Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

rum non audiantur voces eorum. Psal. 4, v. 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Rom. 1, v. 20: Invisibilia ipsius (Dei) per ea quæ facta sunt intellecta concipiuntur; sempiternu quoque ejus virtus et divinitas; ita ut sint inexcusabiles ; et c. 2, v. 14: Gentes quæ legem non habent, naturaliter quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente ipsis conscientiâ ipsorum. Hæc omnia saltem probant et supponunt magnam Dei cognoscendi nobis inesse naturâ facilitatem.

2o Ex sanctis Patribus. Tertull. Apolog. cap. 17, ex testimonio animæ Deum esse comprobans, cùm observavit ab ipsis gentilibus in angustiis Deum unum nominari, exclamat : 0 testimonium animæ naturaliter christiana! Et in libro de Testimonio animæ, docet notionem Dei esse omnium primam, S. Hieronymus in caput. 1 Epist. ad Gal., postquàm attulit hunc Evangelii S. Joan. locum : Erat lux vera quæ illuminat ovinem hominem, etc., sic habet: Ex quo perspicuum est naturâ omnibus inesse Dei notitiam. S. Joan. Damasc. lib. de Fide orthod. c. 1: Notitia Dei, inquit, omnibus à naturâ est insita.

Probatur quia tot tantaque sunt existentiæ Dei argumenta, ejusmodi rationes adeò sunt obviæ et ubique occurrunt, atque tam proclive est homines ex suî et rerum omnium inspectione ad reflexam Dei cognitionem duci, ut minimè fieri possit in aliquo homine rationis compote dari ignorantiam Dei invincibilem; ergo, etc.

Probatur secunda pars, quæ mera philosophiæ limites non excedit, nempe probabilius esse notionem Dei propriè et strictè loquendo non esse innatam. Enimverò illa opinio, dari in mente nostrâ ab ortu ac jugiter perseverare aliquam notionem Dei actualem, graviores patitur difficultates quàm ut iis possit suaderi argumentis quibus nititur. Nam difficile est creditu, etsi non omninò impossibile demonstretur, nobis inesse perpetuò aliquam actualem notionem quæ suî mallum sensum faciat, cujus nobis conscii non simus, cujus existentiam aliunde quàm à sensu intimo accersere cogamur. Argumenta autem quibus ejusmodi notio Dei, quam directam appellare solent per oppositionem ad reflexam, menti adscribenda suadetur, tria sunt potissimùm. Primum est, ideam seu notionem Dei esse à Deo, quia nec à sensibus oriri potuit, cùm nihil sensus referant quod Deo simile sit; nec à mente, quia mens ideas suas non cudit; aliàs produceret repræsentationes rerum sibi penitùs antea ignotarum, quod planè repugnat. At, inquiunt, si idea Dei sit à Deo, proclive est eam admitti ab ortu menti concessam. Secundum est, eam ideam seu notionem esse innatam, quam omnis notio finiti præsupponit; atqui ideam Dei seu ideam infiniti omnis notio finiti præsupponit, seu idea infiniti prima est, et omnem ideam finiti ut finiti antevertit, siquidem finitum ut finitum nonnisi per infinitum cognosci potest, finiti natura in exclusione realitatis ulterioris, realitatis summæ consistit forma autem negativa, non cognoscitur nisi

TH. VII.

per formam positivam cujus est negatio; ergo, etc. Tertium ex facilitate Dei cum reflexione cognoscendi quam admittimus, eruitur. Nempe vel ca facilitas supponit aliquam Dei notionem ab ortu insitam menti, vel consistit in virtute ejusmodi ideam producendi. aut saltem attentè considerandi et inspiciendi. Atqui repugnat, ut jam diximus, mentem cudere ideas suas. Repugnat pariter animam velle attentiùs considerare objectum cujus nullam habet ideam, nullam notionem: Ignoti enim nulla cupido; ergo facilitas Dei cum reflexione cognoscendi, insitam in mente nostrâ ejus ideam supponit.

Jam verò triplex illud argumentum inefficax videtur. Nam ad primum responderi potest Dei ideam nobis à Deo ipso concedi, sed successu temporis, ubi scilicet ea nobis necessaria est, et ad eam nos ducunt objecta seu sensibilia, seu insensibilia certo quodam modo considerata v. g., ubi Deus nobis dat ideam finiti ut finiti, necesse est ut simul nobis aliqualem conferat notionem infiniti cujus exclusione finitum constituitur. Hæc verò idea infiniti, quam indirectè saltem perspicimus ubi finitum in genere consideramus, hæc, inquam, idea infiniti, illud repræsentat quod solo Deo competit, ac proinde dicenda est aliqua veri Dei notio, indiget tamen perfici, id est, oportet à nobis magis considerari quid in eâ contineatur, ut scilicet existentiam et perfectiones plurimas speciales, omnipotentiam, v. g., omniscientiam, etc., illi enti attribuamus. Eatenùs autem ejusmodi ideam, si ita loqui fas est, perficimus, seu eam magis consideramus et inspicimus, quatenùs vel volitione nostrâ vel ex aliquà impressione Deus determinatur ad nobis ejusmodi objecti ideam perfectiorem, seu minùs generalem et imperfectam tribuendam.

Ad secundum, negari poterit notionem infiniti omni idea finiti præsupponi. Finitum quidem non potest percipi, quin simul infinitum indirectè saltem et connotativè percipiatur, siquidem natura finiti ut finiti, exclusione realitatis ulterioris, exclusione infiniti constituitur, ex quo sequitur ideas rerum finitarum ut finitarum, quas impressionum in sensibus factarum occasione habemus, semper esse conjunctas cum aliquali notione generali ulterioris realitatis, vel etiam infiniti, adeòque Deum illas nobis non imprimere, quin simul et istam conferat. Verùm inde non consequens est notionem infiniti esse ideæ finiti præviam; imò etsi simul existat, attamen cùm idcircò videamur habere primas illas infiniti notiones generales, notioni finiti annexas, quia notioni finiti necessariò adhærent, ipsamque comitantur, meliùs diceretur finitum esse nobis in hac vità medium cognoscendi infiniti, quàm infinitum cognoscendi finiti, et quidem eò accuratiùs ita loqueremur, quòd infinitum percipi possit sine ullâ ad finitum attentione, licet tamen reverà infinitum necessarium ad omnia finita relationem dicat, quatenùs eorum omnium perfectiones eminenter continet, easque valet producere; unde fit ut Deus seipsum comprehensive cognoscendo, cætera omnia entia possibilia cognoscat.

3

Ad tertium, ubi finitum percipis, necessariò percipis infinitum ut exclusum à naturâ finiti. Hæc autem idea infiniti ad quam necessariò et formaliter ducit finitura, tametsi valdè generalis est, nihil tamen repræsentat nisi quod Deo soli possit convenire. Ad hane ideam attendere possumus, atque ex ejus inspectione infiniti existentiam et reliqua attributa colligere. Deinde ex rerum finitarum existentiâ et perfectionibus possumus etiam colligere, illud ens infinitum, cujus aliqualein ideam quocumque modo habemus, et existere et his atque illis perfectionibus summis esse cumulatum.

Verùm hæc de innatà Dei idea sufficiant: quæstio ejusmodi ad eam philosophiæ partem attinet in quâ de mente humanâ et ejus idearum origine tractatur. Idea Dei innata sit necne, parùm interest ad existentiam supremi et perfectissimi Numinis astruendam. Ac quidquid de ideâ innatâ statueris, illud erit abstrusius et obscurius quàm ut in medium demonstrationis assumi possit.

Quæres 2o utrùm idea infiniti sit positiva.-Resp. affirmativè, quia idea illa est positiva quæ nihil nisi positivum repræsentat: atqui talis est idea infiniti, siquidem nibil nisi ens, nisi realitatem, nisi perfectionem exhibet menti, nullum defectum entis, nullos limites, nullam imperfectionem repræsentat; quippe infinitum sub omni respectu est ens et realitas; ergo, etc. Et verò, si idea infiniti esset negativa, maximè quia infinitum negationem limitum sonat, seu quia magis, negando de Deo imperfectiones et defectus, eum cognoscimus, quàm affirmando et explicando quæ sint ejus perfectiones. Atqui hæc ratio nulla est; negatio enim limitum non est quid merè negativum, sed potiùs affirmatio entis et perfectionis summa; limitatio enim negatio est entis, quam qui negat, summain affirmat realitatem. Pariter omnem Deo abjudicare imperfectionem, ipsi est omnem realitatem et perfectionem adscribere; ergo, etc.

Dices Illius non datur idea saltem positiva, cujus naturam et essentiam non cognoscimus: atqui non cognoscimus, etc.; ergo, etc. Dist. maj.: Cujus naturam et essentiam non cognoscimus neque perfectè neque imperfectè, concedo; cujus essentiam non cognoscimus perfectè et adæquatè, nego. Cognosceremus Deum seu infinitum perfectè et adæquatè, si non modò infinitas ejus perfectiones sub ratione genericâ perfectionis, sed etiam singularum naturam et rationem absolutam et modum quo unam summam perfectionem constituunt, cognosceremus. Cognoscitur imperfectè natura et essentia infiniti, cùm omnes ejus perfectiones sub ratione genericâ perfectionis et realitatis solùm apprehendimus, non cognoscendo quid illæ in se sint, scu quâ ratione singule constituantur et in unanı summam perfectionem coalescant. Porrò, ut detur aliqua idea infiniti positiva, satis est infiniti essentiam cognosci imperfectè, sub câ ratione genericâ quæ ejus possibilitati, existentiæ et summæ perfectioni demonstrandæ sufficiat, quæque nisi ens et positivum repræsentet.

Instabis Ita simplex est infinitum ut percipi nequeat ejus natura quin tota percipiatur, adeòque perfectè neque enim in eo esse potest pars quæ percipiatur et pars quæ lateat -Dist. : Quin tota percipiatur saltem sub ratione genericâ entis et perfectionis, concedo; sub ratione singularum perfectionum constitutivâ, et quantùm ad modum quo in unam perfectionem coalescunt, nego. Ens perfectissimum, etsi simplicissimum, à nobis tamen imperfectè percipi experientia constat. Ratio autem est quia, licet simplicissimum, diversis tamen conceptibus propter suam summam perfectionem fundamentum præbet, ut aliquando explicabitur.

:

Inst. Si cognoscatur infinitum imperfectè duntaxat, ergo non datur ejus idea. Nam idea infiniti imperfecta non illud omne quod est in Deo repræsentaret; ergo non repræsentaret illud quo nihil majus dari potest; manifestum est enim illud quod ejusmodi idea non repræsentat conjunctum ei quod ipsa exhibet, aliquid debere majus constituere quàm illud solùm quod eâdem ideâ exhibetur. --Nego conseq. Ad prob. dist. ant. Idea infiniti imperfecta non repræsentaret explicitè illud omne quod est in Deo, concedo; implicitè, et sub ratione generaliori perfectionis et realitatis, nego. Itaque idea infiniti imperfecta non repræsentat quidem explicitè et evolutè naturam propriam singularum perfectionum divinarum, non repræsentat quæcunque vera de ejusmodi perfectionibus in se sumptis enuntiari possunt, non repræsentat modum eximium quo omnes illæ perfectiones unicam constituunt. Sed illa omnia implicitè exhibet, quatenùs omnes Dei perfectiones sub ratione genericâ perfectionis sunimæ repræsentat; nam ex ejusmodi notione necessariò et evidenter colligitur, et omnes illas perfectiones esse compossibiles, et ens quod iis constituitur esse summè perfectum, realitatem summam et infinitam eo contineri, nullum in eo esse defectum et imperfectionem; ergo, etc.

Obj. 2° Mens finita infinitum attingere non potest saltem ideâ positivâ. — Distinguo antecedens: Attingere non potest comprehensivè, concedo; imperfectè ct positivè, nego. Perceptio comprehensiva ea est quà omnes rei respectus, omnia ejus attributa sic percipiuntur ut nihil lateat videntem, seu ut nulla veritas ad eam attinens percipientem fugiat. Fateor infinitum non posse percipi hocce modo à mente finità. Sed mens finita potest Deum seu infinitum, modo imperfecto supra explicato attingere etiam in hac vita. Etenim 1° experientia constat infinitum sic à nobis percipi; 2° mens humana habet facultatem intelligendi; infinitum est intelligibile, quippe cùm ejus attributa consentiant, ut quid ergo mens humana infinitum imperfectè attingere non posset? 3° Si que ratio obstaret quominùs ens perfectissimum perciperetur à mente finitâ, maximè quia quò perfectius esset objectum, eò magis perceptio quà attingitur, mentis capacitatem occuparet : atqui id falsum; imò perceptio sensibilis vel minimi objecti, v. g., sensatio punetionis quà percipitur pars aliqua corporis quæ aciculă

pungitur, longè magis mentis capacitatem replet, quàm perceptio pura objecti cujuslibet, quantâcumque realitate et perfectione donati.

Quæres quid sentiendum sit de eà existentiæ Dei demonstratione à plurimis inde petitâ quòd solus Deus possit esse causa ideæ infiniti.—Respondeo 1° ejusmodi demonstrationem duplici ratione diversâ proponi, nempe aliter à Cartesio, aliter à Mallebranchio. Cartesius sensit infiniti ideam esse aliquam mentis nostræ modificationem, finitam ratione entitatis, infinitam verò objectivè, id est, vi repræsentandæ rei infinitæ pollentem. Hæc autem mentis finita modificatio realitatem infinitam repræsentans visa est Cartesio à solo Deo ut à causâ efficiente potuisse oriri, atque idcircò ejus existentiæ invictum esse argumentum. Mallebranchius verò statuit Deum esse causam formalem ideæ infiniti, seu non aliam esse posse ideam seu repræsentationem infiniti quàm Deum ipsum. Namque, ait, infinitum non potest percipi ubi non est, siquidem nihili nullæ sunt proprietates. Atqui infinitum non est in finito, finitum tantam non habet realitatem quantam habet infinitum; ergo infinitum non potest percipi in finito. Et certè, si aliquid finiti repræsentaret infinitum, mens nostra percipiendo aliquod finitum duntaxat seu aliquod finitum et nibil præterea, dicenda esset percipere infinitum. Sed hoc planè absurdum est, cùm nihili nullæ sint proprietates, et nihilum nequeat ut ens apprehendi ; ergo, etc. Hoc est præcipuum argumentum quo conatur ostendere Mallebranchius ideam infiniti esse Deum ipsum, seu, quod eòdem redit, nonnisi immediatè et in seipso infinitum percipi. Evidens porrò est ex ideæ infiniti existentiâ meritò colligi existere infinitum, ubi ponitur scilicet ideam infiniti non posse aliud esse quàm infinitum ipsum sese immediatè menti nostræ exhibens; quapropter hanc suam Dei existentiæ demonstrationem uno verbo proponit Mallebranchius Percipio infinitum; ergo est; nam, inquit, infinitum non potest percipi quin existat, cùm non possit percipi nisi immediatè in scipso.

Caveas autem ne existimes visionem essentiæ divinæ intuitivam, quâ sancti fruuntur in cœlis, nobis igitur mortalibus à Mallebranchio adscribi. Aliud est enim illam Dei imperfectam et inadæquatam perceptionem quam habemus, dici non aliter quàm in ipso Deo immediatè haberi ; aliud est menti humanæ, dùm versamur in terris, attribuere claram hanc et perspicuam essentiæ divinæ in se consideratæ visionem, quæ quocumque modo à sanctis habeatur, seu immediatè in Deo ipso, ut multis placet, seu ope alicujus speciei ut alii sentiunt, appellatur visio Dei intuitiva, nulli puro homini ante mortem concessa. De quo inferiùs fusè.

Cæterùm, quod Mallebranchius ponit, nempe infinitum non nisi in se ipso immediatè percipi posse, nou satis demonstratum videtur, ut invictum astruendæ Dei existentiæ medium esse possit. Enimverò, etsi perciperetur infinitum mediante aliquâ modificatione finitâ quâ repræsentaretur, non ideò perciperetur infinitum in finito, nec nihili essent aliquæ proprietates.

Aliud est enim quòd objectum videatur aliquo nediante; aliud est quòd idem objectum in eo videatur quod ducit ad ejus cognitionem. Non potest objectum percipi in eâ re in quâ non est, sed potest percipi mediante illà re in quâ non est, modò res ejusmodi illud repræsentet, seu ad illum eam habitudinem dicat, quæ ad medium cognitionis necessaria est. In eo consistit vitium argumenti à Mallebranchio allati, quòci velit in repræsentatione objecti, seu in eâ re quâ objectum menti repræsentatur, tantam saltem inesse realitatem, quanta inest objecto repræsentato, seu ope illius rei percepto. Illud principium gratis asseritur, non probatur. Tota enim ratio quâ Mallebranchius ejusmodi principium confirmat, hæc est, id quo res aliqua menti repræsentatur, solùm videri immediatè, rem verò repræsentatam eatenùs tantùm videri, quatenùs ejus idea seu ejus repræsentatio videtur. Atqui ratio ejusmodi nulla est, quia probaret non modò realitatem objecti repræsentantis non minorem esse debere realitate objecti repræsentati, sed etiam utriusque naturam et essentiam debere esse similem, seu objectum repræsentans ejusdem omninò entitatis, naturæ et essentiæ debere esse ac objectum repræsentatum; enimverò, si dissimiles sint naturâ, uno duntaxat percepto, non idcircò dici poterit percipi aliud; qui tria tantùm in triangulo latera considerat, non potest dici in triangulo percipere circulum. Jam verò absurdė, imò impiè diceretur naturam rei repræsentantis similem entitativè esse debere objecto repræsentato; si cnim quod aliquam rem intellectui exhibet, deberet naturâ esse similis objecto percepto, vel natura Dei sub nullo respectu posset omnia possibilia suo intellectui repræsentare, vel dicendum foret omnia possibilia esse in Deo formaliter, seu secundùm suum conceptum formalem, quod etiam falsum perinde et impium est. Hinc Mallebranchius sæpè contestatus est juxta suam sententiam ideas divinas naturâ esse prorsùs diversas à rebus finitis quas exhibent, et earum duntaxat esse repræsentationes. Hinc naturam extensionis intelligibilis, ut loquitur, seu ideæ extensionis corporeæ, quam extensionem intelligibilem admittit in Deo, cogitur admittere infinitè distantem ab ipsâ extensione materiali. Hæc nempe in suo conceptu formali involvit limites, excludit cogitationem, et incompatibilis est cum perfectionibus divinis; illius verò idea, seu extensio intelligibilis, in suo conceptu formali nullam limitationem includit; cum cogitatione, imò cum omnibus perfectionibus divinis compatibilis est; quapropter in Deo formaliter reperitur. Ergo meritò agnovit Mallebranchius ideam rei posse esse ab illius rei naturâ planè diversam ratione entita tis. Verum, si idea quæ rem intellectui repræsentat possit entitate et naturâ planè ab illâ re differre, quare ens aliquod minori perfectione et entitate donatum, non posset objectum ad quod certam habitudinem dicit. menti repræsentare? Dicam quod res est, certò cognoscimus unum esse posse medium alterius cognoscendi, darique repræsentationes intellectuales objeciorum in quo consistat ejusmodi vis repræsen

tandi, non ita perspicuè novimus, nec ita facilè possumus definire. Hic maximè cavendum ne phantasmatibus imaginationis, et ductis ex modo quo oculus corporeus res materiales attingit, comparationibus decipiamur. Nobis videtur hanc esse facultatis cognoscitivæ essentiam, ut quidquid naturâ habet aliquam relationem ad aliud, ipsi esse possit medium hujus alius cognoscendi, ac proinde ejusdem rei esse aliquam repræsentationem. Hinc essentia divina, quatenùs omnium finitorum perfectiones eminenter continet, ea intelligibiliter repræsentat, est eorum cognoscendorum medium, est uno verbo eorumdem idea. Hinc modificationes mentis nostræ videntur esse repræsentationes rerum ad quas referuntur, quia nempe cjusmodi modificationes non possunt cognosci secundùm id quod ipsis naturâ convenit, quin cognoscantur ea ad quæ habitudinem dicunt. Verùm horumce omnium fusior explicatio ad hunc locum non spectat. Quæ diximus sufficiat ad ostendendum demonstrationem quam Mallebranchius ex immediatâ infiniti perceptione protulit, non satis firmo fundamento esse nixam.

Quod ad allatum Cartesii argumentum attinet, illud eatenùs efficacius est, quatenùs concedendum est ideam infiniti quam habemus, iisdem saltem momentis probari à Deo ortam, quibus id evincitur de illis aliis nostris ideis quas mens nostra cudere non potest nec ab objectis sensibilibus haurire.

Quæres 4o utrùm dari possit ignorantia invincibilis Dei. Observ. ignorantiam invincibilem eam esse quæ nec viribus naturæ nec auxiliis gratiæ ordinariis superari potest. Ignorantia verò vincibilis est ea quæ aut viribus naturæ aut auxiliis gratiæ ordinariis potest expelli. Prior nec in se nec in causâ voluntaria est, unde ad culpam non deputatur. Posterior voluntaria est in se vel in suâ causâ ; quapropter ubi agitur de rebus quas cognoscere tenemur, vitio vertitur et peccato imputatur.

Quæstio est de cognitione quæ moraliter sufficiat ad agendum iisque proinde rationibus nixa sit quibus vir prudens assensum denegare non debeat. Respondeo non dari ignorantiam existentiæ Dei invincibilem. Probatur 1° ex Psalm. 78, v. 6: Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt. Unde sic arguitur : Ignorantia Dei non est invincibilis, si rei sint et pœnam mereantur qui Deum non cognoscunt et non colunt, atqui ex illo Psalmi 78 testimonio, rei sunt et pænam merentur qui Deum non cognoscunt et non colunt; ergo, etc. Probatur 2° iis momentis ex Scripturis, ex Patribus et ex ratione depromptis, quibus supra ostendimus magnam in nobis naturâ inesse Dei cognoscendi facilitatem.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Quaestio secunda.

DE ATTRIBUTIS DEI GENERATIM CONSIDERATIS.

Attributi nomine intelligitur id quod de alio præd.catur et dicitur; cùm autem agitatur quæstio de ente infinitè perfecto, nihil de eo dici potest quod non habeat rationem perfectionis: quomodò autem omnes contineat perfectiones, jam contra Spinosam supra innuimus dicemusque infra, tractando de De infinitate. Sufficiat igitur hic observare attributa alia esse primariò essentialia, quæ primarium Dei ingrediuntur conceptum, alia esse proprietates secundariò essentiales, quæ ex primario Dei conceptu fluere intelliguntur; et ex his alia sunt absoluta, quæ absolutè de naturâ divinâ enuntiantur et tribus communia sunt personis, ut æternitas, etc.; alia sunt relativa quæ sunt singulis personis propria ut paternitas, filiatio, etc. De attributis secundario essentialibus quæritur, 1° quisnam sit illorum fons et origo, seu, quæ ex divinis perfectio sit differentia Dei specifica, constitutivusque ejus gradus; 2° quomodò hæc attributa distinguantur. Duplicem hanc quæstionem duplici articulo expendemus atque solvemus.

ARTICULUS PRIMUS.

Quis sul fons omnium Dei attributorum. Differentiæ Dei specificæ atque illius constitutivi gradus triplex est conditio: prima ut sit perfectio specialis quæ primarium Dei ingrediatur conceptum, atque generaliorem entis notionem ad peculiarem quamdam alicujus entis in particulari rationem coarctet et restringat; secunda conditio est ut per illam perfectionem Deus à quolibet alio ente secernatur ac distinguatur; tertia tandem est, ut sit fons, origo et 1adix cæterarum Dei perfectionum, ita ut illæ ab hâc primâ fluere concipiantur et Deo competere, quia hæc prima Deo competere intelligitur.

Quænam autem inter divinas perfectio hâc triplici polleat conditione disputant theologi: triplexque vulgò eorum circumfertur opinio: prima, communis inter Thomistas, intellectionem assignat pro differentia Dei specificâ; secunda, quæ Scotistarum est, infinitatem affirmat esse gradum Dei constitutivum; tertia militat pro aseitate seu independentiâ, pro quâ sententia sit.

[blocks in formation]

Probatur ex Scripturis. Exodi 3, Moysi quærenti Dei nomen, ut illud Israelitis annuntiet, sic loquitur Deus: Ego sum qui sum. Sic dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos. Ex his sic arguere licet: Illa perfectio est propria Dei differentia, quam sibi maximè propriam dicit et asserit; ut cnim ait S. Hilarius lib. 5 de Trinit., nobis loquendum non aliter de Deo, quàm u ipse ad intelligentiam nostram de se locutus est; atqui aseitate seu existentià suâ necessariâ et independenti Deus eo loci se discernit à quolibet ente, hanc perfectionem sibi tribuit et adscribit velut maximè propriam et peculiarem; ergo ascitas est gradus Dei constitutivus. Probatur 2o: Illud debet assignari pro gradu Dei constitutivo, quod ut primam in Deo perfectionem cæterarumque fontem agnoscunt SS. Patres; atqui SS. PP. in mox appellatum Exodi locum uno ore asserunt omnes aseitatem et existentiam necessariam, esse primam et potissimam in Deo perfectionem, cæterarum fontem et originem; instar omnium sit S. Bernard. lib. 5 de Consider. c. 6, ubi sic loquitur: Quis est? non sanè occurrit melius, quàm qui est. Hoc ipse de se voluit responderi, hoc docuit, dicente Moyse ad populum, ipso quidem injungente : Qui est, misit me ad vos. Meritò quidem..... Si bonum, si magnum, si beatum, si sapientem, vel quidquid tale de Deo dixeris, in hoc verbo instauratur, quod est : EST; ergo, etc. Probatur 3° ratione: Illa perfectio est gradus Dei constitutivus, quæ prima concipitur in Deo, illum à quovis ente secernens, fons et radix cæterarum perfectionum quæ ipsi tribuuntur: atqui talis est aseitas, hoc est, existendi necessitas independens. Primò quidem, est prima quæ concipitur de Deo perfectio; neque enim de Deo primùm cogitanti alia potest occurrere idea, quàm quòd Deus sit ens à se existens, à nullo alio dependens ente, ens supremum; ergo, etc. Aliunde Deus est ens vi suæ possibilitatis existens; ergo non potest concipi possibilis, quin simul existens intelligatur, ac proinde existentia necessariò primarium illius ingreditur conceptum; non potest autem ilum ingredi, nisi quatenùs differentia; ergo existentia necessaria est prima specialis, quæ in Deo intelligitur, perfectio. Secundò, Deum discernit à quolibet alio ente namque hoc ipsi maximè proprium est quòd sit à se; cætera quippe entia dùm illi comparantur, jam intelliguntur entia ab alio dependentia, inferiora, et ex hoc finita et limitata; ergo, etc. Tertiò, necessaria existentia fons est origo et radix cæterarum Dei perfectionum; constat isted ex demonstratione petità ex ente necessario. Deinde si quæras cur Deus sit sapiens, sit justus, sit bonus, statim reponetur quia est à sc; si autein quæras cur sit à se, nulla alia occurret responsio, quàm quòd tale concipitur ens esse debere.

Et certè Deum esse ens summè perfectum demonstravimus triplici principio innixi: primum, necessitas existendi est prima entis necessarii perfectio; secundum, nulla est vera perfectio cum necessitate existendi incompatibilis; tertium, ens cui competit, et quia ipsi competit necessitas existendi, debet habere om

nes perfectiones quas habere potest: atqui ex hâc principiorum serie manifestum est necessitatem exi stendi esse fontem omnium perfectionum, easque se cum et vi possibilitatis existentiæ importare; ergo aseitas seu necessitas existendi, fons est omnium Dei perfectionum.

Dices 1° Entis infinitè perfecti gradus constitutivus non potest esse mera negatio; atqui independentia est mera negatio dependentiæ ab alio; ergo, etc. - Respondeo: Distinguo min.: Est mera negatio quoad vim vocis, concedo; quoad rem voce significatam, nego. Sunt in Deo quædam perfectiones quarum vix ulla in creaturis vestigia deprehendimus, quæ scilicet absolutam et omnimodam significant illimitationem; terminis affirmativis ejusmodi perfectiones possemus designare, et aliquando designamus. Sed faciliùs et disertiùs vocibus negativis et creaturarum imperfectiones procul arcentibus, illas exprimimus: tales sunt independentia, immensitas, infinitas, etc.; vocibus autem illis negativis si ratio soni habeatur, maximæ et summè positivæ exprimuntur perfectiones; sic maxima et omnium prima est perfectio, existentia à semetipso, exclusâ quâlibet causà, quolibet secluso ente; ergo, ete.

:

Dices 2o Ex aseitate non concipiuntur fluere omnes Dei perfectiones, neque enim ex eo quòd Deus sit à se, idcircò intelligitur, v. g., omnipotens pollensque virtute creandi; ergo aseitas non est fons omnium Dei perfectionum. Respondeo : Nego antecedens licet enim omnes et singulæ perfectiones non videantur sigillatim incluse in conceptu et ideâ necessariæ existentiæ, attamen in illo conceptu clarè intuemur necessariam existentiam nullam excludere perfectionem, et insuper ens, cui competit hæc necessaria existentia, habere omnes illas perfectiones quas habere potest: unde ritè infertur quòd illud omne quod habet rationem perfectionis competit enti ne. cessariò existenti. Cur autem singulas sigillatim in existentiæ necessariæ conceptu non intueamur perfectiones Deo proprias? ratio in promptu est, quòd adæquatam, ut diximus, necessaria existentiæ et Dei non habeamus ideam, et quòd harumce perfectionum nullum in creaturis inveniamus vestigium; ex hoc quippe concipitur nihil occurrere quod nobis talium ministret ideam perfectionum, in quâ videremus earum et possibilitatem et cum existentiâ necessaria connexionem. Porrò ex hoc perfectionum numero est virtus creandi, seu agendi potentia quatenùs infinita; verùm cùm ratiocinio constet talem admittendam et agnoscendam esse perfectionem, jam eam competere enti necessario optimè concludimus ex principiis mo et multoties recensitis.

Dices 3° Gradus Dei constitutivus debet esse Dei quædam propria peculiaris perfectio: atqui ascitas lalis non est, competit enim cuilibet Dei attributo, nullumque est cui proprium non sit, nullam habere causam suæ existentiæ; ergo, etc.

Respondeo: Distinguo maj. Propria, et peculiaris perfectio relativè ad cætera entia à Deo distincta.

« VorigeDoorgaan »