Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

consequetur, nisi demonstraverit unam tantùm concipi et esse posse substantiam, sumptam, ut fieri solet, pro ente quod existat aut possit existere sine subjecto inhæsionis; atqui tantùm abest ut id demonstrare valeat, ut potiùs innumera concipiuntur posse existere independenter à subjecto inhæsionis : imò et innumera sunt hoc sensu per se existentia; v. g., unumquodque corpus existere intelligitur sine ullo inhæsionis subjecto. Concipitur globum posse existere quin ulli subjecto inhæreat ut rotunditas ipsi inhærct. In systemate Spinosa tam digitus, v. g., esset modificatio inhærens subjecto, quàm ipsa inflexio digiti; quis inter illa duo maximum non concipit discrimen? Deinde datur substantia perfectissima, id nobiscum Spinosa fatetur, etsi aliter hujus substantiæ ideam explicet et evolvat, imò et suis expositionibus destruat. Datur etiam substantia imperfecta et finita, siquidem datur substantia dubitans, multa ignorans, errori obnoxia; puta mentes nostræ dubitant, ignorant, falluntur: atqui substantia perfectissima et substantia imperfecta non possunt una eademque esse substantia: certè quidem dubium, ignorantia, error, excludunt scientiam perfectissimam à subjecto in quo sunt; ergo substantia eadem quæ est subjectum omnimoda perfectionis ac perfectæ scientiæ, non potest esse etiam subjectum dubii, ignorantiæ, erroris, proindeque, etc. Denique substantia cogitans, substantia judicans omninò differt à substantiâ quæ est extensionis corporeæ subjectum. Nam substantia cui competit extensio corporea, necessariò est multiplex et divisibilis, cùm extensio corporea essentialiter divisibilis sit, et perpetuò dividatur ut varias induat formas; quid enim evidentius est quàm corpus illud in duas partes dividi, cujus, v. g., una pars sursùm, altera deorsùm transfertur? Non negat Spinosa; imò supponit corpora in varias partes transferri; quòd si id negaret, in immaterialismum quidem incideret, sed nihil minùs conciperetur illa translatio possibilis; potestne autem pars extensionis separari ab aliâ extensionis parte sine divisione? ecquid ergo est divisio, nisi separatio partium antea contiguarum et unitarum? Partes autem extensionis possuntne dividi, separari, quin dividatur substantia cui ità inhærent, ut sine eâ nec esse, nec concipi possint? ergo substantia quæ est subjectum extensionis corporeæ multiplex est et divisibilis. Porrò substantia cogitans, substantia judicans, ut jam adversùs materialistas demonstravimus, simplex est et planè indivisibilis; ergo, etc.

2° Absurdum est uni substantiæ infinita attributa adscribere, eo sensu quo nomen attributi Spinosa accipit, nempe pro attributo primario, quod sit quid primum in re. Nam unaquæque res suum concipitur habere gradum constitutivum, quo à cæteris distinguatur, et à quo cætera attributi necessaria, seu proprietates fluant, adeò ut inter illa omnia intelligatur esse aliqua necessaria connexio. Ità circulus suam habet essentiam, suum gradum quo constituatur, quâ essentia positâ necesse est has et illas proprietates circulo convenire Sed uni eidemque substantiæ, plures,

imò infinitas attribuere essentias, seu attributa, quorum nullum exigat aliud, hoc ipsum sanè contradictorium est. Et verò, si omnia ejusmodi attributa sint quid primum in re, quid, quæso, causæ est cur omnia eidem subjecto, seu substantiæ tribuantur? si dicas dari aliquam ejusmodi causam seu rationem, jam hypothesim descris; hæc enim causa seu ratio propter quam tot attributa adscribentur substantiæ, erit quid pr.num in re ex quo sequentur omnia illa attributa, qua tamen Spinosa ponit ab alio non sequi. Si dicas (quod in systemate Spinosa reverà dicendum est), nullam scilicet esse causam, infinita attributa primaria seu infinitas essentias et gradus constitutivos uni tantùm substantiæ attribuendi, nutat ergo systema quod labili et gratis posito fundamento nititur; vel potiùs manifestè falsum est, quia planè evidens est uni eidemque rei duas essentias non posse competere. 3° Absurdè prorsùs extensio corporea et cogitatio attributis unius ejusdem substantiæ accensentur. Eadem enim substantia non potest, ut diximus, esse simul divisibilis et indivisibilis, constare partibus quæ substantiæ sint, et iis non constare : atqui, si cogitatio et extensio materiæ essent attributa unius ejusdemque substantiæ, illa eademque substantia esset simul divisibilis et indivisibilis, ut jam non semel dictum est; constaret partibus quæ substantiæ essent, et iis nonconstaret; ergo, etc.

4° Absurdum est unam eamdemque substantiam simul esse summè perfectam, et tamen in se aut in suis attributis recipere tanquàm in subjecto modificationes finitas. Nam finitum et infinitum, seu imperfectum et summè perfectum non differunt tantùm penes plus aut minus, penes additionem aut substractionem; differunt naturâ, nec ex additione finitorum et imperfectorum quorumlibet, etiamsi summa esset numero infinita, posset coalescere id quod nomine perfectionis summæ intelligimus. Finita igitur modificatio, seu quævis proprietas in suo conceptu formali imperfectionem involvens, excludit à subjecto in quo est perfectionem summam. Verbi gratiâ, dubium excludit à substantiâ in quâ recipitur plenam omnium intelligentiam, nec cum eâ compati potest. Pariter facultas ratiocinandi seu à magis noto ad minùs notum procedendi, incompatibilis est cùm perfect rerum omnium cvgnitione; ergo absurdè dicitur modificationes seu proprietates finitas cum summâ perfectione in eodem subjecto consistere.

5 Absurdum est ab attributo infinito necessariò fluere proprietatem, seu, ut loquitur Spinosa, modum sive modificationem finitam. Proprietas enim conditionem essentiæ ex quâ fluit et subjecti quod eam recipit, recessariò sequitur. Hinc Spinosa dicere cogitur modum finitum non produci, id est, non sequi, non fluere ab attributo in se absolutè considerato; nec ab eodem ut modificatione infinitâ modificato; sed duntaxat ex attributo modificato modificatione finità: unde in finitorum ejusmodi modorum productione et serie tenetur admittere progressum in infinitum, quod pariter absurdum est.

6° Absurdum est dicere omnia necessariò et ex necessitate essentiæ unius substantiæ evenire, adeò ut tam repugnet rem vel minimam in mundo aliter se habere, quàm repugnat bis duo dare quinque, aut circalum esse quadratum. Nam 1° optimè concipitur numerum stellarum aut arenularum potuisse absolutè esse vel majorem vel minorem. Deinde homo in se ipso principium libertatis sentit et experitur, sensu intimo ipsi constat se esse liberum, adeòque, etc. Præterea certissimum est quondam facta fuisse quædam prodigia seu miracula, quæ legibus motuum, quarum manifestæ sunt exceptiones, nullo pacto possunt adscribi. Denique certissimum pariter habetur novitatis mundi argumentum, tum ex historiis, tum ex traditione populorum, tum ex omni monumentorum genere petitum. Atqui tamen, juxta Spinosa hypothesim, tam repugnaret vel minimam rem aliter se habere quàm repugnat bis duo dare quinque, aut circulum esse quadratum, cùm omnia juxta ipsum ex necessitate naturæ attributorum substantiae quam admittit, procedant; ergo, etc.

7° Absurdum est varios illos effectus quos conspicimus, quorum alii aliis indesinenter succedunt, dici tamien totidem modificationes seu proprietates necessarias substantiæ sub diversis attributis consideratæ. Etenim substantia Spinosa, ejusque attributa, semper codem modo se habent; id ipse admittit, idemque necessariò sequitur ex eo quòd substantia illa existat vi essentiæ suæ ; deinde nonne evidentissimum est rerum essentias immutari non posse? Ergo proprietas seu modificatio quæ necessariò flueret ab essentiâ substantiæ Spinosa, semper eadem manere deberet, nec esse temporanea et instantanea; nempe quod ab alicujus rei existentis essentià sequitur, tamdiù esse debet, quamdiù ipsa essentia unde manat; si enim essentia rei esse potest quin ea res ex ipsâ sequatur, ergo ex necessitate ejusmodi essentia cadem illa res non fluebat; ergo, etc.

8° Denique substantia Spinosæ ab eo absurdè dicitur ens perfectissimum. Enimverò substantia quæ est subjectum omnium dubiorum, errorum et actionum nostrarum, substantia proinde ignorantiæ, dubio et errori obnoxia, quæ reipsà multa ignorat, de multis dubitat, sæpè in errorem labitur, quæ seipsam nescit et in seipsam contumeliosa est; substantia miseriis et doloribus affecta, cujus pars alteram aggreditur, opprimit, trucidat, quæ motûs vicissitudines et varias quæ in hoc mundo aspectabili cernuntur mutationes in se recipit et patitur, hæc inquam, substantia, absurdè dicitur ens perfectissimum. Certè quidem qui ideam circuli et ideam trianguli idem repræsentare arbitraretur, minùs desiperct, quàm qui ejusmodi substantiam pro ente perfectissimo baberet. Atqui substantia Spinosa omnium dubiorum, errorum et actionum nostrarum est subjectum inhæsionis ; cùm enim unica sit, necesse est ut hæc omnia in ipsâ insint; est proinde ignorantiae, dubio et errori obnoxia; illi enim defectus manifestè tribucndi sunt ei substantiæ ex cujus essentiâ fluunt, et in quâ recipiun

tur; eadem substantia propter eamdem rationem dicenda est multa reipsà ignorare, de multis dubitare et in errorem sæpè labi; dicenda est etiam seipsam nescire et in seipsam contumeliosa esse, quandoquidem Spinosismus nemini ferè cognitus est; plerique verò quibus innotescit illum ut summam impietatem respuunt; denique substantia Spinosa miseriis et doloribus subjaceret, pars ejus ab alterâ ejusdem parte invaderetur, opprimeretur, spoliaretur, trucidaretur, motusque et vicissitudines quæ in universo percipiuntur, eam afficerent, et in ipsâ inessent; ergo absurde dicitur hanc substantiam esse ens perfectissimum, proindequc, etc.

Solvuntur objectiones.

Obj. 1°: Unica substantia esse potest, nempe substantia infinitè perfecta; nam si darentur aliæ substantiæ præter infinitè perfectam, substantia infinitè perfecta esset simul infinitè perfecta et non esset; esset ex hypothesi, non esset autem : namque ea non esset perfectissima, quæ substantiarum à se distinctarum non contineret perfectiones; atqui substantia illa quæ supponitur perfectissima non contineret, etc.; ergo, etc. - Nego ant.; ad probat. nego etiam ant., et distinguo majorem argumenti, quo alterum hujusce antecedentis membrum probatur : nempe ea substantia non esset perfectissima, quæ nec formaliter nec eminenter contineret perfectiones finitas substantiarum à se distinctarum, concedo; quæ eas non contineret formaliter, nego. Similiter dist. min. et nego conseq. Illud continetur formaliter in aliquo, quod secundùm suum conceptum formalem in eo continetur, sic, v. g., vis intelligendi in ente intelligente, ratio figuræ in triangulo continentur. Illud continetur eminenter, quod suppletur perfectione majori, seu cujus vices supplet aliqua perfectio summa; sic, v. g., facultas ratiocinandi, seu à magis noto ad minùs notum discurrendi, quæ secundùm suum conceptum formalem, in ente perfectissimo esse non potest, in co tamen continetur eminenter, quatenùs scilicet ejus vices supplentur aliquâ perfectione summâ, puta vi illâ infinitâ intelligendi quâ Deus uno intuitu omnia perfectissimè comprehendit. Porrò substantia perfectissima finitas substantiarum à se distinctarum perfectiones secundùm earum formalem conceptum non quidem continet, omnem quippe limitem summa perfectio excludit; sed ejusmodi perfectiones includit eminenter, quia quidquid perfectionis est in substantiis finitis et à perfectissimâ distinctis, illud omne sine ulla imperfectionis mixtione suppletur perfectionibus summis quas substantia perfectissima formaliter includit v. g., facultatem ratiocinandi quæ nobis inest, supplet suprema intelligentia, materiæ extensionem immensitas, quâ Deus omni in loco potest sine ulla translatione et mutatione operari. Jam verò quis non videt ad constituendam substantiam infinitè perfectam necesse non esse ut perfectiones imperfectionibus mixtas contineat formaliter, satisque esse si eas eminenter habeat? v. g., numquid conciperetur Deus per

fectior si, præter inteiligentiam supremam quâ omnia perfectissimè et simplici actu cognovit, includeret formaliter facultatem discurrendi à magis noto ad minùs notum, quâ rationales sumus? Quis contra evidenter non perspicit futurum ut ejusmodi facultatis formaliter spectatæ adjectione, Deus redderetur imperfectus, vel potiùs ejusmodi facultatem imperfectione mixtam summâ illâ perfectione quæ ejus vices supplet, à Deo planè secundùm suum conceptum formalem excludi; quia fieri non potest ut à magis noto ad minùs notum is discurrat, qui omnia simul cognitione perfectissimâ et comprehensivâ, unico actu attingit?

Instabis Aggregatum ex substantiâ quæ perfectissima supponitur et ex substantiis ab illà distinctis, erit quid majus quàm substantia illa perfectissima, siquidem totum est majus suâ parte; ergo, etc. Dist. ant: Esset quid majus extensivè seu numericè, concedo; esset quid majus intensivè seu quid magis perfectum, nego. Itaque illud aggregatum plures numero substantias complecteretur; sed numquid idcircò esset quid perfectius quàm sola substantia perfectissima? minimè; etenim 1° omnes perfectiones finitæ, quantæcumque sint, nullam proportionem habent cum perfectione infinità entis summè perfecti, unde si ad eas simul et ad perfectionem summam Dei attendas, nihil in ratione perfectionis majus à te cogitatur quàm si unam Dei summam perfectionem cogitares. 2 Nulla est perfectio, nullus perfectionis gradus in substantiis finitis, quod non contineatur eminenter in substantiâ perfectissimâ, ut mox explicavimus, id est, cujus vices non suppleantur aliquâ perfectione summâ entis summè perfecti, quo fit ut adjectione ejusmodi perfectionum finitarum Deus nullâ ratione constitueretur magis perfectus. 5° Tantùm abest ut aggregatum illud ex perfectionibus finitis et infinitis constituat aliquid perfectius, ut potiùs si omnes illæ perfectiones finitæ in eodem subjecto cum perfectione summâ secundùm suum conceptum formalem consisterent, hoc ipso, subjectum illud non posset perfectissimum concipi, siquidem in eo multæ essent limitationes quas essentialiter annexas habent entia finita; unde ejusmodi perfectionum finitarum et summarum consortium in eodem subjecto prorsùs repugnat.

Obj. 2o: Una substantia non potest ab aliâ produci; ergo unica existit. Probatur antecedens. Substantia per se concipitur : atqui si una substantia produceretur ab aliâ, per se non conciperetur; relationem enim naturâ suâ diceret ad causam quâ produceretur, ejusque ideam excitaret; ergo, etc. Ad hoc argumentum reducitur præcipua ratiocinatio quâ Spinosa nititur propositionibus 2, 3 et 6 primæ partis Ethices.-Nego ant.; ad probationem, distinguo: Substantia per se concipitur, id est, sine ordine ad subjectum inhæsionis, concedo; sine ordine ad causam efficientem, subdistinguo: Substantia necessaria, seu ens à se, concedo; substantia finita et contingens, nego. Jam non semel notavimus perseitatem seu negationem subjecti inhæsionis à Spinosâ confundi cum ascitate, scu

[ocr errors]

negatione causæ efficientis, quæ tamen maximè discriminantur. Prius substantiam in ratione substantie constituit, et ejus conceptu includitur. Alterum non est de conceptu substantiæ in genere, quia substantia potest esse necessaria vel contingens. Sufficit igitur ad substantiæ in genere naturam concipiendam, quòd aliter concipiatur quàm ens inhærens, quòd concipiatur sine ordine ad subjectum cui insit : v. g., globus est substantia, quia concipitur sine habitudine ad subjectum inhæsionis, imò concipitur ejusmodi subjectum excludere; rotunditas est modus, quia nec esse nec concipi potest sine relatione ad subjectum cui inhæreat et quod inde appelletur rotundum. At verò præter negationem subjecti inhæsionis, velle substantia in genere constituendæ necessariam esse negationem causæ seu ascitatem, id non modò gratis, sed falsò positum est. Substantia in genere nec continet necessitatem existendi, nec eam excludit, non dicit relationem ad causam efficientem nec ejusmodi relationem negat. De multis verò substantiis in specie, seu potiùs de omnibus exceptâ unâ quæ à se existit, uno verbo, de omnibus substantiis finitis evidentissimè demonstratur eas non posse existere quin à primâ aliquâ causâ quæ fit potenti sima, producantur, ergo, etc.

Obj. 3° Si plures essent substantiæ, vel essent ejusdem, vel diversi attributi; atqui 1° non dantur plures substantiæ diversi attributi; nam duæ substantiæ diversa attributa habentes nihil inter se commune haberent, ut patet ex definitione tertiâ. Unaquæque enim in se debet esse, et per se debet concipi, sive conceptus unius conceptum alterius non involvit; atqui tamen si darentur plures substantia diversi attributi, earum aliæ ab aliis producerentur, proindeque conceptus ullius invol veret alterius conceptum. 2° Non dantur etiam plures substantiæ ejusdem attributi. Nam si darentur plures distinctæ, deberent inter se distingui, vel ex diversitate attributorum, vel ex diversitate affectionum. Si tantùm ex diversitate attributorum, concedetur ergo non dari nisi unam ejusdem attributi. At si ex diversitate affectionum, cùm substantia sit prior naturâ suis affectionibus, depositis ergo affectionibus, et in se considerata, hoc est, verè considerata, non poterit concipi ab aliâ distingui, hoc est, non poterunt dari plures, sed tantùm una (ejusdem attributi). Est illud Spinosæ ratiocinium ipsius verbis totum ferè expressum. Vide proposit. 2, 3, 4 et 5, primæ partis Ethices.

Respondeo in hoc ratiocinio multa esse gratis æquivocè et eo sensu quem Spinosæ intendere debuit, falsissime posita. Et 4° quidem quod probatione primæ partis minoris statuitur, nempe duas substantias diversa attributa habentes nihil inter se commune habere, hoc principium æquivocis vocibus exprimitur. Nam ita potest accipi ut sensus sit essentias, seu gradus consti tutivos ejusmodi substantiarum, esse diversos, seu dissimiles, proindeque et carum proprietates quæ ab essentiis fiuunt; adeò ut non nisi in gradu generico substantic conveniant. Si hoc sensu accipiatur principium quod expendimus, evidentissimum est, et ab omnibus concessum. Verùm is sensus nihil Spinosa prodest. Quod

quidem cùm eum non lateret, idcircò aliam adjecit et subintellexit in eo principio significationem quæ omninò falsa est et nemini accepta; nempe contendit duas substantias diversi attributi eo sensu nihil commune habere, quòd unius idea nihil involvere possit quod ad aliam ordinem dicat etiam causalitatis. Hinc propositione tertià ita concludit: Quæ res nihil commune inter se habent, earum una causa alterius esse non potest; porrò quis non videt ibi Spinosam gratis supponere quod sibi erat probandum, imò potiùs, ad definiendam tanti momenti quæstionem, ab eo statui principium æquivocum quod in eå significatione quà ipse indigebat et illud accipiebat, manifestissimè falsum est? Unde nihil mirum si sibi constare non potuerit et reverà plures, imò infinitas numero substantias sub nomine attributorum admittat. Verba ejus referam. Propositione 10 sic loquitur: Unumquodque unius substantiæ attribulum per se concipi debet. Quod sic sibi videtur demonstråsse: Attributum enim est id quod intellectus de substantiâ percipit tanquàm ejus essentiam constituens (per definit. 4), adeòque (per definit. 3) per se concipi debet. Porrò definitio tertia, quam ibi Spinosa laudat, ipsa est definitio substantiæ quam conficit, quamque supra exhibuimus integram. Itaque unicuique attributo ex Spinosa convenit definitio ipsa substantiæ, quodque attributum per se concipitur, ut substantia, quia ejus essentiam constituit ; ergo cùm diversa, imò infinita numero attributa admittat, necesse est ab ipso admitti infinitas substantias.

unum

Frustra igitur in scholio hujus prop. 1° laborat Spinosa ut demonstret quomodò possint esse multa attributa realiter distincta, et tamen una sit substantia; manifestum est abnormem ejus errorem sibi nequaquàm constare posse. 2° In probatione secundæ partis minoris primò falsò et perperàm infert quòd, si dantur plures distinctæ substantiæ, non possint distingui nisi vel ex diversitate attributorum, id est, ex diversitate essentia singulis propriæ, vel ex diversitate affectionum, id est, proprietatum. Etenim quæ habent similes essentias et similes proprietates possunt esse distincta, sic, v. g., omnia ejusdem specici individua, singuli homines, à se invicem realiter distinguuntur, etsi in omnibus insit similis essentia, et similes proprietates. Et verò suam habent essentiam suasque proprietates modi singuli quos Spinosa admittit. Pluribus illis modis similis videtur esse essentia, et similes proprietates; distinguuntur tamen à se invicem, seu sunt modi distincti; hoc Spinosa non negabit. Quare ergo non possent dari substantiæ similes quæ à se invicem distinguerentur? Secundò hinc illegitima est etiam hæc Spinosæ illatio : Si tantùm ex diversitate attributorum, (distinguantur substantiae) concedetur ergo non dari nisi unam ejusdem attributi. Namque substantia quæ est ejusdem cum alià attributi, seu quæ similem habet essentiam, ab eâ distingui potest numericè, ut Petrus distinguitur à Paulo, talis circulus ab altero circulo.

Cæterùm, etsi arbitremur deceptum fuisse Spinosam, cùm entium planè naturâ similium distinctionem

numericam agnoscere noluit, fatemur tamen in eo positum non esse quod in ejus systemate præcipuum est et omnibus horrori esse debet. Qui enim diversas substantias agnoscunt, ens nempe perfectissimum, ct substantias finitas, voluntque istas omnes, etsi singularum à se invicem essentiales differentias non semper cognoscamus, reverà tamen hocce modo à se invicem essentialiter differre, adeò ut singula individua exstantia, vel possibilia non tantùm numericè, sed etiam specificè differant; ii à Spinosa impietate longè sunt alieni, suamque opinionem de quâ hic nullam ex professo quæstionem agitare volumus, principiis longè diversis à Spinosæ placitis astruunt.

Tertium est quod in probatione ejusdem secunda partis minoris adhuc reprehendendum ducimus; nempe hæc Spinosæ propositio: Cùm substantia prior sit naturâ suis affectionibus, depositis ergo affectionibus..... non poterit concipi ab aliâ distingui, falsa est, si eâ significetur diversitatem proprictatum certum non esse substantiarum distinctionis signum. Enimverò diversitas proprietatum certissimum indicium est diversitatis essentiarum à quibus fluunt. Essentiæ enim similes, similes habeant proprietates necesse est. Atqui substantiæ illæ sunt diversæ, quæ diversis essentiis contrahuntur et constituuntur; ergo, etc. Hine, verbi gratiâ, ex eo quòd divisibilitas sit necessaria materiæ appendix, et indivisibilitas necessariò conveniat substantiæ cogitanti, meritò adversùs Spinosam concludimus substantiam cogitantem à corporcâ esse distinctam. Pariter cùm potentia dubitandi, errandi, etc., non possint in eodem subjecto compati cum perfectâ intelligentiâ, colligimus substantiam dubitantem, etc., esse à perfectissimâ planè distinctam et diversam.

:

Obj. 4° Deus est ens infinitè perfectum; ergo et omne ens; nam si non esset omne ens, carcret perfectionibus quibus pollerent entia ab illo distincta; ergo non esset infinitè perfectum.-Respondeo: Nego consequentiam et probationis antecedens si Deus esset omne ens eo sensu quòd omnium entium esset subjectum, eaque secundùm eorum conceptum formalem naturâ suâ complecteretur, haberet omnium entium finitorum et imperfectorum defectus et imperfectiones; ergo jam non esset ens infinitè perfectum, quin quolibet ente foret imperfectius. Ad probationem dico. quòd licet Deus sit ens singulare, nihilominùs habet in se quidquid est veræ perfectionis in cæteris entibus, siquidem duo sunt distinguenda; perfectiones ipsæ et gradus in perfectionibus; perfectiones aliæ aliis dantur majores, ita ut quæ dignior ac superior est, ca contineat eminenter quidquid est verè perfectivum in alia sic materialitate perfectior spiritalitas continet in se quidquid in materiâ reperitur perfectivum, et illud continet eminenter modoque digniori; si enim contineret formaliter, jam participaret omnes materice imperfectiones: est igitur spiritus, ens, substan riæ tia, existens, loco correspondens, sed non per varias sui partes, quia simplex et indivisibilis est, cùm materia sit composita et divisibilis, quod sonat imperfe

ctionem; et hoc modo patet quòd Deus omnium entium perfectiones contineat aut eminenter aut formaliter, nempe si hæ perfectiones nullam habent adjunctam imperfectionem.

Quod spectat gradus in illis perfectionibus, manifestum est quòd cùm perfectiones sint in Deo in gradu infinito, jam continet in se omnes perfectionum gradus qui sunt in creaturis, ac proindè quamvis sit ens singulare, attamen continet omnes cæterorum entium perfectiones.

Instabis: Si perfectiones quæ competunt entibus à Deo distinctis, ipsi tribuerentur, esset magis perfectus; ergo si non sit omne ens, non est ens infinitè pcrfectum. Respondeo: Nego antecedens: vel enim quæstio est de perfectionibus quæ in Deo non sunt formaliter, vel agitur de gradibus in his perfectionibus quas formaliter continet. Si primum, perfectiones illæ excluduntur ab ente summè perfecto, quia adjunctam habent aliquam imperfectionem; unde repugnat ens summè perfectum eas continere formaliter; non ergo illud perficerent, quin et illius nocerent perfectioni. Si secundum, illis gradibus, qui cæteris entibus competunt, Deus non perficeretur, cùm illos jam habeat et contineat: sint, v. g., in homine decem scientiæ gradus; cùm illi concederentur Deo, non eum perficerent, pollet enim scientià infinità, ac proindè scit quidquid ab homine illo scitur et intelligitur; ergo additis illis gradibus non novam acquireret scientiam, sed mera csset et manca repetitio scientiæ quâ pollet.

Scilicet creaturarum perfectiones non sunt nisi mera et imperfectæ perfectionum divinarum repræsentationes; aliæ magis, aliæ minùs exhibent exemplar; aliæ non sunt nisi illius rudes delineationes, nonnullæ clariùs illud exprimunt non perfecte, sed ex aliquà tantùm parte hinc discrimina creaturarum ad invicem, et discrimen Dei et entium ab illo creatorum : tunc quippe clarè intelligitur Deum in se non habere posse rudes illas delineationes, quæ imperfectione sordescunt, claras autem expressiones continet, sed perfectiores, et in gradu infinito.

--

Obj. 5° Ens infinitum entis exhaurit totalitatem; sed de ente quod exhaurit totalitatem entis, nihil negari potest, et ens de quo nihil negari potest, est omne ens; ergo ens infinitum est omne ens. Respondeo, primam distinguendo propositionem: Entis exhaurit totalitatem intensivè sumptam, concedo; totalitatem extensivè sumptam, nego. Ens infinitum exhaurit totalitatem entis intensivè sumptam, quia quidquid perfectionis competit entibus cunctis, illud reperitur in ente infinito: sed repugnat ut eam exhauriat totalitatem extensivè consideratam, tum quia non ampliùs esset ens infinitum seu infinitè perfectum, tunc enim omnes in se omnium entium colligeret imperfectiones et defectus; tum quia jam non esset ens infinitum et singulare, sed potiùs cunctorum entium congeries.

Secundam nego propositionem : de ente enim quod exhaurit totalitatem entis intensivè sumptam, plura negari possunt et debent; necessario quippe negantur

[ocr errors]

de illo perfectiones, ut aiunt, secundùm quid, id est, quæ adjunctam habent imperfectionem, quia repugnat ut ens illud talibus informetur imperfectionibus: negantur de illo omnia entia finita et limitata; etenim si ea complecteretur, excideret à ratione entis infiniti, cùm resultaret ex finitudinibus, defectibus et imperfectionibus. Hinc patet responsio ad tertiam propositionem. Instabis: Ens non repugnat enti, nec perfectio perfectioni; ergò nihil repugnat quominùs ens infinitum resultet ex omnibus entibus. Respondeo: Distinguo Ens sub ratione entis non repugnat enti sub eådem ratione, concedo; ens sub ratione entis talis non repugnat, etc., nego; ratio abstracta entis non repugnat eidem rationi, hoc certum est. Evidens quoque nihil esse in perfectione summâ quod dicat non ens, quod contradictionem involvat, ac proindè omnes summas perfectiones, quas clarè concipimus requiri ad constituendum ens summè perfectum, esse in eodem subjecto compatibiles. Entia autem non existunt nee esse possunt cum solå et præcisâ ratione entis; habent adjunctas differentias divisivas et constitutivas, atque proprietates quibus unaquæque eorum species seu natura constat et à cæteris distinguitur. Ens dividitur generatim in perfectum et imperfectum. Summè perfectum ipsâ suâ perfectione summâ excludit à se omnem limitem, seu omnem defectum, omnem imperfectionem, adeòque excludit, secundùm ejus conceptum formalem, id omne quod imperfectionem necessariò habet admixtum, quale est omne ens finitum · neque enim ens finitum à summè perfecto duntaxat differt secundùm majus et minus, differt naturâ et essentialiter; nempe ea est entis fìniti natura ut imperfectionem et defectum entis necessariò includat. Verbi gratiâ, materia constituitur partibus realiter à se invicem distinctis, seu in aliquâ partium congerie consistit; hinc divisibilis, hinc ejus natura cum cogitandi facultate incompatibilis, et quidquid materiale est necessariò cogitatione privatur.

ARTICULUS IV.

Proponuntur solvunturque nonnullæ de origine, naturð et modo ideæ Dei quæstiones.

Respondeo

Quæres utrùm notio Dei sit innata. notionem Dei esse innatam eo saltem sensu quòd nobis naturå insit magna Dei cognoscendi facilitas; sed non videri quòd innata propriè et strictè loquendo dicenda sit, id est, ingenita ab ortu, et in modum actùs se habens, et omnem aliam ideam seu sensuum ope seu magistri disciplinâ advenientem prævertens.

Probatur prima pars quæ certa est, nempe nobis inesse naturâ magnam Dei cognoscendi facilitatem : 1° ex Scripturis. Job sic loquitur cap. 12, v. 7 et 8: Interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia cæli, et indicabunt tibi, et narrabunt pisces maris. Quis ignorat quòd omnia hæc manus Domini fecerit? Et Eliu apud eumdem Job 36, v. 25: Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul. Psal. 18, v. 1 et 5: Cœli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.....* non sunt loquelæ neque sermones quo

« VorigeDoorgaan »