Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

sunt, sed hoc est omne quod habere à nobis intelligitur. Adjicit etiam illud, ideò subjectum non posse fieri Deum, ‹ quia forma est, formæ verò subjectæ esse non possunt. Nam quòd cæteræ formæ subject accidentibus sint, ut humanitas, non ita accidentia suscipit, eò quòd ipsa est, sed eò quòd materia ei subjecta est. Dùm enim materia subjecta humanitati suscipit quodlibet accidens, ipsa hoc suscipere ‹ videtur humanitas. Forma verò, quæ est sine materià, non poterit esse subjectum, nec inesse materiæ. Hùc spectat articulus quidam à Stephano Parisiensi episcopo damnatus : Quòd substariæ separatæ sunt suâ essentiâ, quia in eis idem est quod est, et per hoc quod est. Item alius: Quòd scientia intelligentiæ non differt à substantiâ intelligentiæ.

VI. Redco ad illud materiæ genus quod ex Porphyrio paulò ante memoravimus, et genus ab eo esse dicitur. De hâc Maximus in Scholiis quinti capitis libri de divinis Nominibus agit ex Dionysio : nam cùm hic ita scripsisset omnium quæ ex Deo participantur primum esse hoc ipsum quod est, idque antiquius esse quàm ipsam vitam, ipsam sapientiam, hoc est, «¿toeïvui, sive ideam essendi, ut ita loquar, priorem esse ideâ vētæ, vel sapientiæ, Maximus adnotat invisibiles et supremas mentes primùm essentiæ vel extantiæ fuisse participes, ac deinde vitæ atque sapientiæ. Ut enim in nobis prima est producta materia, ex quâ sumus, sic in mentibus corpore carentibus, instar materiæ intelligitur ea quæ est uniuscujusque per ‹ vitam forma, et per quam substantiatum est ad vitam, et sapientiam, et similitudinem. Ibi materiæ instar esse spiritibus affirmat formam illam, sive ideam, à quâ habent inprimis ut sint; deinde ut tales sint, hoc est, viventes et sapientes. Cùm autem diversæ sint ideæ istæ, harum natura prima intelligitur tou eïval, hoc est, essendi idea, tum vivendi et sapiendi. Prius est enim esse rem quàm hoc modo esse, sive his qualitatibus et proprietatibus affici.

[ocr errors]

Vellem de hoc materiæ genere Boetius, Bonaventura cæterique loquerentur, qui communem cum rebus corporatis habere materiam dixerunt angelos. Nemo ab illis hac in re dissideret. Nam genere, quæ est metaphysica materia, constare angelos ac differentiâ, vix erit aliquis qui non facilè consentiat. Verùm aliud illorum habere sententia videtur, et cujusmodi jam dixi, ut eadem, quæ est in corporibus, et quâ ea constituuntur, in incorporeis illis mentibus insit materia. Cui non modò recentiorum theologorum pars maxima reclamat, sed etiam omnes antiqui, quibus esse corporis expertes angelos placuit. Hi enim non minùs ¿ûous, quam àswpάτou; illos vocant, ut Eusebius, Gregorii ambo, Nyssenus et Nazianzenus, Joannes Damascenus, Maximus, superiori capite citati. Subscribit his R. Moses Maimonides in primâ parte Jad, tractatu primo de Fundamentis legis, ubi angelos ait esse formas sine ullâ prorsùs materiâ, sive formas separatas. Hoc ipsum præterea significant qui simplices illos esse substantias affirmant, ut Gregorius Nazianzenus ibidem laudatus in carmine primo de Virginitate.

Qui autem corpore præditos angelos esse sentiunt, eos consentaneum est materiam unà iis accommodâsse corporum propriam. At iidem, si paulò elegantiùs philosophati sunt, angelicis corporibus consertos esse crediderunt spiritus, quos crassioris illius, et, ut ve cant,physicæ, sine dubio materiæ expertes, fecerunt. Absurdissimum enim videtur citra corpora ullam putare esse materiam, ut sint invicem ista conjuncta, et quidquid materiâ præditum est, idem sit corpus, ei corpus omne materiâ constet. Vide S. Thomam in primâ parte Summa theologica quæstione 50, articulo secundo, ubi angelos probat carere materiâ. Inter articulos à Stephano damnatos iste etiam reperitur, quòd materia non est in angelis, contra fratrem Thomam, ubi mirum est tam hoc damnari nullam esse materiam in angelis, quàm fratri Thomæ, si quidem ile est S. Thomas Aquinas, contrariam imputari.

VII. Hoc igitur constituto, άôžoυ5, id est, materiâ carentes esse angelos, ac formas per se subsistentes, si, ut Boetius paulò ante citatus asserebat, forma sine materiâ subjectum esse non potest accidentium, 'sequitur nullum in angelis accidens inesse, ac ne in animà quidem humanâ. Quod sanè fatetur Ammonius eruditissimus Aristotelis interpres, cùm substantiæ definitionem Aristoteleam explicat: Nullo modo, inquit de intelligibilibus agens substantiis, capaces sunt accidentium. Quanquàm quid ego intelligibiles substantias dico, ‹ cùm ne in animam quidem solam conveniat hæc sen<tentia, cùm eam consideramus affectione ad corpus expeditam, ac Deo similem factam, et mundanum bonum contemplantem? Cum autem implicatà generatione spectatur, et corporibus admixta, tunc ad eam definitio convenit, tanquàm accidentibus subjectam. Est enim subjecta philosophiæ, et grammaticæ, et alteri cuipiam disciplinæ, quæ circa ipsam <accidit. Huic accedit auctor libri de Causis, sub initium. Ibi enim triplex esse distinguit, unum, quod est ante æternitatem, estque causa prima, quoniam est causa ei (id est, æternitati); secundum, quod est cum æternitate, et est intelligentia, quoniam est esse secundùm habitudinem unam; unde non patitur, neque destruitur; tertium, quod est post æternitatem, et supra tempus, est anima. Itaque esse secundùm, vel intelligentia, mutationis expers ab illo ponitur, neque patitur quidquam. Ideò statim subjicit : Et intelligentia opponitur, vel parificatur æternitati, quoniam extenditur cum eâ, et non alteratur, neque destruitur. Atqui alteratur id cui aliquid accidit, præsertim si eo accidente sit perfectius. It sanctus Thomas in Commentario ad hunc locum verba illius accipit: Est, inquit, omninò secundùm habitu dinem unam, ila quòd non patiatur aliquam altemitatemonec virtutis, nec operationis. Sic etiam Scholiastes R. Mosis Maimonidæ, ad caput secundum tractatus de Fundumentis legis, intelligentias separatas ait à se mutuò distingui ratione causæ et causati, quoniam non sunt illis accidentia, quibus à se mutuò distinguantur.

Gregorius item Nyssenus, in 12 libro contra Eunomium, Deum universitatis conditoremasserit patibili et obsequente materiâ condità; in sensibilibus quidem

rebus varias indidisse qualitates; in intelligibilibus verò non qualitates, sed liberi arbitrii appetitiones indidisse, cujus verba postea referam.

VIII. Sed et Marius Victorinus in eâdem fuisse sententiâ videtur ac Boetius et cæteri, cùm ita scribit in quarto adversùs Arium: «Etenim in supernis æternisque, id est, in intellectibilibus atque intellectualibus, nihil accidens, nibil qualitas, nihil geminum, vel cum altero, sed omnia viventes sunt, intelligentesque substantiæ, puræ, simplices, uniusmodi, hoc ipso, quo ⚫ sunt, et vivunt, et intelligunt, conversimque quo intelligunt, hoc ipso etiam sunt. Hic enim non de Deo tantùm agit, sed etiam de cœlestibus substantiis et intelligibilibus, quas æternas ideò vocat, quòd nunquàm intermorituræ sint.

Verùm Maximus, Dionysii interpres, ac theologus longè Victorino præstantior, majus addit huic opinioni pondus auctoritatis, dùm in Commentariis ad septimum caput Hierarchiæ cœlestis, quas Dionysius Goedeis öğels appellabat, hoc est, deiformes habitus, ita declarat: Quod deiformes habitus in divinis mentibus appellat, non sic existimandum est magnum Dionysium dicerc virtutes illas intelligibiles accidentis instar ut in " nobis ipsis, tanquàm aliam in alio subjecto, velut ⚫ qualitatem illis advenire. Nam accidens et subjectum illic locum non habent, cùm et omnis inde compositio et informitas materiæ procul excludantur. Si enim aliud in alio foret, velut accidens in subjecto, non per ‹ sese illa substantia viveret, neque per se divina fieri posset, quantùm assequi licet, propter solum ordinem <qui servatur, cùm aliud in alio ponitur. Quocirca habitus ii qui inesse dicuntur illis, sunt ipsi per se substantiati, non autem ut accidens in subjecto, quia materiâ carent. Hinc magnus Dionysius infra, in libro de ecclesiasticâ Hierarchiâ, capite quarto, substantiales ait esse habitus, qui illis insunt. Hæc Maximus, qui angelos nullum accidens et qualitatem nullam capere posse confirmat, pro eo quòd materia sunt expertes. Quem sic interpretatur S. Thomas in 2, q. 50, art. 6, ad 1, ut de habitibus et accidentibus materialibus loquatur.

IX. Sed minimè hæc probabilis est ratio. Quippe Maximus de iis ipsis loquitur habitibus, quos Dionysius Ocoɛidets gets nominat. At isti merè spirituales sunt, et vontol. Nam sunt illuminationes et efficientiæ primariæ, quæ ab auctore omnium Deo, nullâ interpositâ creaturà, in primos ac summæ majestati proximos angelorum ordines manant, ut idem Dionysius affirmat. Itaque puri isti sunt ab omni materiæ commercio. Quare nemo meliùs quàm se ipse Maximus explicare potest, qui eodem in loco declarat cujusmodi habitus illos esse velit

Nota, inquit, divinas virtutes secundùm habitum obtinere deiformem statum. Est autem habitus <qualitas permanens. Hinc igitur ostenditur libero illas arbitrio esse præditas, et virtutes habitu possidere. Hoc latiùs demonstrat Ammon Adrianopolitanus in libris quos de Resurrectione adversùs Origenem scripsit. Qui in angelis tales esse habitus dicit, ut sint permanentes qualitates, non iis tantùm simplicitatis

[ocr errors]

tribuit, nullam ut adventitiam formam recipiant, neque accidens, aut compositionem omnem detrahit. Verùm ejusmodi solùm removet accidentia quæ aboleri extinguique facilè possunt, ut in nobis usuvenit. Nam doctrinarum et artium virtutumque habitus, sive studio quesiti, sive divinitùs parti, amittuntur interdùm, vicissimque recuperantur. Angeli verò sic à primå origine inditas rerum habent species, ut eæ nunquàm excidant; virtutum item gratiæque ornamenta, qui in iis obfirmati sunt, constanter obtinent, adeò ut divino beneficio sic tanquàm in naturam ac substantiam illa transierint, ut Pachymeres docet: Divinæ, inquit ‹ Paraph. c. 7 divin. Nom., virtutes secundùm habitum deiformem possident statum. Est autem habitus qualitas permanens. Ejusmodi porrò habitus substantialis factus est ex Dei gratiâ, non autem tanquàm accidens in subjecto, quoniam materiæ sunt et corporis ‹ expertes. Itaque non in aliquo priùs altero statu conditos esse dicit, ut illis carerent virtutibus, sed unà cum illis creatos, et qui ab eo statu defecerunt, iis amissis virtutibus in alteram transcriptos esse veluti sortem, conditionemque naturæ. Denique est ejusmodi, inquit, substantivus angelorum habitus, qualis est in igne secundùm habitum comburendi vis et ardor. Sanè accidens ita definitur à Porphyrio, ut sit id quod est et abest citra interitum subjecti. Quare forma illa qualitasve quæ à subjecto non divellitur, accidens illo modo non est, sed οὐσία, vel οὐσιώδης appellatur, aut φύσις, quatenus id natura vel naturale esse dicitur, quod congenitum est alicui, et cum eo nascitur, atque existere incipit. Sic Apostolus naturà nos ait esse filios iræ, quia peccatores et invisi Deo nascimur. Ad hunc modum habi. tus illi qui in angelis sunt, obróders vocantur à Dionysio et Maximo.

X. Sed ut ad Boetium revertar, quod is universe asserit nullam formam posse esse subjectum etiam accidentis, ac solius hoc proprium esse materiæ, adstipulante Mario Victorino, neque philosophis hoc probari, neque theologis potest. Quippe multa formis accidunt, quæ in ipsis resident et ad eas adhærescunt; neque insunt per sese materiæ, nisi materiæ vox xataXptix et latiùs accipiatur, ut id significet, quod non planè est simplex, vel actus purus, ut dici solet, sed potentiæ aliquid includit. At ejusmodi sunt creatæ res omnes, ut jam dixi, quæ ex actu et potentià constituuntur, tametsi cum cæteris comparatæ, forma simplices appellentur, ac materiæ funditùs expertes. Tales profectò sunt hominum animæ, multòque angeli magis, in quibus compositio est multiplex, velut naturæ ipsius, sive essentiæ et existentiae, naturalis item facultatis et actionis, et alie quædam, ut S. Thomas 1 part. q. 50, art. 5, asseverat. Sed neque verum est humanitatem per se nullius accidentis esse subjectum; sed ratione materiæ, quod putat Boetius. Nisi fortè spiritales, vocant, qualitates, velut est virtus, scientia, gratia, charitas, et aliæ hujus generis, in materià, vel corpore insunt, tanquàm in subjecto, quod nemo concesserit qui quid res istæ sint cognoverit.

Sanè Basilius non ambigit quin angeli qualitates 2c

cidentes capere possint, idque in epistolà 141 docet, ubi creatas res omnes vel ex contrariis constare asserit, vel contraria recipere, quem locum alibi descripsimus, cùm de Dei simplicitate disputavimus. Tum verò demonstratum est ex communi veterum sensu, soli hoc inesse Deo. ut propter summanı simplicitatem omni compositione careat tam custódet, id est, naturæ et substantiæ proprià, quàm eâ quæ ex substantiâ et actione vel qualitate conflatur.

XI. At idem in quinto adversùs Eunomium Rem ɔmnem creatam ait in duo genera dividi, corporeum et incorporeum, totidemque mutationis esse species, ac corpora quidem mutari secundùm substantiam, ut cùm ex mortalibus fiunt immortalia et incorrupta, vel è contrario corrumpuntur: Incorporea verò et ratione prædita mutationem capere secundùm actionem vel voluntatem, ut cùm angeli peccaverunt. Cui simile est quod in duodecimo libro contra Eunomium Gregorius Nyssenus tradidit, Deum universitatis opificem patibilem et facilè cedentem materiam fundamenti loco jecisse, atque ita actuosam reddidisse operatricem suam sub<stantiam, tum in iis quæ sub sensus cadunt, varias et multiformes in subjectum qualitates, ad uniuscujus¿que procreatorum effectionem solerter injecisse, at in intelligibilibus aliud instituisse, ut non qualitatibus, sed liberis appetitionibus subjectum formaret. › Videtur notas, id est, qualitates abjudicare non à Deo solùm, sed etiam ab omnibus spiritalibus corporeque carentibus substantiis. Verùm dupliciter interpretari istud licet: primùm enim qualitates intelligi possunt, que invicem confligunt, seque perimunt, ex quo subjectæ substantiæ corruptela sequitur. Absunt enim ejusmodi non ab incorporeis tantùm rebus, sed ab immortalibus quoque ac sempiternis corporibus, ut sunt cœlestes orbes, qui qualitatibus istis neutiquàm afficiuntur, ut sunt calor et frigus, verùm iis duntaxat quibus perficiuntur, quale est lumen. Deinde qualitates ex possunt accipi, quæ propriè sunt accidentes, hoc est, modò insunt, modò extinguuntur, cujusmodi sunt habitus virtutum ac vitiorum, scientiæ, ac cæteri. Tale enim accidens et à philosophis intelligitur, et à Cyrillo libro 15 Thesauri; et Maximus supra à nobis citatus istiusmodi habitus virtutum negat inesse angelis, auctore fretus Dionysio. Vide autem Cyparissiotum in decade 10, capite secundo, et Turriani ad eum Scholia.

XII. Guillelmus Parisiensis in libro de Virtutibus, capite 9, duo illa complectitur. Scribit enim, in substantiis nobilibus abstractis et immaterialibus virtutes hujusmodi naturales esse, et eisdem concretas fuisse, quia perfectæ creatæ sunt, hoc est, in ipso actu perfectionis naturalis, non in solâ potentiâ, quemadmodum sensit Aristoteles de animabus humanis. › Addit deinceps easdem substantias ab inferioribus nullo modo passibiles esse, ideò qualitates istas incontingentes iliis essc. Quod cum Maximi doctrinâ ad amussim congruit, qui, præter illa loca-quæ superiùs attulimus, disertissimè in Scholiis ad caput 13 libri de ecclesiasticâ Hierarchiâ rem eamdem explicat. ‹ Scien

dum est, inquit, in intelligibilibus virtutes non esse ‹ secundùm accidens itidem ut apud nos. Verùm Deus quidem est vivens virtus, et ex seipsà perfecta, nec cullius egens, quoniam supersubstantivè substantiatus est, etc. Tum: Igitur non secundùm accidens mentes, instar nostri, virtutem habent, ut pruden ‹tiam, exempli causâ, exercitatione partam, vel disciplina; aut justitiam, aut temperantiam ex continentiâ; cant fortitudinem ex bonâ dispositione corporis atque nervorum. Non enim, tanquàm aliud in alio, inest ipsis virtus; verùm hoc ipsum, quòd quæ propria sibi sunt, operantur, et sine ullâ cessatione ad Deum erectæ convertuntur et ad se, hoc, inquam, in illis est cad Dei imitationem exacta virtus. Interim tamen ordinem retinent, qui est alterius in altero; ut, exempli gratiå: Vivit in me anima tua, hoc est, doctrinæ tuæ communicatio. At verò accidens est in subjecto, ‹ cujusmodi ibi nullum est. Sunt enim compositionis et materiæ expertes illæ substantiae, earumque formæ vitæ sunt, non tanquàm in materiâ. ›

[ocr errors]

XIII. Qui locus, ut et omnis illa Græcorum disputatio de angelorum simplicitate, compositionem omnem ex accidentibus et substantià repellente, obscuritate non caret. Tenendum illud est tamen, quod ex Basilio aliisque didicimus, nulla gratiæ aut virtutis ornamenta, vel scientiæ, quas Tolóτntas et égeis vocant, hoc est, qualitates et habitus, idem esse cum angelorum substantià, sed esse adveniens quiddam, et eorum substantiæ superfusum. Hoc enim peculiare habet Deus, ut non bonus, justus, sanctus, sciens, sed bonitas, justitia, sanclitas et scientia sit, si propriè loquimur. Creatæ verò res omnes iis affectæ qualitatibus, denominationem ab illis accipiunt. Quo argumento sæpè utuntur Patres, ut Filii ac Spiritus sancti divinitatem adstruant, necnon Dei simplicitatem, ut alibi demonstravimus. Meritò itaque inter articulos à Stephano Parisiensi episcopo damnatos iste numeratur : Quòd in substantiis separatis nulla est possibilis transmutatio; nec sunt in potentià ad aliquam, aut ad aliud, quia æternæ sunt, et immunes à materiâ. Nec dubium est accidentia illa in angelis ab eorum substantiâ esse distincta. Sed quia, naturalium instar proprietatum, ingenitæ innatæque sunt ipsis qualitates cæ, non usu, et industriâ disciplinâque comparate, idcircò obsides, id est, substantiales, ab illis nominantur, uti Maximus declarat. Unde non esse dicit easdem tanquàm unum in alio, id est, velut accidens in subjecto vel materiâ, quod ita scilicet inhæret ipsi, ut ab eâ divelli qucat, et hâc ratione diversissimum sit; quod hoc exemplo utcumque potest explicari : Humano corpori tam cutis circumfusa est quàm vestis, sed hæc ita circumponitur, ut exui possit, sine ullo detrimento integritatis et substantiae; cutis autem etsi absolutè potest à corpore separari, est tamen naturalis, et quædam substantiæ portio, quæ si detracta fuerit, nonnulla censetur de illius integritate facta decessio. Ad eumdem modum, habitus et qualitates, velut virtu tes, et scientiæ, possunt quidem ab angelorum substantiâ distrahi, sed non sine quàdam ejus imminutione, quod custodes et naturale sit. Idcò dicuntur

accidentia non esse, quia removeri sine subjecti pernicie nequeunt: neque propriè compositionem faciunt, quasi re diversâ ad rem additâ, sicut pellis cum corpore non facit compositum aliquid, cùm unum sit cum eo, et pars illius. Quis autem dixerit corpus ex seipso et parte sui esse compositum, ut puta ex corpore et capite? Non fert hoc communis usus, et dictu est absonum. Sic habitus et qualitates in angelis ad ipsorum complementum substantiæ pertinent, adeòque numerum ea et compositionem minimè faciunt. Verumtamen quoniam à seipsis illas non habent qualitates angeli, vel potiùs non sunt ipsæ qualitates, sed aliunde communicatas ac derivatas obtinent, hinc Maximus ordinem inesse dicit alterius in altero, quatenùs sic in ipsis hærent, ut ab alià causâ intelligantur esse profectæ. Proclus in Commentariis ad Timæum Platonis tria genera discernit eorum quæ bona dicuntur. Primum est tó ¿mixtnto», id est, adventitium, quod nimirùm separabile est; secundum est tò xα0' ¿ğı», secundùm habitum, quod, ut naturà est habitus, firmissimè inest et avelli non potest; tertium est primariò bonum. Horum primum contrario est admixtum, quemadmodùm adventilium pulchrum nonnihil secum habet turpitudinis; secundum verò totum quidem boniforme est, verùm participatione est tale. Denique ipsum bonum est primariò bonum. In primâ bonorum classe censentur homines, qui boni sunt non modò participatione bonitatis, sed hac etiam adventitia quæ et auferri potest, et quamdiù inest, habet mali aliquid admixtum. Ad secundam, intelligentiæ quæ dicuntur et mentes, pertinent à corperibus secretæ, quæ et divinitatis et bonitatis fiunt participatione compotes, non ex propriâ substantiâ, neque ex seipsis. Atque hanc Plato solet appellare participationem. Dionysius verò, in capite 13 cœlestis Ilierarchiæ, Deum ait půsɛ, id est, naturâ, et ex se lumen esse, quod idem et de cæteris proprietatibus accipiendum est, angelos verò féσɛt, et Oɛoμμýτws, hoc est, ut exponit Pachymedes, xxτà xáp, gratuitâ largitione, uti naturalis proprièque dictus filius esté puzzɩ, adoptivus est, ó éget. Vide quæ in tomo primo, libro 5, capite secundo, de bonitate diximus. Diadochus episcopus Photices in Epiro quiddam habet ab hoc argumento non alienum : In naturis, inquit, incorporeis quodcumque operatio acquirit, hoc tanquàm naturæ fit, propter summam, ut dixi, subtilitatem.

XIV. Ex omnibus his, quae hucusque disputando confecta sunt, evidens est non omninò simplices esse angelos, neque compositionis expertes. Nam et ex illis qualitatibus atque habitibus, quantùmvis insitis, et eorum substantiâ fit nonnulla compositio, et didón, de quà alibi dixi. Nam ab cà solum Deum infinita sua simplicitas vindicat. Et præterea ex eâdem ipsâ substantiâ et potentiâ, ut complures arbitrantur, negantibus aliis, certè, quod omnes fatentur, ex substantiâ et actione compositionis aliquid existit. Etenim tria hæc in angelis discernuntur à Dionysio in fine cap. 11 de caelest. Hier., οὐσία, δύναμις, ἐνέργεια, substantia, virtus sive potentia, et actio. Velut in igne (ait Maximus) inest ipsius natura, quæ est cius substantia; po

tentia verò, uti vis illuminandi; actro denique potentie est operatio, velut illuminare et urere. Disputat hâc de re in primâ parte S. Thomas q. 54, art. 2 et 3, ubi tam actionem ipsam intelligendi quàm potentiam ab angeli substantiâ distare probat. Atque in articulo tertio, argumentum illud ex Boetio sibi objicit, quo substantia nihil à potentiâ differre possit ostendi. Nam Boetius, in libro de Trinitate, formam simplicem ait subjectum esse non posse. Esset autem, si potentiam intelligendi à se diversam reciperet. Hic ille Boetii locus est, de quo supra disseruimus. Ac respondet quidem S. Thomas formam intelligi simplicem à Boetio, quæ est actus purus, hoc est, solum Deum, sed ex iis que uberiùs paulò ante dicta sunt, ipsisque verbis Boctii, evidens est generatim illum de formis omnibus materiâ carentibus ita loqui. Quæ si de omni genere accidentium interpretemur, falsa crunt. Quare ad eum sensum referenda sunt, qui est à nobis expositus, ut accidentium discrimen aliquod habeatur.

XV. At isti Dionysii, Maximi et S. Thomæ sententiæ intercedere videtur Nicetas in Oratione de SS. Michacle et Gabriele, in quâ proximè ad Dei naturam et simplicitatem angelos accedere probat ex eo quòd ut Deus est vapis, id est, potentia, vel potiùs autodúvαpis, ipsa-potentia, simul et évépyeu, quod est operatio, sic angeli. Potentiæ, inquit, et operationes sunt Michael et Gabriel, potentiæ, inquam, non qualitates imperfecte, sive habitus ad operationem tendentes, ‹ sed potentiæ viventes, et cum substantiâ concurrentem habentes actionem. Etenim in materiâ constan<tibus et naturalibus corporibus, separatim videnius inesse rationem substantiæ quà sunt separatim, item insitam potentiam, quæ est habilitas quædam ad agen<dum, ac præter hæc omnia, inesse operationem, velut effectum quoddam substantiæ per eam potentiam, <quæ inest ipsi, ad perfectionem deductum. Verùm in intelligentibus et materià carentibus substantiis ipsa sibi substantia est aquosa facultas. Nam in quantùm (sunt, possunt, et sempiternam profundunt actionem. › Quoniam igitur de substantia angelorum et potentiæ discrimine libera sunt in scholis judicia theologorum ac philosophorum, et tum hoc, tum illud propugnari solet, habent qui nihil ista differre sentiunt, suffragatorem Nicetam, quocum Platonicorum concordat sententia. Cæteri Dionysio et Maximo niti possunt. Utrisque tamen commune esse decretum hoc oportet, actio-nem et évé in angelis ab eorum substantiâ esse diversam, tum mutationis haud expertes illos esse, neque meros actus aut potentiæ nihil habentes. Quod Stephanus Parisiensis inter damnatos articulos olim retulit: İtem quòd in substantiis separatis nulla est possibilis transmutatio, nec sunt in potentiâ ad aliquam, aut ad aliud, quia æternæ sunt, et immunes à materiâ. Tom. 4 Bibl. Patrum, col. 919.

CAPUT V.

De angelorum immortalitate, quam quidam illis detrahunt, ita ut naturâ suâ mortales sint, sed Dei beneficio non moriantur; quomodò nihilominùs naturaliter im

mortales sint, cujus aliquot argumenta proferuntur. Mortale et immortale tribus modis usurpatur.

1. Proximum est ut de angelorumȧpłapię et immortalitate quæratur, de quâ simile est judicium. Hos enim naturâ immortales esse quidam negant, ut solà Dei gratiâ perseverent, per sese alioquin ut initium, ita exitum habituri, quippe solius Dei propriam esse immortalitatem, cujus creatæ res omnes, non suȧpte vi ac naturâ, sed illius voluntate participes fiunt, quam et tamdiù obtinent quoad visum illi fuerit. Primùm Irenæus in secundo libro, capite 64, de angelis periter

ab exitio vindicaret. Sic enim apud Platonem in Tim., Latinè Cicerone interprete lib. de Univers., loquentem, summus ille minores compellat deos: ‹ Hæc vos <qui deorum satu orti estis, attendite, quorum operun. ego parens effectorque sum, quæ per me facta, non sunt dissoluta me invito, quanquàm omne colligatum solvi potest, sed haudquaquam boni est ratione ‹ vinctum velle dissolvere. Sed quoniam orti estis, immortales vos quidem esse et indissolubiles non potestis; neutiquàm tamen dissolvemini, nec vos ‹ulla mortis facta periment, nec fraus valentior quàm

atque animabus hominum ita statuit: Quemadmo-consilium meum, quod majus est vinculum ad per

(

‹ dùm, inquit, cœlum, quod est super nos firmamentum, et sol, et luna, et reliquæ stella, et omnia or<namenta ipsorum, cùm ante non essent, facta sunt, ct multa tempora perseverant, secundùm voluntatem Dei, sic et de animabus et de spiritibus, et omninò de omnibus his quæ facta sunt, cogitans quis minimè peccabit; quando omnia quæ facta sunt, ini‹ tium quidem facturæ suæ habeant, perseverant autem quoadusque ea Deus et esse et perseverare vo‹luerit. Hanc verò perseverantiam sempiternamque durationem iis tantummodò qui boni sunt salvique fiunt, impertiri Deum asserit. Nam de salvando, inquit, homine sic ait Psal. 10: Vitam petiit à te, et tribuisti ei longitudinem dierum in seculum et in seculum seculi, tanquàm patre omnium donante et in seculum seculi perseverantiam his qui salvi fiunt. Non ‹ enim ex nobis, neque ex nostrâ naturâ vita est, sed ⚫ secundùm gratiam Dei datur. Et ideò qui servaverit datum vitæ, et gratias egerit ei qui præstitit, accipiet cet in seculum seculi longitudinem dierum. Qui autem abjecerit eam, et ingratus exstiterit factori, ob hoc quòd factus est et non cognoverit eum qui præstat, ipse se privat in seculum seculi perseverantiâ. Et idcò Dominus dicebat ingratis existentibus in eum: Si in modico fideles non fuistis, quod magnum est quis dabit vobis? significans nobis, quoniam qui in modicâ temporali vita ingrati exstiterunt ei, qui eam præstitit, justè non percipient ab eo in seculum seculi longitudinem dierum. ›

II. Hæc Irenæus, qui de vitâ vitæque perseverantiâ naturali utique ac propriè dictà loquitur, non de spirituali ac tropicà, quæ in Dei amore et gratiâ vel ejus perfruitione consistit, ut ex illius verbis facilè constat. Itaque videri posset in eå opinione fuisse improborum ac damnatorum animas non perseverare ac vivere perpetuò, sed aliquando interituras esse, nisi paulò ante, capite 62, animarum immortalitatem planè ac disertè docuisset, etiam improborum hominum. Quà de re alius erit nobis inquirendi locus. Omninò verò paululùm loquendi specie à seipso discrepare videtur Irenæus. Atque hoc illius ex oratione licet auferre, neque angelos, neque spiritus ex se ac naturâ suâ corruptionis et mortis expertes esse, sed voluntate solà Dei atque gratiâ. Quod eâdem de causà persuasum habuit, quâ et philosophi veteres; inprimisque Plato minores deos et à summo procreatos censuit emori extinguique posse, nisi cos potioris Dei vis ac voluntas

⚫petuitatem vestram quàm illa quibus estis tùm cùm gignebamini colligati. ›

[ocr errors]

III. Nimirùm quidquid ortum habuit, id esse dissolubile neque sempiternum suâpte vi ac naturà judicâ– runt; posse tamen id à Deo consequi, qui quibus vellet immortalitatem concederet. Itaque ex illà Platonis auctoritate, tam deos quàm humanas animas per se esse mortales Arnobius, lib. 2, affirmat, has etiam in impiis ac sceleratis extinctione perimi, de quo, ut jam dixi, alio in loco plura; nunc de angelis agimus. Quos quidem interire posse per sese, Ambrosius insuper ostendit ita scribens 3 de Fide, c. 2: Nec angelus immortalis est naturaliter, cujus immortalitas in vo" luntate est Creatoris. Neque ad præjudicium trahas, <quòd non moritur Gabriel, non moritur Raphael, non moritur Uriel. Et in ipsis enim naturæ capacitas vitio obnoxia, sed non obnoxia discipline (leg. disci‹ plinâ). Omnis enim rationalis creatura accidentia recipit, et subjecta judicio est. In accidentibus autem et pœna judicii, et corruptela est, et profectus. Unde et Ecclesiastes ait: Quoniam omne opus suum Deus adducet in judicium. Ergo corruptelæ et mortis, cetiamsi non moriatur aut peccet, capax tamen est << omnis creatura. Nec ex immortali naturâ habet, sed ex disciplinâ vel gratià, si se in aliquibus ad vitia non mutat. Alia ergo immortalitas quæ donatur, alia que sine capacitate mutabilitatis est semper. › Apparet his verbis Ambrosium de utroque mortis et immortalitatis loqui genere, tam ejus quod propriè ita dicitur, estque in vitæ vel privatione vel perpetuitate positum, quàm illius quod in spirituali statu consistit. Quam duplicem conditionem munusque vivendi non angelorum naturæ, sed gratiæ ac beneficio Conditoris assignat.

Auctor præterea libri Quæstionum ad Orthodoxos, qui Justino inscribitur, percontationi huic, quomodè cùm solus immortalis dicatur Deus ab Apostolo, verum sit quod idem asserit, non omnes esse morituros, sic respondet: Solus habens immortalitatem dicitur Deus. quia non ex alterius voluntate hanc habet, sicut omnes alii immortales, sed ex suapte essentià. Sic Damascenus lib. 2, cap. 3: Immortalis est, inquit, angelus, non naturâ, sed gratià. Nam quidquid initium habuit, et desinere suapte naturà potest. Et lib. 1, cap. 8, in fine : Quod enim principio caret, id finem non habet; quod autem gra tia ejusmodi est, ut finis sit expers, non omninò principio caret, sicut angeli. Et in Dialogo de Manichæorum hæ

« VorigeDoorgaan »