoc est enim Deo esse, quod magnum esse.... quia ipse sua est magnitudo. Hoc et de bonitate, et de æternitate, et de omnipotentiâ Dei dictum sit omnibusque omninò prædicamentis, quæ de Deo possunt pronuntiari; et 1. 7, c. 6: Non aliud est Deo esse, et aliud personam esse, sed omninò idem.

S. Fulgentius in Respons. ad Ferrandum, Interrog. 2, hæc habet: Cùm in Deo divinitatem, magnitudinem, bonitatem, virtutem nominamus,.... non istis diversis nominibus quædam diversa,... sed unum illud, quod est essentia vel natura, certissimè noverimus.

Supervacaneum foret plura congerere testimonia;

eodem quippe modo loquuntur SS. Greg. Isid. Ansel. et ex Græcis, qui acriùs contra Anomœos decertârunt, ii asseruêre attributa Dei mente solùm et cogitatione distingui. Audiatur adhuc S. Bern. contra Gilbertum 1. 5 de Consider. c. 7: Multa dicuntur esse in Deo, et quidem sanè catholicèque, sed multa unum. Alioquin si diversa putemus, non quaternitatem habemus, sed centenitatem.

Patet ex his Patres nullam agnovisse inter attributa divina et essentiam distinctionem positivam : namque, secundùm Scotistas, Deus et magnitudo et persona non sunt omninò idem; dùm perfectiones appellamus nominibus diversis, diversa quædam significamus, et ita diversa, ut centenitatem verè enumerare possimus : atqui alia est et prorsùs diversa Patrum mens et sententia; ergo, etc.

4° Ex Sacra Facultate Parisiensi, inter articulos à Ludovico quodam revocatos anno 1362, unus est: Quòd aliquid sit Deus secundùm suum esse reale, et to men non sit Deus secundùm suum esse formale.

Præcesserat an. 1276 damnatio facta à Stephano Parisiensi de concilio et sententiâ theologorum Facul tatis, et ex propositionibus proscriptis una erat : Quòd aliquid sit Deus realiter, quòd non sit formaliter Deus. Utriusque censuræ mentionem habet Gerson tum lectione 2 contra vanam curiositatem, tum in Epistolà ad quemdam Minorem scriptâ an. 1426. Non ergo in dubium revocari potest censura, nec obscurus est illius sensus: sola quippe est Scotistarum opinio, in quà dici possit quòd aliquid sit Deus realiter et secundùm suum esse reale, propter identitatem, scilicet subjecti, et inseparabilitatem, quòd tamen Deus non est formaliter et secundùm suum esse formale, nempè ob distinctionem formarum ab invicem : sic æternitas, justitia, etc., Deus sunt realiter, nec ab illo avelli queunt, non tamen sunt Deus formaliter.

5° Ex ratione: Illa distinctio non est admittenda quæ inutilis est, noxia perfectioni et simplicitati divinæ, et in se inintelligibilis ac inexplicabilis : atqui talis est distinctio formalis Scotistica :

Primò. Inutilis est : ideò quippe potissimùm admittitur ut explicetur quomodò de Deo prædicari possint attributa contradictoria, et ad faciliorem mysterii sanctissimæ Trinitatis intelligentiam; atqui hæc præstat distinctio virtualis æquè ac formalis; namque, posità virtuali distinctione, jam varia quæ de Deo prædican. tur attributa, non ampliùs contradictoria sunt; si quidem contradictio est de eodem sub eodem respectu : atqui ubi est distinctio virtualis, ibi plures sunt respe ctus; ergo sufficit illa ad tollendam contradictionem. Quod spectat mysterium SS. Trinitatis, in eo est difficultas quòd communicetur naturâ persona non communicatâ atqui in sententiâ distinctionis formalis non magis elucidatur et solvitur difficultas hæc, quàm in sententiâ distinctionis virtualis: etenim, juxta Scotistas, formalitates sunt quidem distinctæ, sed inseparabiles; sed ex formalitatibus inseparabilibus si una communicetur, alteram communicari necessum videtur; ergo non faciliùs nodum solvunt Scotistæ, quàm

Thomistæ; ac proinde illorum distinctio est inutilis.

Secundò. Noxia est perfectioni et simplicitati Dei. De perfectione constat, quia in sententiâ Scotistarum Deus est Deus per divinitatem, justus per justitiam, etc., quæ tamen non sunt ipse Deus, sed ab illo verè et realiter distinguuntur; ergo ex se perfectus non est, sed perfectio ipsi intelligitur adventitia, ascititia et ab alio profluens. Et certè ut ratiocinio utamur S. Bernardi Sermon. 80 in Cantica: Si divinitas Deus non est, vel est quid majus illo, ac proinde Deus non est ens summum; vel est quid minus, et tunc Deus constituitur per aliquid sibi inferius: vel est quid par, et consequenter duo sunt dii, et est aliquid æquale Deo : quod autem diximus de divinitate, eodem fermè modo dici potest de cæteris Dei attributis.

Quod pertinet ad Dei simplicitatem manifestum est, quòd maximè lædatur distinctione formali. Si quidem compositio intelligitur esse plurium distinctorum congregatio, unio, coadunatio; atqui in systemate formalitatum reperitur in Deo plurium realiter distinctorum unio; ergo Deus intelligitur infinitè compositus. Minorem non negant Scotista, soli hærent majori: contendunt ad compositionem requiri, ut plura hæc habeant rationem partium, et se habeant ut actus et potentia.

Verùm ludunt in æquivoco; namque 1° mutant et corrumpunt notiones simplicitatis et compositionis; illud quippe semper habitum fuit ut realiter simplex, in quo plura positivè distincta non videntur; è contrario illud est realiter compositum in quo plura sunt positivè distincta. 2° Ubi sunt plura unicum componentia totum, ibi est ratio partium; singula quippe non sunt totum, sed totum ex singulis coadunatis resultat: ergo singula sunt partes et membra totius. 3° Ratio potentiæ et actûs in partibus non constituit compositionem, sed perficit totum compositum, quia Lunc partes sunt ad invicem ordinatæ ; et consequenfer totum non componitur per meram aggregationem, quæ est ratio compositionis minùs perfecta ob dissolutionem et independentiam partium ab invicem. Deinde ex formalitatibus aliæ sunt generaliores, ut for. malitates entis, substantiæ spiritûs, quæ aliis specialioribus determinantur, restringuntur ac figuntur; ergo inter eas reperitur ratio potentiæ et actûs.

Tertiò inintelligibilis est ac inexplicabilis distinctio formalis: 1° dici non potest quid sint illæ formalitates; meræ sunt formæ abstractæ, metaphysicæ, subjectum exigentes, sine illo existere non valentes, ipsi tamen conferentes ut per se subsistat, instar sunt accidentium et modorum, tribuentes nihilominùs rationem substantiæ ac dignitatem quâ non pollent ipsæ: quis talia mente capere potest? 2° Juxta Scotistas pro multiplicato conceptu à parte mentis, multiplicatur formalitas à parte rei: hoc ipsis est fundatissimum prinpium ; sed datur in ente ex formalitatibus resultante conceptus subjecti illarum formalitatum; illæ enim concipiuntur non per se subsistere, sed in alio, ac subjectum exigere; ergo velint nolint Scotiste, debet dari à parte rei formalitas quæ sit cæterarum subje

ctum. Sed, quæso, formalitas hæc exigetne subjectum? Si exigat, ergo erit admittendus progressus in infinitum, dabiturque semper subjectum subjecti. Si non exigat, ergo erit formalitas per se subsistens ; si autem illa per se subsistere potest, cur non et cæteræ ? Deinde subjectum illud formalitatum, vel est una formalitas, quod jam demonstratum est repugnare; vel est quid distinctum à formalitatibus, quod negant Scotistæ, nec dicere possent quid illud esset; vel est aggregatio et collectio formalitatum, ita ut singule subjectum exigant, collectio verò per se subsistat; sed istud absurdum est; collectio enim nihil aliud est quàm formalitates; ergo collectio earum conditionem, naturam et sortem sequitur; nec magis collectio formalitatum intelligitur posse existere sine subjecto, quàm plura accidentia et modorum congeries; ergo, etc. Tandem formalitates illæ distinguuntur ab invicem, et ad invicem conveniunt; ergo singulæ ex variis constituuntur formalitatibus; ergo dantur formalitates formalitatum in infinitum. Adde quòd in singulis formalitatibus generalissima entis formalitas reperiri debet; ergo in Deo infinities et ultrà repetitur sola entis formalitas ; quæ omnia cùm vana sint, cùm absurda videantur, concludendum est distinctionem formalem Scotisticam esse inintelligibilem et inexplicabilem.

Dices 1° SS. PP. contra Anomæos disputantes asserunt ridiculum esse, creandi facultatem substan<tiam esse dicere; aut etiam providentiam, aut simi

liter præscientiam rursùs substantiam esse, etc, ita S. Basil. I. 1, contra Eunomium, quem sequuntur uterque Gregorius; et S. Aug. 1. 7 de Trin. c. 4, ait,

Deo Patri aliud esse, quòd Deus sit, aliud quòd Pater sit, quia Deus dicitur ad se, Pater ad alium: › sed si non admittatur distinctio formalis, hæc attributa tum absoluta, tum relativa, sunt ipsa Dei substantia et essentia; ergo admittenda est aliqua realis distinctio. Respondeo: Distinguo min.: Sunt ipsa Dei substantia et essentia realiter et in se, concedo; sunt ipsa De substantia penès conceptus, nego : 1° Quidem fateri debent Scotistæ, quòd attributorum formalitates sunt realiter ipsa Dei substantia; alioquin deberet agnosci in Deo substantiæ ratio quæ non esset formalitas; ac proinde solvenda ipsis manet objectio; 2° Scopus S. Basilii et utriusque Gregorii est, probare Eunomium, quòd diversi sunt conceptus substantia, et providentiæ, et præscientiæ, etc.; sic enim unicum Eunomii fundamentum contra divinitatem Christi evertebant, vide dicta Prænotato 2. Ergo ipsis sufficiebat virtualem admittere distinctionem; 3° Quod scopo ipsorum sufficiens erat, stabilit S. Basilius, nec ultrà pergit, eodem 1. 1 contra Eunomium, cùm dicit de Christo se ipsum variis donante nominibus, quòd diversas appellationes inter se ratione dissidentes sibi ipsi accommodet; non differunt ergo realiter hæ appellationes, sed duntaxat ratione et conceptu. Quod spectat S. Aug. quid ex illo eruere possint Scotistæ in suæ sententiæ tutamen, non assequimur, si quidem alter est respectus quo Pater Deus est et alter quo Pater est; nec ad hoc explicandum formalitatum auxilio indigemus.

:

Dices 2o Ea distinguuntur formaliter de quibus enuntiantur attributa contradictoria; atqui de essentia et attributis enunciantur attributa contradictoria; sic essentia communicatur, paternitas non communicatur, idque independenter à quâlibet mentis operà sicut ergo res una et eadem non potest simul existere et non existere; sic res una et eadem non potest simul communicari et non communicari; ergo agnoscenda est distinctio quædam realis inter essentiam et attributa ad explicandum SS. Trinitatis mysterium. - Respondeo 1°: Nego majorem : ut enim enuntientur attributa contradictoria, sufficit multitudo respectuum ad varios terminos; tunc enim de re unâ et eâdem dantur attributa contradictoria, v. g., similitudinis et dissimilitudinis, actionis et passionis, etc. Ergo sufficit ad hanc enuntiationem distinctio virtualis, seu æquivalentia pluribus realiter distinctis. -2° Nego min., quia ubi est distinctio virtualis, ibi est multiplicitas respectuum, et ubi est respectuum multiplicitas,ibi non est propriè dicta contradictio, quia illa est de eodem subjecto sub eodem respectu. Hinc essentia divina communicatur ratione sui, non communicatur autem ratione relationis et quatenùs producit. Nec advertunt Scotistæ, quòd eadem objectio manet ipsis solvenda: essentia quippe et paternitas sunt inseparabiles juxta illos; ergo siessentia communicatur ante omnem mentis operam, communicatur et paternitas; ac proindè illi recurrere tenentur ad varios respectus et ad distinctionis virtualis immobile fundamentum; igitur paternitas sumitur, vel formaliter, seu quatenùs est Filii principium, et hoc sensu, sub hoc respectu distinguitur à Filio, ipsique non communicatur; vel spectatur materialiter et quatenùs cum essentiâ identificatur, et sub hoc respectu à Filio non distinguitur, ipsi communicatur, etc.

Ad probationem nego consequentiam et paritatem : existentia enim et non existentia dicuntur de toto subjecto et secundùm se totum spectato; communicari verò et non communicari varios duntaxat arguunt respectus; alioqui enim in quâcumque sententiâ solvenda manet difficultas.

[ocr errors]

Dices 3°: Quæ sunt quid idem cum uno tertio sunt quid idem inter se; sed rejectâ distinctione formali personæ quid idem erunt cum essentiâ; ergo erunt et quid idem inter se. Respondeo: Distinguo maj. : Quæ sunt quid idem cum uno tertio adæquatè sumpto, incommunicabili, virtualiter etiam simplici, nec pluribus æquivalenti, sunt quid idem inter se, concedo; cum uno tertio inadæquatè sumpto, communicabili, virtualiter infinito et pluribus æquivalenti, nego; difficultas hæc propriè spectat Mysterium SS. Trinitatis. Personæ sub eo respectu sub quo sum quid idem cum essentiâ, identificantur quoque inter se : verùm cùm essentia sit multiplex virtualiter, ex se pluribus communicabilis, pluribusque æquivalens, concipitur plura posse sibi unire quæ sub alio respectu ad invicem distinguerentur. Sanè feliciùs non solvunt nodum Scoustæ personæ enim non distinguuntur nisi formaliter ab essentiâ ; ergo non debent distingui ab invicem nisi formaliter, cùm tamen fides inter illas distinctionem

---

admittat realem majorem. Verùm de his ubi de Trimtate. Dices 4° Signum distinctionis realis est diversitas conceptuum : atqui attributa divina diversis conceptibus apprehenduntur; ergo distinguuntur realiter, aut saltem positivè ante mentis operam. Respondeo: Distinguo maj.: Est diversitas concentuum absolutorum et positivorum, concedo; est diversitas conceptuum abstrahentium et præcisivorum, nego: conceptus positivi et absoluti sunt de entibus in se physicè consideratis; unde si diversi sint illi conceptus, nihilque inter se commune habeant aut aliquid includant quo se excludant mutuò, sequitur entia conceptibus exhibita verè à se invicem distingui. Conceptus abstrahentes et præcisivi sunt variarum repræsentationes formarum, quæ in uno eodemque subjecto essc concipiuntur : illi autem conceptus nequeunt esse signum distinctionis realis : 1° quia non se positivè excludunt et aliquid commune habent, nempe subjectum ipsum, ut justitia Dei, Dei misericordia: unde in subjecto possunt identificari; 2o quia non feruntur hi conceptus ad distinctionem entium, sed ad evolvendam unius ejusdemque entis naturam; scilicet quò pluribus æquivalet entibus ens unicum, eò minùs mens nostra, quæ finita est, illius naturam unico potest attingere conceptu; hinc unicam virtutem illius ratione æquivalentiæ scindit ac dividit in plures minutatim partes, si ita fas est loqui, ad solatium suæ finitudinis. Profectò nihil vetat quominùs summam Dei virtutem mens 1° consideret quatenùs semper existit, et est æternitas; 2° quatenùs ubique diffusa est, et erit immensitas; 3° quatenùs creare potens est, et erit omnipotentia; et sic singula percurrendo attributa, patebit varias, quas Deo tribuimus, perfectiones non esse nisi unicam virtutem realiter, quæ à mente nostrâ pro singulis et variis respectibus quos dicit, singulis et variis attingitur conceptibus. Non est ergo in Deo propriè loquendo nisi unica, summa et inanita perfectio infinitas illi adscribimus habitâ ratione nostrorum conceptuum, et nomine perfectionis intelligendo id quod à mente repræsentatur, non quod est formaliter à parte rei. Hinc cùm non sit realiter nisi unica perfectio, non est quoque nisi unica definitio unicaque natura: sed cùm perfectionem summam diversis attingamus conceptibus, partes naturæ unica illarumque definitiones juxta conceptus nostros exhibemus.

-

Instabis: Vel quæ diversis conceptibus apprehenduntur formæ existunt in re, vel non. Si existunt, ergo plures dantur formalitates; si non existunt, ergo conceptus falsi sunt, nec rem exhibent prout est in se. Respondeo: Distinguo antecedens : Existunt in re fundamentaliter, concedo existunt in re formaliter, nego; cùm mens unico conceptu totam infinitam virtutem apprehendere nequeat, idcircò singulos illius respectus, quorum illa est fundamentum, singulis sibi exhibet conceptibus; nec idcircò conceptus illi falsi sunt; ut enim fert vulgare adagium, abstrahentium nullum est mendacium: ratio est quia abstractio fœtus est mentis finitær, nihilque affirmat de objecto.

Dices ultimò Justitia et misericordia plus distin

« VorigeDoorgaan »