Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

liurio nihil opus habuit. Ecce angelos vocat incorporeos, vivens, de quo postea pluribus agetur, cùm de magni et tamen corpus ex igne ac vento tribuit, et igne qui-Gregorii sententiâ disputabimus. Nunc illud admonedem nostro huic inferiorique cognato. Poterat hæc liquidiùs et clariùs concipere.

V. Cæsarius ex eâdem opinione, Dial. 1, Interr. 48: Incorporei quidem, ait, angeli sunt secundùm nos, corpus verò secundùm sese, quemadmodùm ventus, aut ignis, aut fumus, aut aer; sunt enim te‹ nuia et immaterialia corpora, ab nostrâ crassitudine secreta. Quippe corpora cœlestia et corpora terrestria, dicit sanctus Apostolus. Et ibidem, 58, ignea corpora iisdem attribuit. Hanc ipsam sententiam Theodoro Mopsuesteno Philoponus impingit ex eo quòd angelos certo in loco esse vellet. Id enim corporum proprium esse contendit. Sed tam istum quàm cæteros idem sentientes asserit, incorporeos angelos eo solo nominare, quòd crassa concretaque non sint illorum corpora, qualia sunt arborum, metallorum et animalium, sed subtiliora, quæ propter tenuitatem contrectari sensibus nequeunt, atque hoc ¿súμ¤τo», corporis expers ab illis vocari. Anastasius quoque Sinaita, Q. in Script. tom. 1, Bibl. Patrum: «Non enim angelorum et principatuum, et ipsius etiam animæ naturas à corporibus omninò nudas existimamus. › In œcumenicâ septiniâ synodo Joannis Thessalonicensis lectus est Dialogus, in quo cum gentili sanctus quidam disputans inducitur. Ibi verò cùm angelos et archangelos, tùm animas hominum habere corpora sentit, sed subtilia et aerea, vel ignea, quamvis »opovs, id est, intelligibiles, illos esse Ecclesia catholica defendat. Quâ in opinione Basilium, Athanasium et Methodium esse dicit, Quippe solus, inquit, reverà Deus incorporeus et ⚫ incircumscriptus est. Intelligibiles verò creaturæ < non penitùs incorporeæ sunt et invisibiles, ut Deus, Ideò in loco sunt et circumscribuntur. Sicubi autem incorporeos appellari angelos invenias, aut dæmones, aut animas, idcircò sic appellantur, quòd ex ‹ materialium quatuor elementorum permixtione non constent, nec ejusmodi sint corpora, crassa, et solida, qualia nobis circumfusa sunt. Etenim, ut verè dicam, <etsi respectu ad nos habito, invisibiles sint, tamen à plerisque visi sunt, sensuque percepti in specie propriorum corporum, visi, inquam, sunt ab iis quorum Deus oculos aperuit, ac cùm loco circumscripti sint, satis ostenditur non eos omninò incorporeos esse, perinde ut est Deus. >

VI. Quod Basilium ait corporeos angelos asserere, potest ad illa loca referri quæ paulò ante descripsimus. Athanasius verò nusquàm, quod equidem meminerim, idipsum docuit, nisi quòd angeli naturam definiens, angelus, inquit, est animal rationale, materiæ expers, hymnis Deum prædicans, immortale. Cùm igitur animal rationale vocetur, corpore præditum videri potest, sine quo animal est nullum. Verùm hæc lacinia non videtur esse Athanasii, sed ex Quæst. ad Antioch., qui liber supposititius est, irrepsisse; ibi enim, quæst. 30, legitur. Deinde verò, ut Athanasii sit, non sic vocabulum animalis intelligendum arbitror, uti cum corpore necessariò conjunctum sit, sed ut idem sit ac

mus, haud satis accuratam esse quorumdam rationem, qui Athanasium angelos expertes corporis constituisse ex eo argumentantur, quòd in quæstione 16 ad Antiochum, animam hominis incorpoream esse voluit, unde verisimile sit multò id magis ipsum de angelis existimâsse. Nam neque liber iste Athanasii est, diximus, et qui animas hominum corporis expertes esse spiritus affirmat, non continuò de angelis idem sentiat, ut de Augustino postea docebitur.

ut

Ut ad septimam synodum revertar, cùm in eâ Joannis Thessalonicencis lectus esset locus, Tarasius patriarcha quid inde consequens foret colligens: Osten<dit, inquit, pater etiam angelos oportere pingi, ‹ quoniam circumscripti sunt, et hominum specie ‹ multis apparuerunt. Sancta synodus dixit: Etiam, ‹ domine. Quo in loco frustra se nonnulli theologi torquent, quòd illam de angelorum corporibus Joannis sententiam approbâsse synodus oecumenica videtur. Itaque variis modis explicare conantur, sed nihil est necesse etenim Tarasius ex Joannis oratione id unum arripuit, cui et synodus assentitur, circumscriptos esse angelos, et humanâ specie esse conspectos, ideòque fas illos esse pingere; de eorumdem corporibus tacuit. Quare nullum ex eo præjudicium ad illam controversiam potest fieri,

VII. Ex Latinis Patribus Tertullianus inprimis tam humanas animas quàm angelos corporeos esse credidit. In libro enim de Carne Christi cap. 6: ‹ Constat, <inquit, angelos carnem non propriam gestàsse, ut puta naturæ substantiæ spiritualis, et si corporis ali‹ cujus, sui tamen generis, in carnem autem humanam transfigurabiles ad tempus, ut videri et congredi cum hominibus possent. Neque verò propterea dubia est ejus sententia, quòd illos substantiæ spiritualis esse dicit, et Apol. cap. 22, substantias spirituales nominat, et spiritus. Nam et animam idem, lib. de Animâ, uti dixi, corpulentam esse sentit, et nihilominus spiritum. Deinde contrà Marcionem disputans, lib. 2, cap. 8, non solùm iis corpora tribuit, sed etiam concretiora quàm humanis animis: ‹ Nam etsi ange

lus, ait, qui seduxit, sed liber, et suæ potestatis qui ‹ seductus est; sed imago et similitudo Dei fortior angelo; sed afflatus Dei generosior spiritu materiali, quo angeli constiterunt. Qui facit, inquit, spiritus angelos, et apparitores flammam ignis. Igitur animas hominum subtiliore ex afflatu spirituque constare, quàm angelos, existimat, cùm illæ ex Dei aspiratione procreatæ sint, ignea istis, flammeaque sint corpora. Non secùs opinari videtur Hilarius ad hunc modum scribens Matth. can. 5: Nihil est quod non in substantiâ suâ et creatione corporeum sit, et omnium sive in cœlo, sive in terrâ, sive visibilium, sive invisibilium, elementa formata sunt. Nam et anima<rum species, sive obtinentium corpora, sive corpo<ribus exulantium, corpoream tamen naturæ suæ sub<stantiam sortiuntur, quia omne quod creatum est, in aliquo sit necesse est. Sed Hilarii mentem paulò

aereorum naturà vigent, et propterea morte non dis(solvuntur, quia prævalet in eis elementum quod ad ‹ faciendum quàm ad patiendum est aptius. Et paulò post de aere superiori loquens : « In quâ fortassis parte ‹ si fuerint ante transgressionem suam transgressores angeli cum principe suo nunc diabolo, tunc archan‹ gelo (nam nonnulli nostri non eos putant cœlestes vcl supercœlestes angelos fuisse), non mirum si post peccatum in hanc sunt detrusi caliginem, ubi tamen et aer <sit, et humore tenui contexatur, etc. Si autem trans<gressores illi, antequàm transgrederentur, coelestia ‹ corpora gerebant, neque hoc mirum est, si conversa sint ex pœnâ in aeream qualitatem, ut jam possint ab igne, id est, ab elemento naturæ superioris aliquid pati, etc. Et sermone 102 de Diversis, capite 9: Cùm ‹ ergo videamus tantam celeritatem cœlestium corpo‹ rum, quæ nobis videntur, cùm attenduntur, non moveri, cui celeritati comparare possumus corpus angelicum? etc.; nihil difficultatis, nihil tarditatis om< ninò sentiunt. ›

post aliter explicandam esse demonstrabimus. Ambrosius, lib. 2 de Abraham, cap. 8, Peripateticorum opinionem refellens, qui cœlum quintâ quâdam constare substantiâ, et ab elementis quatuor diverså sentiebant, sic universè præscribit: Nos autem nihil materialis compositionis immune atque alienum putamus, præter illam solam venerandæ Trinitatis ‹ substantiam, quæ, verè puta et simplex, sinceræ impermixtæque naturæ est. Ita creatas res omnes eâdem quâ elementa constant censeri materiâ putat Ambrosius, adeòque cœlestes spiritus et angelos. Proinde corporeos reverà illos esse statuit: nam quicquid elementorum propriam habet materiam, necesse est esse corporeum. At idem, in cap. Lucæ 12, ubi de liliis et Salomonis cultu sermo fit: Angeli, inquit, <quorum natura divinior expers manet injuriæ cor⚫ poralis rectè, licet maximo viro, consideratione tamen nostræ injuriæ præferuntur; › ubi corpore carere angelos, significare videtur, ideòque Salomoni qui vestitu opus habebat, anteponi. Verùm sic illum interpretari possis, ut etsi corporibus constent, non tamen ea sint ejusmodi ut ad vitandas aeris injurias, vestimento iis opus fuerit.

[ocr errors]

VIII. Augustinus verò pluribus in locis corporeos esse angelos affirmat, velut in secundo de Trinitate cap. 7, cùm illos ait corpus suum, cui non subduntur, sed ‹ subditum regunt, in species quas velint accommodatas atque aptas actionibus suis mutare atque vertere, secundùm attributam sibi à Creatore poten‹ tiam; › quæ verba capite 1 sequentis libri repetit. Tum ad psalmum 85, ad ista verba: Eruisti animam meam ex inferno inferiori, sic ille scribit: Adhuc habet ‹ vitam utique corpus nostrum, et tamen comparatum ‹ corpori illi quod futurum est, qualia sunt angelo‹ rum corpora, invenitur corpus hominis mortuum, ‹ quamvis adhuc habens animam. Sic in Psalm. 145: Sed ctiam, ait, cùm fuerit tale corpus nostrum, corpus jam cœleste et spiritale, corpus angelicum in (societate angelorum, nec sic dabit consilium animæ.> Item epistola 115, respondens interroganti Nebridio, quomodò fiat ut à superioribus potestatibus vel à dæmonibus, et cogitationes quædam inferantur, et somnia, primùm ita disputat, omnem motum animi aliquid facere in corpore, etc. Ex quo inquit, licet conjicere, ‹ cùm etiam cogitamus aliquid, neque id nobis in nostro corpore apparet, apparere tamen posse aereis æthereisve animantibus, quorum et sensus acerri‹ mus, et in cujus comparatione noster ne sensus quidem putandus est. Mox: ‹ Nequaquàm est absurdum eos, qui aerio vel ætherec corpore aliquid ‹ in corporibus agunt, quæ naturali ordine penetrant, ♦ longè majore uti facilitate ad movendum quidquid ‹ volunt, etc.; › ubi tam angelos quàm dæmones corporibus esse præditos asserit, sed illos æthereis et subtilioribus, istos crassioribus et acreis. Ita enim existimâsse videtur Augustinus, angelorum corpora dissimili ac dæmonum constare substantiâ, quod in cap. 10 lib. 3.de Genesi ad litteram exponit, ubi ‹ dæ mones aerea dici, ait, animalia, quoniam corporum

[ocr errors]

IX. At idem Augustinus, libro 8 ejusdem operis c. 15, angelos appellat spiritalem creaturam et intellectualem. Sed spiritualis eo modo potest intelligi quo spirituale corpus post resurrectionem fore dicitur, hoc est, non crassum atque compactum, sed subtile et ætherei simile,, siquidem disertè angclis ætherea corpora Augustinus affingit, ac multò præstantiora purioraque quàm dæmonibus, quos nonnulli quoque, qui expertes corporis angelos esse volunt, corporeos statuunt, ut cùm privatim de illis agetur, ostendam. Non omittendum tamen arbitror, Augustinum in epistolà 174 spiritum ei quod corpus est opponere, dùm sic scribit: Nam hoc nomen, quod spiritus dicitur, non secundùm id quod refertur ad aliquid, sed secundùm id quod aliquâ naturâ significatur; omnis incorporea natura spiritus in Scripturis appellatur. Unde non tantùm Patri, et Filio, et Spiritui sancto, sed omni rationali creaturæ et animæ hoc vocabulum congruit. Ac subinde affert in exemplum illud è Psalmo 103: Qui facit angelos suos spiritus. Ex iis concludi potest perinde incorporeos esse angelos, ut animas, quoniam utrique spiriAugustini est sententia. Nam et spiritum humanum à tus appellantur. Porrò animas meros esse spiritus, corporeo, id est, vento distinguit, in secundo de Trinitate, cap. 18; et epist. 28, sub initium, incorpoream esse animam apertissimè demonstrat; tum in epistolâ 157, non esse corpus ait, sed spiritum. Et in tractatu ad Psalmum 145: Semper enim corpus, ait, (quoniam corpus est, infra animam est, et quævis anima vilis excellentissimo corpore excellentior ‹ invenitur. › Proximè verò, ante hæc verba, corpus angelicum nominaverat; quem locum paulò superiùs descripsimus. Rursùs in eodem tractatu: ‹ Natura, inquit, animæ, præstantior est quàm natura corporis; excellit multùm, res spiritualis est, rcs incorporea est, vicina est substantiæ Dei. Idem docet in libro duodecimo de Genesi ad litteram, cap. 32 et 33, et in lib. 8 de Civitate Dei, capite 16.

X. Rursus idem Augustinus angelos negat animas

habere. Ideò in libro secundo Retractationum, cap. 11, quòd in calce libri sexti de Musicâ animarum beatarum atque sanctarum vocabulo angelos appellarat, reprehendit : « Quandoquidem, inquit, hìc nonnisi angelos sanctos intelligi volui, quos habere animas nusquàm me legisse in divinis eloquiis canonicisque recolo. > Quod ipsum et in capite 16 repetit. Quærendum igitur est cujusmodi angelos esse crediderit Augustinus. Nam si et corporeos esse, et animas nullas habere putaverit, mera corpora necesse est ex illius esse sententiâ. Quod in Fausti opinione Claudianus redarguit in tertio libro de Statu animæ: Nullum cnim corpus, ait, ipsum sibi vita est. Aliud namque est corpus, aliud ‹ vita corporis. Aut igitur in angelo et est vivificans spiritus, aut angelus est omni vivente deterior. Sed non est verisimile tanto viro persuaderi potuisse nihil angelis inesse præter corpus. Quare idem de illis existimâsse reor, quod et Claudianus Mamertus et alii censuerunt, ut Fulgentius refert, cujus, post Claudianum, verba describam. Affirmat ergo Claudianus, non ex alienâ, sed ex suâ sententiâ, angelos non secùs atque homines ex spiritu corporeque compositos esse. ‹ Duplex ergo est, inquit, angelica, sicut humana, sub<stantia, habens corpus totius facilitatis, maximæque < pulchritudinis, quod hominibus, cùm jubetur, appa<reat, habens incorporeum, quod Deum semper videat. Et quibusdam interjectis: Intelligere nos oportet, constare hominem ex corporeo et incorpo<reo, utroque in melius reformando; constare angelum ex corpore et spiritu præcipuâ inter creaturas dignitate formato. Spiritus illi namque est omni spiritu creato potentior; corpus illi de potissimo omnium elemento sublimius, secundùm illud pro<pheticum, ubi angelica substantia duplex sine dubitatione perhibetur, quod dictum est: Qui facit an◄ gelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem. ⚫ Ignem verò non esse spiritum, et spiritum perinde ⚫ignem non esse manifestum est, etc. Idem et in tertio libro scribit, itaque concludit: ‹ Satis, ut arbitror, patet beatos angelos utriusque substantiæ, et incorporeos esse in eâ sui parte quâ ipsis visibilis ‹ Deus, et in eà itidem parte corporcos quâ homini‹ bus sunt ipsi visibiles.› Atque idem ille Claudianus animas hominum incorporeas esse contra Faustum Regiensem tribus libris disputat, qui et ipse recensendus inter eos venit, qui corporeos esse angelos opinati sunt, ut et hominis animam. Id enim duabus epistolis fusè demonstrat, quarum altera ad Benedictum Paulinum scripta est ordine tertia, altera Claudiani operi præfigitur, quam tribus hic, ut dixi, libris latissimè refellit. Petrus Chrysologus, sermone 52, de dæmonibus loquens: Cùm tenuis, ait, et aerea natura carnem nesciat, refutet ossa, velut aura spirans orbem totum temporis transeat in momento. › Ubi ex aere corpus iis affingit.

XI. Cassianus item, collatione 7, cap. 13, tam angelos quàm humanas animas habere corpora definit. Licet enim pronuntiemus, inquit, nonnullas esse spirituales naturas, ut sunt angeli, archangeli, cœ

614

‹teræque virtutes, ipsa quoque anima nostra, vel ‹ certè aer iste subtilis, tamen incorporex nullatenùs æstimandæ sunt. Habent enim secundùm se corpus <quo subsistunt, licet multò tenuius quàm nos. Nam ‹ sunt corpora secundùm Apostoli sententiam ita di<centis 1 Cor. 15: Et corpora cœlestia et corpora ter‹ restria. › Fulgentius, in libro de Trinitate: Planė < ex duplici, inquit, eos esse substantiâ asserunt ma< gni et docti viri, id est, ex spiritu incorporeo, quo à ‹ Dei contemplatione nunquàm recedunt, et ex corpore, per quod ex tempore hominibus apparent; <approbantes hoc ex illo loco Psalmi, ubi dicit : Qui ‹ facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem ‹ urentem. Corpus verò æthereum, id est, igneum, eos ‹ dicunt habere, angelos verò malos, id est, dæmo‹nes, corpus aereum. › Nec abhorrere videtur ab hâc eâdem opinione Maximus Taurinensis, in Homiliâ de Solemnitate S. Michaelis; cùm enim dixisset: Nudus Adam incola paradisi fuit: denique post peccatum nuditatem suam pervidens, folio pudenda contexit. ‹ Priùs enim quàm peccaret, honestatis erat colore vestitus, atque ideò nuditatem inhonestam non na‹ tura instituit, sed delicti reatus invenit; › subinde ita de angelis: Nam et sancti angeli, inquit, splendidissimo habitu constituti, numquid tunicis operiuntur et palliis? Sed quùm sit in illis nativitatis suæ nuda substantia, vestiti videntur esse quòd sancti ‹ sunt. › Quæ sermonis series et consequentia eò nos ducit, ut angelos credamus ab illo corporeos haberi; ne insulse cum hominum nuditate ac vestitu nuditas istorum vestisque comparetur.

XII. Sic Gennadius, in lib. de ecclesiasticis Dogmatibus, cap. 11 et 12, omnia solo excepto Deo, corporea esse scribit, qui liber et inter Isidori Hispalensis opera ponitur. Rupertus, in libro primo de Trinitate, et ejus operibus in Genesim, capite 11, et libro secundo de Victoria verbi Dei, capite 28, aerea corpora angelis affingit, quæ in sanctis ætherea facta, in dæmonibus aerea manserunt. Et, diabolum ait, et angelos ejus, post peccatum, rejectos in aerem istum, de quo creati fuerant, sicut homo post lapsum in eam terram ejectus est, è qua formatus erat. Ætherea quoque assignat angelis corpora Bernardus, lib. 5 de Consider. cap. 4, et hom. 5 in Cant., tametsi de ea re sententiam suspendit. Arnobius præterea, in Disputatione cum Serapione de Deo trino uno, angelos et animas corporeos esse dicit: Quidquid mensuram habet, inquit, corpus est, non humanis, sed divinis oculis patens. Im‹ mensus autem et incorporeus Deus solus est. Omnes ‹ enim angeli à Deo facti initium habent. › De animâ verò subjicit mox: ‹ Quidquid tangit et tangitur, et in loco aliquo continetur, corpus esse non dubium est. ‹ Cùm ergo et intrare animam corpus, et habitare in ‹ corpore, et exire è corpore doceatur, quomodò non ⚫ corporea esse dignoscitur?› Ad hos aggregari recentiores solent duo, Cajetanus et Eugubinus; ille in Annotationibus ad secundum caput Epistolæ ad Ephesios, iste in octavo libro de perenni Philosophià, capite 26 et sequentibus. Verùm ambo de solis dæmonibus ita

sentiunt, quorum naturam ab angelorum bonorum conditione secernunt veteres aliqui Patres, quod in tertio libro peculiari tractatione monstrabitur.

XIII. Ex his colligi videtur Patres illos qui angelos corporatos esse crediderunt, præter corpus, aliquid corpore præstantius ac merè spiritale illis attribuisse, ut ex utroque componerentur, corpore ac spiritu, quem animam nominare religio fuit Augustino, uti paulò ante memoravi. Non enim verisimile est tantum virum, quod ibidem dixi, tam præposterè judicâsse, ut hominibus longè inferiores ac deteriores angelos faceret. Essent autem infra illorum conditionem isti nimiùm abjecti, si toti, quanti sunt, nihil nisi corpus essent, cùm homines dimidiâ suî parte spiritales sint. Quippe animas incorporeas esse eidem visum est Augustino, ut, præter illa loca quæ superiùs attuli, insigniter in epistola 28 his verbis asserit : Incorpoream quoque esse animam, etsi difficilè tardioribus persuaderi potest, mihi tamen fateor esse persuasum. Mox aperit eo sensu corpoream posse dici, quo omnis substantia, vel essentia, vel id omne quod aliquo modo est in seipso (id est, per se subsistit), corpus est. Item si eam solam incorpoream placet appellare naturam, quæ summè incommutabilis, et ubique tota est, corpus est anima, quoniam tale aliquid ipsa non est. Porrò, si corpus non est, nisi quod per loci spatium aliquâ longitudine, latitudine, altitudine ita sistitur vel movetur, ut majore suî parte majorem locum occupet, et breviore breviorem, minùsque sit in parte quùm in toto, non est corpus anima. Sic igitur angelos si in solidam corpora esse crederet Augustinus, non itidem ut humanas animas definiri tantummodò loco putaret, sed etiam corporum more circumscribi. Verùm ex utroque compactos illos existimâsse probabilius est, corpore ac spiritu, ac solo animæ vocabulo abstinere voluisse.

XIV. Hanc Augustini mentem fuisse persuadet illud quod de animâ rationali scripsit in libro primo de Animâ et ejus Origine ad Renatum, cap. 5. Ibi enim Vincentium Victorem redarguit, qui animam corpus esse dicebat, idque esse absurdum judicat, quòd consequens inde sit hominem nihil esse præter corpus. • Quòd verò eam, inquit, non spiritum, sed corpus < esse contendit, quid aliud vult efficere, quàm nos ‹ non ex animâ et corpore, sed ex duobus, vel etiam tribus constare corporibus? Cùm enim spiritu, animâ ‹ et corpore constare nos dicit, et omnia hæc tria corpora esse asserit, profectò ex tribus corporibus nos ‹ putat esse compactos. In quâ opinione quanta eum sequatur absurditas, illi potiùs quàm tibi demon‹ strandum puto. Atqui non minor, imò etiam major, absurditas inde oritur, si angelos ex solis constare corporibus asseramus. Non igitur verisimile est tam perversè Augustinum existimâsse, ut non præter corpus inesse aliquid ipsis voluerit, quod esset corporis conditione præstantius, quod spiritus potiùs quàm anima appellari oporteat.

[ocr errors]

CAPUT III.

Recensentur alii Patres qui angelos meros esse spiritus arbitrati sunt corporis expertes. Quid sit vecpòs et voa

Tov, et quomodò differant. Quo sensu animalia vocentur. Certam videri posteriorem hanc sententiam, simplices esse spiritus, eaque probatur auctoritate Scripturarum. Variæ acceptiones corporci, et incorporei, quibus aliquæ Patrum opiniones explicantur.

I. Nunc antiquos theologos in medium adducam, qui corpore esse præditos angelos negârunt, ac meres esse spiritus arbitrati sunt. Nam plerique angelos άurous, id est, incorporeos appellant. Ignatius, in Epistola ad Trallenses, vocat roùs oùpavious, hoc est, cœliles, ά-wμátovs puses, incorporeas naturas; Gregorius Thaumaturgus, si is auctor homiliæ cujusdam in Theophania, douάrous duvάues, incorporeas virtutes. Titus Bostrensis, libro primo contra Manichæos, ait ne angelos quidem à nobis videri posse, quamdiù corpore induti sumus, nedùm Deum à nobis vel ab ipsis, quoniam simile duntaxat à simili videtur, corpus à corpore; quæ autem incorporea sunt à corporeis videri nequeunt. Didymus quoque, libro primo de Spiritu sancto, corporis expertes angelos sine dubio facit, dùm spiritales substantias ait non circumscribi loco et finibus, tamen proprietate substantiæ finiri; et mox angelos commemorat. Basilius quoque, licet interdùm corporatos angelos agnoscat, aliàs tamen corporis expertes facit, ut capite antecedenti aliquot ex illius locis ostendimus. Quibus insignem nunc alium adjungimus ex libro de Spiritu sancto, capite primo, ubi creaturas omnes mutationis esse participes affirmat, ac cùm universa bifariam distribuatur, in corpoream et incorpoream, quæ corpore constant, mutari secundùm substantiam, incorporea verò et ratione prædita mutationem capere actione tenùs, animique sententiâ; cujus rei excmplum ex angelis affert.

Basilii frater Gregorius Nyssenus, libro 12 contra Eunomium, άvéμatov xtísı, id est, incorpoream creaturam, similiter angelos nominat. Et in Epistolà de Trinitate ad Eustathium medicum (quæ inter Basili epistolas octogesima ponitur, sed Gregorii Nysseni potiùs esse videtur ex stylo ipso) naturam ait hominis ex animâ et corpore esse complexam; angelicam verò, Incorpoream naturam esse sortitam. Et oratione 4 in Dominicam Orationem : Omnis, inquit, natura ration? lis dividitur in incorpoream et corpoream naturam. Incorporea porrò est angelica natura : altera nos sumus homines. Gregorius Nazianzenus, Oratione 34, eamdem naturam vocat vonthv xai doáμutov, id est, intelligibilem el incorpoream, cujus verba paulò post referam. E: luculenter Eusebius Cæsariensis, aliique apud Sozomenum, asserentes tò óμooústov, id est, consubstantiale, dici propriè de corporibus; éμolovcic» verò, quod est simile substantiâ, de incorporeis, ut de Deo et angelis. Tum in quarto libro de Demonstratione evangelica, capite primo, Eusebius idem angelos vocal incorporeas quasdam, et intelligentes, ac divinas virtutes, angelos, el archangelos, materiâ carentes et vuros omninò spiritus.

617

CAP. III. ALIORUM PATRUM TESTIMONIA CIRCA PRÆSENTEM QUÆSTIONEM.

Epiphanius item, hær. 26, dæmonem appellat spiritum
impurum et corporis expertem, ut et Eusebius, lib. 8
Demonst.: invisibiles et intelligibiles hostes dæmones
eosdem.

II. Joannes verò Chrysostomus innumeris in locis eodem illos nomine designat, ut homiliâ 22 in Genesim, et primâ in Matthæum, nec non in libro primo ad Stagirium Fecit, inquit, angelos, et archangelos, ac reliquas incorporeorum substantias. Theodoretus item quæstione 20 in Genesim, ubi imaginem Dei probat non in eo consistere quod in animâ sub aspectum non cadit: Alioquin, ait, potiùs imagines Dei vocarentur angeli, et archangeli, et omnes incorporeæ sanctæque naturæ, utpote corporibus vacua, et sine ullà mixtione minimè aspectabiles. Et quæstione 47, refutans eos qui angelos feminarum consuetudine pollutos esse dicebant, ex eo argumentatur, quòd corporis expertes substantiæ carnes non habeant. Quod idem et in quinto adversùs hæreses, capite 8, docet; tum quæstione 29 in Exodum, manna panem angelorum vocari negat ideò quòd eo vescantur angeli, siquidem incorporea natura cibo non eget. Eodem argumento utitur et Cyrillus libro 4 in Joannem, quòd absurdum sit angelos, qui incorpoream naturam sortiti sunt, crassiore cibo putare opus habere. Ergo spiritali, et intelligibili cibo uti illos asserit. Vide eumdem et in nono contra Julianum, ubi de mannå agit,deque filiis Dei,hominumque filiabus.

Est eadem et auctoris Questionum Græcanicarum sententia, quæ Justino tribuuntur, in Responsione ad quæstionem secundam, ubi angelos et animas hominum ejusdem ait esse substantiæ. Moses quoque BarCepha Syrus, in libro de Paradiso, corporis et materiæ angelos expertes facit.

III. Procopius, in Commentario ad Genesim, intelligentes substantias ac penitùs incorporeas angelos appellat. Joannes item Philoponus, libro primo de mundi Opificio, contra Theodorum Mopsuestenum, cap. 16 et 17, idipsum longâ disputatione adstruit, de quo paulò post agemus. Idem sensus est et Antiochi homilià 105, Joannis Climaci in gradu primo, qui perinde angelos substantias vocat νοερὰς καὶ ἀσωμάτους intelligentes et incorporeas; tum Sozomenus libro tertio, capite 18, Joannes Jejunator in homiliâ de Pœnitentiâ. Nam de Dionysio commemorare supervacaneum est, qui in libro de cœlesti Hierarchiâ passim angelos corporis expertes, et puras simplicesque mentes esse demonstrat, cui Maximus aliique Græci enarratores subscribunt. Nilus, apud Photium in Homilia de Christi Ascensione, incorporeorum cœlestem populum angelos appellat. Joannes Damascenus angelos definit substantiam intelligentem, materiæ atque corporis expertem ; tametsi cum Deo comparati materiales et corporei sint habendi. Et in libro de duabus Christi Voluntatibus, hominem ait ratione copulari incorporibus et intelligentibus Virtutibus. Sophronius item, patriarcha Hierosolymitanus, in Epistolâ quæ est in actione 11 synodi sexta; Moses quoque Bar-Cepha, in parte primâ de Paradiso, capite 28; ac denique Græci hodiè toù; d ̋oμátov; simpliciter angelos no..inant, ut in Horologio inter romizás

TH. VII.

618

ange

habent κοντάκιον τῶν ἀτωμάτων, quæ est oratio ad
los. At Stephanus Gobarus Tritheita apud Photium
de angelorum dæmonumque corporibus problematicè
in utramque partem disputabat. Quid quòd et Origenes
ipse, qui alibi corporeos facit, in sexto libro contra
Celsum μázov, eosdem constituere videtur?

IV. Præter illa Græcorum testimonia, que a Tous, id est, incorporeos, disertè angelos nominant, valent etiam, imò expressiora sunt, ea in quibus vóes, id est, mentes, sive, ut Latini vocare consueverunt, intelligentiæ nuncupantur, aut deflexis ab illo vocabulo nominibus, vontol et voepoi, quod Latinè vertere possis intelligibiles et intelligentes. At vées appellantur quidem ab Gregorio Nazianzeno oratione 36, sub finem, et in carmine de Virginitate, sub initium :

[ves.]

Αγγελοι αιγλήεντες, ἀειδέες, οἱ ῥα θόωκον Angeli splendentes, invisibiles, qui solium Αμφὶ μέγαν βεβαῶτες· ἐπεὶ νόες εἰτὶν ἐλαφροί. Circùm magnum consistunt : quandoquidem mentes sunt lede cœlesti Hierarchiâ. Et causam appellationis hujus Et sæpiùs ab Dionysio dicuntur in capite primo libri exponit Maximus martyr in Scholiis : Néɑs, inquit, id est, mentes appellant etiam Græcorum philosophi intelligentes, sive angelicas virtutes, quoniam ex toto mens est quilibet ipsorum, ac totam substantiam in formam suam veluti substantiatam habet mentem viventem.

Jam quod ad duo alia spectat, vefò» et von-d», horum discrimen explicat Maximus in Scholiis ad caput 15 Dionysii de cœlesti Hierarchiâ, ubi Dionysius te voŋtų tribuit τὸ ἔλλαμπο, id est, illuminans, τῷ νοερῷ vero, τὸ èkλaμñóμero», illuminatum. Ita tò voŋrò» est veluti pabulum Tou vospoũ (ut ait Maximus in caput quartum libri de divinis Nominibus). Nam verò est quod intelligenquod intelligit. Hinc angelorum ordines illi qui protià capitur, et intelligibile dicitur; To vòv autem, piùs ad Deum accedunt, vocantur vantai duváμees, quæ longiùs absunt, vospai, ut ait Dionysius, non quòd et priores illæ non sint voɛpaí, nam et intelligunt ipsæ, imò Deus, qui est τ vont præcipuus, et eorum fons ac principium, vspò; est; sed quatenùs intelligitur, est vnròs, ut autem intelligit, est vospós, quod idem de angelis dicendum est, qui, ut ait Maximus, intellectu capiuntur, tanquàm immateriales; intelligunt autem entia tanquàm mentes incorporeæ, desuper illuminata. Idem docet in capitibus theologicis. Et in fine Scholiorum, ad caput nonum Dionysii de divinis Nominibus, voŋtò, inquit, est id quod sub sensus non cariâ) habet intellectiones, ut angeli. Rationale, quod dit, etc.; voɛçò verò, quod simplices et solutas (à materatione et consideratione rerum cognitiones excipit, ut humana mens. Sensibile, quod subjicitur sensibus. Itaque vespòv à Dionysio ibidem non quodcumque intelligens aliquid mente percipitur, ut ab eo, quod 207x, id est, vocatur, sed quod uno intuitu ac sine ratiocinatione rationale vocatur, discrepet.

V. Nihilominùs alibi Maximus mentes humanas ças esse dicit. Sic enim disserit cap. 7 de div. Nom.: Virtutes alias esse vs simul et sorpas, ut sunt angelici ordines, qui intelligibiles sunt, quatenus ab

20

« VorigeDoorgaan »