Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ejusdem modi causas quadamtenùs referri, quibus animi hominum et voluntates excitantur. Sed est temeraria et plerumque fallax illorum prædictio, quia potiori sui parte ex libertate ac consilio proficiscuntur. Atque hoc in illis valet quæ in aere fiunt et periwpa vocantur. Quæ si cœlestium ad corporum stellarumque, præter solem ac lunam, vires aliquas pertinent, quod non omnibus philosophis probari diximus, poterunt eodem modo, hoc est confusè et universè, ex illorum contemplatione cognosci. Etenim cœlum ac sidera causæ sunt generales infimarum rerum, proindè generalis est illorum efficientia, quam proximæ et particulares modificant et immutant, interdùmque perimunt aut aliò derivant. Quare liquidam nullam et exactam significationem sese contuentibus, sed dubiam et incertam objiciunt.

IV. Sequitur genus illud signorum voluntarium et instituto factum, cujusmodi an stellæ et ipsa ista sint quæ in aere contingunt, reliqua dubitatio est. Ac sunt aliqui, ut Perrer. lib. 2 in Gen. c. 4, qui non solùm astra, sed ne inferiora quidem illa quæ μeréwpa vocant, rara et admirabilia, signa esse sentiant futurarum rerum, ut cometas et alia quæ ostenta dicuntur; quòd ad illa, antequàm fiant, ostendenda divinitùs immitti videntur. Verùm longiùs quàm res ferat, processisse illos arbitror odio genethliacorum et astrologorum, omnem ut vim significandi futuri iis quæ in sublimi accidunt, etiam aeris, adimerent. Nam multa constat ex profanis sacrisque litteris antequàm exstarent, extraordinariis iis indiciis prodita fuisse, non naturali causarum nexu et ordine, sed Dei nulu et arbitrio, ut tantò ante admoniti mortales se ad illa vel avertenda compararent precibus ac vitæ mutatione, vel fortiter atque æquo animo toleranda. Sic non temerè creduntur crinita illa sidera certis temporibus ostendi divinitùs, velut ex alto signa quædam impendentium malorum, cujus rei plenæ, ut dixi, sunt historia. Nec is sensus est mathematicorum tantùm ac divinaculorum, sed etiam piorum et gravissimorum hominum, quos omnes, ut de vulgi tam altè conceptâ opinione taceam, falli ac decipi, non est asseverare prudentis. Certè Ambrosius, lib. 4 Hexam. c. 4, ex Basilio non diffitetur indicia quædam in cœlo dari futurorum, cùm sic scribit: Non possumus negare quòd ex sole ac lunâ signa aliqua colligantur: nam et Dominus dicit (Luc. 21): Et erunt signa in sole, et lunâ, et stellis. Et quærentibus Apostolis signum adventus ejus, respondit: Et sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cœlo. Hæc dixit fore signa futuræ consummationis.

V. Damascenus quoque non absurdum putat, non solùm pluviarum ac tempestatum et mutationum aeris in cœlo esse signa, sed etiam bellorum. De cometis porrċ ità loquitur: Quin etiam cometa, inquit, sæpè conflantur, quæ sunt signa quædam quibus regum indicantur obitus. Nam et Origenem ejusdem esse sententiæ suprà demonstravimus, qui mihi tamen hâc in re nimius videtur; certè rem affirmat, cujus nullum neque argumentum habet neque testimonium, Deum in

cœlo et sideribus, quasi libro quodam, futura delineâsse. Quod enim ex Isaiæ loco illo, et similibus id evincere conatur, ridiculè facit, ac Scripturæ suo more vim affert. Nam hæc cœlos cum volumine confert, hoc est, membranâ in longum porrectâ et volubili, quæ explicatur et convolvitur, quemadmodùm eosdem cœlos sub occasum mundi pallii instar immutandos vertendosque alio in loco testatur: Ipsi peribunt, inquit, t autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent : et sicut opertorium mutabis eos (Psal. 101). Græcè : x«! ὡσεὶ περιβόλαιον ἑλίξεις αὐτοὺς, velut amiculum vel pallium contorquebis eos.

V. Quamobrem ista quidem quæ rariùs eveniunt, neque ratis ac descriptis intervallis existunt, ut cometas, igneas effigies armorum, cujusmodi sub Antiochi grassationem ac templi fœdationem in aere visa sunt (lib. 2 Mac. c. 5); ac reliqua ejusdem modi arbitror signa esse malorum ingruentium divinitùs et ex alto edita ad perterrendos et commonendos homines. Sic etiam inusitatæ et extraordinaria solis obscurationes, quarum in historiis frequentia sunt exempla, cladis aliquid portendunt, ut quæ, anno illo quo Cæsar interfectus est, ferè perpetua fuit, nec non illa septemdecim dierum caligo quæ Constantini Irenes filii, quem mater excæcavit, obitum est secuta (Theoph. Cedren.). Minùs hoc asseveranter dixerim de ordinariis siderum defectionibus. Sed nec absurdum existimem insignes potissimùm solis ità dispositas à Deo ac suis spatiis definitas, ut in ea temporum momenta caderent quibus illustrium eventuum indicia dare possent. Nam in stellis reliquis et earum aspectibus, et si qua sunt alia quæ geneseon artifices curiosiùs observant, nullam non modò rerum talium efficientiam inesse arbitror, quod paulò ante docui, sed ne significationem quidem. Quòd si ulla in istis est, ut et illa quam in sole, cometis ac cæteris concedimus, eam soli Deo distinctè ac perspicuè cognitam puto: dæmonibus verò, nisi illo patefaciente eatenùs solùm ut universè et infinitè portendi majus aliquid intelligant, quid illud verò sit, nonnisi conjiciendo probabiliter interdùm, aliàs falsò prænuntient.

VII. Satis de eâ parte dictum est, quomodo dæmones de cœlo servare ita possint, ut futura præsagiant; nunc modos reliquos exponamus, quibus indagare ista solent, vel ut scire putentur, suis præstigiis efficere, quos ferè Augustinus attigit, lib. 2 de Gen. ad lit. c.47, et lib. de Div. dæm. c. 6, et 4 de Trinit. c. 17. Horum Frimus est, experientia præteritorum. Sicut medici, ait idem, 4 Trinit. 17, multa prævidendo, etiam litteris mandaverunt, quæ ipsi experta notaverunt. Sicut denique agricolæ, vel vel etiam nautæ multa prænuntiant. Hanc Chaldæi et astrologi ad prædictionum suarum commendandam fidem falsò venditabant, asserentes qua dringenta et septuaginta millia annorum in periclitandis experiundisque pueris, quicumque essent nati, Babylonios posuisse, ut ait Cicero, 2 de Divin. At non solùm commentitium illud est, sed etiam ipsorum placitis adversum. Nam, ut Sextus Empiricus iis objicit, lib. 5 cont. Math. astrorum cœlique conformationes, quas qua

hoods appellant, longissimo intervallo redeunt, quare non possunt eædem sæpiùs observari, quod tamen necesse foret, ut earum experientia et disciplina aliqua confici posset. Verùm quod in cœlestibus corporibus non habent homines, propter rei vanitatem, in cæteris rebus propter vitæ brevitatem perfectè ipsi per sese capere nequeunt, sed superiorum usu temporum adjuti utcumque obtinent, id dæmones adipiscuntur, partim subtiliori sensûs acumine, partim experientia callidiore propter magnam vitæ longitudinem, ut scribit Augustinus, lib. 2 de Gen. c. 17; quod et lib. de Divin. dæm. c. 3 dicit. Quare cùm naturas omnium rerum, et animantium hominumque propensiones et indoles accuratè calleant, quid ex iis tàm singulis, quàm invicem aptis et conjunctis effici atque oriri consueverit, intelligunt.

VIII. Præterea futurorum notitiam non suâpte industriâ dæmones, sed aliunde percipiunt, sive angelis bonis ea significantibus, sive hominibus Dei instinctu præditis, quales Prophetæ, aut, si fortè, Sibyllæ fuerunt. Audiunt enim ista et aereæ potestates, ait Augustinus, lib. 4 de Trinit. c. 17, et lib. 2 de Gen. ad litt., sive angelis ea nuntiantibus, sive hominibus, et tantùm audiunt, quantùm opus esse ille judicat, cui subjecta sunt omnia, quæ quem in finem per suos deinde vates explicaverint, idem his verbis docet: Potestates autem aereæ superbæ atque fallaces, etiamsi quædam de societate et civitate sanctorum, et de vero Mediatore, à sanctis Prophetis vel angelis audita, per suos vates dixisse reperiuntur, eò egerunt, ut per hæc aliena vera, etiam fideles Dei, si possent, ad sua falsa traducerent; quod et alio in libro, cap. 6 et 7, qui est de Divinatione dæmonum, pluribus explicat. Et Tertullianus, in Apologetico Dispositiones etiam Dei, et tunc Prophetis concionantibus, exceperunt, et nunc lectionibus resonantibus carpunt. Ita et hinc sumentes quasdam temporun: sortes, æmulantur divinitatem, dùm furantur divinationem.

Declarat hoc Scriptura exemplis aliquot, dùm bonorum angelorum cœtibus immixtum esse Satanam refert, et in quoddam de futuris consilium et colloquium admissum, velut capite primo Job, et Regum tertio libro, capite 22. Ac de eo quidem quod in priore loco scriptum est, affuisse Satanam inter filios Dei, id est, angelos, qui assistebant coram Domino, auctor illius Commentarii, qui Origeni tribuitur, existimavit Satanam in cœlum ascendere nonnunquàm versarique inter angelos, quippe non magnum esse, si cùm spiritus sit, corpora transcendat. Sed hoc incredibile est, ut rectè Cæsarius animadvertit, Dial. 3, interrog. 49, et auctor Quæstionum ad Antiochum, quæ inter Athanasii Opera leguntur, quæst. 12.

IX. Quare sanctus Gregorius Papa, 1. 2 Moral. c. 3, nihil significari aliud putat, nisi perinde Satanam, ut et reliquos omnes, Dei non latuisse conspectum. Ita ergo etiam inter angelos, ait, in conspectu Domini Satan affuit, quia vis divina, quæ intuendo penetrat omnia, non se videntem immundum spiritum vidit. Quia enim ipsa quæ Deum fugiunt, latere non possunt, dùm cuncta nuda sunt superno conspectui, Satan affuit absens præsenti.

TH. VII.

[ocr errors]

In quo satis mihi non dixisse videtur. Nam ejusmodi est, quod illic factum esse scribitur, ut non perpetuo continenterque fiat, sed rarò, ac cæteris temporibus. At conspectui divino nunquàm non expositus est Satan. Sic igitur arbitror, cùm angeli complures in terris resideant, ad hominum ac provinciarum tutelam gerendam, ut è Daniele potissimum constat, ac nos postea dicemus, eorum aliquos, ut de re quâpiam inter se deliberarent, in unum locum congregatos esse, ac tum permittente Deo, inter illos adfuisse Satanam, quod similiter et de historiâ illâ sentiendum est, quæ Regum tertio describitur. Porrò, tametsi Satanam Dominus coram alloquitur, non eum videt ille, quod arpositâ similitudine Gregorius explicat: Sicut cæcus, inquit, cùm in sole consistit, ipse quidem solis radiis perfunditur, sed tamen lumen non videt, quo illustratur. Hine igitur futurorum intelligentiam arripiunt dæmones, ac per suos quæ volunt, sive potiùs quæ Deus permittit, ante denuntiant. Sic per Sibyllas multa prædixisse ab quibusdam putatur, ut Ambrosii commentario, in c.2 Epist. 1 ad Cor. : Hic est, inquit, qui per Sibyllam locutus est, sensum nostrorum secutus, locum volens inter cœlestes habere. At Hieronymus, 1. 1 cont. Jovin., divino instinctas spiritu vaticinatas esse censet, ac virginitatis præmium divinationem habuisse.

X. Solent interdùm et futurorum notitiæ fidem ex eo captare dæmones, quòd ea quæ procul fiunt aut jamjam imminere certò sciunt, alio in loco sitis aperiunt. Tanquàm si quisquam, ait Augustinus lib. 4 de Trinit. c. 17, de montis vertice aliquem longè videat venientem, et proximè in campo habitantibus ante nuntiet. Etenim omnis spiritus ales, ut Tertullianus scribit Apol. c. 22, hoc es: angeli et dæmoner. Igitur momento ubique sunt. Totus orbis locus illis unus est, quid ubi geTatur tam facilè sciunt quàm enuntiant; velocitas divinitas creditur, quia substantia ignoratur. Sic et auctores interdùm videri volunt eorum quæ annuntiant. Idem habet et Damascenus lib. 2 de Fide, c. 4. Quem locum uberrimè tractat Antonius apud Athanasium in ejus Vita, dùm suos adversùs dæmonum fraudes et affectationem illam divinationis instruit. Nam illos ait ob levitatem naturæ per cuncta discurrentes, quæ jam cœpta viderint longinquis nuntiare. Non enim ea quæ ‹ nondùm fieri cœpta sunt, referunt, quia Dominus (solus conscius est futurorum, sed quorum conspiciunt in actu initium, eorum sibi tanquàm apud ignaros vendicant de futuris fieri notionem, etc. Ita et de Nili inundatione solemni, cùm multas in Æthiopia viderint pluvias, è quibus fluvius intumescens ultra aiveum effluere consuevit, præcurrentes ad Ægyptum nuntiant amnis adventum. ›

XI. Ad hæc, ut scribit Augustinus lib. 2 de Gen. ad litt. c. 17, aliquando idem nefandi spiritus etiam quæ ipsi facturi sunt, velut divinando prædicunt, quemadmodùm et acceptâ divinitùs potestate lædunt primò, dehinc remedia præcipiunt, ad miraculum nova, sive contraria; post quæ desinunt lædere, et curâsse creduntur, quod Tertullianus ait, itidem et Eusebius atque Au gustinus.

22

<quia peccare potuit. Nam et angeli peccaverunt, et ‹ dæmones facti sunt, quorum est diabolus princeps, et qui non peccaverunt, peccare potuerunt. Et cuicumque creaturæ rationali præstatur, ut peccare ‹ non possit, non est hoc naturæ propriæ, sed Dei ‹ gratiæ. Quem locum uberrimè pertractat FulgenGus, libro de Fide ad Petrum cap. 3, ubi inter alia: Illos quoque, ait, quos terrenorum corporum gravat nulla lutulenta materies, id est, angelicos spiritus, quis non videat non unius naturæ esse cum Deo, <sed factos ex nihilo, quorum naturalis mutabilitas in eo cognoscitur, quia ejusdem naturæ pars est in ‹ deterius permutata? Deinde, postea, cùm dixisset angelos sanctos in deterius non posse mutari, id unde illis accidat, his verbis exponit: Sed hoc ipsum, quòd ab illo statu beatitudinis, in quo sunt, mutari ‹ in deterius nullatenùs possunt, non est eis naturaliter insitum, sed postquàm creati sunt, gratiæ divinæ largitate collatum. Si enim angeli naturaliter incommutabiles fierent, nunquàm de eorum consor<tio diabolus et ejus angeli cecidissent. ›

Postremò, si nihil satis liquidò compertum atque exploratum habeant, responsorum ambiguitate fucum faciunt, et ea dicunt quæ in utramvis partem congruunt, ut quemcumque res exitum sortita sit, cum prædixisse videantur. Fallunt autem etiam studio fallendi (verba sunt Augustini, lib. de Div. dæm. c. 6), et invidà voluntate, quâ hominum errore lætan tur. Sed ne apud cultores suos pondus auctoritatis amittant, id agunt ut interpretibus suis signorumque suorum conjectoribus culpa tribuatur, quando vel ‹ decepti fuerint, vel mentiti. › Tertullianus etiam, Apol. c. 22: In oraculis autem, ait, quo ingenio ambiguitates temperent in eventus, sciunt Crosi, sciunt Pyrrhi. Hanc eorum fraudem et Apollinis illius değiCU fallaces et ancipites sortes pluribus persequitur et illudit OEnomaus Cynicus apud Eusebium lib. 5 de Præpar., atque exemplis quàmplurimis traducit. Ilieronymus ad caput 41 Isaie: Quòd si aliquis dixerit multa ab idolis esse prædicta, hoc sciendum quòd semper mendacium junxerint veritati, et sic sententias temperârint, ut seu boni, seu mali quid accidisset, utrumque posset intelligi, ut est illud ‹ Pyrrhi, regis Epirotarum : Aio te, Æacida, Romanos vincere posse; et Crocsi: Cræsus transgressus Halym maxima regna perdet. Tot modis miseros mortales illudit Satan futurorum cognoscendorum illecebra delinitos: Nihil enim est cujus tantâ cupiditate teneantur homines, ac futurorum scientiâ, ut ait Chrysosto

mus.

CAPUT XI.

De angelorum voluntate. Eorum voluntatem, ubi semel aliquid decreverint, non esse immobilem. Basilius explicatur. Tum variis argumentis ex antiquis Patribus ostenditur ex sese mutabilem illorum esse voluntatem.

ac

I. De angelorum cognitione satis multa dixi; altera pars sequitur, quæ in voluntate ac libertate consistit. Ea verò illos esse præditos, ipsorum casus ruina demonstrat, ait Basilius. Impiorum, inquit, et adversariorum spirituum defectio id, quod dicimus, approbat, juris suî ac libertatis esse invisibiles virtutes, et què in virtutem ac vitium vergere, ideòque ope sancti Spiritùs agere. Hinc enim Spiritûs sancti divinitatem asserit, ejusque præstantiam quà creatis omnibus, maximè cœlestibus spiritibus, antecellit, quòd ii ex sese ac naturâ suâ neque sanctitatem habeant, et in bonum ac malum suapte libertate propendeant. Itaque ad illorum naturam et substantiam extrinsecùs accedit sanctitas et perfectio, quam iis Spiritus sanctus impertitur. Hanc verò dignitatem suâ in bono perseverantiâ conservant, cùm quidem in eligendo liberum habeant arbitrium, sed nunquàm ab conjunctione cum vero bono excidant. Quem ad sensum illud interpretatur Augustinus, 3 cont. Max. c. 12, quòd Apostolus ait, solum Deum immortalitatem habcre, nimirùm quia est immutabilis solus. In omni enim mutabili naturâ Honnulla mors est ipsa mutatio. Tum, paucis interjectis: Et creaturarum natura cœlestium mori potuit,

II. Liberum igitur inest illis arbitrium, quod intelligenti ac rationali naturæ deesse non potest, idque in bonum aut malum, atque in contrarià suâpte conditione mutabile; in quo tamen theologorum sententiæ discrepant. Etenim sanctus Thomas, in 1 part. q. 64, art. 2, ejusque schola universa, voluntatem angeli ante clectionem ad utrumvis esse liberam existimat, post electionem verò immobiliter adhærere ad id quod amplexa fuerit, atque hanc esse causam cur dæmones in susceptâ pravitate mentem obfirment, nec in melius vertantur, quod ipsum ex cognitionis, sive, ut vocat, apprehensionis illius conditione fieri putat. ‹ Differt enim, ait, apprehensio angeli ab apprehensione hominis in hoc quòd angelus apprehendit immobiliter per intellectum, sicut et nos immobiliter apprehendimus prima principia, quorum est intelle‹ctus; homo verò per rationem apprehendit mobiliter ‹ discurrendo de uno ad aliud, habens viam procedendi ad utrumque oppositorum. Unde et voluntas hominis adhæret alicui mobiliter, quasi potens etiam ab eo discedere et contrario adhærere; voluntas autem angeli adhæret fixè et immobiliter. Et ideò, si consideretur ante adhæsionem, potest liberè adhærere et huic, et opposito, in his scilicet quæ non naturaliter vult. Sed postquàm, jam adhæ sit, immobiliter adhæret. Et ideò consuevit dici quòd liberum arbitrium hominis flexibile est ad oppositum et ante electionem, et post; liberum autem arbitrium angeli est flexibile ad utrumque oppositum ante electionem, sed non post. Sic igitur et ‹ boni angeli semper adhærentes justitiæ, sunt in illâ ‹ confirmati, mali verò peccantes sunt in peccato obstinati. Hæc S. Thomas, quæ quidem minùs theologis plerisque probantur.

[ocr errors]

III. Neque verò propositi nostri est scholasticorum hâc de re certamina persequi. Antiquorum verò Patrum si, quod propriè hic agitur, auctoritas et sententia quæritur, non est dubium, quin haud paulò plures,

contraria pars quàm illa S. Thome, fautores habeat. Damascenus quidem, itidem ut ille, immobiles in eo ad quod adhæserint, angelos facere videtur, cùm de cornm naturà disputans, eam pœnitentiæ capacem non esse dicit, quoniam corporis est expers, tanquàm ca sola quæ corporibus constant, mutare consilium possint, et ad ejus quod asciverint, contrarium sese transferre. Verùm hæc ipsa naturæ conditio eò quidem pertinere potest, ut et res omnes perfectiùs intelligant, et in id quod elegerint rapidiùs ac sine ullâ cunctatione ferantur, nullà corporis mole districti, quod Elias Cretensis, in Commentariis ad Gregorium Nazianzenum, docet, cùm ait, ad orat. 23, n. 15, liberum arbitrium, sive τὴν αὐτεξουσιότητα, ex homonymorum esse numero, ac ‹ de Deo quidem superessentiali dici modo; de angelis autem, quia promptitudo unà <cum habitu concurrit, nec ullam temporis intercapedinem suscipit. Nam cùm angelus naturalem arbitrii libertatem habeat, sine ullo impedimento eâ ‹ utitur, ut qui nec repugnantiam ullam à corporibus habeat, nec aliquid quod in eum impetum faciat. At in hominibus habitus ante conatum et aggres‹sionem naturaliter priùs cogitatur. › Posse autem angelos suapte naturâ ab iis quæ semel elegerint ad contraria converti mutarique, veteres ferè consentiunt, qui et hoc ipsum quòd angeli boni in susceptâ bonitate constantes immotique persistunt, non eorum naturæ tribuunt, sed divinæ potestati ac gratiæ, itidemque quòd dæmones in nequitiâ suâ voluntatem obfirmârunt, eò factum interpretantur, quòd illos divina gratia destituit,non quòd ita ferat ipsorum natura.

[ocr errors]

IV. Sic enim inter alios copiosè disserit Fulgentius, loco cit. c. 5, qui et Dei consilium de utrâque naturâ angelicâ humanâque commemorat, illa quidem, ut si quis eorum bonitatem voluntatis perderet, nunquàm cam divino munere repararet. Unde diabolo et angelis cjus propriâ voluntate cadentibus, cæteros angelos in suæ dilectionis æternitate firmavit; humani verò generis massam non totam in sempit rnum perire permisit, sed quos voluit ejusque gratuita bonitas, repulsis tenebris, in quibus omnis humana nativitas ⚫ peccati originalis condemnatione versatur, reducendos prædestinavit ad lucem. › Tum paucis interjectis: Bonæ quoque voluntatis, inquit, et cogitationis ‹ initium non homini ex seipso nasci, sed divinitùs et præparari et tribui, in eo Deus evidenter ostendit, quia neque diabolus, neque aliquis angelorum ejus, ex quo ruinæ illius merito in hanc inferiorem ⚫ sunt detrusi caliginem, bonam potuit, aut poterit resumere voluntatem. Quod si possibile esset, ut humana natura, postquàm à Deo aversa bonitatem perdidit voluntatis, ex scipsâ rursùs eam habere potuisset, multò possibiliùs hoc natura habe •ret angelica, quæ quantò minùs gravatur terreni corporis pondere, tantò magis hâc esset prædita facultate. Vides ut eamdem esse causam affirmet angelorum et hominum, quod ad voluntatis mutationem et conversionem attinet, neque illorum naturæ id adscribat, quòd in suscepto peccato perseverent, sed

divinæ justitia. Nam si hoc à naturâ insitum esset angelo, ut ab eo quod elegit nunquàm se dimovere posset, hanc dæmonum obstinationem non in subtractam divinitùs gratiam, ac Dei voluntatem et severitatem, sed corum naturam referret. Quis enim molarem lapidem, ex quo in profundum cecidit, non suâpte naturâ dicat potiùs in eodem hærere loco et consistere, quàm alienâ voluntate ac judicio?

V. Sensit hoc Basilius, ad Psalmum 32, qui angelos bonos in primâ suà origine et substantiæ constitutione dicit insitam unà sanctitatem accepisse. Propterea difficilè ad malitiam transferri possunt, quòd subinde velut tincturâ quâdam, ita sanctitate corroborati, et in virtute stabilitatem dono sancti Spiritùs adepti sunt. Sed illud in Basilii verbis observa, non eum prorsùs immobiles, sed difficilè mutabiles à Dei gratiâ et bonitate angelos arbitrari. Id enim de eo statu angelorum in quo sunt modò, non de illo in quo ante obfirmatain et quasi obsignatam gratiam fuisse dicuntur in scholis, interpretandum est, ut verbum indicat subtanti:um eisi, præsentis utique temporis, non imperfecti, ut malè ab interprete Latinè redditur in hunc modum: Quapropter et ad malitiam difficilè se poterant transmovere; perperam id quidem; nam Basilius manifes'è angelos hoc ipso tempore difficilè ad malitiam converti posse voluit, ut cosdem, quantùm in ipsorum est voluntate ac naturâ, etiam nunc in deterius mutari posse mon-

straret.

Deinde non vidit interpres, qui imperfectum præteritum pro præsenti posuit, quàm absurda inde senentia consequatur. Etenim, si hæc Basilii verba : Ad malitiam difficilè se poterant transmovere, ad illum angelorum statum referenda sunt, quo nondum mali ceciderant, sed justi erant omnes ac sancti, quasi tunc difficilè quidem ad pravitatem desciscere, postea verò nullo id modo facere potuerint, cùm ejus difficilis mutationis causam dicat esse Basilius, quòd in sanctitate roborati sunt, ac virtutis stabilitatem et Tò μovo acceperint, hoc est, confirmati sunt in gratii, ut recentiores in scholis loquuntur, sequitur ante diaboli lapsum, in virtute ac gratiâ confirmatos esse bonos, quod communibus theologorum placitis repugnat. Quocirca perspicuè Basilius etiamnùm difficilè ad malitiam transferri posse angelos credidit, quamvis absolutè et ex sese depravari possint.

Ac ne quis de hâc Basilii interpretatione dubitet, sciat in eâdem esse causâ Gregorium Nazianzenum, qui de angelicis illis beatisque mentibus agens, gestit quidem, inquit, dicere ad malum immobiles, ‹ atque ad bonum duntaxat agitationem habentes, utpote Deum circumstantes ac primario Dei fulgore collucentes; hæc enim inferiora secundariæ illuminationis sunt, verùm ut non omninò immobiles, sed ægrè mobiles existimem ac dicam, mihi persuadet ille ob splendorem Lucifer, qui propter superbiam caligo et effectus est et nominatur. Hic detous, id est, difficilè mobiles, ad malum dixit beatos spiritus, nor ἀκινήτους eodem sensu, quo Basilius δυσμεταθέτους Vocavit, VI. Sanè Maximus, interpres Dionysii, speriores

quidem angelorum ordines ab Dei excidere gratiâ ( non posse dicit, quòd ob vehementem voluntatis affectum quo bonum complexi sunt, quemdam sibi habitum comparârunt. Porrò angelos, hoc est, infimos ordines, fortasse in deterius posse converti. • quippe cùm eos dixerit Dionysius circummundanos esse, quorum è numero puto diabolum aliquando fuisse, antequàm excideret. De hâc Basilii, Gregorii et Maximi opinione postea. Interim ex illorum hâc mente, quod quærimus intelligere licet, longè eos abfuisse ut angelos putarent in eo quod semel elegerint immobiles hærere, cùm eosdem arbitrati sint ex sese in deterius hodièque posse converti. Gregorius Nyssenus de utrâque naturâ humanâ et angelica loquens, parem arbitrii libertatem ambobus attribuit:

Boni, inquit, ac mali cupiditas ex æquo utriusque naturæ essentiæ simul insita et attributa est, plenamque item ac summam in sese potestatem, et ab omni necessitate liberam voluntatem in utrisque ‹ parem rerum universarum præses effecit, ut animi libero quodam arbitrio atque proposito regatur ⚫ quidquid ratione pariter ac mente præditum est. › Joannes verò Damascenus, lib. 2, c. 3, cùm alia plurima de angelorum libertate tradidit (velut eos esse‹ naturas ratione, intelligentiâ et libertate præditas, ac proposito et sententiâ mutabiles, idque ex se et suâpte sponte; quippe creatum omne etiam mutabile est, solum autem id quod increatum est, mutari convertique non potest; porrò rationale omne potestate liberum est), quare, inquit, eo ipso quòd rationalis est et intelligens, liberi est arbitrii, <út autem creata, mutabilis, potestatem habens manendi, ét procedendi in bono, et in deterius prolabendi. Tum hoc statim adjicit : minimè capax pœnitentiæ, quoniam corporis est expers. Nam homo, propter corporis imbecillitatem, pœnitentiam ◄est consecutus. Ubi quòd angelum pœnitentiæ haud esse capacem ait, non eò pertinet ut angelos ab eo quod elegerint digredi non posse velit, sed ut divinâ gratiâ, sine quâ pœnitentiam agere non poterant, jure destitutos asserat, quòd ut corpore, sic excusatione imbecillitatis carerent, ob idque graviùs quàm homines, intolerabiliùsque peccâssent. Atque idem paulò post: Difficulter, ait, in malum mobiles, sed << non immobiles, nunc verò et immobiles, non naturâ, ◄sed gratiâ, et adhæsione ad id quod solum bonum est. ›

VH. Eamdem angelicæ voluntatis åμerastμeplav, to. 4, Bibl., Faustinus, contra Arianos scribens, disertis verbis redarguit: Voluntas, inquit, Dei naturaliter

bona est, perfecta est, indemutabilis est, semper ⚫ eadem existens, et sine initio existens, et sine fine ⚫ perseverans. Voluntas verò ejus qui non est Deus, • eò quòd habeat initium, sicut et ipse qui non est Deus, potest et mutari, potest et verti, sicuti et < ipse qui non est Deus; ac per hoc non verè bona, ‹ quia non naturaliter bona, nec verè perfecta, quæ ⚫potest verti et minui, ita ut quod hodiè voluit, crastino nolit, ut quod hodiè noluit, crastino velit. Dicam exemplo apertiùs angelus iste qui nunc

diabolus est, antequàm fieret diabolus, proprii arbitrii agitatione amisit bonam voluntatem, ideò sci‹ licet, quia ex facturâ subsistit, et non naturaliter Deus est, hoc et de omni creaturâ rationabili sen‹ tiendum est. Etsi enim quidam eorum non decli<naverunt, neque declinant à bonâ voluntate, tamer. ‹ in naturâ habent posse declinare, quia creaturæ sunt, et non Deus. Hoc enim quòd non declinant, ex disciplinæ perpetuâ observatione obtinent, non ‹ ex naturæ indemutabilis veritate. › Sic, lib. 5, Moral. cap. 38, et lib. 25, c. 4, Gregorius Papa: Natura, inquit, angelica, etsi contemplationi auctoris inhærendo in statu suo immutabiliter permanet, eo ipso tamen quo creatura est, in semetipsâ vicissitudinem nutabilitatis habet. ›

VIII. Nec minùs nativæ huic electionis firmitati repugnant illi omnes Patres, qui obfirmationem in susceptâ gratiâ et stabilitatem bonis angelis Dei bencficio contigisse volunt, atque in fidelis obsequii præmium cessisse, ut, præter illa testimonia, quæ superiùs adduximus, Augustinus apertè asserit, libro 22 de Civitate Dei, capite primo. Casum, inquit, angelo<rum voluntarium justissima pœna sempiternæ infelicitatis obstrinxit: atque in eo summo permanentibus cæteris, ut de suå sine fine permansione <certi essent, tanquàm præmium ipsius permansio‹nis dedit. Prosper, in libro primo de Vità contemplativa, capite tertio: «Voluntatis, inquit, sancto<rum angelorum fuit quòd, malis spontè cadentibus, ‹ ipsi in suâ dignitate manserunt; et divino justoque ⚫ judicio actum est ut quæ fuit cum Deo suo perma⚫nendi voluntas, fieret permanendi voluntaria felix‹ que necessitas. Eucherius, libro primo in Genesim: Qui quidem, ait, dùm sunt mutabiles naturâ, facit tamen eos immutabiles atque incorruptos ⚫ gratia sempiternâ. Idem docet Fulgentius in libro de Fide ad Petrum, capite tertio. Et Gennadius, cap. 62 de ecclesiasticis Dogmatibus: Virtutes angelicæ

quæ in divino amore fixæ perstiterunt lapsis super<bientibus angelis, hoc munere retributionis accepe‹ runt, ut nullâ jam rubigine surripientis culpæ mordeantur, etc. Isidorus, libro primo de summo Bono, capite 12‹ Gratiâ dicimus, non naturâ esse incom⚫ mutabiles angelos. Nam si naturâ incommutabiles ‹ essent, diabolus non utique cecidisset. Sic Maximus, interpres Dionysii, ad c. 13 Dionys. de cœl. Hier., quo hic scribit angelos à Deo &τρénτovs, id est, immutabiles, conservari, exponit ita ut cùm liberi arbitrii sint, ex sese mutari posse sentiat, sed à Deo contineri ac conservari. Anselmus item, lib. de casu diab., cap. 24 Quemadmodùm, ait, malus angelus vituperandus est, quia non potest ad justitiam redire, ita iste laudandus est, quia non potest abire. Sicut enim ille jam redire non potest, quia solà malâ voluntate abiit, sic iste jam abire non potest, ‹ quia solâ bonâ voluntate permansit. Palàm igitur est, quia sicut illi non posse recuperare quod deseruit, est pœna peccati, ita,huic non posse deserere quod tenuit, est præmium justitiæ. Et Ru

« VorigeDoorgaan »